Alphabetum philosophicum sive Clara brevitas et magna claritas eorum quae ad facilem philosophiae intelligentiam necessariò duntaxat praerequiruntur elaborata. ... Authore P. Woltero Schopen ..

발행: 1696년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

praesupponendo disiunctionem U.g. Petru&vel est albus vel niger : copulativa utpot simpliciter pronunciari solita melius ad tegoricam reducitur. Colliges male confundi ab aliss categor eam cum simplici ac h'potheticam cum complexa , nam Categorica est indifferens ad simplicem & complexam, utrumque enim

cst categorice dictum Petrus est rationalis deinde Petrus est rationalis & est risibilis: hypothetica quidem semper est complexa

sed non e contra.

Dividitur tertisi propositio clam Categorica quam hypothetica, tam simplex quam composita) in absolutam & modali prior est praedicatio abjq; modo, posteriorcia modo, modi autem assignantur quatuor, possibile Nossibile, tantingens, necesse: hinc si dixeris Petrus est risibilis, vocatur propositio absolaca, si addideris Petrus est neces silario risibilis, habes modalem, ubi adverrendum est, modum illum debere assicere utrumque terminum in propositione,id est debere insinuare quomodo praedicatumdicauir de subjecto, qua ratione haec non est modalis Antichristus possibilis est homo sed sic possibile est Antichristum esse ho

Subdividitur insuper propositio .praese thu

72쪽

tim Categorica diversimode m directam vel naturalem & in indirectam vel innaturalem,

prima est quando superius praedicatur de interiori v. q. homo est animal & haec est nobilior : altera fit opposito modo. itemat ia est per sie alia per acriaens, prima est qua do praedicatum necesarium dicitur de subjecto v. g. Petrus est risibilis, altera quando contingens non contingenter ut qui dam) praedicatur; per accidens etiam saepe est idem quod casu. item propositio alia est identica quando idem ponitur loco subiecti nominetenus & loco praedicati, V. g. ho mo est homo, alia Formalis opposito modo fit, V. g. homo est animal. rursus alia est Fgnificat a alia non ignificativa v. s. buffesthastm alia explicita & implicita de quibus dictum est: alia de secundo, alia de tertio adJacente prior fit per solum Verbum est V. g. Deus est , posterior si huic postponaturaliud V.g.Deus est bonus , ubi Nota in assi malivis ex propositioneae tertis bene inserari desecundo V g. Deus est bonus ergo Deus est, scilicet si praedicatum exigat actu

litatem subjecti ; in alijs non,

neque in negativis.

Duilige

73쪽

Quidni jubsantia, qualitas , quant

ias propositionii λDico substantia propositionis est tqubd sit categorica vel hypothetica. Qualitas quod sit assirmativa vel negativa. Quantitas, qu6d sit univerusalis, particularis, indefinita, vel singularis ita Philolaphi communiter: unde quando

quaeritur : Qua qualis , quanta , Per terminum Qua intelligitur stubstantia, per ter minum qualis, qualitaS, quanta quantitaS. Caeterum haec res potius concedenda est ob communem authoritatem quam de rigore, terminos illos praesertim primos duos examinando. Confirmatur tamen carmine ad hoc deputato : Quae t Ca , vel Hyp. Qualis ξ ne vel assi V quanta, par, in , sin. Verum quia

Littera praecedenti de propositione Categorica vel Hypothetica, assirmativa ac negativa quantum ad praesens abunde dictum est, hic tantum ea de quantitate No positionis examinabimuS. Est igitur propositio considerando eius quantitatem quadruplex, scilicet: universalis, particularis, inde ita ,singularis. Universalis est quando subsicitur terminus communis, cui praemittitur signum universiale, talia autem signa stat duo ira mali-

74쪽

Parti laris est quando subjectum est aliquis terminus communis, cui praefigitur aliquod signum particulare cu3usmodi sunt quidam, aliquis, V. g. aliquis homo curri Indefinita est quando subjectum est te minus communis sine ullo signo V.g.homo studet, animal dormit. Singularis est quando subiectum est terminus singuiaris; vel communis cum signo pronomine demonstrativo, qualia signa

sunt hic, iste, ille, Exemplum primi modi est: Petrus pingit, Secundi hic homo est

Reliqua de varia propositionum harum subdivinone v. g. quid sit propositio demonstrativa, per se nota , & similia quam plura suo loco patebunt. nunc. Quaeres prim5 quaenam sit forma propositionis dialecticaei espondeo esse ipsem copulam de qua jam antecedenter dictum fuit. Quaeres secund5 quaenam sit materia propositionisi Respondeo esse ipsos terminos. Est autem materia triplex. Necessaria, contingenS, remota.Materia necessaria est quando praedicatum necessarid convenit

subjecto sive in primo sive in a do modo dicendi per se v. g. homo est rationalis, ri- sibi-

75쪽

sibilis. Materia contingens quando praediCatum convenit subjecto utipossit noriCOnVenire V. g. homo est niger. Materia remota est quando praedicatum nullo modo

potest convenire subjecto v. g. homo est piscis , piscis est lignum &c. ex quibus sequuntur sequenteS Regulae. Prima: in materia hecessaria propositio assirmativa, est semper vera,negativa semper falsa , omnis homo est animal, nustus homo est animal. Secunda:in materia contingenti propositiones particulares possimi esse ambae verae V. g. quidam logicus bene studet, quidam Physicus non bene studet, si vero sint universales possunt esse ambae falsae v. g. Omnis Logicus bene studet inullus logicus

hine studet. Tertia: in materia remota assirmativa se-

per est falsia, negativa semper est Vera ,V. g. Omn. homo est piscis,nulls homo est piscis. Quaeres tertio quaenam sint signa universialia. Respondeo jam dictum esse haec: Omnis, nullus. Particularia, aliquis, quidam. Demonstrativa: hic, ille, iste. Ci

Ca quae auream regulam habe. Quando in propositione ponitur signum universaleatamativum tantum subjectum accipitur Universet. V.g.Omnis homo est animas non enim praedicatum universaliter accipitur .g. omnis homo est omne animal. Gan

76쪽

do verb propter signum universale negat, Vum ponitur , & subjectiam & praedicatum Universialiter accipitur ut dictum est sub littera c. haec de propcsitionii lubstantia, quantitate ac qualitate sitissiciunt. Objicies tamen I. contra definitionem datam: Aristoteles& alij post ipsum 1 .prio. dicunt quod propositio sit oratio verum 2 falsum significans , & quod sit oratio aliquidas irmans vel negans. ergo vel nostra definitio non est bona, vel istae peccant Resp. Solutionem esse facilem ex littera praecedenti, ubi vitia illarum ostendi, vel dic hasessse definitiones minus rigorosas. i Instabis etiam nostra est vitiosa nam coninvenit definitioni, dicendo v. g. homo est animal rationale. Respondeo N. antecedens & probationem distinguo convenit

definitioni qua tali N. specificative id est

quatenus est secunda mentis operatio C. antecedens & Nego consequentiam.

Objicies II. contra divisionem siquidem simplex est idem quod categorica, hypothetica quod composita juxta communem loquendi modum , a quo non est reccden dum. Resipondeo ad hoc quoque patere ex littera praecedenti, praeterquam quod ma la consuetudo sit ahroga .da, non de- Τsunt nobiscum sentienteS. .

77쪽

positionum. Ico oppositio est repugnantia duarum

propositionum eosdem terminos habenti um eodem ordine. Conversio autem

est mutatio subjecti inpraedicatum ct praedicati in subjectum eodem Oraine serυato.ita post Aristotelem passim Philosophi quoad utramq; partem ; at bene inquit quidam vulgari hic passu eundem esse. Conclusio ista hahet duaspartes& quidem disparatas, unde divisim sunt explanandae. itaque Probatur& explicatur primo quantum ad primam partem de oppositione. Dici tur erg6 quod oppositio sit repugnantia duarum propositionum ex quo sequitur qubd debeat versari inter duas propositio nes sibi repugnantes. Dicitur secundo eosdem terminos habentium, quia si te mini sunt diversi, non erit directe oppositio v. g. homo est animal, lapis non est animal. Dicitur tertio & principaliter eo omterminos habentium eodem ordine. Id est ut termini habeant eandem significationem , eundem locum idest siubjectionis vel praedicationis,eandem qualitatem,Vel eandem

quan itatem, Vel utramq; simul, si unum ex his

78쪽

ex his deest non erit oppositio. Ex quibus patet quod oppositio sic bene describatur cum haec definitio omni & soli convenit. Est autem oppositio quadruplex scilicet

contradictoria , contraria ,subcontraria ,-baL

Ima. est repugnantia duarum propositionum secundum quantitatem & qualitatem simul V. g. omnis homo est animal &aliquis homo non est animal. Prima enim est universalis assirmatiVa, altera particularis negatiVa. ada. est repugnantia duarum propositionum universalium secundum qualitatem tantum V. g. Omnis homo est animal nullus homo est animal. 3 ia. Est repugnantia duarum propositionum particularium in qualitate tantum V. g. aliquis homo est animal aliquis homo non est animal. 4ta. Est repugnantia duarum propositionum secundum quantitatem tantum V. R.

Omnis homo est animal, aliquis homo est animal; prout sequens Schema exhibet.

79쪽

omnis homo est animal .

quidam h mo est anumsContrariae

in m

Subcontrariae nullus homθest animal quidam h

l monon est fanimal Regulae generales inter contradicto rias necessario una debet esse Vera , altera falsa , impossibile enim est idem simul esse & non esse Contrariae non possunt ambae esse falsae v. g. omnis homo est lapis, nullus homo est lapis, nec unquam possitnt ambae esse Verae. Subcontrariarum in materia necessaria una est vera ab. tera falsa: in materia contingenti possunt esse simul verae, in materia remota una V ra altera falsa. Propositiones sub alternae in materia necessaria possunt esse simul verae di simul falsae, in materia vero Contingenti si universalis est: vera etiam erit parti cularis, in materia remota assirmativae sunt semper falsae, negativae semper verae. DEclaratur nunc conclusio quoad autera parte de conversione qua dicimus esse mutationem subem in pradicatum , ct ὸ rentra servato eodem ordine id est significatione, quantitate, qualitate V. g. omnis homo est rationalis omne rationale est homo, fit autem conversio triplieiter. ImO

80쪽

ι Imo. quae VoCatur conversio simplex quando tantUm Convertuntur termini manente prorsus eadem quantitate & qu, litate V. g. nullus homo est lapis nullus lapis est homo. ado. Quae vocatur ConVersio per accidens quando manet qualitaS sed mutaturqUantitaS V. g. omnis homo est animal aliquod animal est homo.' 3 Q. Quae Vocatur conVersio per Contra positionem quando transponuntur termini iss praemittendo utrinque negationem V. g. OmniS homo est animal omne non animal est non homo, sed hoc modo non solent uti Philosophi aut rarius, pro quoniscientia ponuntur sequentes VersuS:

F I simpliciter ; convertitur EVAper acci Ast O per contra, sic fit conversio '

tota

Id est: Simpliciter conVertuntur univeri. talis negativa S particularis affirmativa. Per accidens convertuntur universalis affirmativa & universalis negativa. Per contrapositionem universalis affirmativa , S particularis negativa, ut patet eX praecedentihus carminibus , nam littera A significat universalem affirmativam Ε universialem negativam. I. particularem affirmativam. pa

SEARCH

MENU NAVIGATION