Jani Vincentii Gravinae jurisconsulti Opera, seu Originum juris civilis libri tres, quibus accedunt De Romano imperio liber singularis. Orationes, et opuscula Latina. Institutionum j. recept. lib. 4. Dissertatio de censura Romanorum, et Institutionum

발행: 1756년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Da Galilaeus, e Britannia Verulam ius, e Dania Copernicus, e Gallia Ginendus, ac denique Carte suis , cuius qui doctrina ducuntur, non tam hominis quam naturae vocem arbitrantur . Uerum sentio te spectantem , qtiorsum sim evasurus, ac mirantem , cur huc sermo tam longe repetitus excurrerit , Nempe ut intelligas, qualis meus dolor sit, cum non me fallat, qua2 olim partes egerimus in fabula ; & tamen Italorum res huc videam adductas , ut , quorum scripta

iam dudum exempla erant exteris nationibus , nunc , si pauca quaedam excipias, iocus eadem sint dc ludibria . Quae tamen vitia , nisi velis iniquus esse iudex , quod de te sulpicari vix licet, non ingeniis, sed consuetudini potius als gnaveris . Nuper enim malis avibus inter nos tum parva iudicandi ratio penetravit, ut, si qui x natura seratur ad eloquentiam sinceramque doctrinam, pel . fimorum librorum usu, ac multitudinis iudicio , ab opere recte inlii tuto detorqueatur .

Non enim scriptoribus , sed montiris, animi studiosorum obsidentur ac non virtutibus orationis, sed insucatis vitiis rapiuntur: &si vitiosi libri desimi , a novorum audacia conscribuntur stylo tam tumido, tam intulso, tam agresti, tam putido, ut cum ab eorum lectione quis abierit, ad circum potiusquam ad forum sit idoneus . Per sortunas

quis sere pollit, plautum, Terentium, Ciceronem ipsum , ab Apuleis, Sidonio, Au senio , Marciano; Horatium a Iuvenali &Persio, Virgilium, Catullum , Propertium , Tibullum , Ovidium , a Lucano , Statio , Claudiano, Martiali: Silio; Sallustium , Nepotem, Caelarem , Livium , a Floro, Suetonio , bc homine suorum temporum harbariae dignissimo Marcellino superatos ὶ Et tamen aequo animo pateremur, si his limitibus furor iste contineretur. Sunt enim hi script res, si non pure ae Romane, docte tamen δc erudite; imo, nisi modum excelsissent, magnifice, splendide, ac artificiose locuti. Sed uno stomachemur magis, partus suos putidi Dfimos, abortus studiorum, & ingenii sui scelus immundi lii mos, in veterum ac optimorum lacum , Attici scilicet scriptores noliri se, liciunt ita ut quivis sanus straviter exar-lerit , cum viderit leporem a scurrilitate , magniloquentiam a tumore , munditiam a sordibus , dc nativum Romam oris sonum

ah importuna peregrinitate sugatum . Cumque hoc aellu iactemur , utinam mature liceret emergere, ac , si non ad portum doctrinarum , quarum etiam adipectum nobis deliria novorum scriptorum er, puerunt , ad otium saltem atque ad umbram aliquando tecedere . Implicant annos nostros vulgares Grammatici nodis luis adeo tenaciter simulae infeliciter , ut , cum totam pubertatem lub his tortoribus traduxerimus, scribenti huc

deinde nobis nihil tam familiare sit, quam solaecismus. E quibus laqueis cum vvolaverimus , credat ne nos in naturalem libertatem receptum iri i imo tum in maiores plagas incidimus, quum per tenebricolam illam Gothici moris sapientiam , procel lam me

tium, scopulum veritatis, ac errorum turbi nem , circum agimur . Nam dum viam ad sapiei ilae culmen affectamus perpetua tum rerum , tum verborum caligine mergimur .

Quibus in studiis qui juventutem exercuerint, in certamen literarum prodeuntes quod fatis fidenter faciunt , ne dicam arroganter nuiquam haerent, nullam dissicultatem refugiunt, nil non attentant , nullum non continuo nodum explicant , atque ita seli citer , ut si de natura lucis de umbrat interrogentnr, ipsi vier quaeso qnam sint suavest cura sese istatim expediunt 8c abunde sibi satissae iunt , Si aliis satisfecisse videri

volunt, si lucem luci eram, timbram umbri feram qualitatem esse responderint. Papae lThalem talenta non emam Milesium.

Et tamen pro Deum atqne hominum fidem ex hac palaestra confestim in comitium advolant, sumtaque toga candida , prae mium adeptae sapientiae petunt honores Se impetrant , atque ita impetrant , ut nobis humi iacentibus vix detur ad eorum culmea

posse suscipere. Sic demum Italia, honarum uondam artium praesidium , arx doctrinarum , ons elegantiae, nune ampullis, ineptiis, Sedeliri is obruitur . Cumque hac pessima iudicandi ratione plurium honos Sc fama contineatur , si quae vox unquam iusti doloris

erumpat , eorum auctoritate statim opprimitur, ita ut certorum hominum dignitas , universorum civium ignorantia confirmetur . Ergo cum omne honorum aditus vitiosa doctrina iam obstruxerit, bonae artes, quibus merces ab indoctis di improbis intercipitur s

152쪽

OPUS

iritur , alimento subdum, apud nos langue icunt & pereunt. Nam Principes, quorum sola benignitas artes alit , plerumque gravioribus curis occupantur : aut si quando doctorum virorum studio tenentur , eruere coguntur eorum noti am a suis , qui saepe non doctiorem hominem producunt , ted commodiorem ita ut vities aliquando merx, ublico sum tu comparata , bonis Principius inducatur. Et cum optimi quique aliena diligentia concludantur, ideo saepe con. tingit , ut sub optimo Princ pe , optimis magistratibus , inque innocentillima regia , eruditi quum petunt , non modo non adis mittantur , sed ne respiciantur quidem . Unde sub studioso doctorum hominum Principe doctis tamen viris aliquando eli mi quissime comparatum. Etenim tum quisque quo indoctior, eo audiicior, perrumpit, &ad honores doct:ς viris Principis voluntate paratos per doctrinae simulationem obrepit. docti vero, quos modestia serme comitatur, ab audacissimis victi, repulsam ferunt, ac immotis oculis intueri coguntur honores ab impudentissimis & paratissimis tibi praereptos, &operosarum apum labores ab ignavillimis sucis absumtos. Eaque docti viri maiorem iniuriam sub bonis, quam sub malis Principibus accipiunt, quod spe destituto nihil tollitur,

ad spem autem erecto, tanquam conscio iuris sui, si denegatur, eripitur. Nam sub tyrannide cum iura sileant, & rerum potiatur communis hostis booorum, eruditi dignitatis gradus a se putant alienos; unde vacant illi quidem honore, sed non carent. Legibus autem imperantibus, docti viri, & ad rempublicam gerendam idonei, si ibi honores manu alsererent, ius suu in experirentur , a quibus si per opes & gratiam arceantur , eadem alii. ciuntur injuria , quasi vi & armis a iusta ponsessione dejicerentur : cum humano divinoque jure magistratus & honores, non opibusia gratia, sed virtutibus & literis decernantur. At, quod omnem spem literis adimit, temporibus corruptissimis , in quae nos in .cidimus , virius & doctrina non tam me. rita lunt , quam odium & molestia , cum potentiores opulentiores, qui plerumque voluptatibus in Julgent , ne tacite lua sibi des dia exprobretur d refrinae lucem & sapientiae faciem reformident . Quod si privata unquam auctor: tate barbarium insecte- Iani Grai suae. Tom. II.

ris , vitiaque dorfrinarum invictis rationi.

bus calliges , irritabis , ut aiunt, crabrones, ac icurras& poetali ros obit repente ς, inscitiamque luam rabie munientcs, ac animi tumorem latratibus exoneram es, in te ii lim incitabis, quorum morsus, ut si micum, si ad animum non perveniant , cutem tamen exasperant. Quamvis enim summa laus

doctorum hominum si ab improbis & sacro legiς vituperari , & quivis amaverit Phor

miones A Tlara sones habere centores; tamen ut impudentillimas calumnias contemseris , nataleam certe rusticae scurrilitatis vitare uix pollis; tum praesertim, cum videas ad horum inficetam & impuram dictionem tantam hominum turbam , seu potius armen torum greges, adhinnire. Miremur non esse risum extraneis &. iocum , cum sciamus .

quibus plausibus in urbe sublata sint ho. norem praelabor a portentola l currarum tiparasitorum flagitia , immanibus soloecismis& harbarismis, tanquam camo & luto dita fluentia ρ quorum obscoenam dicacitatemti pueriles ineptias optimi , si Diis placet,

doctrinarum in urbe centores, vel ipsis maelorum carminum seu venenorum auctoribus

inquinatiores, Iuvenali & Perlici nam H ratium & Ciceronis arvum nihil morantur non sine sanorum hominum stomacho praetulerunt , ae imaginem Romanensis eloquii istudiosis & peregrinis omnibus esse volu runt. Scitos arbitros En ad quorum iudicium gens togata recurrat i En a quibus aliena laus & dignitas pendeat i En qui pretium mercium nostrarum conficianti En, Roma , aediles tuos i En Varrones nostros& Nigidios , quibus non alia conditione proberis, quam s. vitam impuram cum im pura dictione coniunxerist Non verear, ne quicquam me fingere suspiceris, cum huius improbitatis atque stuporis spectator ipsemet fueris , ae pro tua doctrina & integritate reprehensor ; imo vero etiam exagitatorti hostis acerrimus . Tu tamen de nostris ingeniis ex horum liultitia, quaeso. ne Iudices . Nam ut soli mhertatem admireris , in incultis aeris ac prope desertis, ubi doctrinarii in radices negliguntur atque utinam non evellantur ingenia sponte sua pullulant , & , si pravam consuetudinem , effugiant , aut mature animadvertant , per te mirabiliter eui tuntur & efflore; um: ut,

V quod

153쪽

quod alicubi publica educatione atque cura commovetur Sc excitatur , apud nos domi nascatur , & in magna rerum ac temporum difficultate privato cultu praestetur . Quamvis enim rerum fastigia vitiosa ratio teneat; recta se tamen privatim insinuavit, ac, si non eminet, saltem repit. Nam praeter eos , quorum virtutes & literae vel civilibus sacrisve muneribus ; vel editis iam libris sunt insignes , quorum alii in phil sophia , vel Geometria , vel Medicina ;alii in Eloquentia, praesertim in laudationibus , vel Etrusca Poesi ; alii in Iure ciuili vel Pontificio, sacrave Theologia summa cum laude versantur: adsunt & plures, praesertim Neapoli, ubi omnium est doctrinarum bonarumque artium celebritas, quo rum fama nondum emanavit, qui vel modestia , vel vitae instituto , vel occupatione forensi , vel rerum humanarum contemtu, vel denique duriore fortuna , qua sane hic multi conflictamur, frequentiam hominum caventes in sinu gaudent , nec dum sese luci crediderunt, ita ut ad exteros leviora saepe perveniant , cum graviora vix eL fluant: non enim aliis, sed nobis tantummodo intus canimus . Quietem enim obscuram quam tumultuosam gloriam malumus. Nam, quod sapienter & egregie Cartesius expendit, literarum gloriam saepe totius vitae perturbatio consequitur . Vale. Romae v I. Kal. Martias MDCXCIV.

De CONTEMTU MORTIS.

Ravi eura, qua premebaris, liberatus X es nuper luperioribus literis , quibus tibi significa Vi , valetudinem Francisci Carata fratris tui iam esse eommunibus votis& bonorum omnium studio atque laetitia reparatam . Quae cum literae tibi iucundae fuerint, erunt hae prosecto iucundiores, ex quibus non modo allevari iam corporis nuncium accipies ; verum etiam cognosces invictam illius in morbo tolerando tuec com-

temnenda morte constantiam . Quibus nunciis eo te arbitror oblectatum iri magis ,

quod cum summum bonum in pietate ponas atque honestate , propinquos & necessarios virtutis quam sanguinis affinitate malis habere conjunctos. Nec enim quicquam eii apud te prius, quam vetustatem & nobilitatem generis incremento novae gloriae ac illustrium imitatione, iacinorum amplificare , cum non tam opes & potentiam domus vel irae , quam continuos proavorum honores proprio splendore ac laude tuearis. Summarum autem virtutum, quas per ma

nus traditas a maioribus accepistis , non exigua pars in fratre tuo consedit , atque in ejus animo, velut arbos in feracius translata solum , nimium quantum effloruit ac pullulavit . Hanc ille virtutem cum tota vita , qua consilii qua rerum gestarum prae stantia, prae se tulerit, tum in mortis periculo cumulate reddidit ; ita ut videretur omnem sapientiam , totius vitae cursu fusamae explicatam , ad extremum illud tempus contraxiste, atque ad ultimum contulissse discrimen . Cum enim deiectum esset morbo

corpus, ipse tamen animo nunquam concidit; sed erectus usque ac si i praesens , ubi

munera pietatis intermitteret , ad veterum praecepta sapientum revolvebatur . Ac praeceteris curis unum aiebat bene vivendi aes,ene moriendi studium sibi fuisse propositum . Quamobrem eum casum in beneficii loco ponebat : propterea quod afflictἰς jam sensibus,

non modo interclusus esset aditus vitiis, verum etiam radix eorum elanguesceret: quod-

qut suerat ei maxime in optatis, ut culpae periculum longius arceret , id sibi dicebata morbo praeitari. Adspectu namque mortis

opinionem rerum humanarum esse depulsam, ac animum a mortalibus curis ad immortalium bonorum contemplationem abductum . Quae illi adeo haeserant, ut neque familiarium officiis, neque cariis morum liberorum adspectu , ad res humanas revocaretur , sed siccis oculis intuebatur moellissimorum adolescentium lacrymas, in quibus tantisper mente defixus eos admonebat, ut, si nullum virtutis exemplum patris vita suppedit allat, mortem saltem sit i ducerent imitandam . Nec enim exiguum a patre vitae praesidium habituros , s artem ab eo discerent bene moriendi , ex qua recte Vivendi ratio deduceretur . Ac si saperent , hoc exemplum pluris faceren I, quam Opu

154쪽

sentam hered talem. Qui hiis illis verbis uberiores ab adllantibus lacrymas exprimebat. Eoqie nos torquebamur magis , quod tum potissimum intelligebamus , quantum nobis mors virtutis fructum interciperet . Adeo enim sapientiae nervos in praesenti contendit , ut omnis illius maturitas ad hujus periculi tempuς erupisse videretur . Quamvis enim antea prudentia & firmitate praestiti

set innumeris; hoc tamen tempore naturam

vicit, ac ipsam prope luperavit humanitatem . Quam animi praestantiam non modo luctus & dolor necessariorum , sed fletus ac gemitus urbis consequebatur univeriae, quae cum periculum illius communi squalore nobilitat set , confirmatam deinde valetudinem est insenti plausu prosecuta , virtutemque hom nis non modo privatis ossiciis, sed publica etiam honorificentia celebravit, excitatis ad illius laudem eruditiis morum virorum carminibus , quibus optimi viri periculum deplorabatur . Nec unquam Roma optimos cives tot laudibus ornavit, quot nunc peregrinum Principem, si modo peregrinus dicendus est, qui post antiqua instituta convulsa speciem reddit Romanae virtutis. Nec enim exutis Romanis moribus civitas retinetur , & civis Romanus est , non quem septem colles ediderunt , ae educarunt ; sed qui e veteribus Romanorum institutis expressus est atque sermatus ; qui, que in antiquitatis memoria diu versatus ;e veterum cognitione atque imitatione sactorum suscepit ac resert mentem animumque Romanum. Quo sane qui careat, quamvis in Capitolio natus , exul fuerit ille, non civis. Contra, quisquis constans est in retinenda libertate, quisquis in sacramentorum fide religiosus . in adeundis periculis impiger , sortis in patriis legibus institutisque

tuendis, quisquis ad voluptates temperantiam ad iniurias magnanimitatem, adsumtus magnificentiam ad secundas adcersasque res animi aequabilitatem adhibuerit , is , extincta iam Roma illa veteri, quam vie e me di a Scythia fuerit exortus , a Romani virtutibus Romana civitate donatur ; praesertim s Romanos mores non factis solum , sed incorrupto usu Latini sermonuexpress erit. Romanum enim nomen & urbis dignitas in eo conservatur , in quo lingua , morum index , & Romani more

intermortui reviviscunt . Porro tu ri nihil tam Romanum sit, quam obire pro al:orum talute pericula, praeitare Κlem , contemnere mortem, antecellere animi magnitudine

rebus humanis r jure hunc honorem urbς habuit fratri tuo , quem , si rcspublica resurgeret , quovis pretio tibi civem adoptaret . Ego vero plurimis quidem illi, at hoc potissimum beneficio sum obli rictus , propterea quod sapientiae vires, quas prius ex

praeceptis tantum Philolophorum & memoria rerum gestarum comprehensas habebam , nunc illius periculo reapse sum exispertus. Nec enim antehac tantum in virtute ponebam , quantum in ea ponendum esse

me illius constantia docuit. Ac nunc plane intelligo sapiens stulto quid intersit. Stultus

enim , dum eius vitam aut spes usque protracha suspendit, aut praesens scelerum conscientia conficit, aut retexit poenitentia sui ipsus, vel ita vivit, ut singulis momentis extinguatur, vel, si unquam exoritur, miseriae tantummodo reparatur: sons enim vitae ratio est, quae alitur cognitione veritatis atque exercitatione virtutum , quarum alte nam eripiunt errorum tenebrae, alteram so

les vitiorum . Eoque maiori mortis Armidine stulti eorripiuntur , quod vivere desinunt , antequam ad vitae limen adierint . Viventes enim toties vitam abrumpunt , quoties a luce cognitionis & portu tranquillitatis cupiditatum aestu , tanquam adversa tempestate revocantur . Iure igitur mortem , utpote vitae vix dum exorsae terminum, &externorum suppliciorum initium, pertime-Tunt. Quorum enim nulla pars corporis vacat a voluptate , quorumque omne tempus

vitiis transmittitur , iis mors est mehercle gravissima ; quoniam omne id , cujus causa Uitam instituerant, amittunt , & , qui su-nerest , animus angoribus reservatur . Qui oossint igitur non esse miserrimi, cum vi leant potiorem sui partem , quae corpore continebatur, effluere, integra modo, mi nima sorte sui, mente, qua raro iunt usi, tuaeque ita vivi e , ut nihil habeat vivendi necessitate miserius ὶ Sapientes vero maxi nam partem laneri superiunt , quia notionum copia & varietate scientiarum pro- lucentes intelligentiam , & amplificantes 'nentem , quae. tota intelligendo cognocendoque versatur , eam sui portionem V a Pro

155쪽

Propagarunt , in qua mors 8c fortuna ni- nil prorsus habeant iuris : corporis vero

bona negligentes, & vim eorum extenuan Ies . tantum praedae morti ac fortunae sub . Traxerunt, quantum externarum rerum, &corruptarum voluptatum sibi denegarunt . Iis enim, quae sunt in mortis potetiate; tantum abest ut sapiens teneatur , ut quicquid per haec ad animum pervenerit sibi putent excutiendum . Sensus enim pervertas &mutilas offerentes formas rerum eripiunt ad spectum veritatis, quae nunquam emerserit, nisi sevocaverimus ab iis mentem, &nosmetipsos collegerimus. Affectiones vero implicantes animum rebus externis, hominem fortunae permittunt , a qua vel peretuae suunt molesti aes vel confusae moletis voluptates. Quod enim habet fortuna honum, eius est incerta possessio, & totum periculi metu corrumpitur: quoniam , dum iraesentibus fruimur, cogitatione suturi mi eriam anticipamus . Nec unquam a perturbationibus liberamur, nisi quum distra. hentes mentem a sensibus, & animum a rebus externis a ducentes, supra mortalem conditionem attollimur, & naturae dissolutionem imitamur , ita ut nullum tempus sit in vita beatius , quam quod moriendo

traducitur.

Quamobrem vita sapientis perpetua exercitatio mortis est , & mors aeterna institutio vitae ae aditus ad immortalitatem . Quid enim habet rerum humanarum conditio , quo sapientem irretiat ρ Sensuςne , , qui hus veritas labefactatur an voluptates

quas vel molestiae , vel sastidia consequunturi an amicos , quos vel divellit a nobix livor , vel eadem distrahit utilitatis ratio. quae coniunxit an Potentiorum gratiam. quae diuturnis collecta laboribus & obse qui is, vel oblivione deletur , vel suspicione tollitur Lepe levissima , vel taedio retribuendi sensim exulceraturὶ an honores, quos anxietas sol ieitudo circumsistit an opes,

quas pericula comitantur ἰ an parentes, quorum aliqui non alio consilio suscipiunt li- heros, quam ut habeant, quibus imperentὶ an ipsos denique liberos, suibus aliquando magis haeret odium imperii paterni, quam memoria benefactorum uid igitur mors eripuerit , nisi vel externa bona . quae sapiens sibi nunquam attribuit , vel aegritu-

dines, quae aliquando etiam anim Is sapie

tum contagione corporis adhaerescunt, quae

que soluto corporis nexu diluuntur Ilitet ligentia vero & mens , quibus constat sapiens , nunquam perimitur : sed ubi sese corpore, velut nubibus, explicaverit, tam quam a diuturno exilio reducitur ad divinitatem. Quicquid igitur humanitatis mors depascitur , in sapiente minimum est , ac ab eo iam diu repudiatum ; quae vero sunt in aere tuo, nunquam tam bene sibi vindicat, quam quum externarum vestigia rerum obliterantur . Tunc enim , quamvis solutis languore sensibus, ratio tamen excubat ν& , dum mors bellicum canit , triumphat animus , exultatque victoria . Quam sane triumphi speciem praebuit frater tuus , qui mortis adspectum ita serebat , ut non di scessurus e vita , sed agserem inter humanitatem & diὐ initatem interjectum videretur esse transmissurus. Quam ego virtutem minime silentio mihi praetereundam existimavi : quandoquidem qua est ille humanitate , laudibus atque adhortationibus suis initia studiorum meorum aluit atque pr

vexit , ita ut eorum fructum suo jure sibi vindicet. Idcirco, quod habent eruditi pretium , id ei persolvendum putavi , ac singularem eius constantiam tradendam literis, quod quidem ossicium imperitorum opinione minimum est , saniorum vero iudicio

maximum. Siquidem nihil illustrius, nihil honorificentius , nihil mirabilius tribuere homo homini potest , quam id , quod secundum Deum sola praestat eloquentia , nempe operum & nominis aeternitatem . Fama namque virtutis, & memoria bene factorum, quae summa laborum sunt L sapientiae praemia , diuturnitate intercideren rini si exciperentur doctorum hominum literis , & munirentur eloquentia , praesertim Latina , qua praeclarorum hominum vita cum Omnium populorum ac temporum memoria contexitur. Tibi vero, Vir Clarissime , ac omnibus υirtutibus Ornatissime, summopere gaudendum censeo , quod fratrem recuperaveris , generi vestro parem , sortuna & ipsa morte maiorem , ac , ut uno verbo laudes complectar universas ,

quam simili mum tui. Vale. Pridie Kalendi

Augusti MDCXCIV. DE

156쪽

DE LUCTU MINUENDO.

AD TROIANUM MIRO BALLUM .

C Um primum mihi nunciata est mors filii

tui, optimae spei adole icentis , tam graviter sum perculius, quam qui nihil haberet eius vita iucundius, tum propter ipsius ingenium & doctrinam morumque probitatem . tum ob utriusque vel frum in me studium ;tum propter decus & utilitatem, quam vivens ille patriae atque amicis doctisque omnibus erat allaturus. Accedit ad hanc tri ititiam cogitatio doloris tui, cuius ille virtutes ita referebat, ut . dum viveret, tu quidem imagine tui gauderes ; cives autem omnes atque amici sperarent paternam sapientiam ac probitatem a filio etiam cum Penore redditum iri r quippe cum omne quod a natura praeclarum optimumque susceperat , literarum i diis, & quod iummum est, tuis poti s smum praeceptis atque exemplis excoleret. Cum igitur communis, prope dicam, calamitatis ipse non exiguam partem exhauserim,

nihil habui, quo te darem aegritudinem , quam hanc tecum tae urarI, per literas conqueri, atque hoc edere doloris & obsequii teli imonium. Huic enim ingenti meae trillitiae plane satisfactum putabo, si tu me ad ossi ium lacrymarum admiseris . Nec enim ausim opeliterarum a iucundit simi filii morte lugenda

patrem amantillimum avocare, inque medio cursu dolorem exundantem cohibere, aut viro , in omni doctrinae genere vertato, rationes& praecepta subjicere, quibus docti & sapien

tes aut demulceri suaviter , aut extingui prorsus .polse doloris acerbitatem arbitrantur.

Quorum si prius coner, ineptus; si alterum , impudens haberi possem. Nec enim illud modo, Vir Amplissime, perspectum habes, quod commune est& pervagatum; nihil scilicet in

rebuς humanis optimum idem esse ac diuturnum: sed quum anhelitum ex subito datore reeipies , ti ab improvisa re aliquanto respiraveris, illud ut cum maxime cogitabis, ita nimi. rum esse rebus singulis, ac earum universitati comparatum, ut cum nihil exoriri sponte sua possit , ita nec in ullo situm sit, naturam ac ista. tum tueri suum, nisi quoad divino nil tu consti . tutum suerit 3c definitum. Nec re fugit ita cum

rerum uni. erstate singula consentire, cumque iucundis tristia commisceri, eoque nexu cuncta comprehendi, ut, qui aliquod bonum ait e-

quitur, idem ansam simul arripiat continentis mali. Cum namque potestas rerum iucunda ruita potiundi saeta fuerit, eidem credas iam inde ab initio edidiam suillea divina providentia legem inhaerentis mole iliae subeunἡ.E . Quare qui rebus tristibus torquetur, idem debuerat &a iucundis, quibus tri ilia continentur, abstine re; sive potius vivendi leges instasque vitae conditiones simul cum ipta vita recusare. Quod cum hominis desipientis sit , & erga Deum iniurios; ita sapientis est ac pii, subo tum malum lcniter ac patienter serre: quandoquidem ab oblato susceptoque bono divelli non poterat sine divinarum legum iniuria dctotius quodammodo naturae pernicie . Quapropter si filium luscepisti, aec idem immatura nobis aetate, Sc ire ipso adolescentiae flore fuit

interceptus, jam hoc eventu compertum tibi sit, cum eum tolleres, non proprietatem illius, sed usuram ad vicesimum annum tibi sui Dis condonatam : potestas enim eorum, quae divina providentia obvenerunt, nulli mortalium termittitur. Si hac igitur eum opinione sustuisses, tanquam ad vicesimum annum redditurus , quamvis hunc ademtum vitae Dinctum etiam atque etiam doleres, esset tamen dolor ille remissior; tum quia te iam pridem ad hanc a gritudinem comparallis, tum quia non videretur alien γ tempore , sed anno suo , atqne ad legitimam diem a te repetitus. Quod igitur cali gine rerum suturarum erat involutum , id eventu ς non peperit, sed natum aperuit & explicavit : ideoque Deo potius acceptum serendum

est, quod hujus boni usum ad soc tempus tibi remiserit, quam indignandum . quod filius a tuis complexit, is immature fuerit avulsus. Nihil enim a Deo praeter legem , nihil praeter tempus, nihil denique praepollere aut immature contingit. Humana tantum ignorantia, quae rerum eventus aliorsum trahit, quam quo

Deus intenderat, propriis assectionibus cui in labefactat, ut vel im tempestiva nobis appareant, vel immatura . Cum quis enim spatium a Deo definitum natura duce compleverit, nccimmaturus esse nec tardus potest . Siquidem nec equum tarditatis, nec aquilam nimiae celeritatis accuses, quod haec quam ille celerius lineam transi ierit. Quam eis autem ille tuo&omnium no i rum patriaeque desideria exiguum vitae curriculum confecerit ; tamen. 6 lcientias spectes & doctrinas , quas tam brevi per , currit , satis diu sortasse prae cereris vi- izil se

157쪽

rues I. V. G R

xisse iudicabis ; squidem non aliud est vi

ta, quam cognitio , quoque celerius & latus quis in rerum cognitionem animo sectoniecerit, eo majus vitae spatium occupabit. Nam quot in mente notiones excitantur, tot vitae gradus identidem adjiciuntur: & tum ad superiores, tum etiam ad suturas aetates vitam propagat quisquis acri vigens intelligentia , rerum geliarum memoriam cum suturarum ratione, animo provisa meditando coniungit , ac aevum omne quodammodo sibi sub aspectum ponit. Stultos sane , si nestoreos annos vivendo vicerint , extinctos usque iudicaverim. Naufragium enim eorum eis, non vita , quorum animi rerum ignoratione mentisque perturbationibus exagitantur : ita ut praestet punctum temporis vivere sapienter, quam diu stulte . Annos igitur mors filio tuo contraxit, non vitam, quam ille, dum inter mortales versaretur, exacuenda intelligentia ultra humanam produxit aetatem, &abiens pietatis suae meritis in immortalium bonorum possessione a Deo confirmandam

impetravit . Vale , Vir Clarissime . quo/que aliis praestat dies, id tu a sapientia tua in leniendo dolore consequaris. Romae x Iv. Kal. Februarius MDCXCIV.

PRISCI CENSORINI PHOTISTICI

HYDRA MYSTICA,

SIVE DE CORRUPTA MORTALI DOCTRINA . DIALOGUS.

LECTORI.

NE quis putet, moralem doctrinam haedit putatione vexari, neve sanas priorum doctorum traditiones ac regulas in contemtum adduci suspicetur , Caluisti eam hiedisserentem auctor induxit, sub cuius persona, & nomine comprehendit omnes eos, qui per verborum ambages Christi doctrinam eludunt , ac Evangelicae legis nodos Sc robur verae virtutis solvunt , atque relaxant , vitiis temporum ti corruptis hominum moribus indulgendo. Ideo vero Casusis soror Here. sis fingitur, quia pietatem ambae, quamvis

diversa Via convellunt. Haeresis enim detorquet intellectam a fide & veritate, Castiistica

Uero voluntatem avertit a rectitudine & iustitia . Illa veras notiones corrumpit , haec rectas actiones pervertit per ditat ut itinem disciplinae . Ceterum moralem doctrinam,& eos, qui poli antiquos patres illam illustrarunt ae illorum vestigiis insistentes excoluerunt , quod inter ceteros D. Thomas Aquinas optime praestitit, non probat modo , sed & suspicit ac veneratur . Malum& pestem , quae huic doctrinae imminet a a Casuillis, sive a recentioribus quibusdam, qui sub nomine Casuillarum , rationem bene pieque vivendi cum vitiorum illece-hris , tanquam inito scelere con ungunt, opprimi ac profligari , vehementer optat.

OUam aegre ac misere, mea soror, aetatem exigis , moestis absumpta curis , a ssiduis laboribus , & animi doloribus exagitata, quin te tibi vindicas aliquando & resipisti; Quid tamdiu in assidua scripturae lectione te occupas, I in antiquorum libris incumbens vires tuu & apimum conficis Scilicet, ut e lumine tenebras extrahas, atque ut eruas ex aperto splendore caliginem. Deinde quae tua dementia est , tantam discordiarum procellam subire, inter ipsa te pericula conjicere.; bellum & clades undequaque mi inscendo, ut inter homines doctrinae tuae semina diffundas, quae nonnis per serrum & ilrages radices agunt, ac humano tantum munita cruore coalescunt Miseret profecto tui, pigetqne, cum faciem intueor tuam livore persulam , ora veneno fluentia. Corripitur mihi animus, cum video, te flammas emittere ex oculis, ancipiti vibrare lingua fagittas, intorquere manu telum, ac spirantem undique moerorem & luctum, pestem & cladem eunctis mortalibus denunciare : Itane vero te crucias , nec de quiete amplius cositas ὶ Mitte tandem e manibus scripturas, abiice veterum

libros, desine aliquando Marcionis, Ehionis, Arii, Sabellii, Manetis, aliorumque huius

generis inventa & decreta venerari, conquirere , illustrare, & quae densis vetustatis tenebris obsidentur , in lucem hominum re vocare . H TRES . Miror , cum haec tua sit oratip , mea soror , quasi peregrina sis& extera , vel nostrae penitus conditionis oblita . Sciet , ambas nos apud tartara ex

Patre

158쪽

patre Plutone prognatas . CAS. Quidni sciam aut cur mihi deciderit memoria genitor H ER. Sat habeo, nunc te paulatim ad rationem instituti nostri deducam , ut nullam dehinc habeas mei objurgandi causam . CASU IST. Adest meus tibi animus, eloquere.

HADR. In memoriam revoca , quam magnum

olim patris nostri fuerit imperium , quam longe lateque suos fines protulerit. CAS. Memini , id solitum esse nobis narrare patrem , non dum enim tum nos in lucem eramus eductae . Hae R. Hanc ei summam in universo terrarum orbe potelia tem pepererunt salsa gentium numina , & erassus ac trudis ille cultus , quo fabulosae opiniones

alebantur, ita ut homines ab omni luce verae religionis aversi , a ccclo penitus a ducti, tandem humi deprimerentur . Omnis

enim eorum temporum religio versabatur in his, quae oculos auresque percellunt, ac tantum permovent sensus, quaeque manibus potius, quam contemplatione , ac mentis intentione comprehenduntur . Hinc erat , ut Deorum notio nunquam nisi humilibus in voluta figuris cogitantibus occurreret. Hinc humanae naturae contagiones Diis ipsis am-gebantur humanarum voluntatum motus, &studia , ut merito Epicurus eos impios iudicaverit, non qui vulgares multitudinis Deos tollerent, sed qui mortalium assectiones traherent ad Deos. Haec perversa & corrupta notio, quam de Deo sulceperant, maxime fovebatur illa ingenti caeremoniarum mole, ri-tihux, saerificiis , lectisterniis, commestationibus , epulis, ausuriis, litationibus, consecrationibus , & innumeris aliis exterioris cultus generibus , quibus impetrari Deorum

pacem, eorumque numen placari pol se credebant . His ita mortales erant irretiti, ut non. aliam speciem pietatis praeciperent animo, quam quae in harum usu rerum exercebatur. Cumque assiduo volutarent, se in his terrenis involucris, adeo his demerserunt animos, ut nunquam ad sublimiores naturae divinae comtemplationes evaderent. Putabant enim Deum non alium cultum, aut actum religionis exigere, quam qui manibus, oculis, genubusque praestatur, ac veluti pueros, cum eos videmus esse subiratos , demulcemus , & blandiendo contrectamus , praebentes

. ipsis offas , & caseum , ita & illi flecte te Deos se posse credebant , si agnum , si ca-

prum offerrent, si genua deprimerent humi, ii pronos se aris advolverent , si solemne

aliquod carmen obmurmurarent. Scelera tan dem es crimina moerore & poenitentia non emendabant, sed oblationibus atque muneribus culpas redimebant , quasi Deus non propter animi virtutem & bona opera in gratiam homines recipiat, sed largitione ac prolusione corruptus poenam delinquentibus remittat. Nemo igittam ut peccati poenam e Rsugerct, peccatis sibi abstinendum putabat, ted scelerit vis haerens satis Deo se commendatum existimabat, si malum illud intra se conceptum bono aliquo , extra Ie posito ,

compentaret: quae vero ab ipsis Diis mortales precibus , ac votis rite nuncupatis petere solebant, omnia pertinebant ad corpus, nempe numerus liberorum , rei familiaris augmentum , salus corporis, diuturnitasvitae, victoria de hostibus, felicitas imperii: quae vero Deum ipsum comitantur, quaeque digna stant, quae petantur , & praestantur a Deo , pacem& tranquillitatem animi, sortitudinem , iustitiam , denique virtutem , & nam me clatem , haec sibi , nemo poscebat. His indignatus Persius exclamavit: o curvae ire terras animae, o coelestum inanes f

' tere morer, '

Et bona Diis ex hae scelerata ducere pulpa PCum is cultus terris vigeret , in ens animarum numerus rapiebatur in orcum , nec in coelum penetrare valebant, qui dum viverent , aflixerant humi divinae partistium aurae . CAS. At nonne tunc florebant Hebrati , qui divinam testem divino' profusam eloquio , seposti ab omni superstitione lafalso cultu, profitebantur HER. Viguit sane lex, quam a Deo Moses acceperat, sed nee illa nisi modicam orbis partem complectebatur , ita ut nonnisi actus exteriores reprimeret iniecto paenarum metu tanquam freno cupiditatum , & accensa spe terreno. rum commodorum , quibus tamquam calcaribus mens ad homim impellebatur, nondum autem erat lege gratiae, & coelestium honorum contemplatione ad ipsam honestatem , & puram , incorruptamque uirtu tem , atque ad amorem veri numinis et

vatas

159쪽

vata, nisi in pauculis, qui re, non nomine, iam ei ant Christiam. At pol quam in imperii paterni perniciem aeterni Patris ltate , & miris. verborum luminibus a Chri-ilo prolata - Quae vero iupra vires rationis

eminent , aeque doctorum ac insipientum Filius coelo delapsus: ut nodos prime vae cul- l aciem fugiunt: cum enim vincant sacultatespe . quibus hominum genus involvubatur , t mentis humanae, comprehcndi nequeunt, ni exolveret, & viam impolierum ad exernam i si quis se supra naturam extollar ; ad hune gloriam Ileri neret , humana carne sui cepta i autem gradum neminem humana sapientia. sublevat, led fides a Iaho immitia , miraculis Chri iii, eiulque discipulorum primum conciliata, ac deinde Ecclesiae Catholicae auitomate munita; exsequavit igitur mentes hominum doctrina Chri iti . lmo cum ea, quae ratione in lupervolant. lola fide contineantur , hoc illi solidi iis in rudiorum mentibus imprimuntur , quo magis pietas & fi les servet in iis, qui minarem spem in acumine ingenii atque in rationis subtilitate constituum .li vero , qui vana elseruntur opinione doctrinae, quique humana tantum sapientia tumidi , nullo divinae gratiae lumine illustrati, laebuit sese pandere divinae legis oracula , nihil supra plebeculam ipsam sapiunt ;imo quod . vir plebecula parum enitet, atque sincerum iisdemque vellitum vocibus , quibus a Christo fuit emi ilum in mentibus sapientum , qui ex humanis di ctrinis notionesse mortalibus ingessit, voce, exemplo, fa- esset te , docuit, quae de divina natura stellior manda & concep nda notio, quo spi.

ritu regendus exterior cultus, quomodo mensti l Deum intendenda, quae praemia in sutu. rum sint expcctanda, quae pinnae praecaven-cr . Hinc coelo se attollere coeperunt homines , ac per immenta spatia divinitati; evagari. Hinc. divinum numen prius in vo lutum ac obscuratum saltis notionibus &ex humana effersione cor iuptis patefactum it orbi . Hinc vis verae ac ianae religionis emicuit, quae sta eli in intentione . atque conυersione mentis ad Deum , deprellione spirituum , abscillione cupiditatum , negligentia rerum humanarum , aversione a corporeis commodis , cultu atque usu virtutum

omnium , quibus mortales per Christi lan. suinem Deo conciliati redeunt ingratiam, Ita ut spe praecipiant aeternam selicitatem . arripiunt & vocabula , contingere potest, Hinc allueti sunt hominus temperare pravisi ut corrumpatur, & detorqueatur, tamquam voluptatibus , devovere se humilem vie i

mam Deo , atque illos ritus erae rius assumere, qui motu in interiorem exprimerent, quique pios sensiis consequerentur, non aliter . ac motus & gellus disserentis vocem comitantur, ac exteriores actus si sint a viritu te ac pia mentis affectione divulsi , non

aliter reputentur, quam umbrae luce cassae ac d tracto nucleo cortices . Haec autem ratio

ex abditis fontibus divinitatis educta, quam tamdiu in suis arcanis Deus condiderat, pcrChristi praedicationem patini omnibus, tinnmodo sapientibus, sed & rudi ori plebeculae,

imo quod me magis angit, res altissimas& subtili Isrnas multo facilius humiles, quam turgidae mentes exceperunt. Ea enim est hujus religionis vis, & natura, ut quae ad bene agendum excitandamque pietatem sunt constituta praecepta , item quae ad imprimendas veras rerum divinarum notiones ,

idibus humana vita ad rectitudinem , tuastitiamque dirigitur , sunt evulgata , aeque

terrena foeditate contractum . Unde obscurant illi quod est illustre , obruunt quod est eminens, quodque sincerum ' limpidum est

maculant & labefactant . Qa a propter cum ego demandatam a patre nostro provinciam mihi iuscepissena , onusque subiissem corrumpendae Christianae doctrinae, cuius exitio pos-let patris mei regnum post eversa gentium numina pene colia pseum reparari , aliquibus

philosophis, qui fidem iam Christianam ad-m i serant, me insinuari, cernens animo nullum esse magis ad hoc opus aptum id struis mentum , quam hominum sapientiam &philosophiam , cuius rouur tantopere Chri-ilus & Paulus eius a ootiolus obtriverant ,

eam vehementer detestantes, ac longe arcentes a fide: Furiales igitur flammas excutiens, inflavi mentes philosophorum & agitavi , ac in corum pectoribus inieci nimiam cupiditatem penetrandi ulterius in divinis arcanis , adduxique ipsos in i pem , po te per philosophiae acumen evolvere quae-poslint in sapientum ac in imperitorum cumque Chri ius soliuς fidei tui telae consi-

pectora demitti ; sunt enim in agni facili- l gnatet . Quibus pro millis eo ceterius dede-l runt

160쪽

ΟPUS

runt animum, quod indigne ferebant, nihil esse in fide Christi , quo dotii praeliarent

imperitis. Quaproptes conati sunt doctrinas suas traducere ad fidem, cumque illa ph i losophiam tamquam inito coniugio commiscere , depulsa & semota plebecula . Ideo concluserunt philosophicis vocibus divina

mysteria & praecepta, quorum te deindc constituerunt interpretes, atque ad suam ditionem rede erunt, non ea modo, quae propter rerum lublimitatem lunt obscura, sed etiam ea, quae clara sunt, ac , ut ita dicam , in fronte locata . Ego quippe, ut Christi co .n tum It doctrinam obruerem , interpretandi rationem longe ab aliis distini lem mei; philoiophis prae illi . Nam cum interpretes aliarum doctrinarum res obscuras limplicibus communibusque vocabulis exponant, ut rerum difficultatem sentiant facilitate verborum, illi interpretes scripturarum res simplices & planas, novis commentis, & igno. tis voc bulis involvunt , Ita ut interpretatio non eliciat, sed opprimat senium. H earte allaeti sunt homines , dum divinum volumen conlulunt in reba; singulis, ac in facilioribus & apertioribus haerere , statim ad interpretationes excurrentes e ubi enim nulla se offert obscuritas , tamen ipsi eam indueunt & lubtiliter excogitando pariunt. Vix enim sibi persuadere pol sunt , aliquod esse in lege divina patens & expositum . Hi ne illi interpretes, qui humanae tantum sapientiae viribus confi1entes in scripturae sensum persuadere voluerunt , gradum sibi sublimiorem inter siletes elevarunt , tamquam ad id, quid Chritius mortalium fidei commiserat lumen ipsi sapientia sua , A

non potius tenebras inventorum novitate , obscuritate vocabulorum olluderint . Cum

hae via inter fideles ad summam existimationem perveniretur, sensim dominandi cupido suborta est, ae ut plerumque accidit,

qui animos nominis auctoritate tenuerunt, eos tandem oppresserunt imperio . Cum igitur ad dominationem multi contenderent,& ad eam doctrina duceret , alius alium in literis & scripturarum intelligentia superare conabatur , ut fide magἰs apud populum emineret : Hinc ortae dissensiones &partium studia , hine discordiae frequentes& iurgia , cum quisque scripturam ad se

traheret, quasi mente Deum concepisset, ac Iani Gravi ae. Tom. II.

non per Christi praedicationem , sed per Minterpretum Dei verbum ellat erupturum. Cumque alii alium sensum uni vocabulo temere sul jicerent , legem divinam per te puram ac simplicem , in tot ambages ac dissicultates detruserunt, ut quae mea summa laus cst non iam quaeratur amplius , quis esset aptior sensus , sed qui sit btilior, non qui verior , sed qui remotior ac longius advectas , tandem consuetum est inquiri, non quid Chri ilus docuerit, sed quid

lapientibus placeret, eam docuit se Tot itaque instig Euangelio commentis hominum, tot adjectis flosculis ingeniorum eloquentiae , tot interpretationibus super ipsum exaggeratis, inflexum est tandem robur veritatis , atque in tam variis ingeniorum vorticibus, tamquam in prosundo gurgite fuit ablortum . In hac difficultate atque in ista rertim caligine latissimus mihi locus est patefactus : Ideo celebris eis ea vox apud Tertullianum Philosophi Patriarchae Hir tisortim . Ex his noliris machinamentis, ac philolophorum meorum praestigiis ortae sunt virtutes vitiolissimae Simonis , Aonis , Ualentini, bonum & malum principium Manetis proxime ad Daemonia Socratis accedens , Hermogenis ignis , quem detulit electa Stoica, unde diices Ierat, ex quo paradisum visibilem orhem terrarum, in sernum,

animasque hominum condidit . Multaque multi ab his non dilli milia monstra pepererunt , Evangelii lucem e fidelium oculis

ineptiis mis notiris commentis abducentes, 3c pro verbo Dei cogitationes & inventa hominum obtrudentes . Obumhrato igitur divino lumine mea & meorum philosopho- um opera, grex fidelium auctores cuiusque sectae sibi ducem contii tuere evocatus elI , cum quivis ex conditoribus novarum opinionum manum & multitudinem cogeret, quam posset, traheret ad suas partes. Unde

a pietate & fide res ad factiones & partium studia deducta est ; suam enim qui iaque doctrinam tuebatur , non ut verbum

divinum assereret & propus naret , sed ut discipulorum multitudinem in ossicio contineret , & in veneratione cultuque magistri eonfirmaret. Ex his dissensionibus gliscebat in dies in pectoribus hominum cupiditas& superbia, quae non modo singulos homines & familias, sed universam pene labesa X ctarunt

SEARCH

MENU NAVIGATION