M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

illum reum non laudarat, excluserat: id is consul essiceret in discordiis principum , qui illi unus inimicissimus esse debuerat:& eo secisi e auctore se diceret , cujus auctoritatis neminem posset poenitere . Injecta est sax foeda ac luctuola reipublicae , petita est auctoritas Vestra , gravitas amplissimorum o dinum , consensio bonorum omnium , totus denique civitatis status. Haec enim certe petebantur, cum in me , cognitorem harum omnium rerum , illa flamma illorum temporum coniiciebatur. Excepi , dc pro patria solus exarsi : sic t

men , ut vos , iisdem ignibus circumlepti , me primum ictum pro vobis, & sumantem videretis. XXII. Non sedabantur discordiae: sed etiam crescebat in eos odium , a quibus nos defendi putabamur . Ecce , itidem auctoribus, Pompejo principe , qui cupientem Italiam , populum Romanum desiderantem , flagitantes vos , non auctoritate sua solum , sed etiam preci Sus ad meam salutem excitavit , restituti sumus . Sit dii cordiarum finis aliquando : a diuturnis dissensionibus conquiescamus . Non sinit eadem ista labes : eas habet conciones, ea miscet , ac turbat , ut te modo his, m do vendat illis: nec tamen ita , ut se quisquam , si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet; sed ut eos, quos non amant, ab eodem gaudeant vituperari . Atque ego hunc non miror equid enim faciat aliud Illos homines sapientissimos , gravissimosque miror : primum , quod quemquam clarum hominem , atque optime de republica sepe meritum , impurissimi voce hominis violari facile patiuntur 1 deinde , quod existimam , perditi hominis profligatique maledictis posse , id quod minime conducit ipsis, cujusquam gloriam, dignitatemque violari: Postremo , quod non sentiunt id , quod tamen mihi jam suspicari videntur , illius furentes ae violentos impetus in seipsos posse converti . Atque

522쪽

DE HARUSPICUM RESPONSIS . sis

Atque ex hac nimia nonnullorum alienatione , & quibusdam haerentia tela in re publica , quae quamdiu haerebant in uno me, graviter equidem , sed aliquanto levius serebam . An iste , nisi primo se dedisset iis , quorum animos a vestra auctoritate sejunctos esse arbitrabatur ; nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret ; nisi exercitum C. Caesaris , in quo fallebat , sed eum nemo redarguebat , nisi eum , inquam , exercitum signis infestis in curiam se immissurum minitaretur ; nisi Cn. Pompejo adjutore , M. Crasso auctore,

quae faciebat, facere clamaret: nisi consules causam coniunxis-le secum , in quo uno non mentiebatur , confirmaret ; tam crudelis mei , tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset XXIII. Idem , posteaquam respirare vos a metu caedis , emergere auctoritatem vestram e fluctibus illis servitutis, revi

viscere memoriam ac desiderium mei vidit , vobis se coepit subito fallacissime venditare . Tum , leges Iulias contra au1picia latas , & hic , & in concionibus dicere in quibus legi

bus inerat curiata illa lex , quae totum cius tribunatum con tinebat'; quam caecus amentia non videbat. Producebat foristissimum virum , M. Bibulum : quaerebat ex eo , C. Caesare leges ferente , de caelo semperne servasset 8 semper se ille se vasse dicebat. Augures interrogabat, quae ita lata essent , rectene lata essent Θ illi vitio lata esse dicebant . Ferebant in oculis hominem quidam boni viri , & de me optime meriti : sed illius , ut ego arbitror , furoris ignari . Longius processit e in ipsum Cn. Pompeium , auctorem , ut praedicare est solitus, consiliorum suorum , invehi coepit. Inibat gratiam a nonnullis.les , ut Sturmius interoretatur , & Clodii impetus , quos modo in hunc , inodo in illum iaciebat , bene volat iei nominantur . Sie ad Attieum lib. II. epist. ast O Aeas miam volaticam, re sui fimilem , modo hue,iIIne. Fabrit.

liea J Hune locum contemtra ductus , senistentiam ipsam subsecutus, vestigia scripturae 8e veteris, &vulgatae perseeutus, sane quam feliciter restitui r Atque ex hae a me nuuorum alienatione , edi quibusdam se his

oliis orient etiam teia in republica. Quis enim non videt hane scripturam esse cor plam Atque ex lae nimia nonnullisum aIi natione, ex quibusdam laremia tela in ν - ιIiea . &e. Lamb. Locum esse corruptum ne

mo non videt . Si sic sanari possit , ut sanandum censuit Lambinus , nihil tam i quinatum est, quod non facile possit a quo

vis non imperitissimo purgari. Gro. 4 Totum eiur tribunatum continebat INam si curiata lex vitio lata, plebeius esse Clodius non potuit , ergo nec tribunus pl. bis. Manue.

523쪽

Tum vero est ratus se posse , quoniam togatum domestici belli extinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam , illum externorum bellorum , hostiumque victorem amisere . Tum est illa in templo Castoris scelerata , Sc pene deletrix hujus imperii sica deprehensa . Tum ille; cui nulla hostium diutius urbs unquam fuit clauia, qui omnes angustias, omnes altitudines , omnium objecta tela , semper vi & virtute perfregit , obsessus est ipse domi ; meque nonnulla imperitorum vituperatione timiditatis meae, consilio & facto suo liberavit. Nam , si Cn. Pompeio , viro uni omnium sortillimo , quicunque nati sunt , miserum magis suit , quam turpe , quamdiu ille tribunus plebis suit, lucem non aspicere , carere publico, minas ejus perferre , cum in concionibus diceret, velle se in Carinis ted incare alteram porticum 77 , quae Palatio responderet ἰ certe mihi exire domo mea , ad privatum dolorem fuit luctuosum , ad rationem reipublicae gloriosum .

XXIV. Videtis igitur , hominem per seipsum jampridem afflictum , ac iacentem , perniciosis optimatium discordiis excitari e cujus initia suroris , dissensionibus eorum , qui tum a vobis sejuncti videbantur , sustentata sunt . Reliqua jam

praecipitantis tribunatus, etiam post tribunatum, obrectatores eorum , atque adversarii defenderunt e ne a republica reipublicae pestis removeretur , restiterunt : etiam , ne causam ' diceret : etiam ρ ne privatus esset '' . Etiamne in sinu atque in

deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam , ac pestiferam habere potuerunt ρ Qtio tandem decepti munere ξ V lo , inquiunt , esse , qui in concione detrahat de Pompeio . Detrahat ille vituperando P Velim , sic hoc vir summus , a que Optime de mea salute meritus , accipiat , ut a me dici tur : dicam quidem certe , quod sentio. Mihi , medius fidius,

7s Gotum J Ciceronem. minavi, Bibulu , Cato, Domitius. Idem LM J Pro Milone, cap. r. 8o Ν.-J Ne iudicium fieret , ςvin

I Alteram porticum J Eversa Pompeii do. aecusaretur a Milone de Q. IZem. 0 qu e 3t in Carinis, sicuit, eversa mea, Si Ne ννλatui esset J Nam cum Rute Cl. Porticum secerat in Palatio. dii iudicium eomitia aedilitia fieri voluς unx, γη 'mJ Caesaris, Pompeii, Crim, qui aedilis cistulis , ut crearetur , efisceruo tum ab optimatibus dissentiebant. Idem . dem. o obire latorer I Ii , quos iam saepe n

524쪽

DE HARUSPICUM RESPONSIS . sar

ium de illius amplissima dignitate detrahere , cum maximis

laudibus efferebat , videbatur. Utrum tandem C. Marius splendidior , cum eum C. Glaucia laudabat , an cum eundem iratus postea vituperabat An ille demens , & jampridem ad poenam exitiumque praeceps, foedior atque inquinatior in Cn. Pompejo accusando , quam in universo senatu vituperando suit quod quidem miror , cum alterum gratum sit iratis , alterum esse tam bonis civibus non acerbum . Sed, ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc ejus concionem , de qua loquor : in qua Pompeium ornat , an potius deformat Z Certe laudat , & unum esse

in hac civitate dignum hujus imperii gloria dicit: & significat,

se illi amicissimum esse, & reconciliationem esse gratiae factam. Qiiod ego quanquam , quid sit, nescio : tamen hoc statuo , hunc , si amicus esset Pompeio , laudaturum illum non fuisse . Quid enim , si illi inimicissimus esset , amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset 8 Videant ii , qui illum Cn.

Pompeio inimicum esse gaudebant, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus connivebant, & nonnunquam ejus indomutos atque effrenatos furores plausu etiam suo prosequebantur , quam se cito inverterit . Nunc enim jam laudat illum t in

eos invehitur, quibus se antea venditabat. Quid existimatis ;eum , si reditus ei gratiae patuerit , esse facturum , qui tam libenter in opinionem gratiae irrepat ξXXV. Quas ego alias optimatium discordias a diis immoris talibus definiri putem ὶ Nam hoc quidem verbo neque P. Clodius , neque quisquam de gregalibus ejus , aut de consiliariis designatur . Habent Etrusci libri certa nomina, quae in id genus civium cadere possunt . Deteriores, repulsos , quod iam amdietis , hos appellant , quorum & mentes , & res sunt perditae , longeque a communi salute disjunctae . Quare , cum dii

immortalus monent de optimatium discordiis : de clarissimorum , 3c optime meritorum civium dissensione praedicunt. Cum principibus periculum , caedemque portendunt : in tuto coli cant Clodium , qui tantum abest a principibus , quantum a Puris , quantum a religiosis.

525쪽

saa ORATIO

Vobis , o clarissimi , atque optimi cives , & vestrae saluti consulendum , & prospiciendum vident . Caedes principum ostenditur : id , quod interitum optimatium sequi necesse est ,

adjungitur. Etiam , ne in unius imperium res recidat, admonemur . Ad quem metum si deorum monitis non duceremur , tamen ipsi nostro sensu , conjecturaque raperemur . Neque e nim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros &potentes viros , nisi aut universus interitus , aut victoris dominatus , aut regnum . Dissensit cum Mario , clarissimo cive , consul nobilissimus & sortissimus , L. Sylla . Horum uterque ita cecidit victus , ut victor idem regnaverit . Cum Octavio collega Cinna dissensit . Utrisque horum secunda fortuna regnum est largita , adversa mortem . Idem iterum Sylla superavit: tum sine dubio habuit regalem potestatem , quanquam rempublicam recuperavit. Inest hoc tempore haud obscurum odium , atque id insitum penitus, & inustum animis hominum amplissimorum: dissident principes : captatur occasio . Qui non tantum opibus valent , nescio quam sortunam tamen , ac tempus expectant . Qui sine controversia plus possitnt, hi sortasse nonnunquam conflia , ac sententias inimicorum suorum extimescunt . Tollatur haece civitate discordia. Iam omnes isti, qui portenduntur metus, extinguentur: iam ista serpens , quae tum hic delitescit , tum se emergit, & sertur illuc , compressa atque illisa morietur . XXVI. Monent enim iidem , ne occultis consiliis respublica laedatur . Quae sunt occultiora , quam ejus , qui in concione

ausus est dicere , iustitium edi ei oportere , iurisdictionem imiermitti , claudi aerarium , iudicia tolli 3 nisi sorte existim'

iis , hanc tantam colluvionem illi , tantamque eversionem ci Vitatis , in mentem subito in Rostris nec cogitanti venire ρο

tuisse . Est quidem ille plenii; vini, stupri, somni, plenusquς

inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis . Veruntamon

noctumis vigiliis , etiam , coitione hominum , iustitium illud

concePtum ' , ac meditatum est . Mementote , Patres con . scri-

I sitium illud estne, tim a Mune lo- est , Ionea δε erebra deliberatione in son eum nterpolarunt scioli . Etiari. Frane. & venticulis gregalium figitatum . si ed. Prima et IVitium tuu -. Hoc

526쪽

DE HARUSPICUM RESPONSIS . sa 3

seripti, verbo illo nefario tentatas aures vestras, & perniciosam viam , audiendi consuetudine , esse munitam. Sequitur illud , Ne deterioribus , repulsisque honos augeatur. Repulsos videamus : nam deteriores qui sint , post docebo . Sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime , qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus , concedendum est . Qui sunt igitur repulsi non , ut opinor , ii, qui aliquando honorem vitio civitatis , non suo , non sunt assecuti. Nam id quidem multis saepe optimis civisus , atque honestissimis viris , accidit . Repulsi sunt ii , quos ad omnia progredientes , quos munera contra leges gladiatoria parantes, quos apertissime largientes, non solum alieni , sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici repulerunt. Hi ne honore augeantur , monemur. Deset esse gratum , quod praedicunt: sed tamen huic malo populus Romanus ipse , nullo haruspicum admonitu , sua sponte prospexit. Deteriores cavete e quorum quidem magna est natio : sed tamen eorum omnium hic dux est, atque princeps. Etenim , si unum hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio , fictis, conquisitisque vitiis deformatum, vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset , quod in hoc non inesset ; multaque in eo penitus defixa , atque haerentia praeteriret.

XXVII. Parentibus , R diis immortalibus , & patriae nos

primum natura conciliat . Eodem enim tempore M suscipimur 1n lucem , & hoc caelesti spiritu augemur , & certam in ledem civitatis, ac libertatis ascribimur . Iste parentum nomen, sacra , memoriam , gentem , Fontejano nomine obruit . Deorum ignes, sollemnes mensas '', abditos ac penetrales s

gentem adoptatus. Μanulitis.

84 Sozemnes mensas I Novi dies , Iudo . sacra , reliciones sollemnes . Sed quid sint m en in solia nos , non capio e quamvis possis sorte explicare , quibus sollemniter utuntur in illic saetis Deae . Sed sic veteres non loqvehantur . Non frustra tot veteresi ii , in quibaL est . suri. & Francii , Iis, mensar et &e. Sane fiala in sacris locum habuisse, ti ea suilla ornata , & strata , aeque ut lectos, ostendit Tacitus xv. His . cap. . . ilia' dicebantur, de si s . Hinc

Tacitus vocat &Gl ita uiri Graecaruiri aurior

527쪽

3a 4 ORATIO

cos, occulta & maribus non invisa s olum , sed etiam inaudita sacra , inexpiabili scelere pervertit: idemque earum templum inflammavit dearum , quarum ope etiam aliis incendiis

subvenitur .

Quid de patria loquar Z qui primum eum civem vi , serro,

periculo , urbe , omnibus patriae praesidiis depulit , quem vos patriae conservatorem esse saepissime iudicaveratis: iseinde eve 1b senatus, ut ego semper dixi, comite ; duce , ut ille dicebat , senatum ipsum , principem salutis mentitque publicae, vi , caede , incendiisque pervertit : sustulit duas leges , AEliam& Fusiam , maxime reipublicae salutares : centii ram extinxit v r intercessionem removit .' auspicia delevit: consules, sceleris sui socios, aerario , provinciis, exercitu armavit : reges, qui erant, vendidit : qui non erant, appellavit: Cn. Pompeium vi , serro , domum compulit : imperatorum monumenta evertit : inimicorum domos disturbavit : vestris monumentis

nomen suum inscripssit . Infinita sunt scelera , quae ab illo in patriam sunt edita. Quid , quae in singulos cives, quoῖ nec vit Z socios, quos diripuit imperatores, quos prodidit Θ exercitus , quos tentavit ZQuid vero ea , quanta sunt , quae in ipsum se scelera ;quae in suos edidit bis minus unquam pepercit hostitim castris, quam ille omnibus corporis sui partibus 8 quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus , quam istius aetas fuit Z quis unquam nepos tam libere eli cum scortis, quam hic cum sororibus , volutatus Τ quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potueriant , quae tantos exhaurire gurgites posset , quantas iste Byzantiorum , Brogitarorumque praedas exsorbuit P aut tam eminentibus cais

nibus Scyllam , tamque jejunis , quam , quibus illum videtis, Gelliis , Clodiis, Titiis Rostra ipsa mandentem λ

Qua suetudo ex bominum eo vias divina νει quem censores in senatu lerndo praeterirent, ωetravit . Nam Iovis emis ipse in is tutum, neve qita ignominia assicerem , niti qui ais Iuno ct Mine a in se Ius as canam inmitam pud eos accusatus, & utriusque censoris seii-εων. Sic soli , nihil aliud sunt quam sellae, tentia damnatus esset . Vide Orati in Piso- quae sternebantur Diis, quale solium videtur nem. Maniatiue. etiam habuisse Bona Graevius. 87 Iureresipionens re,novis r auspicia deleυit I8s Earum J Nympharum. Quod utrumque lege Elia & Fusa confirm Censuram exstinxis a Tulit enim , ne batur. Idem .

528쪽

DE HARUSPICUM RESPONSIS . sas

Quare , id quod extremum est in haruspicum. responsis , Promidete , ne reipublicae flatus commutetur . Etenim vix haec ,

si undique fulciamus , iam labefacta , vix , inquam , innixa

in omnium nostrum humeris cohaerebunt.. XXVIII. Fuit quondam ita firma haec civitas , & valens , ut negligentiam senatus , vel etiam injurias civium ferre posset. Jam non potest . Ararium nullum est e vectigalibus non fruuntur , qui redemerunt : auctoritas principum cecidit: com sensus ordinum est divulsus: judicia perierunt : suffragia descripta tenentur a paucis : bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus jam non erit: civem, qui se pro patriae s lute opponat invidiae , frustra posthac requiretis. Quare hunc statum , qui nunc est , qualiscunque est , nulla alia re , nisi concordia , retinere possumus . Nam , ut meli re simus loco , ne optandum quidem est , illo impunito : deteriore autem statu ut simus , unus est inferior gradus , aut interitus , aut servitutis . Quo ne trudamur , dii immortales nos admonent , quoniam jam pridem humana consilia ceciderunt . Atque ego hanc orationem , Patres conscripti , tam tristem, tam gravem non suscepissem , non , inquam , nisi hanc personam , & has partes , honoribus populi Romani , vestris plurimis ornamentis mihi tributis , deberem , & possem sustinere . Sed tamen facile tacentibus caeteris , reticuissem : sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae , sed publicae religionis . Mea suerunt verba fortasse plura : sententiae quidem

omnes haruspicum : ad quos aut reserri nuntiata ostenta non convenit, aut eorum responsis commoveri necesse est . Quod si caetera magis pervulgata nos saepe, & leviora moverunt : vox ipsa deorum immortalium non mentes omnium

permovebit Z Nolite enim id putare accidere posse , quod in fabulis saepe videtis fieri , ut deus aliquis delapsus e caelo , coetus hominum adeat , versetur in terris , cum hominibus colloquatur . Cogitate genus sonitus ejus , quem Latinienses

3 sus is risemista J Sententia est: Ita lix eivibus suum suffragium, eui debeant suo corrupti sunt plerique cives , ut patiantur se suffranio commodare . Sic alibi describere e induci ad sumagindum , quibus illi pauci vitatibus pecuniam , iuberebens volunt. Itaque deseripta sunt, quantum debeat pecuniae, tributorum, milia est , imperatum M iniuncturi quasi est sint, tum , singula civitas conserre . Gravias .

529쪽

326 ORATIO

nuntiarunt: recordamini illud etiam, quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis , cum quibuidam multis , metuendisque rebus . Haec eadem profecto , quae sutura prospicimus, impendentia pertimesceti . Etenim haec deorum immoria talium vox , haec pene oratio iudicanda est , cum ipse mundus , cum aer , atque terrae , motu quodam novo contremiuscunt , & inusitato aliquid sono, incredibilique praedicunt. In quo constituendae nobis quidem iunt procurationes , & o secratio , quemadmodum monemur . Sed faciles sunt preces apud eos , qui ultro nobis viam salutis ostendunt : nostrae n bis sunt inter nos irae, discordiaeque placandae .

o Procurationea 2 Expiationes , placationes. Manti tur.

530쪽

PRO CN. PLANCIO

ORATIO XXXI.

ARGUMENTUM. Um aedilitatem simul peterent Cn. Plancius , re M. Iuven

tius Laterensis , creatus gilis es Plancius , Laterensis prae seritus . Aua ille commotus ignominia , Plancium de sodali iis accusavit, quod inter ambitus crimina gravi imum est , ut inire crimina majesatis perduellio . Patrocinium Cicero suscepit , egitisque causam diligenter , memor eius temporis , quo quaesor in Macedonia Plancius eiectum lege Clodia complexus es , Iovisque omni genere secti . Hanc orationem , ct eam pro Scauro habuit eodem anno . Vuaesitor hac in causa fuit C. Alfius , ab accusa- rore editus p ut ipsa declarat oratio : ct i i quoque judices , disieii dicti : hisne enim Licinia lex facultatem accusatori dabat in erimine de sodalitiis . MANUTI Us .

UM propter egregiam & singularem Cn. Planocii, Iudices, in mea salute custodienda fidem,

tam multos & bonos viros eius honori viderem esse fautores , capiebam animo non mediocrem voluptatem , quod , cujus ossicium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum me moriam suffragari videbam . Cum autem audirem , meos par

tim inimicos, partim invidos , huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio , quae in petitione fuisset adjutrix; dolebam , Iudices , & acerbe serebam , si hujus salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benevolentia , praesidio , custodiaque texisset . Nunc autem vester , Iudices , conspectus , & eonsessus iste

reficit, & recreat mentem meam , cum intueor & contemplor unumquemque vestrum . Video enim hoc in numero neminem, cui

SEARCH

MENU NAVIGATION