M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

538 'ORATIO

boni , cum hic tribunatum e teret , ultro offerebant : cui nomen meum absentis honori fuisset , ei meas praesentis preces non putas profuisse P An Mintumenses coloni , quod C. Marium ex civili errore, atque ex impiis manibus '' eripuerunt ; quod tecto receperunt, quod sessum inedia , fluctibusque , recrearunt: quod Viaticum congesserunt; quod navigium dederunt; quod eum linquentem terram eam, quam servaverat , lacrymis , votisque omnibus prosecuti 1 unt , aeterita in laude versantur : Plancio , quod me , vel vi pulsum , vel ratione cedentem , receperit , juverit, custodierit ; his, & senatui , populoque Romano , ut haberent quod reducerent , conservarit: honori hanc fidem , misericordiam , virtutem suisse miraris ρXI. Vitia mehercule res hae Cn. Plancti, de quibus dixi ,

tegere potuerunt : ne tu in ea vita , de qua iam dicam , tot& tanta adiumenta huic honori fuisse mirere . Hic est enim , qui adolescentulus cuin Torquato prosectus in Africam , sic

ab illo gravissimo & sanctissimo, atque omni laude & honore digni silino viro dilectus est , ut & contubernii necessitudo , Madosescentuli modestissimi pudor postulabat. Quod , si adesset, non minus ille declararet, quam hic illius frater patruelis, Msocer T. Torquatus , illi omni virtute & laude par : qui est quidem cum illo maximis vinculis, & propinquitatis , & assi

nitatis conjunctus : sed ita magni amoris, ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. Fuit in Creta postea contubernalis

Saturnini, propinqui sui, miles hujus 4 Metelli : quibus cum

fuerit probatissimus , hodieque sit , omnibus esse se probatum debet sperare . In ea provincia legatus fuit C. Sacerdos , qua virtute , qua constantia vir 3 L. Flaccus, qui homo qui civis qualem hunc putent, assiduitate , testimonioque declarant. In Macedonia tribunus militum fuit: in eadem provincia postea quaestor. Primum Macedonia sic eum diligit, ut indicanthi principes civitatum suarum : qui cum missi sint ob aliam caulam , tamen hujus repentino periculo commoti, huic assident

at Eit impiis manibus J Carnificis , qui mora hane lectionem , quam in Ersuriensi missus fuerat ad eum interficiendum. Idem . inveni , recepi . Vulgati libri , sae baiam ra Ut habrrem , quem redauerent a Sine quod re iacereti . Gro.

542쪽

PRO C N. PLANCIO. 339

dent, pro hoc laborant: huic si praesto fuerint, gratius se clavitatibus suis facturos putant , quam si legationem & mandatasti a consecerint. L. vero Aput ejus hunc tanti facit, ut morem. illum majorum, qui praescribit, in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere , ossiciis, benevolentiaque superarit. Tribunus plebis fuit non fortasse tam vehemens , quam isti , quos tu jure laudas : sed certe talis , quales si omnes semperfuissent, nunquam desideratus vehemens esset tribunus . XII. Omitto illa, quae si minus in scena sunt , at certe, cum sunt prolata , laudantur .' ut Vivat cum suis: primum cum

parente , nam meo iudicio pietas sundamentum est omnium virtutum j quem veretur , ut deum, neque enim multo secus parens liberis ) amat vero , ut sodalem , ut fratrem , ut aequalem . Quid dicam cum patruo ρ cum amnibus 8 cum propinquis cum hoc Cn. Saturnino , ornatissimo viro cujus quantam honoris hujus cupiditatem sui sie creditis , cum videatis luctus societatem p Quid de me dicam λ qui mihi in hujus periculo reus esse videor Quid de his tot viris talibus , quos videtis veste mutata 8 Atqui haec sunt indicia solida, Iudices,& expressa ; haec signa probitatis , non secata serensi specie , sed domesticis inusta notis veritatis. Facilis est illa occursatio , & blanditia popularis r aspicitur , non attrectatur e procul apparet , non excutitur: non in manus sumitur. Omnibus igitur rebus ornatum hominem , tam externis , quam domesticis: nonnullis rebus inferiorem , quam te , generis & nominis , dico e superiorem aliis, munici ptim , vicinorum , societatum studio , temporum meorum memoria e parem Uint

te , integritate , modestia; aedilem factum esse miraris P Hune

a 3 Nunquam desideratur esset vebetirent tνί- ώuntie J Laudatatur M. Cato , qui tribunus plebis effecerat, ne a Metello Nepote collega laederetur respublica et L. Ninnius , qui Cloelii conatibus oro virili restiterat : Miloti Sextius, qui Cliuitanos tribunos in officio continuerant . Si Nepos , Clodius , aliique tribum moderate se gessi sent in adminiit randa republica, ut se gesserat Plancius ; nunquam collega aliquis desideratus suisset, quie illorum Drori, atque amentiae obiiceret . Qiud opus est vehemente tribuno , si nemores novas se.litiose moliatur Plancii Iaut inde nascitur , quod nunquam e repubἰica fuit, eius coiacitum aliquem reprὶ ni. Ferrat.14 sa minus in te e la sunt i Est, si minus in oculos incurrunt imminiim . E se is serua dicitur, quiris oculo hominum in se conve tit, ut plurimi notum sit & laud.uum.

Omnibus patet , qui equid in illa provincia geritur. G--αν.

543쪽

I O ORATIO tu vitae splendorem maculis aspergis istis Τ Iacis adulteria , quae

nemo non modo nomine , sed ne suspicione quidem possit agnoscere . Bimaritum appellas, ut verba fingas, non solum crimina . Ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis libidi-Nis causa : quod non crimen est , sed impunitum in maledico mendacium . Raptam esse mimulam: quod dicitur Atinae factum a iuvene , vetere quodam in scenicos iure , maximeque oppidano . o adolescentiam traductam eleganteri cui quidem cum , quod licuerit , objiciatur , tamen id ipsum falsum reperiatur. Emisitis aliquis e carcere, R quidem emissus per impruden

tiam , emissus ut cognoilis j necessarii hominis , optimique

adolescentis rogatu : idem postea fraetoris mandatu requisitus . Atque haec , nec ulla alia, sunt conjecta maledicta in ejus vitam , de cujus vos pudore, religione, integritate dubitetis. XIII. Pater vero , inquit, etiam obesse filio debet . O vocem duram , atque indignam tua probitate , Laterensist Pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud tales viros obesse filio debeat uiti si esset turpi simus , sordidissimus , tamen ipso nomine patrio valeret apud clementes iudices, & misericordes: valeret, inquam , communi sensu omnium , R dulcissima commendatione naturae . Sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris ordinis, ut pater , ut avus, ut majores ejus omnes, equites Romani fuerint , summum in praefectura florentissima

fradum tenuerint, & dignitatis, & gratiae : deinde ut ipse inegionibus P. Cras Ii, imperatoris, inter ornatissimos homines , equites Romanos, summo splendore fuerit : ut postea princeps inter suos, plurimarum rerum sanctissimus & iustissimus iudex, maximarum societatum auctor plurimarum magister: si non modo in eo nihil unquam reprehensum , sed laudata sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater, qui vel minus

honestum , & alienum tueri , vel auctoritate sua , vel gratia possit λ

his esset. A praetore autem requisitus ad cλ sociis non repugnantibus , arbitratu suo stacerem Sc Ostodiam. Ano m. tuebat de iis , quae ad comin e societatis Surietatis 'Mων ' Auctor societatum , pertiuebant . Ferrat.

in qui alios public nos noriniatur ad conda.

544쪽

PRO C N. PLANCIO. I IAsperius, inquit, locutus est aliquid aliquando . Immo soratasse liberius. At id ipsum , inquit, non est serendum . Ergo hi serendi sunt, qui queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse ρ Ubinam ille mos Z ubi illa aequitas iuris p ubi illa antiqua libertas, quae malis oppressa civilibus extollere iam

caput, & aliquando recreata, se erigere debebat 3 Equitum ego Romanorum etiam in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam , virum omnibus 'ingenio , justitia , integritate praestantem , aspere , & serociter, & libere dicta commemorem λXIU. Contuli P. Nasicae praeco Granius , medio in foro ,

cum ille , edicto jultitio , domum descendens rogasset Granium, quid tristis esset: an quod auctiones essent Immo vero , inquit , quod legiones . Idem tribuno plebis , potentissimo homini , M. Druso , sed multa in rempublicam molienti , cum ille eum salutasset, ut fit, dixissetque , Quid agis , Grani ξ Respondit, Immo vero , tu Druse , quid agis Τ Ille L.

Crassi, ille M. Antonii voluntatem asperioribus sacetiis saepe perstrinxit impune . Nunc usque eo oppressa vestra arrogantia civitas est , ut, quae fuit olim praeconi in ridendo , nunc equiti Romano in plorando , non sit concessa libertas. Quae enim unquam fuit Plancio vox contumeliae potius , quam doloris id est autem unquam questus , nisi cum a sociis, & a se injuriam δ' propulsaret ξ Cum senatus impediretur , quo minus, id quod hostibus semper erat tributum , responsum equitibus Romanis redderetur : omnibus illa iniuria dolori

Qui eum Aliam regeret, ab iniuriis publicanorum provinciales defendit. Vide Cie. eoist. M Lentulum. Hi ne in eius honorem Asiatici Duela inrituerunt. D

18 Quod auctiano eme it J Iocus in Granium , qui laetus ese dei eret , eum aucti nes ei seiu, uniae ipse tam a m praeco lucrum faceret. Manutius. Non fristra dubitaverunt de huius loci integritate, quamvis veram scripturam non potuerint iuvenire . Et qui pose et sine meliore libem quem ex Tatingia bona nobis obtuli e f,rtuna . Is sic liabet r eo quia reiadis au tia r essent Z Iiιιο vero , inquis , . Quod dilatae sint propter iustitium auctiones , alter responde hat, imo vero ouod legitiones sunt reiectae, hoe est non auditae . Ambiailitas est in re iacere , quod est differre , de non admittere . iEque male ili ut referretur ad legiones, quam

3o Tu, Druse , quid a ιν J Pro , quid turbas' quid in rep. moliris 3 Idem . Insuriana 3 Quod petentibus publicanis,

ut induceretue a Mio , quia nimium magno conduxit sent , nullum a seratu responsum daretur. Hae de re Cic. ad Attic. I.

545쪽

3 a ORATIO dolori publicanis fuit: sed eum ipsum dolorem hic tulit paulo

apertius. Communis ille sensus in aliis sortasse latuit : hie , quod cum caeteris animo sentiebat , id magis , quam caeteri , di vultu promptum habuit, & lingua. Quanquam , Iudices , s agnosco enim ex me ) permulta in Plancium, quae ab eo nunquam dicta sunt, conseruntur. Ego quia dico aliquid aliquando , non studio adductus , sed contentione dicendi, aut lacessitus, & quia , ut fit in multis , exit aliquando aliquid , si non perfacetum , attamen sortasse non rusticum : quia qliisque dixit, me id dixisse dicunt. Ego autem , si quid est, quod mihi scitum esse videatur , & homine ingenuo dignum atque docto , non aspernor , stomachor

vero , cum aliorum non me digna in me conseruntur . Nam

quod primus scivit legem de publicanis , tum , cum vir amplissimus consul id illi ordini per populum dedit , quod per

1enatum , si licuisset, dedisset: si in eo crimen est , quia suffragium tulit: quis non tulit publicanus Z Si, quia primus scivit : utrum id sortis estd vis , an ejus , qui illam legem serebat Z Si sortis: nullum crimen est in casu . Si consulis: splendor etiam Plancii , hunc a lumino viro principem ordinis Ujudicatum. XV. Sed aliquando veniamus ad causam . In qua tu nomine

legis Liciniae quae est de sodalitiis , omnes ambitus leges complexus es. Neque enim quidquam aliud U in hac lege , nisi odititios judices, es secutus. Quod genus judiciorum si est aequum nulla in re , nisi hac tribuaria ; non intelligo quana ob rem

3x Lelem δε publicauis J Quam tulit C. 36 Nisi lae tribus is I Reprehen illi Late- Celar consul, ut publicani tertia pecunia de- rensem, qui cu in reliqua potius ambitu cri-hitae parte relevarentur. Quo tacto equestrem mina, quam sodalitium , in mascium coii- sibi ordinem adiunxit, cum & populum an- serat, iudices tamen ediderit arbitratu suo rtea teneret. Idem . quod in una tribuaria re , id ei in cri:niue 33 iniim uestris. sodalitii, in quo tribus edebat accusator, ae. 34 Licinis a Vide Indiculum Legum , quum erat . Qiod si, inquit , hoc aequum m. I. esset in aliis rebus , praeter trane tribua-3s Ne ue enim quidq:tam aliud J Cum non riam , non id fieri hoe uno in penere se. haberes crimen , quod Plancio Liciuia lege natus voluisset, sed eandem iudicum edend obiiceres, accusasti tamen ea lege, ut eden. rum rationem ad exteras quoque causa, tran dorum iudi eum saeuitate uti postes . Nihil stulisset , praesertim ad ambitum , qui cum praeterea secutus es: unum hoc ipectasti . Au- sodalitii causa quasi amnitate qiuidatii co nuitus . iungitur. Tu, inquit, finxisti velle te a

546쪽

mobrem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore, neque eandem editionem transtulerit in caeteras cauissas: de ipso denique ambitu Τ', de rejectione fieri voluerit iudicium alternorum': cumque nullum genus acerbitatis, praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum ptitarit.

Quid ρ

lare Planetum Licinia lete de sodaliti Is, ut

ederes iudices , quos velles a quod assecutus es: accusau tamen reliqui potiaε de ambitu

legibus: cum vel agere de sodalitii Planeti debeas, ut beneficio legis in edendis iudiei-bus iure ac merito usus esse videaris r vel , si te crimen ip tam , quo aecusas , deficit ,

ideoque accusationem tuam ad communem ambitus causam traducis, confiteris, non re cte a te iudices editos eje, quos tantum in

ea uia de sodalitiis edi senatus censuit , p. pulusque iussit. Idem. 37 De ipse deui ue ambisti J Si aequum est edi judice in aliis rebus , nisi irae tribuatia , id est, nisi in causa de sodalitiis: non

video, cur senatus non modo in caeteris dis. si in ilibus causis, sed in ipso ambitu , ad quem sodalitia pertinent, edititios iudices non pro baverit: non probauit autem , quia non aequum esse iudieavit . Cur igitur tu contra senten. tiam senatus in ea causa iudices edidisti, inqua , teris Liciniae simulatione , reliquis de ambitu legibus accusas 3 Henr. . 38 Da rejectione sudicium fieri voluerit aIrrenorum I In omnibus causis , exceptis sodalitiorum criminibus, reiectio iudicum fiebat ab accusatore,& reci . Quod c licero iudicium

altar ram de retellione appellat . Iudices enim , cum senatorius ordo lege Cornelia L. Sνllae solus iudicaret, e curia senatoria coninseribebantur: postea lege Aurelia L. Cottae , qua iudicia inter tres ordines communicata, e senatu, ex equitibus , e tribunis aerariis .

Hi selecti tutices vocabantur , de quibus in orat. pro Cluentio , apud Pedianum , & Plinium . Horum nomina in urnam coniecta , sortite deducebantur a quaesitore , id est ab eo, qui de maioribus criminibus , ambitu , repetundis, inter scarios , maiestate , qtiae-re t. Ita de pluribus consecto per sortiti nem necessario numero , permittebatur accii satori , ac reo , ut ex illo numero reiic rent , quos putarent sibi aut inimicos , aut ex aliqua re, ut Pediam verbis utar, incommodos fore . Post retemonem, subsortiebatur idem quaesitor in locum reiectorum alios , qui bii, Ille iudi eum legitimus numerus com pleretur. Erat igitur prima sortitio, seeunda reiectio, tertia subsortitio. His peractis, iurabant iudices in lege , ut obstricti relistione iudicareat. Cum iura sent omne , praeter ipsum praetorem, qrii iudicio praeerat, nam praetorem non iura se , tum ex Cicerone , tum ex Pediano constat ) nomina eorum libellis consignabantur, & ubique habebantur .

ne pro seletiis iudicibus, ut fit in multit dine , aliqui suppositi corruptissime iudic

rent. Eorundem iudicum nomina in codicem relata praetor asservabat . Qua de re sie in ea pro Cluentio : MuItam a Iunio petivit et qua tege ' quod in Iegem nou suras et : θυσνet nemini uisquam fraudi fuis r o quod C. Ve res, praetor urbasus, homo sanctus , oe d Ilaeo , Iubfortitionem eius in ea cosιce non haberer , qui tum iure litus roserebatur. Qui

bus verbi, illi id quoque planum fit , subso tiri solitum eum , qui iudieio praeesset, ii vepraetor esset, sive non esset. Nam Iunius ille a quo multam petitam esse Cicero dicit, pra

traram nrandum adeptus erat, cum in oppianici iudicio iudex quaestionis suit . Itaque

miror, quod a Pediano scriptum est, Se so titum esse iudices , te subsortitum praetorem Verrem in Oppianici iudicio et contra quam& ipsius verba Ciceronis , iam a nobis pro xime recitata , demonstrant: & illa praeterea, quae dixi e in verrem lib. r. De subsonitione sinquit , illo Iuniana , iudices . nιbiI dico .

Cum igitur , ut redeam unde diverti , reiectio iudicum fieret in omnibuK causis ; lata est Licinia lex ex S. C. in sententiam Q. Horiensi oratoris facto , ut in causa de sodalitiis iudices ab accusatore editi, nulla in terposita reiectione, iudicarent . Quod infra Cicero docuit hi verbis i sttiis y tu us rei obscuνa ea a es' au oe agitata , eum isa in senatu rer axebatur , er disputata besto no die cepissus a Q. Hortensio 3 eui tum cI senatusone issus . Ex eo autem S. C. latam esse i gem nam multae leges & sine S. Q & comtra senatus voluntatem serebantae indicat

id , quod infra seriptum est e Si quemadm

547쪽

Quid ρ huius rei obscura causa est Z an & agitata , cum ista

in senatu res agebatur , & disputata hesterno die copiosius a Q. Hortensio, cui tum est senatus assensus 8 Hoc igitur sensimus : cujuscunqtie tribus largitor esset , & per consensionem magistratuum , qui honeste sodalitas nominaretur , quam quisque tribum turpi largitione corrumperet , cum maxime iis hominibus , qui ejus tribus essent , esse notum . Ita putavit senatus, cum reo tribus ederentur eae , quas is largitione devi ctas haberet, eosdem fore testes , & judices . Acerbum omnino genus judicii : sed tamen , si vel sua, Vel ea , quae maxime esset cuique conjuncta , tribus ederetur, vix recusandum . XVI. Tu autem , Laterensis , quas tribus edidisti λ Terentinam , credo . Fuit id aequum , & certe expectatum est, iasuit dignum constantia tua . Cuius tu tribus venditorem , &corruptorem , & sequestrem Plancium fuisse clamitas : eam

tribum profecto , severissimorum praesertim hominum & gravissimorum , edere debuisti. At Voltiniam: libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari : hanc igitur ipsam cur non edidisti Quid Plancio cum Lemonia e quid cum Veientina λ quid cum Crustumina 8 nam ' Metiam , non quae iudicaret , sed quae rejiceretur, esse voluisti . Dubitatis igitur, Iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio , non ad sententiam legis , sed ad suam spem aliquam de civitate 'i dei gerit ρ Dubitatis, quin eas tribus, in quibus magnas necessitudines habet Plancius , cum ille non ediderit, judicarit ossiciis

dum senatus censuit , populusque ruspe , isa fecisser , ut in hune suam er ab εοe obse

sed bMne , iudicibus editis , qui testes iidem esse possent, absolutum putarem. Idem . Et per consensionem in istratuMm , quae Aones e sodaIitae nominaretuν J Vide an non verus eodex Egurtensis scribae r re per hane consensionem , qua magir honeste , quam uree sodalitas nomi. νειών. Hie censensa est coitio civium epulis & largitionibus contractorum ambitus causa, quae minus vere sodalitas diiscebatur . Nam erant sodalitates honestae , de quibus Cicero de Senectute, cap. I 3. Qitae e nim est illa magistratuum consensio p

M Terentinam , raedo J Plancti tribum rouam in primis edere debuit, nee tamen edidit. Morati . 4r Cum Lemonia 3 J Quam Laterensis edidit . Idem . a Vict. Man. Grut. teν iam 41 Non ad senteotiam Iegis I Ideo enim iiDdieeς editicios lex accusatori dabat, ut ed ret eos , qui largitione devincti suffragium pro aliquo tulisse putaremur . At Laterensis iudices edidit ex tribu Lemonia , ex Veientina , e Crustumina : cum quibus Plancio nihil ruisse ipsemet Laterenss in sermone osten derat, cum de Terentina, Voltinia erim iis naretur , has autem non nominaret. Idem. 43 De eisitate I De omni ei vium numero,

ex omnibus tribubus t quod infra dicit , Ea omni ρυωA. Idem.

548쪽

PRO C N. PLANCIO. 3 3ciis ab hoc observatas, non largitione Z Quid enim potest du

cere , cur ista editio non siimmam habeat acerbitatem , rem xa ratione illa, quam in decernendo sectati sumus με ρTu deligas ex omni populo aut amicos tuos, aut inimicos meos , aut denique eos, quos inexorabiles, quos inhumanos, quos crudeles existimes 3 Tu, me ignaro , nec-oninante , inscio , notes δc tuos , & tuorum necessarios, vel inimicos meos, vel etiam defensorum meorum Τ eodemqtie adjungas, quos natura puteS asperos, atque omnibus iniquos Τ deinde e L fundas repente , ut ante confessum eorum iudicum videam ,

quam potuerim, qui essent suturi , suspicari ξ apud eosque me,

ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de comsilii sententia constitutum est , cogas causam de fortunis omnibus dicere Τ Non enim , si aut Plancius ita vixit, ut offenderet sciens neminem , aut tu ita errasti , ut eos ederes imprudens, iit nos, invito te, tamen ad iudices, non ad carnifices, veniremus , idcirco ista editio per se non acerba et t. XVII. An vero nuper clarissimi cives nomen editi iudicis Non tulerunt, cum ex C xxv iudicibus, principibus equestris o dinis , quinque & Lxx reus reiiceret, quinquaginta resertat ,

Omniaque Iotius permiscuerunt , quam ei legi conditioniquel arerent ; nos neque ex delectis iudicibus, sed ex omni popu-o , neque editos ad reiiciendum , sed ab accusatore constitutos judices ita seremus, ut neminem rejiciamus 8 Neque ego nunc legis iniquitatem queror , sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare : & illud acerbum iudicium , si que madmodum senatus censuit , populusque iussit, ita secisses , ut in hunc & suam , & ab hoc observatas tribus ederes non

Tom. V. Z E et modo

Cuin in senatu deerevimus , ut accusator trihus ederet, quae de reo iudicarent, id secuti sumufi, ut, quae maxime reo eonvinctae tribas essent , eas ederet ; quod eas maxime corruptas esse verisimile videretur . Tu autem , Laterensis , eas edidisti , eum qui bii Plancio nihil est : qui Terentinam, & Vol tiniam offieiis ab eo, non largitione, observatas iudicares. Idem . . b Vii . Man. Geui. iniquot 4s Iu proximo νes J Ipso quoque de sedalitiis causam dieente i eui iudiees c cesserunt , ut ex iis , qui editi erant , iudices quinque reiiceret i quod Plancio concessum

non est . Mem.

46 Referret I Forte, ferret , id est patere

tur . I. Uri Groum .

47 Ex omui p. tuo J Nam tribus ex omni populo delistebantur. Moti iuris 48 Et illus acενμυm J sensus est: Et illud licet per se acerbum i icium non quererer,s quemadmodum δι c. sed hunc &c.

tius .

549쪽

modo non quererer, sed hunc , iudicibus editis, qui testes iidem esse possent , ab lutum putarem . Neque nune multo seiacus existimo. Cum enim has tribus edidisti : ignotis te iudiciis bus uti malle , quam notis, indicavisti. Fugisti sententiam legis': aequitatem omnem reiecisti: in tenebris, quam in luce ,

causam versari maluisti . Voltinia tribus ab hoc corrupta: Terentinam habuerat venalem . Quid diceret apud Voltinienses , aut tribules suos judices 8 immo vero tu quid diceres quem judicem ex illis aut tacitum testem haberes , aut vero etiam excitares 8 Etenim , si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius, propter viis cinitatem ac necessitudinem suam , non edidisset. Et, si quaestor edendus suisset, quem tandem potius, quam hunc C. Aufium , quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum , trib

Iem , gravissimum hominem , iustissimumque edidisset 3 cui quidem aequitas , & meae similis voluntas erga Cn. Plancii salutem , quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert, facile declarat , non fuisse sustendos tribules huic judices, cui

quaesitorem tribulem exoptandum suisse videatis. XVIII. Neque ego nunc consilium reprehendo tuum , quod non eas tribus, quibus hic maxime notus erat , exbderis, sed a te doceo consilium non servatum senatus . Etenim quis te tum audiret illorum ρ aut quid diceres λ Sequestremne Plancium' respuerent aures , nemo agnosceret , repudiaretur . An gratiosum ξ illi libenter audirent: nos non timide confiteremur. Noli enim putare , Laterensis, legibus istis , quam senatus de ambitu sancire voluerit, id esse actum , ut suffragatio, ut obser vantia , ut gratia tolleretur . Semper suerunt boni viri , qui apud tribules suos gratiosi esse vellent. Neque vero tam durus in plebem noster ordo fuit, ut eam eoli nostra modica liberalitate noluerit: neque hoc Iiberis nostris interdicendum est , ne observent tribules suos, ne diligant ,

nev tuis I uvia , quod so Taeismis re tim I in mus tacitum t

lex iubebat, non fecisti, ut in reum de suam, stem, qui sola mente, non voce assentitur tre ab eo observatam tribum ederes . -- excitamus autem , cum ad palam dic iam testimonium invitamus. Fren

550쪽

ne reficere necessariis sitis V suam tribum possint , ne par ab iis munus in sua petitione respectent. Haec enim plena sunt officii , plena observantiae , plena etiam antiquitatis. Isto in genere & fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, & clarissimos viros esse vidimus, & hodie esse videmus quam plurimos gratiosos . Decuriatio tribulium , descriptio populi , suffragia largitione devincta, severitatem senatus , & b

norum omnium vim ac dolorem excitarunt . Haec doce , haec

proser, huc incumbe , Laterensis , decuriasse Plancium , conscripsiste , sequestrem fuisse , pronuntiasse , divisisse : tum mi rabor , te iis armis uti, quae tibi lex dabat, noluisse . Tribi libus enim iudicibus , non modo severitatem illorum , si ista vera sunt, sed ne vultus quidem serre possemus. Hanc tu rationem cum sugeris, cumque eos iudices habere nolueris , quorum in hujus delicto cum scientia certissima, tum dolor graviusimus esse debuerit: quid apud hos dices, qui abs te taciti requirunt , cur hoc sibi oneris imposueris, cur se potissimum d legeris , cur denique se divinare malueris, quam eos, qui scirent, judicare ZXIX. Ego Plancium , Laterensis , & ipsum gratiosum esse dico , & habuisse in petitione multos cupidos sui , gratiosos equos tu si sodales vocas; ossiciosam amicitiam nomine inquinas criminoso . Sin , quia gratiosi sunt, accusandos putas; noli mirari, te id , quod tua dignitas postularit , repudiandis gratiosorum amicitiis non esse assecutum . Iam , ut ego doceo , gratiosum esse tribulibus PIanctum , quod multis benigne secerit , pro multis spoponderit , in operas plurimos patris auctoritate & gratia miserit; quod denique omnibus ossiciis per se , per patrem , per majores suos totam Atinatem praefecturam

fuit , Francii librum secutus , Reficere neresesariis tribram , est pauperioren tribules res cillare iis, qui x maxime egebam. Pro quo Paulo ante fixit , plabem iame modies raιitate. Per tribum imelliguntur pauperiores ex tribu . Hi ne rei, Iu e. ω υa apud Horatium, est pauperior, ex e ena plebe. Sic mitin scripseram , antequam ad me delatus

risurcensis. Sed in illo legissem, ne

eonficere necessariis suis Ram tribum postini :viso hoc vero , non diutius haerendum puta vi. Confieree suis ne usa ite Dam ira m , est ne iliare suam tribum suis amicis ti cogna tis . Ut apud Terent. eonficere alie ui virgis

nem cogere. Fere iων.

SEARCH

MENU NAVIGATION