Jani Vincentii Gravinae jurisconsulti Opera, seu Originum juris civilis libri tres, quibus accedunt De Romano imperio liber singularis. Orationes, et opuscula Latina. Institutionum j. recept. lib. 4. Dissertatio de censura Romanorum, et Institutionum

발행: 1756년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

62 I. V. G R

se in itis. Ne me frangules. Secunda Tabula , cujuS primum caput intercidit, & de judiciis erat, ac, ut ex 2. cap. coniicere licet , habebatur de iudicio constituendo , & dandis vadibus, qui fidei.iulsores erant rei iudicio sisti; & lubvadibus, qui actoris fidei ivisores erant , ac de committenda poena , si iudicium desereretur , quae Atheniensium lege mulcta erat decem drachmarum ; quam legem laudat Ulpianus ad Demoilhenis Midianam et quae poena legitimis exscusationibus evitabatur: unde aliud eaput de justis vadimonii deserendi caussis conceptum est, cuius Verba retulit Ulpianus, ubi propter iudicis a aut reorum morbum sonticum iudicii dies didinditur, sive proditur : differtur: item & propter publica vota . Quamvis enim Caius b) vota tantum commemoret de salute Principis, de quo nulla in XII. Tabulis esse mentio potuit, tamen eredendum est, caput XII. Tab. de votis pro reipublicae lalute sulcipiendis in principem, ut

sua tempora serebant a Caio esse conversum . Publica etiam utilitas exculabat eum ,

qui aberat reiptablicae cauta. Huic attexit Gotho fredus tractationem de surtis. Ae in cendiarium larem , si se telo defenderet , XII. Tabul. cccidi voluerunt impune: no. Hurnum autem post imploratam pupularium fidem , quod quiritare dicebatur , quoquo modo interfici perm iserunt, quod etiam fuite Solonis lege deductum : εἰδέ τις νύκτωρ

Ae sicuti Solonis lege balinaeorum sutes gravius puniebantur , & , si decem drachmas excederent, capite plectebantur; ita & turpius notabantur apud Romanos. Catullus: O furtim optime balneariorum . Ad eandem tabulam pertinet titulus fg. Artortim furtive raserum , quam actionem ex legibus XII. Tab. descendere Paullus scribit I. I. eod. Tertia Tab. erat de rebus creditis , &ex causa depositi actionem dabat in duplum. , usuras ad unciam coercebat : nam

ex sententia Catonis faenerari es hominem

occidere. Quae lex e Romanis tantum profluxit moribus, minime vero ex Atheniensibus, ex quibus nullus erat ut urarum m

dus, nisi quem contrahentium lex posuisset. Peregrinos perpetuata civibus actione a jure usucapionis arcebat e et , qui vel debitum consessus , vel in judicio damnatua esset , triginta dies ad pecuniam contrahendam ,& judicatum faciendum praestituebat: eumque permittebat actori vel vinciendum , vel

in privatum carcerem conjiciendum , ex quo nexorum nomen ortum est, vel pluribus creditoribus addictum tertiis nundinis , sive vicesimo septimo die pro cuiusq; portione secandum , vel trans Tyberim venundandum . Quarta Tabula progrediebatur ad ius patrium, quod apud Romanos prae caeteris gentibus erat imperiosum . Siquidem lege Regia Romulo adscripta , deinde in XII. Tab. coniecta, patri ius erat in filio vitae & necis , atque adeo venundandi , ita ut semel

atque iterum venundatus in patris potestatem recideret, nec ante tertiam manu mi iasonem naturalem libertatem legibus ademistam recuperaret. Quod ius quamvis scriptores sere omnes a Romanis arcessant; tamen

repeti posset altius ac ex parte saltem ab Atheniensibus ; apud quos non lege quidem, sed moribus ante Solonem obtinuerat , ut patri ius esset vendere filium , quod tradit Plutarchus in Solone; e a quo ademta patri potestas est vendendi filiam , nisi fortasse in stupro deprehensam . Eadem Tabula pater cogebatur recens natum infantem insignem ad deformitatem confestim necare ;isque legitimus constituebatur post humus , qui decem mensibus proximis natus esset . Quinta pertinebat ad testamenta & legitimas successiones , eaque liberam cuique tribuebat potet atem super re sua testandi, sive t quod idem apud veteres valebat 4 legandi. Quod caput priscae locutionis ignoratione depravatum restituit ex Pan desis Pisanis Cujacius , qui , pro super pecunia tu telaque rei suae , reposuit super pectinie tu. relaeque rei suae , sumto secundo pro sexto

casu, more Graecorum, quem adhuc veteres illi ex linguae coetnatione retinebant.

Latissima haec ex XII. Tab. inducta te

standi

62쪽

standi saeulias sequenti inis temporibus variiς praecisa legibus suit, quas exponemus latius in secundo de originιbus libro , ac earum

praecipua erat lex Furia de testamentu, quae, praeterquam certis personis, vetabat cui supra mille asses legare, vel mortis caula donare . Voconia de mulierum heredιtatibus , ne, qui census esset, sive centum millia lex- tertium possideret , virginem aut mulierem supra quadrantem institueret, plusve legaret, quam ad heredes transmitteret. Uelleia, quae rationem tradidit exheredandi aut instituendi nepotem. ssilia Sentia, quae, niit certis conditionibus , aut intra certum nume rum , manumissiones testamento fieri vetabat. Papia, quae pluribus capitibus iura tei tameniatorum immutavit ae facultatem tellantium coercuit , orborum praecipuae ac coeli hum :cum ea lex incitandis nuptiis lata fuisset . Falcidia, de quarta per heredem detrahenda. Quibus omnibus , praeter Falcidiam, Iustiniani lege sublatis, jus XII. Tabulis plane revixit. Hae etiam Tabula suus natura heres non constituitur lege, sed tantum significatur: propterea quod naturalis ratio , ut. Paullus ait, quasi quaedam tacita lex, liberis parentum hereditatem addiceret: fa J atque hinc suorum nomen est ortum in iure civili. Post suos heredes familiam sive agoatos voeabat, post asnatos gentiles, quorum deinde ius exoleuit . Romani enim gentem &samiliam retinebant . Ex gente plureς familiae, ut ex familia Ciceronis domus duae, Quinti & Marcir singuli autem, communi gentis & familiae appellatione coniuncti, praenomine distinguebantur. Cum successionibus Decemviri tutelae quoque iura & euram furiosorum coniunxerant: contra quam constituerat Solon . qui noluit pueros traudibus eorum permittere, qui agnationis iure ad pupillorum hereditatem vocabantur ; ne tueri cupiditas agnatorum animos ad necem b J pupilli converteret ; eum Atheniensibus atque atque Romanis tutela ius esset & potestas in capite libero e unde

Eschines εν. τῶ κατα Ti eos vocat παίδων metus , puerorum dominus , Praeterea

libertorum bona , si sine liberis obiilsent ,

patronis eorumque libertis , item & tutelam detulerunt , & obligationes hereditarias inter heredes pro portionibus hereditariis ipso iure divi las esse iusserunt , capite de erito etto , erctum est e i indivisum

coercitum e quod a coercendo dictum voluit Festus . Huic assinis est graeca vox ερκέειν:eitum autem Donatus exponit divisum , ac deducit a etendo : ex quo capite prudentum

interpretatio collegit legatarios hereditariis creditoribus minime teneri, eum lex XII. Tabul. soloς heredes huic oneri obstrinxerit. bJSexta rationem dominii transferendi tradebat . Dominium enim iure civili nonnisii certis adhibitis solemnitatibus & formulis , in alium transibat. Et quoniam man ei pii siete dominii iure non censebantur , nisi vel quae ad manum essent, vel Italica praedia , s provincialia enim, ut pate obnoxia tributis, & publico devincta iure, propria civium Romanarum non erant J res mancipi Decemviri voluerunt i a alterius dominium pervenire, vel mancipatione, sive venditione quadam imaginaria, libri pende adhibito & quinque teli ibus civibua Romanis puberibus, vel in iure cessione aput magistratum Pop. Rom. Pretorem aut Praesidem provinciae, dicente illo, cui ceditur: Hune ego hominem ex iure si iritium meu nesse nio, quibus verbis eum tibi vindicabat: ac Praetore interrogante illum , qui cedit et

an eontra vindicer quo tacente aut neganteres addicebatur; vel usucapione per terem XII. Tab. inducta, tit usus aMHoritas fundi breuntum , ceterarum rerum annuus usus esset .

Unde , qui bona fide emerat , biennio rei immobilis , anno mobilis dominium iure civili nanciscebatur ; ut etiam , si vir m

liere ingenua integrum usus e tit annum matrimonii causa , eam sine nuptiarumiolemnibus , usu tantum , ut & res alias mobiles , saceret suam , nisi a viro trinoctium ablati set e quo spatio usurpabatur sive interrumpebatur legitimus usus. sel Caeterum usura is idem est ac usur nubi ritas, nempe ius legitimi dominii usu qu situm . Nam ante Iustinianum nuda traditione dominium rerum mancipi minime

63쪽

rran; serebatur , nec eiusdem dominii communio ulla esse poterat cum hoste, sive cum peregrino , quem Veteres hinem voca hant :unde per hanc Tabulam adversus hollem,& de re surtiva , aeterna erat auctoritas: sive nec usu capi ab ullo res furtiva , nec usucapere quicquam peregrinuς poterat. Huius enim iuris cives Romanos tantum leges participarunt . Et quoniam res emtori tradita sine his iuris civilis solemnitati hus venditoris & emtoris erat in solidum ; ideo venditor quiritarius, emtor bonitarius dominus

appellabatur ; quod discrimen dominii suit Justiniano sublatum. a JPer mancipationem autem res mancipitantum abalienabantur e in jure vero cessone res etiam nec mancipi I b J sive possessiones praediorum victigalium & tribu tariorum , quorum proprietas sive mancipium penes populum Romanum erat ; ideo a privatis per mancipationem transferri non poterant; sed tantum per cessionem in Iure: quarum rerum ususfructus & possessio trans ferebantur eodem statu , quo erant apud priorem dominum. Mancipatio vero a nexu hoe differt, quod quaelibet mancipatio nexu

constat: quod autem nexu fit non continuo dicitur mancipatio. Multa enim nexu expediuntur, nee tamen mancipari dicuntur, nempe pisnorum obligatio , testamenti factio , e & quicquid geritur per aes & libram: quod omne

Nexus nomine comprehenditur. igitur quicuuid expressum in mancipatione fuisset & nexu Decemviri a venditore praestari voluerunt. Iurisconsulti vero ex legis mente praeter ea , quae venditor expressisset, si quae praedii vitia rcticuillit, pro eorum aequitate praestanda

censuerunt. d) Agebatur & hac Tabula de vindiciis, quae, lites erant de possessione, ut

sacramenta de proprietate. Uindiciaque vocabatur landi gleba e praedio ad Praetorem delata. Initio enim litigatores conserta sive correpta manu ex iure simul cum Praetore ad praedium, de quo erat controversa , proficiscebantur in rem praesentem ; sed cum in dies Prae. tor maioribus occupationibus dilfringeretur, nec posset his , ut antea , Vacare i tantum

litigatores ex iure in praedium contende.

l ant , indeque glebam evulsam , quasi sui di simulacrum, in ius Praetori serebant, ut eius ellit fundi postellio, cui glebam Praetor addiceret . At ne his supervacaneis actibus iudicia impedirentur, excogitata fuit a Iuri L consultis imago quaedam priscae profeci ion ig& verborum soleinnitas , ut verbis deincens redderetur, quicquid facto antea praestabatur: cuius haec erat sormula : Fundus qui es iis

agro , Gui Sabinus vocatur, ego eum ex iure meum esse aio : inde ego te ex iure manu con fertiam voco. Citatus vero reus respondebat: de tu me ex iure manu consertum vocas, inde ego te revora . Tum Praetor o Utrisque

supersitibuspraesentibus istam υiam dico : inite Diam . Hie aderat, qui diceret, Redite viam . In qua formula Cicero pro Muraena mirifice cavillatur. Tignum praeterea, cuius nomine venit omnis materia ad sabricandum idonea ,

iunctum concapi ut Gotho laedus restituit Jsve vindicari & iolvi , haec Tabula minime

permittebat, aedificiorum & vinearum conseria vandorum gratia ; sed adversus eum , qui alienum iunxerat , actionem dabat in duplum. Uiris ad repudium uxorum causam addendam praecipiebat. Nec tamen iure repudii Romani int usi, nisi sexcentesimo demum anno post urbem conditam, ut Tertullianus libro demο-nngamia scribit. primumque divortium a Sp.

Carvilio iactum fuisse, Dionysi iis tradit. e

Ius repudii erat etiam apud Athenienses . Hoc tamen intererat, quod apud Romanos , quantum ex auctoribus conjicere

licet, in solo viro ptisitum erat nuptias dissolvere , idque addita caussa . Apud Athenienses vero utrisque arbitrium. Is JIii septima Tabula delicto tum poenae describebantur e eaque illatum damnum vel pastu pecoris , vel a quadrupede seritate

commota , reficiebat : aut enim aestimationem damni praestandam , aut quadrupedem noxae dandam imperabat , ut de cane , qui momorderat , Solon constitueratrsanxit enim , ut quatuor cubitorum catena vinctus noxae daretur . Praeterea seuge surtim pasta vel secta , facinoris auctorem Decemviri suspensum , Cereri necandum iusserunt. Impuberem Praetoris arbitratu

64쪽

bitra in verberandum, noxam duplione luendam . Frumentum in aedibus vel ad aeues νositum , si alicuius opera conflagrauet eum ἐqui sciens prudens commisisset, verberatum igni necandum : si casu id esset iactum . noxam sarciendam i ii nodi est et idoneus, levius eastigandum . ial Oris autem per εuDsionem viginti quinque assibus mulinandam. Unde sceleti istimus quidam, servum pecunia oneratum ducens, uζ quitque fieret obvius, os percutiebat praetentique pecunia se iudi-eio liberabat . Ideo ne levitate poenae lex

contemneretur, mulcta haec exolevit ει graviori cessit; iniuriis enim aestimandis pollea

recuperatores a Fratore dabamur. Sequitur frugum incantatio. Cum enim veteres illi, omnium honarum artium & disciplinarum rudes , putarent, fruges carminibus magicis vel

averti posse,vel traduci, s ut enim Tibullus ait,

Carimen incisis fruges traducit ab apris

ideo Decemvir; pro sua puerili ae ridicula

superstitione sanxerunt. ut , qui fruges excantassiu , sive carminibus magicis crescere prohibuerit , aut segetem alienam pellexerit , Cereri sacer ellet. Famam quoque alienam legibus tegere

Decemviri volverunt. Nihil enim iniquius

putaru ut , quam civium nomen permittere scurris, nebulonibus, ac poetastris. quibus

optimi cujusque virtus est invisa ideo susteseriri , sive ad necem caedi s bl voluerunt eum , qui pipulo , id est convicio , occe Dissit, sive obstrepuit set carmen ve condidissset, quod infamiam faxit flagitiumve alteri. IcJNam, ut praeclare Tullius in libris de repultica apud Divum Augustinum , δὲ Iudistis o magistrartiam disceptationibtis legitimis proposivam vitam , non poetarum ingeniis habere debemtis ς nee probrtim audire , nisi ea lege , ut respondere liceat. θ iudicio δε-sendere. Qua ratione apud Athenienses cum

auctores veteris comoe4iat summa convici

rum libertate nullo boni malive di scrimine , Omnes incesserent , ac ne principibus quidem parcerent civitatis: lata lex primo est , ne magii ratibus fieret in comoedia n. Iani G ravin . Tom. II.

vietum: deinde vetitum, ne quisquam nominatim iocis & conviciis perit ringeretur Eadem Tabula coercebatur fraus tutoris adiaversus pupillum dupIionis mulcia, itemque patroni adversus eli tem , quod de Romuli legibus tu intum fuit I iis enim iubebant patres suscipere plebejorum patrocinium ἀ nitituit enim inter utrosque officiorum vici Isitudinem & mutuam grati , ut patrieti ple heios de urbanis rebus admonerent, in iudicio atque extra iudicium praesentes absentesque defenderent: contra plebeii patriciorum clientes essent ae patronos ad cotilorandas filias inopes, & aes alienum distat-vendum, vel ad eos ex hostibus redimendos proprio aere adiuvarent , honores & magi

liratus adeptos observarent, ac deducerent& reducerent e patroni vero qui clientem accusassent, aut contra illum suffragium testimonium ve tulissent, . proditionis erant rei,& tainguam praevaricantes , sacri erant Cereri , sive Cereri devovebantur; ut , qui eos occidissent , pie secti se, ac in sero Jovi hostiam mactasse putarentur . Quem enim Romani occidi volebant impune , hunc poli- quam alicui Deo devoviliant, lacrum dicebant. Testis qui alicui negotio intersuisset, ac postea teli imonium edere detri elati et , per hanc Tahulam intesta hi lis eisciebatur: & pa ricida . qui liberum hominem occidisset ,

malumve venenum propinasset, habebatur. Quique parentem necat let , insutus culeo ,

capite obvoluto , in profluentem dejici jubebatur, exemplo supplicii, quo Tarquinius Rex affecit M. Tullium Duumvirum , qui liberum de areanis civilium sacrorum ubi ab Rege creditum Petronio Sabino describendum tradiderat. e Ibidem smiam, gallum gallinaceum. & viperam . includebant. Oct a Ua Tabula ius praediator, um Propo nebat , ambitum parietis , sive iter quod

circumeundo teritur , sestertio nempe duobus & semisse . viae latitudinem odio pediribus in porrectum , sexdecim in anfractum ,

sive ubi flexum ell , definiebat . f) Pet

viam immunitam iumentum agi permitte

65쪽

66 I. V. G R i

glandis, euius nomine fructus veniunt o m. nes, in vicini fundum delapsae colligendae , atque arboris in proximum landum ramis

exeurrentis pedes decem a tmra altius coercendae potestatem dabat. Fimbus quoque m. gundis modum coniti tuebat, exemplo legum Atticarum , quarum rationem diserte delcriptam prodidit Caius , a & elicitur ex Cod. Teodos. b ubi ex legibus XII. Tabul prohibetur usucapio quinque pedum com finibus fundis interjectorum. Eil aliqua inter duos illos locos lectionis di te repantia , de qua seorsum alias vileremus. De collegiis etiam sancitum eadem Tabula era , et missumque sodalibus ut, quam vellent, bi legem ferrent , dum ne publicis legibus adversaretur. c Quod e Solone translatum esse , Cajus notavit. Nona Tabula, quae de iure publieo erat, ex Solonis etiam praescripto privilegia, sive leges in privatum irrogari , & de privato rogari vetabatur . Porro privilegii nomen alio trahitur a Iurisconsultis, quam in XII. Tabul. accipitur ἔ quippe porrigitur ad le- ges eas , quibus aut juris civilis asperitas nova aequitate dumulcetur, aut de certis personarum generibus aliquid novi lege eonstituitur. Praeterea de capite eivis Romani nisi eo mitiis centuriatis per hane Tabulam

ferri minime licebat ; ideo Quaestores parricidii tonstituebantur a Populo , qui cael- talibus rebus praeessent. d) Quorum in iudieando fides pretio erat addicta , & in

quorum judiciis non ratio . sed pecum iaversabatur, his capitala supplicium erat hae Tabula decunciatum . Iri Praeterea nexis ex quacunque causa alteri deinde solutis: item

Iorti , sive qui semper in fide Populi Romani, steterat; & sanato, sive qui desecerat, deinde redierat in fidem, eiusdem juris communio concedebatur . Quod & Athenis olim ius viguisse Plutarchus auctor est in Theseo. rueri τοἱς πολιτας- σαειναι. In decimam Tabulam lacrum ius conisiectum fuerat. Et primum omnium iuramentorum religio constituebatur , in qua omnia Romana instituta nitebantur. Demis

de subnectebantur iura sepulcrorum, omn asere de Solonis petita legibus e veluti modus in sumtibus quos Solon triduano decem

hominum labore definierae s f J Idemque

vetuerat, quemquam in urbe humari r unde& Romanis extra urbem locus sepulturae

dabatur; quod ius Theodosius fg ὲ Constantinopoli iervari uoluit . Sumtuum quoque vitandorum gratia murratae potionis adsperissionum , & servorum uni uram atque ciris cum potationem , & longas eo ronas, sive

quae sepulcris advolvebantur ἔ f iam diu alervorum seneribus Solonis lege depulsas l& iniectionem auri decima haec Tabula suisitulit ; nec plus tribus velliboes quadratis,

quas ricinias voeabant humari eum mortuo

permittebat. Quod ductum fuerat e Solonis

Muliebres etiam eiulationes , de miser 'biles questus lacerationemque genarum ,& ploratus effusos , quos te sum vocabant, exemplo legum Atticarum a bella Decemviri voluerunt a lanere . Spatium autem inister rogum buliumque, di aedes alienas tantum LX. pedes probaverunt. Ut ne Hrum, sive vestibulum sepulcri, Ne bustum usucapione occuparetur, aeternam horum a uetoritatem esse iusserunt. e Per adjectionem XI. Tabul. patribus eum plebe connubiis suit interdicium et quod qua postremum iussisset Populus , antiquioribus raelatum legibus. Ex Tabul. XII. pr ibita suit rei litigiosae eonsecratio & duis pli mulcta serebatur in malae fidei possessbrem, tribus a Praetore rei definiendae arbitris datis. f. J Servus, qui se eme domino

furtum fecerat, damnum ve dederat, noxa

lis fiebat. ἡ Atque haec sepe sunt geris

mana XII. capita, quae ex corruptis atque semesis verbis collegit Gothostedus, qui ea hoc descripsit ordine. Praeter haec adducuniatur ab auctoribus alia, non germana illa quidem , sed vel commentitia , vel conje-ectura conficta, & ad veteres earum sente tias a pri icis scriptoribus proditas accommodata, de quibus in latioribus originum libris, si vita suppetet, fuse disputabimust.

66쪽

OPUS

Propositis autem XII. Tabul. his quidem

patebat omnibus . at uius illius, & ratio, qua quisque. suum per equeretur, a populo ignorabatur . Quamobrem inventi sunt , qai leges redderent actuosas, & tractandi iuris instrumenta ex arcana disciplina depro inta civibus minii trarem . Unde constituti sunt a prudentibus certi quidam iuris exercetidi ritus , quorum solemniores legis aestione ς' Carunt , certisque verborum conceptionibus, quas sormulas appellabant, cuiuscunque con-t ractus vim & actus omnes exceperunt. Romani enim a primo rudes , quicquid agerent, certis signis atque verbis mentem circumscribebant . quasi nihil satis expressum rei & constitutum, nili certiς signis & verbis esset adstrictum & obligatum . Qua religione usque eo tenebantur , ut nihil iustum ratumque haberent, nisi quod suis esset ritibus expeditum. Unde a in sponsalibus ser-

reum annuiuin dabant: in contrahendis nuptiis aquam & ignem adhibebant , sine quibus non fuit se matrimonium , colligitur ex Scaevola . b Putabant enim veteres , ut Varro e tradit , oriri ex aqua & igne vitam , iisdemque foveri . Unde quem omni prorsus civili vita privabant , ei tanquam evivis lublato aqua & igni interdicebant. Uxori domum deductae, tanquam domina nititueretur, claves tradeham ver d) repudiatae, tanquam dominio spoliaretur, ad i- me hantar. e Novum opus solemni iactu lapilli nunciabatur . Liberis emancipatis &servis manumissis colaphos infligebant , eosque circumagebant; unde Persus rVerterit hunc dominus , momento. ωrbinis exit Marcus Dama.

Usucapionem , arboris sureulum defringentes, interrumpebant: f quod usurpare dicebatur . Solemnitatem , quae ad mancipationes adhibebatur , supra demonstravimus.

In auctionibus , qui pluris liceret, digitum tollebat . ΓρJ In heredis institutione testator annulum heredi tradebat , hJ Pignori

res dabantur contracta pugno t ex quo apparet, pignus esse Proprie rei mobilis, quae manu fij traditur. Mandatum dabatur exisporrecta manu . Hinc quasi manus datio . mandatum. Stipulabantur autem isti pu- Iam tenentes ; fractamque redintegranteε , pansiones quisque suas agnoscebant. In hereditatis aditione digitos percutiebant, quia

pluribus locis tradit Cujacius, idque videtur Cicero significare , quum ait lib. de ossis. Si digitis concrepuerit , possit in locupletum

testamenta nomen eius irrestere.

Hanc autem Pop. Rom. superstitionem iurem suam vertere prudentes, ac singulorum actus & voluntates sibi devinxerunt, solem nibus verborum conceptionibus & sormulis, quibus populum habebant obnoxium : cum nihil agere petereue liceret , nisi consultis prudentibus, a quibus ratio & dies exercendi iudicii erat efflagitanda. Et quoniam alexercitium legum & Iuris ministerium compositae fuerant, actiones legis dictae sunt& actus legitimi, quibus jus civile XII. Tabulis aia fixum & consignatum deserebatur in sorum,& ex umbra in campum atque aciem perducebatur et eaque altera p it XII. Tabul. iuris civilis portio fuit. Erat videlicet in XII. Tabulis mentio manus conlertionis & mancipationis r horum autem ritus & sormulas, sicuti & caeterorum, prudentes excogitarunt &in Pontificum condidere penetralibus. Pon tifices enim non modo consequentibus temporibus suscepti sunt e media Iuris prudentia ἔjed initio rei publicae auctores fuerunt atque elistodes iuris civilis , cujus interpretatio e Pontificum collegio profluebat ; quandoquidem eorum unus operam dabat iuri privato civibus suis interpretando cum

reliqui religioni praeessent . I Unde in

eorum penetralibus legis actiones & so mulae compostae a prudentibus asservabantur , antequam populo proderemur a Gn. Flavio, App. Claudii scriba, qui fastos etiam proposuit toto soro , ut pateret omnibus, quando lege agi posset . Quae , I a poli.

67쪽

6I I. V. G R

postquam sunt evulgata , Iurisconsulti ad suum ingenium es vetus artii cium redierunt,ae tum veteres , tum novas , qu. s condebant, formulas brevibus notis, sive fingulis . aut binis literis, integrum verbum designa n. tibus contraxerunt . Consequentibus enim temporibus alias fuisse pro negotiorum uarietate ab itidem editas formulas , colligitur ex Valerio, a a quo accepimus, Triumviros prole riptione tua opes vel adimentus veris dominis , vel adiicientes alienis. impetrare non potuisse a Cascellio Iurisconi ulto, viro in degerrimo , ut sermulas componeret , quibus novas bonorum addictiones tueri postent ac ad iuris civilis rationem accommodare . Formulas igitur, brevibus illis notis adstrictas Sc obsignatas , cum nemo explicare posset, Pririer eorum auctores Iuri L consultos ; hine eos singulis civium negotiis interesse oportebat , nec quicquam sine illorum auctoritate atque consilio suscipi conficia ue fas erat. Et quoniam singulis intemmia ionibus 5e literis aucupandis irrepere acile poterat error aut dolus ; ideo Constantinus . ut captiones recideret, sormulas sustulit. Omnesne ac in .perpetuum, an P tius cum contractae atque obscuratae notis eia sent Sane Conitantinus lautum notarum

captiones, non ipsas formulas reprehentit . ibi Ex quo Raevardus . contra quam interpretes ceteri censuerunt, colligit, mantisse illa, quae integris productae literis ellent . Redie ille quidem, si ollenderet alias exstitisse formulas uerbis descriptas integris. Quin si scribendi rationem tantum damnare Constantinus voluisset , iussisset, ut ea involucra retexerentur, & priscas sermulas retinuisset. Illud ei dederim libens quod ait . causa cecidissetantnm eos , qui decepti formula vel plus petiissent , vel ineptam actionem institu insent , non autem eos , qui una lapsi ellant litera, quod ab omnibus 4amen traditum ei tinterpretibus . Quo quid inhumanius , quid ab aequitate gravi lateque legum Roma.narum magis alienum ρ Potius igitur admiserim , leges , quae hac de re supersunt, ita esse accipiendas , ut quum in eo veris

bo , in quo errabatur , discrimen inerat actionum ἔ tum quia erraus in litera ineptam aetionem in littuebat , ac tota err bat ratione iudicii, eum a tota prorsus for mula cecidit te putem is , atque ideo a ea sis. Inter actus vero te ritimos A legis actionis aliquod dii crimen i loto manuus notat, Cuiae ius nullum: qua de re tota inter eos, quamvis supprellis utrinque nominibus , est acerba contentio : se cum hic noci modo actus legitimos & legis actiones una eademque definitione compice atur ; sed ne actus omnes. qui in iudicio sunt , actuum legitimorum nomine veniant, nonnisi eos, quos Iurisconsulti notarunt , admittit ; isse contra , legis actiones privatis de magistratibus attribuat, actus vero legitimos privatis tantum: illas ex lege natas omnes iaciat, hos etiam sine lege inlii tutos r illas tantum inter praesentes , hos etiam per procurat res ex uiri contendat: cum Cui acius minia me admittat, ullum actum te hi timum iure antiquo paruisse maudari. Qua de re nos alibi

latius.

Proprium igitur actuum legitimorum fuit, ut solemniter & quadam eum religione, Rc

in iure apud magistratus exercerentur eos . quibus legis actio data esset . d in Unie apud magistratus municipales emancipationem fieri pose Paullus negat senten. 1. c. '. as . nisi legis actionem haberent. Nec enim omnes magistratus eam habebant , neque competebat iure magistratus , unde nequc

mandata iurisdictione transibat. e .

Proprium item eorum erat , ut per Pr curatorem non fierent , ut minime iterarentur , ut momento temporis perficere tur , ut diem & eonditionem expressam respuerent . tacitam admittere ut ῆ ueluti ac

cepti latio adiecta die vel conditione vitiatur , s si facta veto de re, quae sub conditione debetur. Valet . quavis eadem coaditione promissionis tacite involvatur. Hos porro Iurisconsultus ad us legitimos enumerat , nempe aditionem , sive cretionem hereditatis , mancipationem, acce

ptilationem , tutoris & libertatis dati

68쪽

OPUS

iem , Si servi aliutae rei a Optic na . Muibus ex auctoritate Ulpiani adiungenia

At ut lingula pertequamir, exordiemur ab aditione hereditatis , quam ex legibus X l I. Tab. descendere , docet Caius e) iive ex testamento sive ah mtei lato veniret heredietas; eaque vel sola lignificatione voluntati. per verba solemnia fiebat, vel cum cretione, quae proiniscue oro aditione omni saepe accipitur, d) atque fiebat centum diebus a Praetore ad deliberancum datis; qui si heredi vel recusanti vel ne liginti effluxit lent. heres excidebat hereritate. Dies autem aliis quando utiles a praetore dabantur , veluti 'Titius heres egis , eernisvae in diebus centum proximis, quibus seleris Dierisque . Ea ue vulgaris cretio dicebatur, in qua herei non currebant dies, nisi scienti aut minime im nedito , vel dabantur continui , omissis verbi ς illis : Quibus Scieris poterisque, in qua nempe ignorantia, nec impedimem tum heredis dierum cursum e retardabat, eaque continua dicebatur. Ac in omni cretione tei thus adhibitis ham solemnia verba, quae Varro retulit, proferebantur: f

Cum me Maevius heredem instituerat, eam hereditatem adeo conoque . Isque.cum fuerit actus legitimus , mandari alteri non poterat : ut mirer Da areno g viro doctissimo visum fuissὶ , recte adiri per procuratorem hereditatem . Quod si privatis iceret h quid magis hac in re tribueretur procuratori Caesaris, cui praecipuum suit, ut pro Caesa re adire posset ι hereditatem 2 Nune adm ncipationem progrediamur, cuius cum ri- eum supra in legibuς XII. Tabul. exposuerimus, nune tamen superest exponendum genus illud manet pationis, quo cives Romani utebantur, quum de iniuria, periculo, damno ve declinando cogitabant. ἡ Tum enim

venditor ita rem cum emtore eomponebat, ut ad certum tempus cum usus veniret, em c o L-Dηia imi , ε. δε R. I. c .L I. da osse. , uris.

CULA.

tor rem eidem venditori redderet, praestaretque talem, qualem acciperet. Et quia bona

sub ea fiducia mancipabantur, ideo genus hoc mancipationis raticia suit appellatum . si Icujus hanc ruitis formulam cum gravi illaeis scriptoribus ex illima inus: in ne propter se 1raudem De tuam raptus fraudatusve sis . Ex quibus verbis doli iudicium dabatur in eum, qui contra datam acceptamque fidem rem alteri mancipalist. Eaque formula deducebatur ex ampliti una illa, quae omnibus bonae faei iudieiis cohaerebat: in inter bonos bene agis oportet, o sine fraudatione . Atque in aliis bonae fidei iudiciis malam ndem, in hoc fratiam fidem veteres vindicabant. Fiduciae genuς eli& lex commissoria: siquidem , ut optime Cu-

iacius, finJ fiducia est revendendi, aut redhibendi lex aditana contractes. Venditio quoque familiae, quae antiquo iure

fiebat per aes & libram , utpote genus manci pationis , in actus legitim est referenda. Initio sane vel a militibus in procinctu, vela paganis calatis comitiis, si ve populo ad ea vocato, pro collegio pontificum , quorum in ina-nu erat, ut iupra diximus, ius civile te, iamenta conficiebantur . Qui ritus cum exolevisset . alia per Iurisconsultos prodita eis ratio testandi per aes M libram, qua te ita menti factio ad imaginariam mancipationem & verum nexum gedigehatur . Nexum enim dicebant , quicquid per aes & libram gelium eis et . Igitur ad hoc te uiam eo tum adhibebantur quinque testes, dc libri pens, & teitator, qui familiam vendebat, &is, qui emebat, ut alteri redderet hereditatem. Emptor enim s miliae, cum quo negotium gerebatur, nomen tantum herediς sustinebat, bona capiebat alter, de quo inter emtorem A venditorem sue

rat constitutum. Cumque veteres omne dominium Per mancipationem EranSferrent , recte huic generi actuum legitimorum lubii

cietur mancipatio ner ars dc libram ex causa donationis. vel noxae dationis, vel solutioi is,

69쪽

vel adoptionis, quae per mancipationem fie. hat, ut insta demonstrabimus, vel cujusque dominii translationis. Sequitur accepti latio, cuius haec solemnia

verba suisse tradit Cuiacius: b Acceptum

ferrὶ acceptum sero. Qua sormula non aliae obligationes tollebantur , quam illae, quae per iii putationem contractae fuerant: id enim tantum solvi potest verbis, quod verbis suit adstrictum . e) Hinc ut etiam obligationes, quae res inductae fuerant, abolerentur, formulam prodidit Caius Aquilius; qua novatione iacta , obligationes re contractas in contractum uerborum, nempe in stipulati nem, deduxit: quem verborum nexum op postis vel bis, nempe accepti latione retexuit, ut, cum Omnia vel bis ellent adstricta , eadem verbis dissolvi liceret. 6D Qua de ac- reptilatione loquitur Modellinus , e cuius

verba non recte in communem accepti lati nem eonvertit Tribonianus: f Nunc o currit inter actus legitimos servi optio, eaque Iolemniter fiebat ex ic stamento: nec se vi modo, sed & rerum alienarum optio solemniter ex testamento facta, actibus legitimis adnumeretur . Tutoris datio duplexerat: altera ex testamento descendebat , quum tectator certum hominem liberis intorem designaverat et altera ex legibus XII. Tabul. si batque a magistratu solemni decreto, amicis pupilli & optimis viris rite arcessitis, quorum magistratus putabar, quem pupillo utiliorem fore iudicati et . Atque postrema, non illa superior tutoris datio, actus legitimus era t. O Manumissionis erant duo genera . Altera enim Larina dicebatur: insta altera lil ertas. A Latina libertus vel superbien , ac super conditionem suam exultans a domino ad prii inam servitutem revocabatur . vel melius usque de domino meritus ad iustam , quae adimi amplius non poterat, libertatem persicebatur . Itaque Latina libertat integra non

erat, nec omnino a metu servitutis libera ,

eaque instituta fuit, ut libertus aut metu servitutis dominum observaret, aut spe plenioris libertatis gratiam captaret obsequiis.

Cum autem Latina libertas daretur vel intcr amicos vel per epistolam vel servo adhibito ad convi Via solemnia , quae de more inter cognatos ti affines ad discordias sedandas & componendos animos agitabantur L hJ iusta vero libertas vel testamento n cederetur, vel censu sive pro sessione facultatem & nominis Romani a domino impo-sti apud Censores, vel denique vindicta postrema haec dandae libertatis ratio inter legis actiones actusque legitimos recensetur. ι Haec enim una manumis io fiebat in iure apud Praetorem vel Consulem Romae, apud Praesidem vel proconsulem in provinciis: apud quos dominus prenso capite, vel alio

servi membro , haec solemnia verba profert hat: Hunc hominem Iisertim esse volo . ac eum deinde colapho impacto circumagebat, ut in-d.caret ,' eum , quo voluntas serret, ire posse. Praetor autem, audita iusta manumittendi caussa, sive titulo manumissionis, s quo deducto in hoe manumissionis genere opus erat I atque imposita capiti vindicta , domini verba solemni hae excipiebat formula : Ais te liberum esse iure sitiiritium. Ac libertatem adeptus, statim abraso capite capi bat pileum . l Nulla tamen manuis misito tritam siue ius lassi agit tribuebat .

Id enim olim non nisi a Populo, poli ea tantum a Principe concedebatur. Civium enim Romanorum alii cum suffragio erant, alii

sine suffragio. st J Ex quo intelligitur species , quam proponit Scaevola de patrono ,

qui per heredem tribum s m J liberto emendam curaverat. Quae vero manumissio censu fiebat, excite vit . ae eius locum manumissio in ecclesia occupavit. Unde in locis, in quibus Caiu ς census mentionem secerat,eeesesam fu i iis a Triboniano subiti tutam , plerique arbitrantur. Offert se nune emancipatio . Qui modus est solvendae patriae pote ilatis . XII. Tabuli Iegibus inductus . Nam Romuli legibus , vel , quod Ulpiano placet , moribus Romanis , iuς erat patri vitae & necis in filio ; ut deterioris conditionis esset

70쪽

servo filius , siquidem servus semel manu mi Llus liber erat: filius a patre venditus si ma. numitteretur in patris potet atem relabebatur, nec ante liber erat, quam p li tertiam venditionem de ternam manum illsione in . fa JHine , ut filius de patria pote itate aliquando exiret , excogitata eli a prudentibus imaginaria venditio, quae fiebat accitis qui que teltibus, & libripende, adhibitoque se. stertio nummo bὶ uno diris gratia , sive non vere , sed ut dicere pollent , emisse sese ; atque ita iuvis tet a patre naturali patri fiduciario venditus , atque ab hoc termanumissus , deinde servi more Circumductus, & colapho e pereullus , libertatem assequebatur, cum filiae ac nepotes ex filio suscepti una emancipatione sui iuris fierem. fidi Adoptionem quoque actibus legitimis Ulia planus adjungit. Docet enim potuisse apud Juridicum adoptionem fieri, quia data esset Judieio legis a et lo . Non autem adoptio quae te famento fiebat actus legitimus erat ; sed illa , quae apud magistratum vel populum

peragebatur.

Si quidem aut filius familias quis adoptabatur , aut homo sui iuris, quod genus ado tionis dicitur ad eatis : vel quia populus rogaretur, vel , ut Caius putat, quia ille qui adoptat interrogatur , Utrum illum quem adoptat filium habere velitὶ & qui adoptatur, interrogamr, Utrum id fieri velit 3

Porro cum filium- familias pater in adop. tionem daret, eum adoptanti per aes ti libram vendere simulabat: Emtus autem filius statim ab emtore manum illas ita pristinam patris naturalis servitutem recidebati eaque venditione iterum atque iterum a naturali

patre repetita, & duplici manumissione ab adoptante facta, post tertiam denique ma cipationem & duas manumissiones, in patris adoptivi potestatem filius deveniebat, ae in illius nomen, hereditatem & sacra transibat. Sacra enim perpetuo infixa familiis pecuniam & hereditatem sequebantur, ut, quo

peeunia tenderet, eo sacra pervenirent. se JNepos vero unica tantum venditione patris

adoptivi familiam assequebatur . f) Adr gatis sive adoptio illius qui sui iuris erat

nebat Comitiis centuriatis , adoptionis sp exposita caussa, praestitoque iureiurando, nul Ium ei rei dolum fraudem oe iubesse. Tanataque huius actus erat solemnitas , ut ante cum Diis augures explorarentur, arbitris fi ve auctoribus. Pontificibus , quos ea gratia

luerunt , quod in ad rogatione venirent iura lacrorum . quorum Pontifices eram cu-itodes . Qi mihi ratio minime probatur . ar enim Pontifices non adhibebantur ' ira , quae per ae; & libram n V, Paa m sacrorum iura transserebam tur Quamobrem aut solemnitatis gratia vel religione quadam fuisse accitos dixerim , aut ignorantiam lateri maluerim , quam Dht de re pro Veritate Commentum . Porro fh utrinquo pater & filius a Pontificibus interrogabantur, ille an eum civem adoptare vel let, hic an at Sior fieret , sive an οὐ et iii

illius migrare familiam 3 ae, si auctor fieret, tum haec ad populum verba dirigebin-tur: Helius, iubeatis , Quirites , uri L Vald ratis L. Tιtio Iam iure lege tie filiis sibi bat ,

quam δε ex eo patre matreque familias eius natus esset o utique ei vitae necisque is eiam

ua ut dixi , vos Ouirites rogo. Hinc adr gationem fieri iure antiquo per populum t dicitur. Per populum quoque ad Autonini tempora fieri conluevisse palam facit Ulpianus . smJ Illud ex antiquo ritu tuit immutatum , ut , pro Pontificum auctoritate, Principis qui Pontificatum ma-xtinum gerebat interponeretur auctoritas . n Ut mirum .sit , cur Alciatus veterum rogationum morem sub Principibus exolevisse s o J contendat , cum Neronis adoptionem censuisse patres , iussisse

populum Tacitus scribat . s p J Ceterum

SEARCH

MENU NAVIGATION