Jani Vincentii Gravinae jurisconsulti Opera, seu Originum juris civilis libri tres, quibus accedunt De Romano imperio liber singularis. Orationes, et opuscula Latina. Institutionum j. recept. lib. 4. Dissertatio de censura Romanorum, et Institutionum

발행: 1756년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

sophoriim lacesserunt , Patres priscos coegerunt Philosophiam , suscipienda religione iam dimissam, ad se revocare, ut profanas

rationes, auctaritati divinae minime Obtem. perantes , profano etiam acumine redar. guerent Ecclesiam vero compulerunt decreta sua singulis erroribus opponere 2 quibus decretis pro errorum numero multiplicatis & in artem digellis, longiique di i putationibus expolitis , condita fuit antiqua Ecclesiae Theologia , e divinis luminibus

Platonico acumine proseminata. Quo plures enim erumperent adversa

rii , eo doctiores acrioresque vindices diuina Providentia Ecclesiae suae mittebat , ut Christi divinitatem tuerentur , & vim gratiae divinae , quae praecipue erant illa aetate capita dii sensionum ἰ ita ut per Sabel.

lii , Samosateni , Manetis, Arii, Eutyche. tis , Ne itorii , Pelagii aliorumque surorem

acceperit Ecclesia origenem, Basiliuiti, Na- etianet enum , Nillenam . Athanasium , Cy

rillum, Epiphanium, Chrysollamum , Hilarium , Ambrosium , & Chrillianorum eruditissimum Hieronymum, atque, ut alios Praeteream , Augustinum universae divinae sapientiae promtuarium , cuius mens ipsa D.

Paulli spirat in scriptis. Atque hi quidem Ecclesiae Patres ad Diavum utque Bernardum , qui seculo duodecimo non sanctitate modo, sed ii teris & eloquentia claruit, , gloria rerum gellarum , ad explicationem divinae doctrinae , Platonicae Philosophiae mini iurio utebatur, fusum&oratorium dicendi genus adhibentes, iis verborum flolculis , atque coloribus, quibus aetas illa in tanta latinitatis labe ducebatur.

Bernardus vero coelo receptus omnem se eum abstulit eloquentiam , remansitque n

bi; hiulca illa , & exanguis , atque aspera Dialecti eorum dictio, paullo ante obrepens ex Arabum doctrina, contra quam ille san-

Eurum ante se Patrum audiaritatem appellans , ingenti spiritu , atque totis viribus connixus , totius antiquitatis testimonia convocaverat et dum Petrum Abai lardum oppugnaret, Gilbertum Porretanum , qui primi pervaeatam illa aetate Arabum sch larum philosophiam ad sacras literas traduxerunt e quique cum ob eam causam se atque suos novis erroribus, sive dicendi genexibus veteri Eccletiae inauditis , implicui

lant, ingentia perplexarum quaestionum v lumina pepererunt. Unde tum Platonici do res idem hellum contra scholasticos gerebant: quod aetate nostra scholasti ei adve sus Platonicae doctrinae intra uratores commoverunt . Ea aetate Petrus Lombardus, ut Chri iti Religionem e disputationibus, quibus pene mergebatur , erueret , celeberrimum illum edidit sententiarum codicem , in quem veterum Patrum decreta, & definitiones retulit, ut scholasticarum di iaputationum ambages, ea falce recideret, lacra inque doctrinam ex eo tumultu ereptam quieti redderet atque candori suo. Cuius

initi tutum viri sane issimi, & in primis D. Thomas in suis commentariis religiose coiniuite ceteri vero , at praecipue recentiores, ut iacta semel semina , quamvis opprimantur, tempore tamen usque pullulant , cum ad earum sententiarum i ludium , indolem , ac materiem afferrent inquietam , scholarum sentes ac spinas allidue ibi serentes , longe pluribus ac moleilioribus quaestionum nexibus praeclarum illud volumen circumdederunt , ut . quod scholasticis dissensionibus compone dis editum fuerat, praeter aue oris opinionem disputationum omnium caput &radix evaserit. Eodem tempore post diuturnam oblivi nem rediit in lucem Jus civile , atque a Gratiano ius Ecclesiasticum variis voluminibus dissipatum , breviori codice coli ctum fuit atque digellum , quod eius aevi pontifices ex intima Iuris prudentia prodeu res aluerunt exemplis elementisque iuris civilis . Verum quia tum eadem Arabum d dirina ubique serpebat, invasit etiam in te pretes iuris nostri , qui commentariis acutissimus ingentem quidem Iuris prudentiae lucem excitarunt , at perplexis anxiisque distinctionibus importunaque saepe subtilitateat 'ue tritura scholastica , crucem polleritati reliquerunt. Omnis igitur eorum temporum scientia ex Arabum faece , atque omnis e ruditio e scholis Iurisconsultorum , turbatis utrisque fontibus, ducebatur. Si quidem , ut omnia mutando ab origia ne sua prorsus aberrant , atque super iii-tiosis translationibus saepe graviora dicta extenuantur , simpliciora vero in myst ria transeunt. Aristoteles ex Arabo in Latinum , Graeci sermonis ignoratione , Conversus,

132쪽

DRAT

versus, verbisque magis, quam sensibus redditus , oblitus prope sui , atque a te deficiens, monstra peperit sententiarum; Romana vero antiquitas sparsa in libris iuris cum nullo iudicio , nulloque discrimine temporum ab interpretibus, inquinate loquentibus, colligeretur: summa aetatum atque rerum perturbatione , Minniis atque deliri is involeebatur : donec everso Graecorum imperio eorum eruditio simul cum Romana , quae in Constistinopolitanis j aril prucientiae te holis nunquam intermissis insederat , & germana mens A risi Melis, a Trepezuntio pol limum& Gaeta Latine reddita , itemque Platonica Philosophia, Bessarionis auctoritate propagata , cum sapientissimis Graecorum commea. ruut in Italiam, ubi tum priscam Latinitatem suscitabat digius, Guirinus, Leonardus Aretinus, Philelphus: clegantiam vero sermonis, & artem atque deiectum verborum, studiaque illa, quibus extincta iam nunc iterum in publicis Italiae scholis Ciceroniana

dictio restaruit, magna consentione re Voca

bat Romanus homo , Romanique reparator fori Laurentius Ualla, qui non solum suca tam e germana Latini rate, sed veros ab adul. terinis veterum scriptis discrevit, crebrasque in omni genere veterum interpolatorum fraudes primus olfecit , primasque criticae artis favillas excivit, quae initio quidem versabatur in verbis, pollea vero, ad res mira se licitate progrediens , literarum atque aetatum omnium imaginem reseravit, & ex ignoratis diu monumentis priscam sapientiam feliciter exclusit. Unde poli Vallam exorsi ab origine discrimineque verborum Politianus, Parrhasius, Merula, Budaeus, Agricola, veteris memoriae instauratores, priscorumque operum, atque totius aevi iudices, vindicetque pepere.

runt; quales, praeter Culacium Gallum, &Italos alios , in antiquitate Romana suere prae ceteris panu inius , Sigonius , Manutius, Lipsius, in Hebraica & phoenicia Bochartus, Box hornius, in Graeca Sitimasius, Calaut . nus'. Henricus Stephanus, in Eccle salticae nostratibus in primis petauius , Sirmonius,

in vetustate universa lux temporum omnium,& perennis veterum vita Iosephus Scaliger. E quorum operibus ingens illa librorum s a. cram & profanam historiam emendantium

copia aetate nostra proseminatur , inveterata jamdiu eorrigendi libertate, quae, Obuti-

mis quidem orta initiis, nunc , proh nefas i ad eam procellit audiciam, ut ne sacrorum quidem librorum a uetaritati pepercerit . Itaque ars critica , quae discrimen erat veritatis & temporum , atque falx errorum, nunc seditionum literariarum so-mes , ac turbo ingeniorum evasit.

At Philosophia , ex Aristotelica servitute manumissa , scientiam initio per Telesium pol illimum, & Patricium Ficinum in Platone aliisque Graecis Philosophis venabatur : iam pridem vero a Bacone, Galfendo, Galilaeo,

Carteito ex humanae mentis anguiliis ad rerum uni der statem traducta , caularum veritatem hausit ex ipsa natura. Hoc autem omne eo trinarum situm atque vici ilitudo , sumto initio a dis strina

Graecorum , per quos scientias accepimus, in septem tribui, conferrique pote ii aetates, quas memoriae , atque ordinis causa appellationibus notabimus ea ex doctrina ductis, quae tua tempellate dominaliatur. Itaque ab orpheo aci Pythagoram seculuin perducimuς Poeticum: a Pythagora utque ad Alexandrum , Philolophi cuin : ab Alexandro ad Augustum, Oratorium: ab Augusto usque ad Conil animum , seculum Iuridicum : a Conllantino ad D. Be nardum , Theologi cum : a D. Bernardo ad Leonem X. Scholasticum: a Leone X. ad noli ra ut qui tempora ieculum Physicum simul &. Criticum rutintellig.inatis, naturam una & antiquitatem aetate hac noli ra patere.

Si quidem per Pitysicam , initio quidem in

Italia renaicentem , nunc autem calamitate

nolira , quos adhuc scholailicorum servitus premit, & exterarum nationum felicitate in transalpinis regionibus triumphantem , ac mortalium beneficio nova in dies inventa

prosere utem, germanas rerum causas eruimuς,

& in Gelum non cogitatione modo, scd ct iam sensibus ascendimus, ita ut motus astrorum atque magnitudinem, divinaeque Providentiae ordinem , quantum homini licet , proxime contemplemur. Per Phuticam nos men e in nostram irretitam ignorantia retexuimus, & corpus a periculis liberavimus: coisgnitis enim veris aegritudinum causis , tumultus animi facile ledamus: veneficas autem a corpore manu S arcemus, detectis Arabae medicinae maleficiis per Neapolitanum philosophum eximium, qui primus docuit, Medi

133쪽

Me cicorum esse optimum , qui minus utitur arte sua. Itaque ignorantia, quantumvis domina rerum humanarum, nunquam tameta

maiores, quam hoc seculo, poenas dedit, cum non modo iucunda verarum causarum cognitione , divinaeque providentiae sublimi contemplatione privetur, sed tortoribus animorum & corporum miserrime subiitiatur Ars vero critica, rudis apud veteres praenostra & imbecillis , jam sublato harbariae

Velo , germanaque veterum codicum lectione restituta , omnium aetatam doctrinax& artes protraxit ad nostrorum temporum Iucem . Haec etenim nobis Poetarum sapientiam , & veras Philosophorum sententias recta explicatione verborum patefecit: haec

vetetis Ecclesiae disciplinam retulit r haec Patrum Theologiam : haec denique simul

cum Romanis moribus Romanam Iuris prudentiam reparavit. Quae cum apud exteros floreret , Romae tamen , in ipsius nempe sinu matris , tumpiter languescebat , publicam oue lucem vitabunda e privatarum scholarum latebris ,

non iuris doctrinam, sed pel em iudiciorum in forum evomebat , iis ad lites tractandas emissis, qui vix semestre studiorum spatiumernensi , toto foro volitantes, ius civile n strum , heu qua fronte i apud doctissimos magistratus & iudices profitebantur. Uerum sapientiae universae cum humanae , tum di vinae inllaurator Innocentius XII. hanc maximam tribunalium & iudiciorum labem simul cum ceteris corruptae disciplinae vitiis eluit: ut non modo magnificis aedibus, sed, quod pluris refert, sanctiori ac meliori doctrina Iustitiae perpetuam sedem extrueret, emcndata per studiorum rectam institutionem radice ipsa Iustitiae , ipsocue boni &atqui sonte purgato . Quod consilium , diuinitus a Sanctis limo Ponti fiee susceptum , Eminentissimi Quaestoris Ioannis Baptistae Spinulae Cardinalis sapientia , effusaque heneficentia, summis infimisque plaudentibus,

uuistopere Itali secietatibus literariis dele.

Dentur, in vultus notum est . Inter has Rotvae Areades . institutum Academiae Abhreeipio iam . quam lar iis . Pomponius I aetus . Iacobus Pontanus, AIacobus sanaratim nobilitaverant mulini tro 'edu.vid e videntur . Ali re uiatorum enim seda .mum su

stulit Paullus it. Ponti seet , osor lite a um . A qui hortari Romae parentes solebat . n. quia disce e libe-- s suas si erant , quam legere L scribere . Goa,ii

inopinato explicavit . Dixi . Habita Romae xi v. Kal. Novemb. MDCC.

ORATIO

PRO LEGIBUS ARA CADUM

UErerer profecto, Arcades, ne ve

stram omnium offensionem incurrerem, si legum suadendarum causa me apud vos orationem hanc habere profiterer . Quid enim his legibus complexi sumus, quod vos non antea imbiberatis animo, & arripueritis usu, ac raorum candorc atque simplicitate praelii teritis Sane leges nos laturi non lumus imperitae atque incertae multitudini ,

cuius ad mores emendandos oportuerit rogationes noli ras imhuere acerbitate atque

trittitia, quam corrupti vitiis homines perhorrescerent . Nec vos legem aliquam junsuri ellis, in qua privati commodi ac alienae dominationis ulla suspicio lateat. Vexet haec animi sollicitudo eos , qui media in urbe aut imperiosae ambitionis aura tolluntur, aut homines avaritia flagrantes, mutuisque odiis dissidentes legum severitate compescere conantur. Quod cum impetratu disse illimum si, blanditiis verborum, &orationis calliditate, artificioque dicendi reluctantes animos ad leges leniter flectunt. Nos vero, Arcades, a conditione illorum longe mehercule ablumus: quippe qui sex ab hinc anuis, antequam conveniremus in agros, & palloritium vitae genus amplecteretpur, exces suri urbe , superi, s & factiosos mores, avarumque ingenium simul cum urbanis pompis exuimus : neque huc aliud addu-Ximus , praeter cultum literarum , & innocuum laudis amorem ; cui alia coniunximus animi bona , quae mersa iam civilis vitae fluctibus , pleno atque optireio iure hisce in agris recuperavimus . Unde postquam

proiwM IX. p. Ito. Pertinebat autem Academia Arcadu. i ad cultum liberalium studiornm veteris Romae A Graeciae . eum eadem studia in linqua vernacula R ιτα eum mensata essent a eademiae Humo issarum . lnter Area lex nobilis quoque Antonius Malaonestus . cuius orationes ti Epistolae RomAE prodierunt 3ε ς in ra mo. sed qui arguitis PMilianas iusto nimis da-iectatur.

134쪽

ORA T

uam ad simplicitatem naturae, a qua peneesciveramus , tanquam ab exilio redivi. mus cupiditates, quae faces animorum sunt, tandem subsiderunt, indeque in unum eumdemque senium coaluimus, ut, cum pluressimus, una tamen mente universi ducamur, Sc innocentiam atque simplicitatem singuli meditemur . Hinc in animis cunctorum

concordia viget & studium aequalitatis, quod in sngulorum pectoribus diu ines usum nisee prodendis legibus aperitur. Si quidem ius

omnes nostrum, Zc voluntates incommune contulimus , & universi eaetus arbitrio rei nostrae communis administrationem & regimen permis mus , ut in publico iussu vim quisque propriam, iurisque sui portionem

recognolcat. Et Guoniam voluntas communis

per singulos explicari minime potest, neque singulis negotiis omni tempore interesse universi queunt, ideo iis expediendis Custodem singulis Olympiad. creamus, eique deliberandi, consultandique caula XII. collegas adiungimus: quorum concilium , 'uia ex custode atque collegis constituitur, collegium appellamus , ut per custodes & duodecimviros a custode legitime coactos res communis administretur. Uerum ne singulorum auctoritas, & iura cunctorum diu in certi et homimibus haereant, inita ratio est, qua facultas paucis tributa redeat ad singulos , gestaque ac decreta collegii ad universi estius iudicium revocentnr . Ideo quae a custode atque duodecimviris acta suerint, non aliter rata Perperuaque habentur, q am postquam iuila se itaque sunt ab universo coetu . qui relaetionum audiendarum causa bis saltem hyeme convocatur. Ita quod quisque tribuit alteri inris sui , certo tempore repetit , ae paucorum administratio ad iudicium revol. vitur universorum, ut nihil Arcadico nomi- me prodeat , euod non ius & voluntatem omnium prae te serat. Ae ne oppressa iam ambitio in animis nostris aliquando reui. rescat , omnia sunt e coetu nostro gradusae dignitatis sublata discrimina , proindeae decet homines , qui deposta civili persona , pastoritiam induerunt. Et quoniam eos, qui vitam innocenter institnunt . ipsa tuetur per se probitas , & satis muniti sunt adversus iniuriam , quibus reς arietusta suffieit , & proprio labore parabit: et , neque appetunt aliena , ideo hisce legibuet

interdictum nobis est potentiorum patrocinio , quod in imperium saepe convertitur.

Ut autem animoriam concordia perpetuo maneat, omnis a coetu noltro verborum sonistentio & dictorum at peritas procul arcetur, ac ne iurgia ex angustia finium oriantur, numerus pallorum ad praediorum rationem& numerum describitur, ut sua singulis palloribus praedia suppetant . Illud vero praeeaeteris in vestris inititutis laudandum, At cades, quod post has leges latas omnis prae cluditur aditus novis, ne legum tandem in finitas absurdam illam iuris ambiguitatem adducat, qua in urbibus milerrime conflictatur. Crebrae autem leges indicia sunt inerebrescentium vitiorum , quibus cpprimendis

prudentes novam novis legibus rationem pro tempore ac moribus comminiscuntur . Vestrum vero ius, Arcades, paten ς eil Sc simplex, quale decet eos, quorum tales & apertiiunt mores, qui , abstersa urbanae ambiti nis labe sponte sua seruntur ad naturae no mam, cui redditi iam sumus, undeque hausimus atque suscepimus , quas vobis leges Latine conscripsimus, quaeque vestris inanimis diuturna innocentiae consuetudine in hae serunt. Nihil enim hic alienum, nihil extrinsecus arcellitum: sed quidquid eli, totum introrsnm latebat, & ex nobis ipsis petitum eis, eiusque sensus e veteribus vcstris commentariis fuit evocatus. Atque hoc forsan ex hodiernis comitiis adsequemur, 'uod, expo sitis publice nostris testibus, facies quodammodo ac ad spectus patebit ipse virtutis , Occur-rtaque oculis adumbrata hisce in tabulis vitae tranquillitas , ut , qui opibus 8c honoribus intumeseunt , sensuri pol l hae sint, quanto praei et opulentiae contemptus ipsi iis , quamque sibi rectius conlulant , qui liae rarum laudem , cuius causa hoc vitae genus institui-inus, imbecillis & caducis fortunae bonis anteponant . Qui enim opibus & ambitione certant , saepe merguntur fluctibus ri antequam longe porrum adspexerint', ac si post diuturnam iactationem emerserint , aucti dignitatibus, cupiditate simul augentura & . spe maiori attolluntur , metuque insidia- .rum A aemulorum excruciantur, ita ut simul eum impetrata dignitate perpetuamsbi sollicitudinem comparent homines pre posteri , qui , ut splendorem & comm Lum vi tae consequantur, vitam ipsam indigne

135쪽

33 6 I. V. G R

gne proii eiunt , quique non minori pretio emunt honores, quam iacturam sui ipsius . At fuerit tandem in adipiscendis honoribus magna illa quidem, sed maiori certe mole

stia comparata voluptas, an non eassensim,

ut humana omnia, vel ipsa dignitatis confitetudine atque usu diluitur, cel prorsuqex. tinguitur , aequato , imo saepe praelato, quidni uin erat inserior ut prillinam laetitiam novi livoris morsus, & exorta recens indi, gnatio repente conturbet . Quanto vos igitur, Arcades, sapientius, qui ne injurii c&insidiis pateretis ; nullum vobis in urbibus a fortuna praemium exoptastis, sed ruri degentes, ex innocentia morum, &Musarum cultu , & ex aeternitate literarum per vol- mctipsos eapiundam voluptatem existimastis, eumque honorem ex vobis nomini vestro petiit iis, quem nec addicere ulli, neque ad judicare fortunae vel hominum possit auctoritaς Dignitatem enim, a sortana vel potentiorum voluptate delapsam, docti & pro-hi sae se communem habent cum imperitiq& flagitiosis , ingenio vero partam non nisi

cum Deo optimo maximo . Hoc vestrum

consilium , Arcades, quicunque his legibus intellexerint , desinent tandem illi contemnere prae urbanis studiis palloritiam vitam, quique dudum ob divitias di magnificentiam se beatos putabant , invidebunt posthac vobis animos urbana regum opulentiat cinge maiores . Hiud et enim vestram perstringit aciem saltus & tumor, quibus vita civilis inflatur, neque oris capit in speciem adornata virtus , qua secretis animi malis caligo praetenditur: tenent enim illai quoad ambitiosis res feliciter cedunt , ac cum

illi tantisper offenderint , & ambigua sorte leviter inclinaverint , replicatis splendidi

illis miseriarum involucris, retrulae diu aegritudines continuo patefiunt veluti morborum semina , quae in integris adhuc &lanis corporibus haud dubie latent, his autem incommoda valetudine leviter tentatis, commoventur cuncta , & obscura viscerum vitia repente panduntur. Ad nos vero, Arcades , si quod vitium penetraverit , sa tim eminebit , quoniam animus noster undique pellucet , urbano enim artificio& fuco minime se obnubit . Non igitur vereor, ne suffragium inituri sententiam

mutetis , aut in i cndis legibus paullulum

haereatis . Sunt enim istae ab aequalitate innocentiae studio prosectae: ut vix in luce editi eas, i 'a ferente natura , sciveritis. Gravitas autem uelira spem mihi assirmat, fore, ut eis libenter & ex animo pareatis. Nan enim alio spectant , quam ad cultum literarum & vitae probitatem. Quaenis perpetuo inter vos versetur , ea ecturioic, erit A ceteris mortalibus , quod eum ad munienda vitia urbanis praefatis careatis , maxime tamen ob literarum gloriam ex invidia laboretis. Quamobrem hasce ego leges,m 6I bovum , faustam , solixque si, vobis in vesro eommuni iti bendas censeo. His itaque recitatis , atque rogatis , ite in tuffragium, Arcades, Deo bene juvante.

LEGES ARCADUM.

PENEs COMMUNE SUMMA POTE

STAS ESTO . AD IDEM CUILt-BET FROVOCARE IUS ESTO. IIC Us Tog REBUS GERUNDIS ET PRO 'CURANDlS SINGULIS OLYMPIAD. A COMMUNI CREATOR. MINUS E lDONEUS REMOUETOR.

UNIUERso COETU NOVOS SEX IN ORBEM ELIGITO, SEX VEL ERUM RETINETO. ADMINIS J ROS SIBI DUOR ADSUMITO. PRA TER

HEC ALIA MUNERA PUBLICA NE SUNIO, PATRONUS NULLUS

ESTO.

136쪽

ORAT

QUICQUID PER COLLEGIUM DE REBUS COMMUNIBUS AC ΓUM GESTUMQUE FUAT , QUO PERPETUO RATUM SIET , PER CUSTODEM AD COMMUNE REFERTOR . VI.

COETUS UNIVERSUS RELATIONIBUS AUDi UNDIS ACTISQUE CU-GNOSCUNDIS HYEME SALTEM BIS IN AEDIBUS, CARMINIBUS AUTEM AUT ORATIONIBUS PRONUNClANDlS PR ESENTIUM QUIDEM PASTORUM PER ANNUM SEXIES: ABSENTIUM SEMEL VERNIS ET ASIovis FER HS IN NE MUS PARRHASIUM PER CUSTODEM SUB D1O CONVOCATOR.

MALA CARMINA ET FAMOSA OBSCOENA SUPERSTITIONA IMPIA- ME SCRIPTA NE FRONUNCIAN

SIET , CONFES 1 IM EX ARCARESTO; Εl USQUE NOMEN CORAM COLLEGIO PER CUM ODEM INDUCI LOR. SI QUID iN HIS LEGIBUS OBSCURUM PER PLEXUM UE SIET. SlUE COMPREHENSUM NON Sl ET, COMMVNi ARCA DUM CONSUr- Tis PERITIORIBUS INTER PAGORES MORE MAJORUM INTERPRETANDI SUPPLENDlQUE JUS ESTO . QUODQUE DECRETUM IUDICATUMUE SI ET PENES CUSTODEM ADSERVATOR . IN LEGUM TABULAS NE REDIGITOR . NULLI NOUAS LEGES FERRE FAS ESTO..

DIALOGUS

VIII.

IN COETU ET REBUS ARCADICIS PASTOR ITIUS MOS PERPETUO ;IN CARMINIBUS AUTEM ET GRATIONIBUS QUANTUM RES FERT ADHIBETOR .

ARCADICO NOMINE TYpIS INIUSSU PUBLICO NE QUID EDi TOR.

QUOT PRIE DIORUM ARCADIC RUM TITULI, TOTIDEM PASTORES PASTORUMQUE NOMINA SUNTO . INQUE MORTUI AUT EXPUNCTI LOCUM ALIUS SUFFICITOR.sANCTIO. SI OUIS ADUERSUS H. I.. FACIT FAXIT FECERIT. QUIQUE FACIT FAXIT FECERIT VE QUOMINUS IS SECUNDUM H. L. FAGE-

EM MANU ELEM MARTINUM.' i

DUM legerem notas a te ad pessim's

nebulonis illitis noliri versus appostas. , non solum , Vir Clarillime, doctrina delectabar, quam coarguendis erroribus adhibui. sti; sed de tua cavillanti urbanitate ac sacetiarum acumine rapiebar, & benevolentiam erga nos, atque honestatis tuendae, audaciaeque coercendae studium oppido quam admArabar. Nec enim impudentissimi scurrae deli-ria tanti fuissent , ut mererentur doctorum hominum iram, &stylum tuum nitidis limum ab illus franda vetuliate, ac exponendis origii nibus linguae Latinae , ad hueriles ineptias

exagitandas converterent. Verum 'unde ho

stium obscuritate pridem abducebaris , eo te tandem evocavit semidoctorum hominum plausus , quibus ea pestis in bonorum iniuriam nutriebatur ἰ ut non prius putaveris furores illius belluae repressum sti,s quam

i a Lemniue huius Minini .pissolis quisdam έ ter Ep llosas υ. l Graestorii Muransii . Anteges.soris Valentini . cui plurimum debent hiusae in Hiis rania , e/itas valenti o Edetanorum aeta a. Agnos sis ita. d. Ipulum Glavinis . s. lolii. εσε ligata eratione iatibat. V.de carmen , quo iuventitis bi. hliopolae Londinens libris suis lite is earumque si uis dium detestatur . Nie dialogus autem patum teredit ab illa stili ubertate . qua Gravina in oration:bus suis usus er i , etsi Dialogus stilum tenuem , uita' st cens-etudine' quotidiana utimur ecl. εdeatur .

137쪽

quam perditos sycophantas ti insulsos poeta. stros luis telis confoditus, & inauditam temeritatem, quae simplicioribus fraudem ferebat,& juventutem a recto cum orationis , tum vitae initi tuto detorquebat, patefacta iam stolidissimi Thrasonis ignorantia, perdomuisses.

Quippe compertum tibi erat: a ) δm .

Illud modo , Vir doctissime , piget, tua

te doctrina nequisse uti tam parce, quin plus interdum susceperis, quam tibi esset a bon rum desiderio tributum & de nunciatum, tidum barbarae dictionis vitia palam faceres, egisse tam serio , ut illine , oratione latius

continuata , non raro ad abstrusores eruditionis locos excurreris, in mendis naullo nimium ponderandis , adducendisque bonorum scriptorum exemplis, operam tam male locaveris , quam qui vilissimis centonibus pretiosissimam purpuram attexuerit . Age Porro nunc , quando satis eos tuis aculeis

confixisti , & , quod intenderas , vulgares animos in fraudem inductos, ac ad admira tionem inquinatissimae dictionis erectos, macgnam partem ab errore liberasti ; reser te , quaeso , ad graviora studia , & invidos dimitte consumendos livori suo . Te namque monitum velim, hasce belluas. a nobis miseriores non fore, quam suopte ingenio sunt;

quippe proprio livore consecti , , & alienis

meritis exulcerati, plenas dant iniuriarum, antequam laeserint. Qui namque tam surio. se ruunt , ut in optimos quosque immodica licentia verborum incarrant ἔ hi , cum summae libertati; compotes videantur, servi tamen sunt & administri perturbationum, quarum turbine correpti, eo tandem adhaerescunt, quo impotentis animi fluctibus eii. Ciuntur . Enimvero quos in nos liberiores vides , hos praedam es nexos esse nostros Puta e quoniam animos eorum pro arbitrio versa mus atque torquemus, & , quum li-het, in aegritudinem conjicimus, simul atque in enti robur, si ouod habemus, aliquo pa. itfaciamus exemplo , ut liqueat , invidos alieni potius iuris esse, quam sui, &, quo-

magis eorum te misereat , bonorum meri-ritis veluti aspectu tortorum urgeri. Nimirum livor & malevolentia tum procreatur

maxime , quum in angustis animis atque ieiunis species alienae virtutis expanditur ἔcontrahitur vero & affligitur opinio sui. Etenim id genus homines usque eo praestantioribus plaudunt , & praecurrentibus favent, quod consequi posse confidunt: ubi vero spe

ceciderint, eos, quibuscum frustra contenderent, quo discrimen minus emineat, ma ledicentia premunt . Levis autem est, quae ab opibus & novis honoribus conflatur invidia, prae illa, quae a praestantiori doctrina suscitatur. Cum etenim a ceteris animantibus mente ac intelligentia distinguamur, qui Lquis, ubi veritatis splendor effulget, in ingenii contentione cesserit, is e suo videtur humanitatis jure decedere , ac propriam quo dammodo extenuare naturam. Scilicet animitantum bona mortales iure mancipii iureque optimo possidemus: externorum usus tantum apud nos est . proprietas & arbitrium penes Fortunam. Unde quum ingcnii vires in iudicium veniunt , qui caulla ceciderit , eapite potius quam bonis mulctatum putaveris, nectam extenuatum dixeris, quam extinctum . Tenuibus enim opulenti opinione tantum antecellunt . Sapientes Vero stultis reapse praestant & natura . Sane si mea fuerit optio, honam mentem cum Croesi fortunis minime commutaverim. Stulti enim opibuς & copiis, quibus aliis arroganter & superbe dominanis tur, ipsi miserrime serviunt; sapientes vero, qui caussarum nexum intelligentia, intelligentiam voluntate sequuntur , cupiditates extra naturae finem emitas ad rationem reis vocantes, Fortunam subigunt, & eum Iustitia per se convenientes. leges non domi nas habent vitae, sed comites , neque inagistras , sed consortes & locraI consiliorum. Ita ut vix ulli , praeterquam sapientibus , liceat in libertatem vindicare sese : quandoquidem fortunam contem tu rerum humanarum eludunt, versisque virtutibus in morem, congruunt legibus, non obtemperant.

Conviciis autem Si maledictis minime perturbantur , sed animo praesenti atque acri resistunt: tum quia, quo d attribuere improbi nequeunt , calumniis frui ira tentaverint ; tum quia studiorum praemium non in iudicio imperitorum , sed in ipsa lapientia situm est: tum denique quod aegre quis invi-

ca a Demost L

138쪽

invidiam declinarit, nisi vel alios retexue rit, vel ipse a virtute deflexerit , quorum alterum absurdum soret, alterum plane stultum . Quisquis autem pro rebus maximis , qualis gloria literarum est, invidiam lubit, hunc optimum sane putes in illse consilium. Aciem enim invidiae dies obtundit 3c vestigia livoris aevum obliterat : laudem verosoctrinae posteritas alit, atque adeo ipsa conservat & tuetur aeternitas. An autem patientissimis temporibus , in quibus furor tam impune di lcurrit, ut ne principibus quidem viris absti neat , homuncio iple lperassem nomen nostrum sere sacrosanctum , cum eos omnes haberem in sensos, qui laudem suam ducunt e vitiosa corruptaque doctrina, quam nos pro viribus oppressinus atque concidimus P praesertim cum gelius hominum lacessiverimus, quinagitium nullum, si seiunctum a periculo fuerit, abominantur; ac satis honei lati datum arbitrantur, si fugiant in sceleribus nomen profiteri suum. . Horum enim sententia honestum est quodcunque latet. Nunc, quando mihi tanti non fuerunt,

ut a memet ipso aberrare me cogerent, ac

infixum animo illud Horatianum eriperent: Invidiam placare paras virtute relicia' Conte nnere miser;

minime te , Vir doctissime , patiar in ea

contentione diutius vertari , ne , quantum industriae ac studii consere ad horum lapsus reprehendendos , compescendosque indoi orum stupidos plausus, tantum operi summa cum laude suscepto , non sine magno literarum detrimento , detrahatur . Ac ut eo te revoces, unde Mnevolentia in nos tua, Scodio improbitatis abstrahebaris, quod ut saepe soles in familiaribus colloquiis , ut iuvenes popularis linguae facilitate captoς, & versioni hus librorum , quae in diem prodeunt , occupatos , ad linguae Latinae cultum impellas, id ego nunc scriptis praestiti; dialosumque contexui , in quo te induxi disserentem , atque aliquid promentem eorum, quae tu de Latinae linguae origine in tuis, eruditissimis commentariis uberius multo

explicabis, ae plane subtilius.

EMMANUEL. PROCULUS.

PR. Praeter morem , Emmanuel , sub

auroram domo egrederis.

EM. Verno tempore, ae coelo, ut vides, tam sereno , quid matutina deambulatione salubriusὶ PR. Nisi malis esse solus, me tibi comitem adiunxerim libens. EM. Imo iucundillimo sermone tuo curis levari vehementer gaudeo. PR. Vide, ne potius molestus advenerim, teque a socio longe tu ιι tori distraxerim . EM. Cedo, a quonam' nemo enim ante te nobis occurrit. PR. Ab eo scilicet, quem domo tecum extulisti, quemque adeo geris in manu. EM. Codicem nempe huno lignificas PR. I plum. EM. Sane hunc arripueram, ut, si solus suissem , illius lectione aliquantisper oblem rer: nunc, quando in te incidi, malo hasce horas colloquendo tecum, quam legendo , transigere. PR. Quis vero est auctor R EM. Tullius. PR. Subolnerat. Mirum, si momento eum dimisisses. EM. Imo vero mirum ellet, si hune scriptorem non haberem eximium , quo tihmo est auctor in elo uentia Latina , & in omni sermonis elegantia locupletior , nemo splendidior, nemo uberior, nemo in omni eruditione celebrior, nemo denique de quo cum tot laudes sint diffusae, minus tamen pro illius dignitate si dictum . Nisi vero aliquis eorum sis , quibus hoc tempore Cicero sordet , Appuleius murrinam olet. PR. Dii nolint, ut usque seo despiam . Sed eo dixr, ne tibi eonstitutum si linguam Linguam Latinam prae ceteris amplexari , cum tot annos inveteribus libris verseris , ut iam alio tibi migrandum censeam . EM. Quas non majus si negotium partas opes tueri , quam parare . Nosti illud Demosthenis

σσ φυλαςαι τό τῶ χαλε- πώτερρν ει ναι. PR. Factum igitur Emmanuel non mutaverim , quippe ne implicarer, nullum Latine scribendi usum , ted auctorum mihi tantum intelligentiam appetivi, ac ex periri nolui , quod erat impetratu difficillimum . EM. At cognosces in tempore , quantam & animo voluptatem , & inventis lucem ademeris neglecto usu ejus linguae , quae una potest cogitationes hominum &res gestas in orb s terrarum universi partes disseminare , ac adaequare cum omni posteritate scriptoris memoriam . PR. Ita ne vero P an ideo nobis hiscere non licebit quasi non idem vulgares linguae praestite- irint , quod uni tu Latinae tribuis. Adeone uobis erit maligne ρ ut , cum quis Italica

139쪽

lingua sensus suos aperuerit , lectorem non si inventurus apud Hispanos , Gallos , &Germanos , ad quos omnes noliri sermonis usus increbuit. Ut autem nostram linguam Italia finir 'concedamus ; an non Gallica nobis praea .rit . quae Borealem omnem oram occupavat, & una cum Gallorum com mertiis vel ad remotissimas terrarum regiones excurrit λ Et libris conversis veterum.

omniumque populorum scriptis Gallice redditis . iam copias & ornamenta cunctarum pene linguarum exhausit ἱ ita ut et , qui Latinam vel intermiserit , vel ablegarit , una Gallica possit eruditionis univeriae campum aperire. Quae enim antea praeterquam Latinis patebant nemini , nunc occurrunt& collucent omnibus, non solum viris, sed& Deminit: cum nihil hodie tam solemne si apud matronas, quam de Marianis Cousulatibus & Syllana proscriptione disceptatio. EM. Per te igitur, Procule. relictis patriis finibus, ad exteros tua natio commis rabit. Ut , quum falces iam diu transalpinis hominibuς submiseritis , linquam omnium olim gentium dominam, victricem populorum , commune nationum vinculum , extinguatis : & , quod unum superest vetustae majestatis monumentum, evertatis. Uerum ne te ad jus gentium revoceP , neve

tibi patrii soli caritatem inculcem ; utque dederim hillorias & scientias popularis sermonis luce satis esse iam promptas ἔ interram ne in aliena lingua oratores & poei .eropriam venustatem & elegantiam retineiant i Non te fugit inesse linguis colorem Praecipuum nitorem, scriptoribusque singulis inditam esse patriam urbanitatem &nativum leporem, qui peregrino linguarum ingenio corrumpitur ; ita ut ingenuus ille flos eloquentiae convulsus e solo suo statim

exarescat, ac germana virtus orationis externi moribus obliniatur. Partium namque complexio , verborum compositio , lonus,

di numeri, quibus tota constat dicendi venustas, diliolvuntur, 3c ipsae quoque sententiae conciduntur δc enervantur; ac vigor &adspectus eloquentiae nativae novis &exteris coloribus inducitur & aboletur: imo scriptoris sensus ipse pervertitur interpretis vel ne

gligentia, vel, quod non raro accidit, imper a et vel quia peregrina lingua Romanae 'aut Graecae copia, ubertate ac vi minus plerumque respondet . Verum fae ut interpres eandem venustatem, ae veritatem & sanita.

tem orationis aliena lingua reddiderit; fac ut popularis percurrat . quousque Romani se inonis amplitudo diffunditur; spem certe diuturnitatiς , quae a Graecis & Latinis literis ostenditur, peregrinis nunquam attingeς. Latina enim lingua Romanorui. i armis & cominmercio. smul cum imperio in omnes sere ombis terrarum regiones penetravit , & ubique disseminata est, sparsis atque etiam continuatis saepe coloniis, praecipue vero propagata est& conservata legibus atque iudiciis, nec enim licebat lege agere, aut in iudicio respondere apud Romanum magistratum peregrina ii gua, neque fas erat magistratibus in provinciiς reddere ius nisi Latine, Solemnes autem formulas vetitum erat peregrina lingua corrumpere. Nam quisquis formulas & verba civilia labefactasset, is neque contrahebat obliationem jure civili, neque dissolvebat, nec eredem recte instituebat. In solis enim fideicommissis utilitatis causa relaxata est severitas iuris civilis; ita ut receptum suerit, heredem instituere verbis obliquis r quae directis opponuntur, sive civilibus: de quibus caὶ euinantea dubitaretur, an eadem fuerint, dubitationem omnem lustulit Ulpiani liber Regirularum, ubi ndeicommissum definiture quic

uni non Derb/s eivilibus. sed precamis retin inquitur . E quo licet colligere , verba civilia eadem esse ac directa ἰ nempe more imperantis enunciata : quibus implebatur quicquid

ex iure civili . sve ex legibus XII. Tabul.

descendebat . Eaque legis verta dicebantur. Unde testamenta , quae uni pri Vasa qua dam lex , verbis directis quoque conficiebantur ; b) veluti r Titivis heres eso. Aestus igitur legitimi , qui & solemni hus

verbis peragebantur , nempe emancipatio , aut accepti latio , hereditatis aditio , servi optio , datio tutoris servi liberatio , Latinis verbis praescriptisque sermulis exprimebantur . Imo ne legatum qui- dem Graecis verbis recte relinquebatur Ulpiani tempore , quod ex capite 23. Inititu

140쪽

tionum colligitur. Sed sidei commissum cou-tra Graecis verbis reli tam valebat : sal propterea quod legatum ex iure civili , fi uel commissum ex moribus descenderet. Atque ex serensi usu multa I ad extraneas linguas permanarunt Latina vocabula , quorum plura in Syriaca Casau bonus observat, non Arensa modo, sed & militaria: ita ut Latinus sermo , veluti sanguis , in totius imperii Romani corpus simul cum Romanis moribus susus fuerit . populis quoque responsa Latine tantum ab his , qui cum imperio erant , reddebantur, ut nemo sine incommodo ea lingua caruerit. Unde Gregorius Thauma turgus queri rur, quod coactus sit ob imperium magni ratuum & usum iudiciorum eam linguam addiscere, quam idoneam sane ad imperium reputabat. Et quamvis imperium ex Italia sublatum fuerit, ac in Graecia defixum , indeque ad Germanos translatum, & Graeciam simul atque Italiam colluvies barbarorum obruerit, extincta prope eum legi huς moribusque Romanis Latina lingua, tamen ubi Germani, qui ad haec studia duriores erant , ingenium ad literas flexerrant, atque codicibus Romanarum legumlon So post tempore repertis , mores simul& Iura vetera revixerunt . emersit etiam lingua Latina , ut studiosis vetustatis hilloriarum & iuri rudentiae lucem accenderet. Nec parum ad illius firmitatem & usum contulit auctoritas Ecclesiae Romanae , quae Graecis disciplinis auctoritatem Latinarum literarum opposuit, qua, veluti nota quadam iurisdictionis & imperii , suos a Graecorum moribus discrevit , ut quo latius Ecclesiae Romanae potestas excurreret , eo altius sermonis dignitas emineret. PR. Fateor sane his radicibus coaluisse, indeque conservatam uisse Latinam linguam ἱ sed cum Graecam adhuc retineamus , nec his suerit munita praesidiis , cur eandem sortem vernaculis linguis sperare non licebit EM. Quid λ An ne tu nihil amplius Graecae linguae tribuis quam vernaculis cum illa &origine, & auctoritate, & dignitate linguis

ceteris antecellat maxime, ac tanto ceteris

praestet quanto proli parentes, rivis flumen. Neque vernaculae , quae a Latina tanquam

a capite perfluunt , retineri L conservari polsent , nisi ad Latinam , atque inde ad Graecam , quae omnium sons e i Sc origo revocarentur. Plura , fateor , ab Etruscis, Volscis, O. eis, Sabiniς, ac finitimis populis in Latinum sermonem incidere vocabula rsed nihil patet latius , quam id , quod a

Graeca manavit, ac deinde cursu temporum& ingenio populorum varia inflexione , ac literarum commutatione corruptum est, isque potissimum ab Tolica lingua fluxi descriptores ex inflexionum .ac ter m. nationum affinitate coniiciunt. Quorum non omiterim

Dionysiiim Halicarnasseam , qui lcribit, Romano; nec ferme Graeca lingua uti nec plane barbara , sed ex utraque conflata , maximam vero partem ae Ilica, ῆι ἰς-υ πλω

u. Ad quae descenderunt & Quintilianus , dc duo post hominum memoriam gravit simi atque eruditissimi vetuitatis interpretes Iosephus Scaliger & Samuel B chartus. Imo Verrius inter veterem Romanam Aveterem Graecam minimum intereiic contendebat, hisce ductus Ennii versibus.

Hos pavi. Nec mirum , si , a quibus Romani genus

duxerant , eorum ti linguam retinserint,

quippe profecti ex Aboriginibus , quorum

genus a Graecis plerique scri prores repetant. Multo namque ante bellum Troianum tempore Arcades Oenotro Lycaonis nao duce ex Peloponneso in Italiam lese effuderunt , cum montes occupassent, a finitimis Aborigines appellati . Graecis enim mons 'ρ:s dicitur . Atque hi Graecorum gentem vetullissimam Pelasgos, a quibus & Arcadeserant oriundi , ex Haemonia in Italiam appulsos , ac diuturnis erroribus fractos &d in sipatos, sedibus exceperunt. Ad Arcades autem aliqui scriptores referunt usum dimidiatae lunae in calceis Romanorum. Senatorum intextae r propterea quod auctores eorum A:cades de antiquitate cum luna conteu-derent , quamvis aliqui velint esse notam centenarii numeri, quo suit a Romula patriciorum ordo conclutus . PR. Video ,

SEARCH

MENU NAVIGATION