Alphabetum philosophicum sive Clara brevitas et magna claritas eorum quae ad facilem philosophiae intelligentiam necessariò duntaxat praerequiruntur elaborata. ... Authore P. Woltero Schopen ..

발행: 1696년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

eonvenit cum aliis,& in quo disconvenit

v. g. homo est animal rationale,homo comstat corpore & anima , ct si illa praedicata vel termini sunt entitatesMetaphysicae vo catur definitio quidditativa metaph ita V. g. homo est rationalis. Si verti sunt physica vocatur definitio quidditativa flasica V. g. homo est habens corpus& animam. quid autem sint termini physici vel metaphysici per decursum patebit. Secunda scilicet d scriptiva, quae oratorie describit rem alti quam V. g. homo est nobilis creatura, doctrinae capax , ad beatitudinem ordiri ta &c. sed nanc parum curant Philo siop hi. III. Definitio quidditativa iterum est clinplex: Pura & per additamentum. Prima quae est optima, fit Blum per genus & disseremtiam v.g. homo est animal rationale,& hoc modo explicantur termini absoluti & substantiales. Altera quae pro majori intelligentia praeter Genus & disserentiam addit vel aliquam proprietatem , vel aliquod

eonnotatum V. g. homo est animal rationale, risibile, mortale,&sic definiuntur a cidentia, relativa , connotatio, parteS, potentiae, actus , materia, firma, motus &c.

Sciendum est IV. qubd ad bonam demnitionem requirantur communiter tres

conditiones cquamvis aliqui quatuor dicant a

62쪽

cant, quarta lub his tribus continetur. itaque: Prima conditia honae definitionis est, quod constet ex genere o disserentia intellige proxima hoc est ut fiat per aliquem terminum in quo illa res quae definitur convenit cum alijs,& iste vocatur genus , & ut fiat per aliquem terminum in quo illa res quae definitur ab omnibus omnino alijs rebus disserat, & iste vocatur disserentia V. g.

si aliquis homo quaerat quid es homo, Respondetur est animal rationale , terminus animal, est genus, quia homo in hoc quod

sit animal convenit cum brutiS, terminus rationale est disserentia. Secunda conditio esui de itis sit adaequata 2 convertibilis hoc est ut conveniat omni & soli contento Bb ipso definito, id est sub illa re quae definitur

V. g. quando homo definitur animal rationale, haec convenit omni homini & soli homini sic de caeteriS. Tertia conditio est: Ut sit clarior ct notior definito, hoc est ut non sit nimis brevis, ut non habeat in se superflua&c. & ut per ibiam res quae est definienda, clare percipiatur, quia definitio est modus sciendi ignotum , una ex his tribus conditionibus sublata, definitio non erit rigorosa. Sciendum est V. quod non omnis reS poL. sit bene ac rigorose definiri unde ex Scoto in .dist. I .Quaul. a. assignantur pro hoo

63쪽

septem conditiones. Prima ut definitum sic enspositivum non negativum , quale est tenebrae, Caecitas. Secunda ut sit ens per se non per accidens ut est cumulus lapidum , tritici &c. tertia quod sit ens reale non fictilium. Quarta ut sit universale, aram singularia non definiuntur. Quinta

ut sit univorum. Sexta ut sit ens initum

propter quod excipitur DEUS. Septima ut non sit simpliciter simplex, hoc est: quod

possit in plures conceptus objectiVOS re- Iolvi. serva tamen qubd haec ad omnindrigorose definiendum requirantur. Caeterum quamvis unum vel alterum ex his

subinde desit adhuc possunt explicari S definiri proprie V. g. ens rationis &C. Obsicies contra conclusionem, definitio non potest definiri, ergo sirustra dicitur qubd sit oratio &c. Probatur antecedens vel enim definiretur per seipsam & hoc non potest dici, qudd idem per seipsum es finiatur, alias dennitio non esset clarior cl finito 3 vel definiretur per aliam, sed tunc dabit'r processus in innnitum, quia illa alia iterum indigebit explicatione &ista explicatio iterum &c. Respondeo Nego ante. cedens, ad probationem dico quod clerio- minative per seipsam, id est ut quod non vero sonualiter di in qua. Neque dic s ergo

64쪽

erit idem definitum & definitio, Respondeo quod sub diversbrespectu, quia ut est

definitum habet se materialiter, denom, natiVe,ut quId, ut res,quatenus vero definitio habet se formaliter, sentialiter, ut quo, ut modus. Simile argumentum fiet in Logica de genere.

Initabis etiamsi definitio prout est demnitum se habeat denominative, adhuC shquitur processus in infinitum, ergo λlutio nulla. Probatur antecedens illa definitio formaliter iterum poterit se habere denominative respectu alterius formalis ,& illa iterum & sic in infinitum quod apud Philosophos reputatur pro vitio, Respondeo antecedens cum Probatione, quia illa dem. nitio definitionis se habet , ut quo signate adeoq; nequit iterum se habere ut definitum denominative, nam quod est alteri r tio essendi tale in recto nequit dici tale. ut loquuntur Philosophi 'L.

Dico divisio est oratio totum distri

buens instas partes, ita sere omnes. Declaratur quod haec explicatio du

65쪽

cd generis nam per hoc convenit cum de finitione & argumentatione heliqua sunt differentiae loc6Sciendum est I. qubd divisio alia sit grammaticalis alia Philosophica. Prima est quae non fit voce vel mente sed aliquo instrumento Physico v. g. quando dividitur lignum serra, vel quid aliud gladio, vel cultro &c. Altera quae huc pertinet subd, viditur in secundum quid nominis,& Ω-cundum quid rei. Primo modo accipitur pro uno eodemque nomine diversis rebus applicato V. g. Vivus & pictus, secundo modo quae est magis propria , quando res dividitur in sua significata v. g. quando animal dividitur in rationale & irrationale.

II Quod divisio secundum quid rei sit duplex: Logica vel metaphysica& phys,

ea. Prima est quando res dividitur in partes, quae sunt termini secundae intention is vel formalitates, altera quando termini in quos dividitur aliquid, sunt termini primae intentionis ac reales. Memplum primoeest: distinctio rationis in ratiocinantem αratiocinatam. Exemplum secandae est divisio hominis in corpuS ci animam.

Deinde divisio physica subdividitur

In essentialem, integralem , ct uniUerse- Iem. Prima est quando compositum

physicum dividitur in partes consis

66쪽

tutivas intrinsecas. v. g. allata divisio hominis in corpus & animam. integralis est iquando compositum physicum dividitur in partes integrantes id est quantitatiVaS v, g. divisio hominis in caput, collum, bra- Chia, pedes &c. quae conVenit omni enti mathematico. Tertia scilicet universalis est,quando totum distribuitur in suas pariates subjectivas. v. g. animal in hominem &Brutum ,&hae solendvocari, divisio totius essentialis , totius integralis ac totius universalis.

sica adhuc sit duplex per se & per accidens.

'rima est in partes totum constitue0tes sive integraliter sive essentialiter ut in exemplis allatis; altera quae fit in partes mere accidentales v.g. dividendo hominem in Italum &Boemum, Fuscum & rubrum &c.

sit triplex. Prima accidentis in subjectum V. g. nigrorum unus est corvus, alter est . AEthiops, Secunda est subjecti in accidentia V. g.hominum unus est niger alter est al-hus. Tertia est accidentis in accidentia

Ubi observandum est, quod illa accidentia in quae aliud dividitur non debeant esse ejus inferiora, alias esset divisio totius uni- E Vers

67쪽

versalis in partes subiectivas v. g. si coloratum divideretur in album & nigrum. Insuper divisio Physica integralis alia est homogenea id est quae dividitur in partes

quantitativas ejusdem rationis v. g. si libra carnis in varias particulas carnis divider tur. Altera est heterogenea id est cujus partes sunt di veris naturae & rationiS V. g. si bos clividatur in sangVinem, cutem Ca nem' ossa; his omnibus convenit divisio potentialis vel actualis, id est quod actu. sic dividantur vel possint dividi. Tandem

est divisio univoci in univoca, IZquiVoci in AEquiVoca. V. Tres quoque conditiones requiruntur ad bonam divisionem. Prima ut membra dividentia sint opposita. V. g. rationale irrationale sive contrarie sive separato ita tamen ut unum aliud non includat. Secunda est ut membra dividentia, sint adaequata hoc est ut nec eXcedant nec excedantur sive ut divisum non latius pateat quam omnia membra dividentia

quod significat partes collective sumptas debere esse tot quot habet ipsium

totum. Tertia ut sit bimembris vel Laltem ad bimembrem reducibilis, ut non fiat confusio multitudine partium. Pro-Iter deiectum primae Conditionis non V et si dicas animal dividitur in rationale &vivens

68쪽

vimns, quia haec non opponuntur possunt enim de se invicem praedicari, quod nequit de oppositis diCi. Propter desectum secum dae non valet divisio animalis in reptile &natans, quia dantur alia animalia. Propter defectum tertiae male divideres animal in hominem, leonem, equum, pic

Alii quartam superaddunt, ut nimirum divisum latius pateat quam unum CX mem- bris dividentibus, sed haec plus quam implicite per secundam bonae ac rigorosis divisionis conditionem exponitur. Similiter divisio per similitudinem V. g. Credo DEUM esse aliquod ens quod aeq; significavDEUM esse ens quam aliquod ens esse D UM , vel legi gallos vicine germanos ubitam pro Victoria gallorum quam germano rum exponi potest , & similia reducenda sunt ad nomina propria.

DΙco propositio ut sic bene definitur

quod sit oratio in qua unum dicitur de alio ; ita ex manuscriptis philosophi desumitur' eamq; R. R. utcunque ample Etuntur' Probatur, illa definitio bona est, quae fit per primo constituentia praedicataled, er-' E a M. mu

69쪽

go.minor declaratur, prius enim intelligi tur unum dici de alio, quam dici sic vel sic id est affirmando vel negando, sicut & prilis est affirmare & negare quam Veritas &ialsitas unde illa definitio Aristotelis, propositio est oratis aliquid affirmans vel negans potius est divisio, & illa Aristotelis I. perih. Oratio verum vel falsum significans judicando est per additamentum, nam veritas & falsitas ad sumum sub disjunctione sunt pro . prietates propositionis. confirmatur ex regulis bonae definitionis bonitas nostrae; lyOratio ponitur loco generis, reliqua loco disserenitae, quod si rigorose vellemus loqui , mentis operatio deberet locum generis

habere.

Observa quod propositio aliquando vocetur enuntiatio id est oratio enuntiativa, , di bene, sunt namque idem quidquid veteros dixerint, differentia haec est ad plac, tum, quod extra discursum dicatur enumtiatio, in argumentatione vero propositio;

deIubjecto &c. dictum fuit. Dividitur autem primo propositio in

syrmativam &negativam tanquam uniVer sale in partes subjectivas. utraque eX Praedictis dividitur in ueractolsam & hseC est divisio subjecti in accidentia. porr5 ProPO-sitio .rmativa est oratio in qua unum dicitur de alio absque negatione, Vol in qua

70쪽

. ε' praedicatum subiecto tribuitur , negativam opposito modo explicabis. Propositio est in qua unum de alio dicitur prout res in se est v. g. Petrus est homo, non est lapis: propositio falsa in qua unum de alio dicitur aliter quam res in se est V. g. Petrus non est homo, est lapis, ex eo enim quod reses vel non es Oratio dieitur vera vel falsa inquit PhiloZphus c. de substantia. Adverte non esse idem falsam & negativam , quia nega tiva potest esse vera & falsa V.g. Petrus non est lapis, non est animal.

Dividitur secundo propositio tam aD

firmativa quam negativa, tam Vera quam

falsia) in Categoricam & fpotheticam et prima est in qua praedicatum abBlute dicitur de . subjecto, Categorigo enim significat praedico : altera in qua praedicatum aliquo prae stipposito dicitur de subjecto, V. g. si sol est, dies est, siquidem est compositum ex bi posid est sub & iasis id est positio. Categorica duplex est plex dc eo sta vel complexa τprima constat unica copula ac praedicato de uno subjecto, altera duabus copulis ac

praedicatis de eodem subjecto, vel coalesecit ex duabus propositionibus inter se proxime ordinatis, si enim quicunque Brdo sufficeret major & minor essent propositio complexa. Hypothetica semper est complexa dc fit dupliciter, Vel praesupponen-

SEARCH

MENU NAVIGATION