M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

558 ORATIO

quod nec Opimius suo nomine liberatus sit , nec Q. Metelli Calidius . XXIX. De Calidio tibi tantum respondeo , quod ipse vidi rQ. Metelliana Pium , consulem , praetoriis comitiis , petente Q. Calidio , populo Romano supplicasse , cum quidem non dubitaret & consul , & homo nobilissimus , patronum illum esse suum , & familiae suae nobilissimae dicere . Qito loco quaero ex te , num id in judicio Calidii putes , quod ego in Plancii facio , aut Metellum Pium , si Romae este potuis. t ,

aut patrem ejus, si vixisset, non fuisse facturum . Nam Opimii quidem calamitas utinam ex hominum memoria pollet

evelli l Vulnus illud rei publicae , dedecus hujus imperii , turpitudo populi Romani , non judicium putandum est . Qi iam enim illi judices , si iudices , Sc non parricidae patriae nominandi sunt , graviorem potuerunt reipublicae infligere securim, quam , cum illuna e civitate ciecerunt , qui praetor finitimo , consul domestico bello rempublicam liberarat ZAt enim nimis ego magnum beneficium Plancio facto , & ,

ut ais, id verbis exaggero . Quasi vero me tuo arbitratu , &non meo , gratum esse oporteat . Qtaod illius tantum meritum , inquit Z an quia te non jugulavit Z Immo vero , quia jugulari pastus non cit . Quo quidum tu loco , Cassi , etiam Purgasti inimicos meos , me aeque vitae nullas ab illis insidias 1uisse dixisti . Posuit hoc idem Laterensis . Quamobrem de isto paulo post plura dicam : de te tantum requiro , utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse . Quod fuit

ullorum tantum Θ Requiro , utrum putes odium unquam barbaroririn tam immane , ac tam crudele in hostem .' an sui iase in iis aliquem aut famae metiun , aut poenae , quorum Vi

disti toto illo anno serrum in foro , sammam in delubris , Vim in tota urbe versari ρ Nisi forte existimas , eos idcirco Vitae meae pepercisse , quod de reditu meo non timerent . Et

quem 's Mete Ili calidius I Non ideo blieae servitor , nee testinator Metelli cilia

liberariis Calidius , quia sua leue Metellum dius, absoluti iii dicio sint. mouttur. ab exilio revocasset . Hoc sis.mi c.ibat Case 76 I Frepellano , Fregellis urbesus , q ianquam plancti mana merita in capta. caesis domestici, reipublicae Ciceronem exi .irent , non ideo tamen tum hostibus, Flacco, & Graccho. Iram. absolvi debere r cum nec Opimius , reipu

562쪽

qiuemquam putas fuisse tam excordem , qui , vivis his , stante urbe & curia , rediturum me , si Viverem , non putaret Qiiamobrem non debet is homo , & is civis praedicare , vitam meam , quae fidelitate amicorum conservata sit, inimicorum modestia non esse appetitam . XXX. Respondebo tibi nunc , Laterensis , minus fortasse vehementer , quam abs te sum provocatus : sed pro Elo nec considerate minus, nec minus amice . Nam primum illud fuit

asperius, me , quae de Plancio dicerem , mentiri , & temporis causa fingere . Scilicet homo sapiens excogitavi , quamobrem viderer maximis beneficii vinculis obstrictus , cum libet essem , & solutus . Qiiid enim Τ mihi ad defendendum Plancium parum multae , parum justae necessitudines erant familiaritatis , vicinitatis , patris amicitiae 8 Qitae si non essent, vererer , credo , ne turpiter facerem , si hoc splendore hae dignitate hominem defenderem . Fingenda fuit mihi videlicet causa peracuta, ut ei, quem mihi debere oporteret, ego me omnia' debere dicerem . At id etiam gregarii milites faciunt in qu , ut coronam dent civicam , & se ab aliquo servatos esse fateantur : non quo turpe sit , protectum in acie , hostium manibus eripi : nam id accidui e , nisi sorti viro , &pugnanti cominus , non potest : sed onus beneficii reformiis dant , quod permagnum ust , alieno debere idem , quod parenti . Ego , cum caeteri vera beneficia , etiam minora , dissimulent , ne obligati esse videantur : eo me beneficio obstrictum esse ementiar, cui ne referri quidem gratia posse videatur

An hoc tu , Laterensis , ignoras qui , cum mihi esses amicissimus ; cum vel periculum vitae tuae mecum sociare volui Lses ; cum me in illo trilli & acerbo luctu , atque discessit, non lacrymis solum tuis , sed animo , corpore , copiis prosecutus esses; cum meos liberos, & uxorem , me absente , tuis opibus , auxilioque defendisses : sic mecum semper egisti , te mihi remittere, atque concedere, ut omne studium meum in Cn. Plancti honorem consumerem , quod ejus in me meritum tibi etiam ipsi gratum esse dicebas.

. Nihil

563쪽

Nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere , nonne etiam illa testis est oratio , quae est a me prima habita in senatu ρ in qua cum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent , scelus autem eia 1 et quemquam praeteriri : statuissemque eos solum nominare, qui cauta nostrae duces, & qua sit signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi . Recitetur oratio , quae propter ejus magnitudinem dicta de scripto est : in qua ego homo astutus erme dedebam , cui nihil magnopere deberem , & hujus tanti officii servitutem astringebam testimonio sempiterno . Nolo caetera , quae a me mandata sunt literis, recitare : praetermitto illa, ne aut proserre videar ad tempus, aut eo genere utiliterarum , quod meis studiis aptius , quam consuetudini iudiciorum , esse videatur.

XXXI. Atque etiam clamitas, Laterens s : Gousque isti diaeis 3 nihil in Cispio profecisi . Absolutae jam Iunt preces tuae . De Cispio mihi ne tu objicies , quem ego de me be

ne meritum quia te teste cognoveram , te eodem auctὀre deinsendi λ & ei dices, Θο que, quem negas , quod pro Cispio contenderit, impetrare potuisse Τ Nam istius verbi , Go que, haec poterat esse invidia. Datus est tibi ille: condonatus ille: non facis finem : serre non possumus . Ei quidem , qui pro uno laborarit, & ipsum id non obtinuerit , dici , ousque, irridentis magis est , quam reprehendentis . Nisi sorte ego m

7 Prottre eius magnitudinem dicta es de Non propter longitudinem, sed ννο-PIer magmatisinem. Quam de rebus gravissimis institui miis , apud viros dignitate, atque auctoritate praestantes , deque nobis optima meritos , ea demum magna oratio est . An uero qui saepe apud iudices per tres , aut quatuor horas dicere solebat memoriteri non potuit Cicero senatui stratia agere , nisi descripto Senatores rogati sententias dicebant interdum de scripto, ne verbi inopia aliquid efferrent aliter, ae sentirent. sic Philip. X. cap. 1. de Calenor Ita enim dixissi, er u dem de scripto . Cum igitur multi sibi, iique si ni viri nominandi essent, verebatur Cicero , ne quem praeteriret invitus , aut appellaret minus grata commemoratione, quam volebat ἐν itaque ipsus rei magnitudine suadente , memoriae diffsus , de seripto dixit.

Feriat.

Cispium, nee tamen absolutu es t nihil iam valent apud iudices preces tuae . M. Cispi tribunus pl. fuerat , quo anno Cicero restitutus est . Post red. in sen. de pro Sextio.

o Absitata iam sunt preces tua I Novi quid si hominem absolvere, sed quid sit precer absolvere sateor me ignorare . Sic tamen omnes MSS. ti omnes editi, quos vidi, praeter P. Manutii, qui edidit ex ingenio , sed eleganter, obsoleta 1am sunt putes tua. Non ego detrectarem id ambabu amplecti , si libri addicerent . Credibile enim est Tullium se scripsisse: sententia sane aut hanc aut si-.milem vocem fiagitat. Olivet.

564쪽

PRO C N. PLANCIO. 36rnus ita me gessi in iudiciis , ita & cum his, & inter hos via xi is in causis patronus , is in republica civis & sum , &semper sui , solus ut a te constituar , qui nihil a iudicibus

debeam unquam impetrare .

Et mihi lacrymulam Cispiani judicii objectas . Sic enim

dixisti : Vidi ego tuam lacrFmulam . Vide , quam me verbi tui poeniteat . Non modo lacrymulam , sed multas lacrymas , &fletum cum singultu videre potuisti . An ego , qui meorum lacrymis , me absente , commotus , simultates , quas mecum habebat, deposuisset, meaeque salutis non modo non oppugna.

tor , ut inimici mei putarant ) sed etiam defensor fuisset,

hujus in periculo non dolorem meum significarem Tu a tem , Laterensis , qui tum lacrymas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri.

XXXII. Negas , tribunatum Plancii quidquam attulisse adisjumenti dignitati meae . Atque hoc loco quod verissime facere potes ) L. Racilii , sortissimi & constantissimi viri , dia

vina in me merita commemoras : cui quidem ego , sicut in Plancio , nunquam dissimulavi me plurimum debere , semperque prae me seram . Nullas enim sibi ille neque contentiones , neque inimicitias , neque vitae dimicationes , nec prorepublica , nec pro me defugiendas putavit . Atque utinam , quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum

vim , & iniuriam populi Romani , ei gratiam reserti l Sed ,

si non eadem contendit in tribunatu Plancius : existimare d hes , non huic voluntatem demisse , sed me, cum jam Plancio deberem, Racilii beneficiis fuisse contentum . An vero putas , judices idcireo minus mea causa facturos, quod me esse gratum crimineris Τ An , cum populus Romanus ἱllo senatus-consulto , quod in monumento Marii factum est, quo mea salus omnium est gentibus commendata , uni Cn. Plancio gratias egerit , unus enim suit de magistratibus , defensor salutis meae , cui senatus pro me gratias agendas putavit ) ei ego a me reserendam gratiam non putem Atqui , eum cum vides , quo me tandem animo in te putas esse,

Tam ιieu .i J Signifieat Raeilium populi iudicio iniuste damnatum. Idem . si Atqui eum eum vides J Melius os t. at με hac eum viris. ωπι. ε

565쪽

Laterensis P ullum esse tantum periculum , tantum laborem , tantam contentionem , quam ego non modo pro salute tua ,

sed etiam pro dignitate defugerem Quo quidem etiam magis sum , non dicam miser , nam hoc quidem abhorret a virtute verbum sed certe exercitus: non quia multis debeo; leve enim onus , beneficii gratia : sed quia saepe concurrit

propter aliquorum de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnes verear ne vix possim gratus videri . Sed ego hoc meis ponderibus examinabo , non solum

quid cuique debeam , sed etiam quid cujusque intersit , &

quid a me cujusque tempus poscat. XXXIII. Agitur studium tuum , vel etiam , si vis , existimatio, laus, aedilitas: at Cn. Plancii salus, patria, fortunae. Salvum tu me esse cupisti hic fecit etiam , ut esse possem. Distineor tamen , & divellor dolore , & in causa dispari offendi te a me , doleo: sed , medius fidius, multo citius meam salutem pro te obiecero , quam Cn. Plancii salutem tradidero contentioni tuae. Etenim , Judices, cum omnibus virtutibus me affectum esse cupiam , tamen nihil est , quod malim , quam me & gratum esse, & videri. Haec est enim una

virtus non solum maxima , sed etiam mater virtutum omnium

reliquarum. Quid est pietas , nisi voluntas grata in parentes qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes , nisi qui patriae beneficia meminerunt Z qui sancti, qui religionum colentes , nisi qui meritam diis immortalibus gratiam iustis honoribus , & memori mente persolvunt 8 Quae potest esse iucunditas vitae , sublatis amicitias quae pono amicitia potest esse inter ingratos ρ

uis est nostrum liberali ter educatus , cui non educatores, cui non magistri sui , atque doctores, cui non locus ille m tus , ubi ipse alitus aut doctus est , cum grata recordatione

in mente versetur 3 Cuius opes tantae esse possunt , aut unquamga Salutem pνa re ob/ecreo I risuri. abiere- Paetum , sanians Meecia ab/Devo . Pro ob'icer. νo. Griit. Sic utique legemitiin. Nam ob te frequentius dicitur ννojicere in hac notione. ve salutem pro aliquo , non addito cui obii- Virgil. vi. fineid. elatur , ut discriminibus , hostibiis , conten- Itiremque perositionibus ,latinum os respuit. Abiicere vera Ita Proiecere animar. Grae v. ιutem hie dixit , ut in ep. 16 , lib. t x. ad

566쪽

PRO C N. PLANCIO.

quam suerunt , quae sine multorum amicorum ossiciis stare possint Z quae certe , sublata memoria, & gratia , nulla extare possim t. Equidem nihil tam proprium hominis existimo, quam non modo beneficio , sed etiam benevolentiae significatione alligari r nihil porro tam inhumanum , tam immane , tam sorum , quam committere , ut beneficio non dicam indignus , sed victus esse videare . Qitae cum ita sint , iam succumbam , Laterensis , isti tua

orationi; in eo ipso , in quo nihil potest esse nimium , quo

niam ita tu vis , nimium me fratum esse concedam : petam

que a vobis, Iudices, ut eum beneficio complectamini, quem qui reprehendit , in eo reprehendit, quod gratum praeter m dum dicat esse . Neque enim ad negligendam meam gratiam debet valere , quod dixit idem , vos nec nocentes , nec litiagiosos esse , quo minus me apud vos valere oporteret . Qtiasi

vero in amicitia mea non haec praesidia si qua sorte sunt in me parata semper amicis esse maluerim , qtiam necessaria.

Etenim ego de me tantum audeo dicere , amicitiam meam

voluptati pluribus , quam praesidio fuisse : meque vehementer vitae meae poeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini , nisi litigioso , aut nocenti . XXXIV. Sed hoc ne1cio quomodo frequenter in me congessisti , saneque in eo creber fuisti , te idcirco in ludos causam coniicere noluisse , ne ego mea conluetudine aliquid de thensis misericordiae causa dicerem e quod in aliis aedilibus ante fecissem . Nonnihil egisti hoc loco . Nam mihi eripuisti o

namentum orationis meae . Deridebor , si mentionem thensa-

tet itidot leaenitum ei se , Circense, nimirum , in quibus theniae ducuntur uirumvis res iis

psa , quae in illis ludi gesta est , ut hie a

Laterensi eius fiat mentio, sit obscura . Plurimum in perinovendis iudi eum animis valebat Cicero, ut illi semper extremu per orandi locus i cimerea daretur . Noluerat Laterensis uti l .is communibas in accusatione sua, lege enim, in locos eanμ- sicera ne ad eosdem Cicero quoque cons geret , factaque mentione thensarum , quae mea erant vehieula aedilthvis usitata in t

dorum celebritate, ad misericordiam iudices moveret, qui de designato aedile Plancio senis tetitiam laturi erant . Post illud de thensis,

hoc alterum tequitur et Hoz etiam me ido reo ea nimirum mente eonsilio, cum locos miserit diae communes consecta

ώνMiι--e ehitiose Hicere . Ut lebatue Cicero ideo praviorem in reo ambitus poenam tulisse, ut sibi commodior excitanda mitericordiae locus inde paterez. Finat.

567쪽

364 ORATIO

rum fecero , cum tu id praedixeris . Sine thensis autem quid potero dicere ΤHic etiam ' addidisti , me idcirco mea lege ex isto ambitu traxisse , ut miserabiliores epilogos possem dicere . Non vobis videor cum aliquo declamatore , non cum laboris & fori

discipulo disputare P Rhodi enim , inquit , non sui . Me vult fuisse . Sed sui , inquit , putabam in Vaccaeis dicturum

bis in Bithynia . Si locus habet reprehensionis ansam aliquam, nescio cur severiorem Nicaeam putes , quam Rhodum . Si sp

Elanda causa est: 3c tu in Bithynia summa cum dignitate fuisti , & ego Rhodi non minore . Nam , quod in eo me reprehendisii , quod nimium multos defenderim i utinam & tu , qui potes , & caeteri, qui desu-giunt , vellent me labore hoc levare t Sed fit vestra diligentia , qui in causis ponderandis omnes fere repudiatis , ut ad nos pleraeque confluant , qui miseris & laborantibus nihil negare possumus.

Admonuisti etiam , quod in Creta fuisses , dictum aliquod in petitione tua dici potuisse : me id perdidisse . Uter igitur nostrum est cupidior dicti Τ Egone , qui , quod dici po

tuit, non dixerim: an tu, qui etiam ipse in te dixeris ρ Teajebas de tuis rebus gestis nullas literas misisse , quod mihi meae , quas ad aliquem misissem V , obsuissent. Quas ego mihi obfuisse non intelligo : reipublicae video prodesse potuisse . . XXXV. Sed sunt haec leviora: illa vero graviora, atque m gna , quod meum discessum , quem saepe defleras , nunc quasi reprehendere , & subaccusare voluisti . Dixisti enim , non auxilium mihi, sed me auxilio defuisse . Ego vero fateor me heris cule, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco me il

Lamia disim , a disse me iseiseo mea ini , Nisi ex testamento praestituta die , M inise liliores. Pistabam in ne is dicturum a Sic est scriptum in codicibus antiquis, & nonnullis vulgatis. vaccaeos autem Hispaniae citerioris populos commemorat luinius II l. 3. Iocus , opinor , ac derisio subest . Ut enim Cordubae nati poetae , ita sorte Uaecaei oratores male audiebant. Vide pro Archia cap. Io. Fuisse vaccaeos dicit Harduinus , in eo tractu , qui Salmanticam inter & Zamotam

interiacet . Olivet M.

8s Perdidi P. I Oblitum esse me tibi Cteis tam obiicere , cum petitioni Plancti faveo

iam . Forat.

86 Quas au aliquem mi ism J Intelligit ad Pompeium milias, in quibus se Laelium , ipsuin Africanian iacit. Gulielm.

568쪽

PRO C N. PLANCIO. 363li auxilio pepercisse . Qui enim status , quod discrimen , quae fuerit in republica tempestas illa , quis nescit P Tribuniti

me terror , an consularis suror movit 8 Decertare mihi serro magnum suit cum reliquiis eorum , quos ego florentes atque integros sine ferro viceram ρ Consules post hominum memoriam teterrimi, atque turpissimi, sicut & illa principia , & hi

recentes rerum exitus declararunt ; quorum alter exercitum

perdidit , alter vendidit ; emptis provinciis , a senatu , a republica , a bonis omnibus desecerant. Qui exercitibus '', qui armis, qui opibus plurimum poterant , cum , quid sentirent, nesciretur : furialis illa vox nefariis stupris, religiosis altaribus eMeminata, secum & illos , & consules facere , acerbi iasime personabat . Egentes in locupletes, perditi in bonos, se vi in dominos armabantur. Aderat mecum senatus, 3c quidem veste mutata r quod pro me uno, post hominum memoriam , publico consilio susceptum est . Sed recordare , qui tum fuerint consulum nomine hostes , qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint : edicioque suo non luctum patribus conicriptis , sed luctus indicia ademerint . Aderat mecum cunctus equester ordo : quem quidem in concionibus saltator ille Catilinae consul proscriptionis denuntiatione terrebat . TO-ta Italia convenerat : cui quidem belli intestini , & vasti talis

metus inserebatur. XXXVI. Hisce ego auxiliis studentibus, atque incitatis, uti me , Laterensis , potuisse confiteor e sed erat non jure , non legibus , non disceptando decertandum . Nam prosecto , prae sertim tam bona in causa, nunquam , quo caeteri abundarunt,

id mihi ipsi auxilium meum defuisset . Armis fuit , armis, inquam , fidit dimicandum , quibus a servis , atque a servorum ducibus caedem fieri senatus , & bonorum , reipublicae exiti sum fuisset. Vinci autem improbos a bonis, fateor fuisse praeclarum , si finem eum vincendi viderem : quem prosecto non videbam . Ubi enim praesto fuisset mihi aut tam fortis con

sul ,

33 Reeentes J Pisi exeretium in Macedo- 88 Qui Caesar, Pompeius, Maia amiserate Gabinius, Meunia corruptus, Crassus. Item. Suria in Hyptum exercitum duxerat , ut 8o Furiaιir I Clodius. Ptolemaeum restatueret. Fereon m Siarat a Gabini .

569쪽

566 ORATIO sui, quam L. Opimius 3 quam C. Marius 8 quam L. Flaccus 'quibus ducibus improbos cives respublica vicit armatis r aut, si minus fortes , attamen tam iusti , quam P. Mucius , qui arma , quae privatus P. Scipio sumpserat , ea , Tib. Graccho interempto , jure optimo sumpta esse defendit Esset igitur pugnandum cum consulibus . Nihil amplius dico , nisi illud ,

victoriae nostrae graves adversarios paratos : interitus nullos ultores esse videbam.

Hisce ego auxiliis salutis mea: si idcirco desui , quia nolui dimicare : fatebor , id quod vis , non mihi auxilium , sed me auxilio desuisse . Sin autem , quo majora studia in me bonorum suerunt , hoc iis magis contulendum , & parcendum putavi : tu id in me reprehendis, quod Q. Metello laudi datum est, hodieque est , & semper erit maximae gloriae 3 Quem,

ut potes ex multis audire , qui tum affuerunt , constat invitissimis viris bonis cessisse : nec fuisse dubium , quin contentione 3c armis superior posset esse . Ergo ille, cum suum V , non cum senatus factum defenderet cum perseverantiam se tentiae suae, non salutem reipublicae retinuisset ; tamen ob illam , quod illud voluntarium vulnus accepit , iustissimos omnium Metellorum & clarissimos triumphos gloriae laude su-lieravit , quod Jc illos ipsos improbissimos cives interfici nouit , & , ne quis bonus interiret in eadem caede , providit et iego , tantis periculis propositis , cum si victus essem , interitus rei publicae; si vicissem, infinita dimicatio pararetur: comis mitterem , ut idem perditor reipublicae nominarer , qui se Uator fuissem ρXXXVII. Mortem me timuisse dicis. Ego vero ne immortalitatem quidem contra rempublicam accipiendam putarem , nedum emori cum pernicie reipublicae vellem . Nam , qui prorepublica vitam dediderunt, licet me desipere dicatis ) nunquam mehercule eos mortem potius , quam immortalitatem assecutos putavi . Ego vero , si tum illorum impiorum serro ac manu concidissem , in perpetuum respublica civile praesidium salutis suae perdidiiset . Quin etiam , si me vis aliqua

570쪽

PRO C N. PLANCIO. 56

morbi , aut natura ipsa consumpsisset , tamen auxilia posteritatis essent imminuta , quod peremptum esset mea morte id exemplum , qualis futurus in me retinendo fuisset senatus, populusque Romanus. An , si unquam in me vitae cupiditas suis-1et , ego mense Decembri mei consulatus , omnium parricidarum tela commossὰm P quae, si viginti quiessem dies, in ali rum iugulum consulum recidis lent . Quamobrem , si vitae cupiditas contra rempublicam est turpis, certe multo mortis c piditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis.

XXXVIII. Nam quod te in republica liberum esse gloriatus es, id ego & fateor, & laetor, & tibi etiam in hoc gratulor . Quod nae autem negasti; in eo neque te , neque que quam diutius patiar errare . Nam , si quis idcirco aliquid delibertate mea deminutum putat , quod non ab omnibus etiadem , a quibus antea solitus sum dissentire , dissentiam : primum , si bene de me meritis gratum me praebeo , non desino incurrere in crimen hominis nimium memoris , nimiumque grati . Sin autem sine ullo reipublicae detrimento , respicio etiam aliquando salutem tum meam , tum meorum : ce re non modo non sum reprehendendus , sed etiam , si ruere vellem , boni viri me, ut id ne facerem, rogareiat. Res Vero ipsa publica , si loqui posset, ageret mecum, ut, quoniam sibi servissem semper , nunquam mihi ; fructus autem ex sese

non , ut oportuis let , laetos & uberes , sed magna acerbitate permixtos tulissem ; ut iam mihi servirem , consulerem meis: 1e non modo satis habere a me, sed etiam vereri , ne parum

mihi pro eo , quod tum a me haberet , reddidisset . Quid , si horum ego nihil cogito & idem sum in republica , qui

sui semper 8 tamenne tu libertatem requires meam 8 quam tu ponis in eo, si semper cum iis, quibuscum aliquando contem dimus , depugnemus . Qiiod est longe secus . Stare enim mmnes debemus , tanquam in orbe aliquo reipublicae , qui quoniam versetur , eam deligere partem , ad quam nos illius utilitas , salusque converterit.

XXXIX. Ego

stare ani es tanquam in Oiae disputat, etiam Philosophorum libris, in aliquo a Vide quae de hoc argumento docte ep. s, lib. I. ad Lentulum. Grio.

SEARCH

MENU NAVIGATION