M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

si 8 ORATIO

cui mea salus cara non suerit e cujus non extet in me sumiamum meritum; cui non sim obstrictus memoria beneficii sempiterna . Itaque non extimesco , ne Cn. Plancio custodia meae

salutis apud eos obsit , qui me ipsum maxime salvum videre voluerunt : saepiusque , Judices , mihi venit in mentem , admirandum esse , M. Laterensem , hominem studiosissimum Sc dignitatis , & salutis meae , reum sibi hunc potissimum delegisse , quam metuendum , ne vobis id ille magna ratione se

cisse videatur.

Quanquam mihi non sumo tantum , Iudices , neque arro go , ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem conis secuturum putem . Nisi ejus integerrimam vitam , modestissimos mores , summam fidem , continentiam , pietatem , innocentiam ostendero : nihil de poena recusabo . Sin omnia praestitero , quae sunt a bonis viris expetenda e petam a vobis ,

Iudices, ut, cujus misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam , me deprecante , tribuatis . Equidem ad reliquos labores, quos in hac causa majores suscipio , quam in caeteris , etiam hanc molestiam assumo , quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est , cujus ego salutem non secus ac meam tueri debeo : sed etiam pro me ipso , de quo accusatores plura pene, quam de re , reoque dixerunt .

II. Qitanquam , Judices , si quid est in me ipso ita repre

hensum , ut id ab hoc seiunctum sit , non me id magnopere conturbat . Non enim timeo , ne , quia perraro grati homines reperiantur , idcirco , cum me nimium gratum illi esse dicant , id mihi criminosum esse possit . Quae vero ita sunt agitata ab illis , ut aut merita Cn. Plancii erga me minora esse dicerent , quam a me ipso praedicarentur : aut , si essent

summa , negarent ea tamen ita magni , ut ego putarem , ponderis apud vos esse debere r haec mihi sunt tractanda , Iudices , & modice , ne quid ipse offendam ; & tum denique ,

cum respondero criminibus ' , ne non tam innocentia reus sua νI Ciam respondreo eriminibu J Non erant quam de reo dieunt. Gravius. Crimen dici. erimina , quibus resti andebat . Rectius igitur tur id omne quod reo alicui obiicitur. Qua risuriensis: cum respondero omnibus , nimiis re non est cur dicto simus audientes. OI,υerum accusatoribus , qui plura pene de me, tui.

532쪽

PRO C M PLANCIO. 329

sua, quam recordatione meorum temporum, defensus esse vi

deatur a

Sed mihi in causa facili, atque explicata, perdissicilis, Iu

dices , & lubrica defensionis ratio proponitur . Nam , si tantummodo mihi necesse esset contra Laterensem dicere , tamen id ipsum esset in tanto usu nostro , tantaque amicitia molestum . Vetus enim est lex illa iustae , veraque amicitiae . quae mihi eum illo iam diu est , ut idem amici semper velint . Neque est ullum certius amicitiae vinculum , quam consensus ,& societas consiliorum , & voluntatum. Mihi autem non mois do id est in hac re molestissimum , contra illum dicere , sed multo illud magis , quod in ea causa contra dicendum est , in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse com

tenti O .

Qiiaerit enim Laterensis , atque hoc uno maxime urget , qua se virtute , qua laude Plancius , qua dignitate superarit. Ita , si cedo illius ornamentis', quae multa & magna sunt , non solum huius dignitatis ' iactura facienda est , sed etiam largitionis ' recipienda suspicio est . Sin hunc illi antepono rcontumeliosa habenda est oratio , & dicendum est id , quod ille me flagitat , Laterensem a Plancio dignitate esse superatum . Ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis conditionem sequar , aut optime de me meriti salus deserenda est. III. Sed ego , Laterensis , caecum me , & praecipitem ferri confitear in causa , si te aut a Plancio , aut ab ullo , dignitate potuisse superari dixero . Itaque discedam ab ea contentione , ad quam tu me vocas , & veniam ad illam , ad quam me causa ipsa deducit . Quid P tu non dignitatis ' iudicem putas esse populum Fortasse nonnunquam est . Utinam vero 1emper esset i sed est perraro : 8c si quando est , in iis magistratibus est mandandis , quibus salutem suam committi putat : his levioribus comitiis , diligentia & gratia petitorum

a ri,si dignisaris I Legendum videtur non dignitatis 3 Lambinus legit , emtit annotavit pater meus. Iae. Granis . AEquum dignitatis, innutius, νω noma Lamitionis a De qua Plancius accusa- inamem dignitatis , & negationem refert iatvt. Nam si dignitate non vicit , reliquum manem , non ad verbum νωtar . Graevius. est, ut comitia corruperit. -. - νω di ita ιι, legendum erutam t.

533쪽

honos paritur: non iis ornamentis, quae esse in te videmus . Nam , quod ad populum pertinet , semper dignitatis iniquus iudex est, qui aut invidet, aut favet. Qitanquam nihil potes in te , Laterensis, constituere, quod sit proprium laudis tuae , quin id tibi sit commune cum Planacio . Sed hoc totum agetur alio loco : nunc tantum disputo

de jure populi , qui δc potest, & solet nonnunquam dignos

praeterire e nec , si a populo praeteritus est, quem non oportuit , a iudicibus condemnandus est , qui praeteritus non est. Nam si ita esibi: quod patres apud majores nostros tenere non potuerunt, ut reprehens bres essent comitiorum , id haberent iudices; vel quod multo etiam minus est serendum . Tum enim magistratum non gerebat is , qui ceperat , si patres auctores non erant sacti t nunc postulatur a vobis, ut ejus exilio , qui creatus sit, iudicium populi Romani reprehendatis . Itaque quanquam , qua nolui, ianua sim ingressus in causam ,

sperare videor tantum abfuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae , te ut potius obiurgem , quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut ego

eam ulla contumelia coner attingere .

IU. Tu continentiam , tu industriam, tu animum in rem publicam, tu virtutem, tu innocentiam , tu fidem , tu labores tuos , quod aedilis non sis factus, fractos esse, & abiectos, di repudiatos putas Z Vide tandem, Laterensis, quantum a te dissentiam. Si, medius fidius, decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te judicatum putarem , quam est hoc, quod tu metuis , ne a populo iudicatum esse videatur . Non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia : cedit precibus: facit eos, a quibus est maxime ambitus . Denique , si judicat , non delectu aliquo, aut sapientia ducitur ad judicandum , sed impetu nonnunquam , & quadam etiam temeritate. Non est enim consilium in vulso, non ratio , non discrimen, non diligentia : semperque sapientes ea ,

quae

s Rεννehensores I Corrigebant quae perpe- 6 Auct-r J est , ea vel probabant , ram in comitiis erant salia. Gram vel irrita iudicabant. Fereat.

534쪽

quae populus fecisset, ferenda, non semper laudanda duxerunt. Quare cum te aedilem fieri oportuisse dicis , populi culpam ,

non competitoris , accusas .

At fueris dignior, quam Plancius : de quo ipso ita tecum contendam paulo post , ut conservem dignitatem tuam : sed , ut fueris dignior, non competitor, a quo es victus, sed po- Iulus, a quo es praeteritus, in culpa est . In quo primum iuud debes putare , comitiis, praesertim aedilitiis , studium esse populi, non iudicium: eblandita illa , non enucleata esse sus fragia : eos, qui suffragium ferant, quid denique ipsi debeant, considerare siepius, quam quid cuique a republica videatur de beri . Sin autem mavis esse judicium o non tibi id rescindendum est , sed serendum . Male judicavit populus. At iudicavit. Non debuit. At potuit . Non sero. At multi clarissimi & sapientissum cives tuisierunt . Est enim haec conditio liberorum populorum , praecia pueque hujus principis populi , & omnium gentium domini , ac victoris, posse suffragiis vel dare , vel detraliere , quod velit , cuique : nostrum est autem, qui in hac tempestate populi iactemur ac fluctibus, surre modice populi voluntates , allic

re alienas, retinere partas, placare turbatas: honores si magni non putemus, non servire populo : sin eoς expetamus, non

defatigari supplicando . V. Venio nunc ad ipsius populi partes, ut illius contra te oratione potius, quam mea disputem . Qui si tecum congrediatur , & si una voce loqui possit, haec dicat: Ego tibi, L terensis, Plancium non anteposui: sed , cum essetis aeque boni viri, meum beneficium potius ad eum detuli, qui a me contenderat , quam ad eum, qui mihi non nimis submisse supplicarat. Respondebis, credo , te splendore & vetustate familiarsretum , non valde ambiendum ptitasse. At vero te ille ad suas instituta , suorumque majorum exempla revocabit : semper se dicet rogari, semper sibi supplicari voluisse. M. Seium 7, quine equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate j X x x x a dicit

τ M. Se aliis 3 Q in damnatus in privata a. eensum quidem equestrem in posterum habu liqua causa partem bonorum amitit , ut n. xit.

535쪽

33a ORATIO

dicii retinere potuisset, homini nobilissimo , innocentissimo, ea loquentissimo, M. Pisoni, praetulisse : praeposuisse se Q. Catulo , si imma in familia nato , sapientissimo & sanctissimo viro , non dico C. Seranum non stultissimum hominem suit enim& animi satis magni , & consilii ) sed C. Manlium, non solum ignobilem ', verum sine virtute , sine ingenio, vita etiam

contempta , ac sordida . Desiderarunt te , inquit, oculi mei , cum tu esses Cyrenis ' . Me enim , quam socios, tua frui Virtute malebam : & , quo plus intererat, eo plus aberas a me . Certe non videbam. D inde sitientem me virtutis tuae deseruisti, ac dereliquisti. Coeperas enim petere tribunatum plebis temporibus iis, quae istam eloquentiam & virtutem requirebant .' qiiam petitionem cum

reliquisses, si hoc iudicasti , tanta in tempestate te guberinnare non posse ; de virtute tua dubitavi et si nolle ; de volunt, te . Sin, quod magis intelligo, temporibus te aliis reservasti; ego quoque , inquam , & reipublica ad ea te tempora revoc vi , ad quae tu te ipse servaras . Pete igitur eum magistratum, in quo mihi magnae utilitati esse possis. AEdiles quicunque Grunt, idem mihi, quod ostenderas U .' aut, si , quod mea

minus

8 Onobilem a Ignobiles Mallii r nobiles

Nanlii. De eauem re se pro Murena: Quis L. Pbiliretim , fiammo inueenis , vera , aer tia , mobivitate , a M. Herennio superari posse arbi-νratus quis Catulum , bumanitate , sapientia , interritate antecellentem , a CN. Mallio. Et hie autem , Ze in ea pro Murena, eiecto Manlio , Martium restitui . Et in ea quoque pro Sex. Roscio, MoIIDr Glautia ευ dam , eum antea legeretur, Ma alius , re-Posui. Quia Manliorum nota nobilitas, Mallii autem perobscuri: in quo nostram opinionem veterum librorum adiuvat auctoritas. Manut.s Grenis J Qtiaestor. Idem .io Si hoe indieasti J Quis ita legendum esse non videt ' Est enim huius dilemmatis vis huiusmodi. Cum reliquisti petitionem tribunatus pl. indieasti horum duorum alterum . vel te in tanta tempestate non posse rempublicam gubernare, vel te nolle. Si indicastite non posse, de virtute tua dubitavi: si te nolle, de voluntate. At si legatur, tvide, quaeso , lector, quam sit absurda totabaec oratio, oc sententia sutura . si iudicastite non posse rempublicam gubernare , de virtute tua dubitavi. Potest enim aliquis i dicare se quippiam efficere non posse, de tamen ita occulte, atque obscure, ut alios celet. Sed demus hoc membrum tolerabile es

se. Id, quod deiticeps sequitur, quis seret ysi iudicant te nolle, &e. Quid hoc est , iudieare se nolle quis ita loquitur ' sonue si mile est , ut si quis diceret , Arbitror me nolle hoc, vel illud sacere quo quid abis

surdi dictu ' Quare sic legendum esse con tendo, non libris solum omnibus, verum etiam malevolis,& sciolis omnibus reclaman tibus atque invitis. Lambintis. Ersuri. ius easti. Omnino hene . Iudicasi te nolle , esteonstitui isti, decrevisti te nolle. Grainiae. Ir Idem mihi , quod osen cras I Oratio ipraecisa est . Subintelligendum enim est ν-- flabu,it , aut aliquid similei nisi si quis dicatomissum esse , & desiderari . Lamb. Integrathune locum egregia clausula Turingiem liber. Grur. Hem mibi fiant iudices pararit tribuni plebis permagni inter ui sunt as a re aut redde misi quia omiseros et aut .

536쪽

PRO C N. PLANCIO. 333

minus interest , id te magis sorte delectat, reddam tibi istam aedilitatem, etiam negligenter petenti. Sed amplissimos honores , ut pro dignitate tua consequare , condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare . VI. Haec populi oratio est : mea Vero , Laterensis, haec: Quare victus sis, non debere judicem quaerere , modo ne largiti ne sis victus. Nam si , quotiescunque praeteritus erit is, qui non debuerit praeteriri, toties oportebit , eum , qui factus rit, condemnari : nihil jam est, quod populo supplicetur : nihil , quod diribitio , nihil, quoὸ supplicatio magistratuum , renuntiatio sustragiorum expectetur: simul ut qui sint professi , video quid dicam . Hic familia consulari est , ille praetoria : reliquos video esse ex equestri loco : sunt omnes sine macula, sunt aeque boni viri, atque integri: sed servari necesse est gradum . Cedat consulari generi praetorium , nec contendat cum praetorio equester locus. Sublata sunt studia, extinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla expectatio sussragiorum : nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet: nulla erit posthac varietas comitiorum . Sin hoc persaepe accidit, ut & factos aliquos , & non factos esse miremur: si campus, atque illae undae comitiorum , ut mare profundum & immensum , sic essem vescunt quodam quasi aestu , ut ad alios accedant, ab aliis amtem recedant: in tanto nos impetu studiorum, & motu temeritatis , modum aliquem , & consilium, & rationem requiramus

uare noli me ad contentionem vestram revocare, Laterenis

sis . Etenim , si populo grata est tabella , quae frontes aperit hominum , mentes tegit; datque eam libertatem , ut, quod velint, faciant; promittant autem , quod rogentur: cur tu in

iudicio exprimis, quod non fit in campo 3 Hic , quam ille , dignior, perquam grave est dictu . Quomodo igitur est aequum ZSic, credo, quod agitur, quod satis est iudici; hie factus est. Cur iste potius, quam ego Τ Vel nescio, vel non dico, vel

ra Me, β J Vel , si quoquo modo vis prodesse mihi potes in aedilitate , quam ia a Milis, pete rursus, & dabo. Fere. tribuiratia. Manutias. 13 -ινιιι istores I Minus enim

537쪽

denique, quod mihi gravissimum esset sic dicere , sed impune tamen deberem dicere : Non recte . Nam quid assequerer, si illa extrema defensione uterer, populum, quod voluisset , secisse , non quod debuisset ρ

VII. Quid si populi quoque factum defendo , Laterensis, &

doceo , Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem , sed eo venisse cursu , qui semper patuerit hominibus ortis hoc nostro questri loco 8 Possumne cripere orationi tuae contentionem vestrum , quae tractari sine contumelia non potest, & te ad camsam aliquando , crimenque deducere Z Si , quod equitis Romani filius est , inserior esse debuit , omnes tecum equitum Romanorum silii petiverunt . Nihil dico amplius. Hoc tamen miror , cur tu huic potissimum iralcare , qui longissime a te abfuit. Equidem , si quando , ut fit, jadtor in turba, non illum accuso , qui est in summa sacra via , cum ego ad Fabium fornicem impellor: sed eum , qui in me ipsuna incurrit, atque incidit. Tu neque Q. Pedio , sorti viro , succenses, ne que huic A. Plotio , ornatissimo homini , familiari meo : δc ab eo , qui hos dimovit, potius, quam ab iis, qui in te ipsum incubuerunt, te depulsit in putas. Sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri ,

familiaeque contentio , qua abs te vincitur . Cur cnim non confitear , quod necesse est Sed non hic magis, quam ego a meis competitoribus, & alias, & in consulatus petitione vincebar . Sed vide , ne haec ipsa , quae despicis , huic sussiagata sint. Sic enim conseramus. Est tuum nomen utraque familia consulare. Num dubitas igitur , quin omnes, qui favent nobilita-ii , qui id putant esse pulcherrimum , qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem secerint 8 Equidem non dubito . Sed, si parum multi sunt , qui nobilitatem ament: num ista est nostra culpa ρ Etenim ad caput , & ad sontem utriusque generis veniamus. v III.

14 In frenima saeva via... ad Fay, tim somnicem I i. Palatio, seu colle Palatino , in quo domus erat Ciceronis, in sorum desce debatur . At sotum erat , seu domus Numae. Ad Regiam Fornix Fabius , vel δε- ut Astoniux vocat: tam est, arcu Fabio censore consteuctu, eo e qui a deviciis

538쪽

PRO C N. PLANCIO. 333VIII. Τu es ex municipio antiquissimo Tusculano, ex quo plurimae familiae sunt conlulares: in quibus est etiam Juvemtia : quot e reliquis municipiis omnibus non sunt. Hic est e

praefectura Atinati , non tam prisca, non tam honorata , non tam suburbana . Qia an tum interesse vis ad rationem petendi 8 Primum , utrum mastis favere putas Atinates, an Tu-stulano; , suis 8 Alteri scire enim hoc propter vicinitatem facile possiim cum huius ornatissimi atque optimi viri , Cn.

Saturnini, patrem aedilem , cum Praetorem viderunt , quod primus ille non modo in eam familiam , sed etiam in praesecturam illam , sellam curulem attulisset : mirandum in modum laetati sunt . Alteros credo , quia resertum est municipium consularibus et nam mesevolos non esse certo scio nunquam intellexi vehementius hospitum suorum honore laetari . Habemus hoc nos : habent nostra municipia . Qii id ego de me , de fratre meo loquar 8 quorum honoribus apri prope dicam ipsi , montesque faverunt . Num quando vides Tusculanum aliquem de bΙ. Catone illo in omni virtute principe, num de I . Coruncanio , municipe suo , num de tot Fulviis floriari Z verbum nemo sacit. At, in quemcunque Arpinatem incideris, etiam si nolis , erit tamen tibi sortasse etiam de nobis. Is E Waefectura Ariuari Τ Praefectura erat quibuq ut ex nullo municipio , adeoque nec urin Italiae, iri quam inittenatur Roma prae- Tusculo ortis , nulli municipes gloriari po- semis, qui eam ad ininistraret, secundum le- terant . Reponendum omnino Fulviit , quises a Roma uis Pr Rriptas , & qui iuε in tamen non Tiburtes, sed Tusculani origine alta diceret . Uide Sinon. de antiquo iure suerunt . Etenim primus Fulviorum in urbe Italiae II, Io, & sequentibus . Atina vero Roma L. Fulviuς Curvus , Ccis. A. U. C. est urbs Volscorum in Latio , in monte ad 43r , a Tusculani rebellantibus , quoram Lirim posita: etiam nunc retinet antiquum Consul erat, transiit ad Romanos, de ab his nomen, non nunquam Arino dicitur . Vide eodem anno, quo hosti suerat , Consul R Cluver. Italiam antiquam, irI, 8. Gruem manus triumlutavit de sui popularibus. Di

t 6 Num de tot Facilis Fabii non ferte haec Plinius Hist. Nat. vir, ει. Atque Tusculo orti sunt , sed ante ipsam Urbem hinc Cicero Plii lipp. x It , 6, Antonio Furu conditam in eius sede inter Romuli & Reis viam uxorem habenti , cum is o laviano

mi eomites agitamini t immo eo loci ex E- Ariel iana matrem expνo aget , obiicit vicissim validri, ut nonnulli volunt, filia ab Hereu- uxorem . Ttis Isua haec non a

Ia procreati, & postea expulsu Regibuε inter lia est quam Fulvia, quae Anto iii tunc uxor, primm patricios gloria, dianitate, Consula. & filia erat Fulvii Bainbalionis, ac Sempro-tibus floruerunt. Recte Pigilius, quia de Fuia niae Tuditani filiae . Peritonius Animadυ. vitis plebeii & obseuris oristine sua , non Hist. Proxime ad veram lectionem accedit Fahit, illustribus & patriciis loqui Ciceronem Dresdensis , qui pro Fasile legit filiis . sed autumat i ideoque i a quod unum recte tenta- in Ersuriensi est ipsum Fu iis, unde meritovit Pictius , aeeipere debuisset Gruteriis , id arripuimus. Gavius. non autem repudiare, praeferendo Fabiis, de

539쪽

s36 ORATIO

nobis aliquid , aliquid certe de C. Mario audiendum . Primum igitur hic habuit studia suorum ardentia: tu tanta, quanta in hominibus jam saturatis honoribus esse potuerunt. Deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines : sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conserantur. Huius praefectura , plena virorum sortissimorum , sic ut nulla tota Italia frequentior dici possit. Quam quidem nunc multitudinem videtis , Iudices , in squalore & luctu supplicem vobis . Hi tot equites Fibmani, tot tribuni aerarii, nam plebem a iudicio dimisimus , quae cuncta comitiis adsuit ) quid roboris, quid dignitatis hujus petitioni attulerunt Non enim tribum Terentinam , de qua dicam alio loco, sed dignitatem , sed oculorum conjectum ' , sed solidam , dc robustam ,

di assiduam frequentiam praebuerunt . Iam municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur . IX. omnia, quae dico de Plancio, expertus in nobis. Sumus nim finitimi Atinatibus. Laudanda est, vel etiam amanda vicinitas , retinens veterem illum officii morem, non insuscata malevolentia , non assueta mendaciis, non fucata, non fallax, non erudita artificio simulationis, vel suburbano , vel etiam urbano . Nemo Arpinas non Plancio studuit , nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas. Totus ille tractus celeberrimus ,

Venafranus, Allifanus: tota denique nostra illa aspera , & momtuosa, 8c fidelis, & simplex, & fautrix suorum regio , se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur: iisdemque nunc a municipiis adsunt equites Romani publice , cum legationis testimonio ; nec minore nunc sunt sollicituὸine, quam tum erant studio . Etenim est gravius spoliari sortunis, quam

non augeri dignitate. Ergo ut alia in te erant illustriora , L terensis, quae tibi majores tui reliquerant .' sic te Plancius hoc non solum municipii , verum etiam vicinitatis genere vinc bat . Nisi sorte te Lauicana , aut Bovillana, aut Gabina civitas adjuvabat: quibus e municipiis vix iam , qui carnem Latianis petant inveniuntur. Ad

i ar Non enim Tribum J Non per sodali- Is oeu-- raminum J Admirationem p tis , & eontra leges Tribum Terentinam puli. Mem. Plancio consecerunt. Ferrat. Is asi υ-- Latims petam J Ex Livio ,

540쪽

Adjungam , si vis, id , quod tu etiam huic obesse putas, pa

trem publicanum : qui ordo quanto adjumento sit in honore , quis nescit 8 Flos enim equitum Romanorum , Ornamentum ciavitatis , firmamentum reipublicae , publicanorum ordine contiisnetur . Quis est igitur, qui neget, ordinis eius studium fuisse in honore Plancti singulare Z neque injuria e vel quod erat pater is, qui est princeps jamdiu publicanorum : vel quod is ab elis unice diligebatur '' : vel quod diligentissime rogabat rvel quia pro filio supplicabat: vel quia hujus ipsius in illum

ordinem summa officia quaesturae, tribunatusque constabant: vel quod illi in hoc ornando ordinem se ornare , & consulere tiaberis sitis arbitrabantur .

X. Aliquid praeterea, timide dico , sed tamen dicendum

est non enim opibus, non invidiosa gratia , non potentia vix serenda , sed commemoratione beneficii, sed misericordia , sed precibus aliquid attulimus etiam nos . Appellavi populum , tria bubus submisi me , & supplicavi : ultro mehercules se mihi etiam offerentes, ultro pollicentes rogavi . Valuit causa rogandi , non gratia . Nec , si vir amplissimus, cui nihil est , quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit , ego sum arrogans, quod me valuisse dico . Nam ut omittam illud , quoὸ ego pro eo laborabam , qui valebat ipse per sele : rogatio ipsa semper est gratiosissima , quae est

officio necessitudinis conjuncta maxime . Neque enim ego siet rogabam , ut petere viderer, quia familiaris esset meus , quia vicinus , quia hujus parente semper plurimum essem usus : sed ut quasi parenti, & custodi meo . Non potentia mea , sed ca sa rogationis fuit fratiosa. Nemo mea restitutione laetatus est ,

nemo injuria doluit , cui non huius in me misericordia grata

fuerit .

Etenim, si ante reditum meum Cn. Plancio se vulgo viri Tom. V. Y y y boni,& aliis notum est, saetificio iacto in monte Albano seriis Latinis , c mem caesarum stiarum municipibus, qui affuissent, distribui solitam . Manut. χο Vει is a fusis unice diligebaιων IDuas ob causas praecipue habuit eo uestrem ordinem Plane ius sui studiosum in nonoea ;tum quia pater eius publieanorum princeps, tum quia idem unice diligebatur ab iis publieanis , quibuscum saepe in redimendis v ctigalibus secerat societatem . Ii enim socii dicebantur , qui vectigal alicuius provinci

communi nomina redimerent a censoribus ,εe a provincialibus exigerent. Ferram

SEARCH

MENU NAVIGATION