장음표시 사용
81쪽
quam in rebus adhibuerunt, apte vocibus utentes , nativasque sedes illi attribuentes , Diisque ipsis dignum orationis genus usurpantes. Quo solo scribendi genere , non modo Iuri lconsulti praestant Latinis ceteris, verum & Latini antecellunt Graecis : qui ut omnia eloquentiae genera & invenerint,& ad summum perduxerint, Iurisconsultorum tamen Romanorum sicuti scientia , ita& stylo caruerunt. Habuerunt enim nostri majeitatem sine luxu, saltum sine pompa, supere ilium sine rusticitate, splendorem sine suco , sine horrore vetustatem , parsimoniam sine macie, sine caligine brevitatem rac prae ceteris melius elegantiam cum simplicitate , cum decore proprietatem , & ωraculorum sanctimoniam blanda cum perspicuitate coniunxerunt. Quamobrem haec ars una Graecorum legislatorum scientiam, Romanorumque prudentiam & gravitatem; praetereaque moralium philosophorum honestatem, Physicorum soliditatem , Dialecti
corum acumen, grammaticorum eruditi
nem, meliorum scriptorum elegantiam comprehendit . Hae sola' ex arte auxilia civibus, monita Praetoribus, mandata Prinsilibus , consilia Principibus proferebantur: ut merito quaecunque vel ipsi Iurisconsulti respondissent, vel edixissent Magistratus, vel rivatis etiam in petitionibus rescripsissent m peratores , transierint in assiduam Iuri dictionem , ac vim acceperint parem primoribus legibus: deducebantur enim Πλ- tivo e sonte tu ilitiae, ae moribus & auctoritate propagabantur illius populi , qui
suam iα civitatem ac nomen populos traduxerat universos . Cuius triumphi non
tam victoribus, quam ipsis devictis gentibus prosuerunt. Etenim Romani ut Im. perium tutiis praeliis partum aequitate conserVarent, a ternoque tempore retinerent ,
non tam lua, quam aliarum gentium causa imperarunt. Quippe qui non modo virtutumidarum commercio , & rerum gellarum admiratione, ac nativa Italorum gravitate animo Saliorum compo uerint. Graecorum levita, tem , Afrorum perfidiam, Syrorum ignaviam corrigentes, perque humaniore literas Arcticarum regionum barbariem auferen
guam , & Imperiam , & ipsam denique pa
triam cum omni humano genere communicarim . Quapropter sicuti multiplices ciborum species valentem stomachum ingredientes, salubres in humores ad totius comporis alimentum convertuntur, ita Varia
dissimilium to eorum & nationum ingenia , sub hoc coelo & sub illa institutione civilibus ti militaribus rebus attemperata, ex empli sque nostris veluti complanata, in Romanos mores ad terrarum resimen transferebantur. Itaque ab hac civilis vitae, ac divini humanique juris communione societatem omnium gentium conflaverunt, ut Romanum ellit, quodcunque oculi viderent, & civitatem homines non a Latino solo acciperent, sed a morum ac legum professione Romanarum. Quo nomine maiores noliri Imperium crearunt omnium uti maximum, ita & iuiliit imum, solaque vo lentia fortunae, nullo vero nec dissidentia um populorum , neque contrariorum scederum neque temporis aut oblivionis iure interiturum: quippe promiscuum , nec Romanis modo, sed universis gentibus para intum & utile ; ut e re omnium fuerit manere perpetuo, quod ceterorum commodo haberetur inlli tutum. Quis enim populus, utcunque remotissimus, non imperabat in
ea urbe, ubi Senatus & iurisdictio & ip se denique Principatus patebant nationi inbus cunctis, quandocunque aut homines e fregios, aut praeilantissimum civili, & militari virtute ducem Latinis populi obtulillent 2 Quales Romanum tulit imperium plurimos. Et si enim inter milites , ubi praeci-.pue Senatus langueret auctoritas , ratio viribus obtemperaret, raro tamen quis ad Imperium attollebatur, nis aut omnibus
virtutibus, ut Nerva, Traianus, Titus , Pertinax , Pius , Marcus , Alexander , Probus , Conilantinus aut sortitudine militari , ut Commodus, Caracalla , Maximianus , Decius , aut rerum gellarum tali gloria , qua vitia obruerentur , ut Vespasianus , Adrianus , Severus , Aurelianus, Diocletianus , Iulianus , aliique ceteris mortalibus praestitissent . Et qui partim suis sceleribus, partim
olfensione scriptorum , inter monstra hominum reseruntur, aliqua tamen virtute adeo excelluerunt , ut ejus laudem etiam
82쪽
et am apud posteros in tanta vitiorum infamia conservarint. Quis enim Iiberio do ctior uis Nerone cultior ' Quis Caio peloquentior Quis Domitiano ingeniosior γ quorum alter oratores , alter Poetas omnes aevi sui superavit . Nam quid dicam de horum quatuor & smilium sagacitate magnificentia, liberalitate adeo ut Rcima. norum Imperatores in priscorum , quorum etiam iacta vicerunt, Heroum virtutes,& vitia successisse videantur . Cum enim non hereditario iure , sed voluntate plerumque ac 'motu legionum ascenderent ad regimen orbis terrarum; nemo tantam
ambitionis & consiliorum immensitatem concepisset, nisi habuisset animum infinitae dominationi 'aequalem, ideoque summarum
pariter virtutum capacem & vitiorum. Nullus vero maximus animus, etsi vitios Isimus, absque rerum optimarum semianibus, quae inter opes ti delicias corrumpuntur, quaeque aliquando, ex ipsa corruptione per operas emicantia , perstringunt aciem popularium ingeniorum, a hi tria rerum tumultuario plerumque iudicio, inconsulta caecaque admiratione tribuentium. Tanti ergo ad Imperii gube naculum , sicuti mentes congruas motibus omnibus rerum humanarum, ita & leges universorum populorum rationibus convenientes oportuit adhibere: quae scilicet naturae communi hominum consentirent, &civilibus negotiis quadrarent omnium regionum ac temporum. Unde non mirum,s populi, qui, abrupto communi hoc vinculo, sibi proprios Reges crearunt, Romanas tamen minime dimiserint leges, ne amitterent humanitatem. & regulas rationabilis . vitae. Quo magis iisdem legibus, Magne Moschorum Imperator, tibi receptis est
pus ae pacandos mores tot ac talium populorum , qui si bene indolem illorum di diei, scientias facultatesque alias per te nuper sibi patefactas in publicam & privatam
fortasse perniciem traxerint, nisi beneficio quoque tuo Romanas leges, quae rectum bonorum doceant usum , aliquando accipiant , & complectantur Jurisprudentiam nostram: quae in civitatibus non opes m
do regit, & iura cuiusque tuetur; sed imperat singulis ordinibus civium , & prof ioribus dorycinarum , & magistratibus , a sidetque Principibus, inter quos una & subiectox alit concordiam, dum ossicia praefinit, ac statuit modos dominiorum, animi iaque imprimit & commerciorum fidem , &contractuum auctoritatem , & magistratuum iurigdictionem, & Principum praecipue maiestatem. Quo si studio ingenia teneantur ,& inter boni & aequi assiduo praecepta ver
sentur , sensim amittent seritatem eam , quam e moribus hominum nulla vis nullus
carnifex excusserit; nisi per Iuri prudentiam cognitio iuris, ac ivllitiae persuasio me intum poenarum antevenerit. Operum enim pravitatem poenae auferunt , non animo. rum e qui nisi ratione regenerentur, statim noxias ad operas erumpent, quandocunque crimina vel celare fraudulenter, vel violenter munire licuerit.
Tuum vero, PETRE , regnum scimus
quam varios discordesque mores complodiantur in tanto numero regionum , & volubilium ae seditiosarum gentium e quae , antequam in hanc Imperii formam tua &maiorum tuorum prudentia coalescerent,
te invicem diu discerpserant, mutuis cladibus pelirsus peritum; nisi dilaceratas provincias & membra divulsa collegissent, compusque de illis integrum composuissent arcelliti e Uareghis, populis finitimis , Reipublicae constituendae Triumviri: quorum in auctoritatem & fidem ultro se dimicantes populi, suarum irarum & voluntariarum eladium pertaesi, tradiderunt; ut salutem, quam a se invicem impetrare noci poterant, a potestate atque arbitrio acciperent alieno. Talium tu ingeniorum servorem , atque mobilitatem nulla melius exercitatio ne continueris, quam studio legum Romanarum , quibus ab impetu deducentur ad rationem, atque a fixis ad iudicia transferentur, quae malores nostri praeliorum loco substituerunt , ut res , quae antea . non sine frequenti eaede publicoque cum periculo per vim repetebantur , in po-iferum non in acie, sed in iure manu conserta reposcerentur , ac verum pGlium
Hie quoque loeus adeo emicat . ut nobis partere nequeamus , quin ipsum quoque fultidula stella
Aeeolis maris Balthici ad sinistris 1 litus veniemtium e Rufa . Res seculo octavo , vel, ut alii lunt, nono contigisse sertur .
83쪽
in imaginarium aliud festucarum eonflictu
imitatum converteretur. Legibus itaque his in Imperio tuo receptis eveniet, ut cives,vel
in se holis de iusto & iniuilo inter innumerabiles controversas, vel in foro de iure qui oue suo per quotidianas diuturnasque lites disputantes, dum utilissimis quaestionibus implicabuntur , a cogitationibus rerum novarum & motibus civilibus ab trahantur; perque hane ingeniorum salubrem longamque occupationem Principi securitas, & civibus tranquillitas procreabitur. Et quoniam Romanus civis non a natali-hus , verum a legibus & moribus constituitur, ideo cum iure mitro Romanam etiam civit tem per omne tuam imperium propagabis.,
nosque de Scythia, unde Radagaisos, & Αttilas extimuimus, novos Stilicones, & A tios expectabimus. Quid vero tuis laudibus
istiusque imperii amplitudine digniusὶ quam
ad regimen publicarum & privatarum rerum in consilium tibi, ac tuis adhibere Solones , Numas, Crassos, Brutos, Papinianos, Scaev Ias, Iuttinianns, totque alios sive de Graecorum Sapientum , sive de Romanorum Regum , Imperatorum, & Consulum numero rquorum animus adhuc nostris loquitur in legibus : quibus illi pari aequitate, parique mnium gentium admiratione, ac tilicitate tuum quoque regnum administrarent, quibunque propriam tu iustitiam atque prudentiam ad posteros transmitteres. Hac autem legum aequitate Romani longe amplius, quam triumphis ac praeliis profecerunt. His enim innumerabiles quidem ex universo terrarum orbe palma I, caducas tamen & fragiles, collegerunt; illis vero praemium a Deo optimo Maximo immortale sibi meruerunt & infinitum, Religionis videlicet auctoritatem , &veritatem aeternam concreditam fidei, sapientiae, ac probitati Romanorum: ut coelestis hcc thesaurus in eorum animis velut in sacrario receptus , & a sallaciis munitus latissima illorum dominatione populis trade rctur universis ; qui civilium negotiorum
causa Romam convenientes, animorum salutem apud nos inveniebant, eamque ad suos Tedeuntes adducebant: adeo ut Romanis armis & legibus omn. 'm ratiocium conventusd:v:nti idcaetri r in: titutus, quo, sicut hun I c capIte artus per omnes, ita Chri ilia
na Religio ex una urbe, rerum humanarum 8: diuinarum domina facilius & celerius in reliquum Imperii corpus ad cunctos populos diffunderetur . Hinc nexus communis Imperii , quo universorum hominum societas continebatur . duplicatus mirabiliter fuit
communione Religionis, quae, cum pros nam in saeram aue ritatem convertisset , eam inermi Romae tribuit immortalitatem , quam vana sibi spe veteres ab armorum potentia pollicebantur . Habent enim Romae sacro ex hoc scedere populi communia munera, communes dignitates, & iplam supremam lacrorum potestatem communem . Habent & ei viles leges iure pontificio munitas& explicatas, ut, quidquid praeclari contineret Imperium , in Ecclesiam videamus esse
translatum . Habent in conspicuo rerum divinarum arbitrio iudicii securitatem ad controversias dirimendas, ac tranquillandas animas, frustra pacem in privata sua vel alterius auctoritate quaerentes , & ad cohibendos civiles tumultus, quibus ex varietate Religionum regna quassantur, atque ad incertum vel popularem statum revolvuntur, statim ut unicus & summus Religionis interis
pres contemnatur . Habent postremo Romanae auelaritatis cultores praeter divina, quibus omnia subiacent , humana etiam bona , quorum ad culmen nihil prosecto deesset , nisi deesses tu , cum quo desunt plurima .
Etenim per unum homiciem terrarum novum Imperium , & Constanti num alterum acciperemus , si nobis complectendum dares te , non modo votis , Verum & lacrymis omnium nostrum vehementer expetitum , postquam tuo deheneficentiae fonte haurire coepimus , tuo que munere sacris notiris in ditione tua locum , & iter ad Sinas impetravimus . Quibus etiam sacris tu si, Deo ccoeptis adspirante , sublimem in excello animo tuo ledem praebueris, qualem sparseris laetitiam inter coelites , qui virtutibus tuis plaudentes , & clam nostris oculis in occursum amplexumque tuum descendentes , floribusque sternentes humum tibi calcandam
ad matrem communem animarum , novum filium cum tot regnorum comitatu venientem deducerent , praeirentque in patieruat legiones turmasque tuas A ricam ,
84쪽
& Asiam sanctis, & felicibus auspiciis no . 1ltis ab impiae dominationis , & aeternae
damnationis calamitatibus liberaturas. Indeque te Troiano meliorem, & feliciorem Augusto praedicaremus. Quod nostris et Ee- Helia: universae praecibus annuat Deus.
D Ivina Providentia, qua uni versa du
cuntur atque gubernantur, cum omnibus aperiatur eventis, tum duabus hi lce maximis humanarum rerum conversionibus
adeo languescebat, ut homines a Miluis oratione magis, quam honestate ae moribus discernerentur . Sane Graecorum populus , non cultor modo sed auctor atque inventor erat honestatis; verum quia suum augustos intra fines continuit Imperium, seipsum tantum publice, at exteros privata disciplina Philosophorum excoluit, minime vero nationes integras barbarie spoliavit; scilicet hanc Deus optimus Maximus gloriam atque selicitatem Romanis reservaverat, ut luis praeliis condocefaceret genus humanum, gentesque ab se devictas non iugo premerent servitutis, sed a ferinis moribus et ab immanitate ad veram libertatem , nempe ad honestatem et rationem , suis revocarent legibus , quibus tantum propagandis Populus Romanus selici victoriarum cursu, a divi providentia rerum humanarum arbitrium vi-9etur accepisse. Non enim hominibus illi
diritu. uia ' 'Ty RQ - imanitatem homini redderent arma sumpse--1-on a n ''l Τμ runt: cum ii , qui Romanis vivebant legist--ta. I - , non tam victori populo Parerent sp pro Vm, quocunque terrarum Pene- quam Imperio rectae rationis obtemperarent inamohrem subjectos illi suos raro nota ser-piv vitutis inurebant, sed honore amicitiae atque
V, cum divinae secum leps arcana '- inamobrem subjectos illi suos raro nota ser commercio atque consuetudine plu- dtulix inurebant, sed honore amicitiae atquem J4 di Vin- Ο notisoeiorum appellatione comptinebantur: ita
ii 'm tenebrae solveban-lmanarum legum sanctimoniam traductis,
gelii luce, cum in A postolorurn vocibus ubique pervolantibus Iudaei patrum suorum vaticinia recognoscerent, et extari sapienteς Tiraeceptas Judaeorum commercio notiones cum Apostolorum nunciis componerent; dum NOUa cum Veteribu& concurrebant , et Philosophia cum Religione conspirabat, uni. versus terrarum orbis mira celeritate ad veri Numinis cultum exarsit. At humana ra.
tio, e divina luce sulcepta, cuius dubius modo fulgor primorum parentum culpa superfuit, morum barbarie, quae ad omnes pene nationes veluti contactu processerat,
non servos a Romanis tot bellis quaeri , sed comites atque consortes honestae vitae, quae a victorum legibus cunctis populis proferebatur. Quocunque igitur arma Ie- Resque Romanorum incumberent , iudeconfestim iniquitas excedebat atque turpi
Quemnam enim fugiunt impia fili rum & parentum apud , Persas coniugia , humanarum carnium epulae apud Indos & Mythas , fratrum & sororum nuptiae apud cultissimos alioqui populorum Athenienses , furtorum apud Lacedaemones licentia Quis ignorat veterum
brum secundum originum iuris in eompendio fistehat . De hae oratione proponitur epitome earum oem originum libri primi , adspersis lamen qui hus Iam novis . ' talia fuerint eommemoratio Jari Partani Consentini , civis Gravinae 3 p. 3yr. 1 classis Iuristonsultorum semonum Deorum s pag '3., A qu ibidem de Antonio Au ustino diemur: ad πonitἰo denique Theologorum . piae Ιφω aExordium Auctoris de pra, stantia populi Remant in armis x legibus Ioeum pedibus auctoris lapi. 'utilium aperit.
85쪽
German Irum seritatem, Gallorum truculentiam , Afrorum immanitatem , vel hu manis victimis caedendis, vel fallenda fi de , vel iniquis contractibus ineundis, vel obscaenis , atque nefariis libidinibus exer. cendis, quae flagitia, non vi, aut clam, sed palam, ae rite suscipiebantur ea tamen omnia Romanis armis & legi hus terga verterunt, suasque secum abstulere pe- sies. Ita ut vincentibus Romanis non modo ius de injuria, sortitudo de semeia, sed
humanitas de crudelitate, modestia de obscoenitate, honestas de turpitudine ; virtus denique de vitio & seritate triumpha.ret. Hi ne D. Augustinus ait: per Populam Romanum placuisse Deo tetrarum orbem δε- bellare, ut in unam societatem Reipublieae legumque perductum longe lateque pacaret. Optimis enim condendis legibus adeo Romani studuere , ut dum victricibus armis provincias ingrederentur, si quae illic ho. uesta instituta reperirent, in suas leges moresque traducerent. Unde, ne alias attingam, Rhodiorum leges rei navali regendae prae ceteris idoneas in civitatem acceperunt. Hinc ius civile non modo ex ingenita Romanis moribus probitate disciplinaque sapientum, sed e melioribus gentium aliarum institutis coactum fuit atque compositum, ut non tam unius populi ius existimari debeat, quam honestas i psa naturae scri piis tradita, &communis ratio gentium universarum ad lingulas, res, personas,eventusque producta. Hi ne mirabilis illa Romanarum legum eum Mosaicis convenientia veteri JCto animadversa : hinc liberarum etiam gentium in eas conspiratio atque consentus . Hinc earundem etiam, cedente imperio, in universo prope terrarum orbe continuatio. Hincius civile, inundante barbarorum serocia, sollim illico vertit; barbarie vero abeunte, gradum revocavit, quo intelligamus, illud nonnisi cum probitate ac sapientia cultu que bonarum artium coalescere . Quanquam enim quis Romanum Imperium sibi excutiat, non tamen se unquam Romanis legibus exsolverit, ni fi repudiet simul honeste vivendi conditionem. Quisquis enim recta ratione in aetate utetur, & honestatis anticipationem ad usum civilis commercii deducat, per semet Romanis legibus conveniet ; Romanusque JCtus e-
rit, quisquis recte de moribus & iustitia
ratiocinetur. Romanum enim jus est hone. stas ipsa naturae, quam exsculpsit e mentibus Philosophia, Romanique mores pie lancteque coluerunt. Nam , ne quid attingam de Romuli Tulliique legibus se certe Numa, qui propter sapientiae tamam e Sabinis fuit ad Regnum evocatus, cum excelleret ipse Graecorum Italicorum doctrina, duxit ex ea leges, quibus serocientem populum demulsit & ei curavit: &, antequam in Graeciam Romani legatos petitum leges mitterent, habebant in Italia praeesaram Philosophorum sectam, unde morum disciplinam tollerent . Ea erat Pythagore rum Philosophia , cuius institutis omnis ea tenebatur Italiae regio, aevo illo doctrina& omnium artium inventione atque elegantia praecellens, quae, cum tota Graecis coloniis, moribus, & peregrinationibus celebraretur, Magna Graecia dicebatur. Ex qua cum in universam Italiam doctrina permanaret, tanta sectae illius apud polleros mansit auctoritas, ut conturbato discrimine temporum , ii etiam, qui Pythagoram praecesserant, Sapientes Pythagorei vocarentur; unde natum, ut Numa Pythagoreus haberetur, cum lonso intervallo temporis Pythagoram anteierat. Fuit enim Pythagoras in Italia temporibus iisdem , qui inbus Lucius Brutus Tarquinios Roma eis cit: qui error in mentes irrepsit, quia Pythagoreum nomen tanta erat auctoritate ,
ut non jam certae sectae, sed universae sapientiae appellatio fuerit ac tota. Hae autem doctrina nequaquam crediderim caruisse Romanos, publicae disciplinae recte in-lli tuendae studiosissimos, & in finitimorum ad Pythagoreos confluentium exemplis ex citatos . Legati autem quaerendis legibus missi, non modo Atheniensium & Lacedaemoniorum , sed celebriorum omnium Graeciae atque Italiae populorum leges descripierunt, in quibus eminebant eae, quas Magnae Graeciae urbes a Pythagoreis acceperunt, quasque etiam a tribus legatis suilla descriptas, tradidit Servius in Virgilium. Atheniensum autem leges , unde De cemviri potiorem iuris Romani partem
traxerunt , Draconem & Solonem , ut Omnes norunt, auctores habuere, sapienti Timos illius aeratis , qua studia doctri
86쪽
narum non ad inanem gloriam , sed ad u sum Reipublicae vertebantur. Leges vero
Lacaedemoniorum, cum ceteris Romam a legatis translatae, manarent etiam a Philosophia: quippe latae a Lycurgo mortalium sapientissimo , qui Homeri , sapientum omnium parentis, atque magi liri primus
poemata vulgavit. Leges vero, e Grecia Romam relatae, non modo Decem vims, qui prudentia potius & ulu rerum humanarum,
quam literis valebant, & Graecum hominem habuerunt administrum, eumque doctissimum, qui auctor fuerat Romanis rogationis legum e Graecia petendarum. He modorus is fuit Ephesius qui tum in Italia exulabat, nullam aliam ob causam, ut Heraclitus apud Tullium tradit, a civibus suis expulsus, nisi ne quis inter eos esset, ut unus excelleret. Cum igitur ius norum e Philosophiae sinu defluxerit, eiusdemque manu in Romano solo coaluerit , omniumque sapientiam huc attraxerit; quiὸ mirum, si a Cicerone XII. Tabulae omnium Philosophorum bibliothecis ante serantur Quid enim est aliud jus Romanum, nisi ratio imperans, & armata lipientia , sententiaeque Philosophorum in publica iuiasa conversae His autem iactis civilis philosophiae fundamentis cohaerebat optime, quidquid super his exit ruebatur a Iurisconluttis , qui prisco aevo erant Pontifices, quorum e collegio , veluti ex tripode, responsa de iure proferebantur. Ae sane hi
non tam ratione atque scientia, quam aequitatae nativa atque collatione similium exemplorum, leges ad oblatas controversias producebant, quod studium appellabatur disputatio sori , unde processit prisca Iurisprudentia , quae collectio erat atquae complexio peculiarium quaellionum atque dissipatarum specierum, quas vetustiores tu. risconsulti ex obscura legum sententia, per interpretationem eruta , definierant. Quocirca incondita erat initio Iurisprudentia &rudis , ut multis ac praecipue L. Crasso desiderium eieret iuris civilis in artem redigendi ; donec repertus et Ciceronis aevo, qui ad moralem Philosophiam, quae leges peperit, adiungeret rationalem qua uti rudentia deinceps tribueretur in ordinem , ac tandem in artem redigeretur ; Servius is fuit Sulpitius, culti
ris Iurisprudentiae pater, qui Dialecticam a Graecia in Juris conlultorum lcholas advocavit. Ea docuit ex pluribus similibus in unum coactis constituere regulas, et siningulas res ad sua revocare genera ; eaque rursus in certas distribuere partes . Ea di-
finitionibu Jus civile composuit , distinxitque divisionibus, et ex conistitutis antecedentibus consequentia deduxit , rationemque tradidit . qua ignota ex notis eruerentur. Ea demum effecit, ut peritia in scientiam transiret , et usus migraret in artem , quaeque dissipata erant vel confusa, suam in sedem quaeque concederent. Quamobrem Philosophia, quae apud Grae- eos in otiosis controversiis delitescebat, Romae adhibebatur ad privatam utilit tem et publicam tranquillitatem expli-
eandis legibus , et civium litibus privato Iurisconsultorum iudicio sopiendis .
Tanta enim eorum erat auctoritas , ut
saepe cives a contentionibus responsis suis avocarent . Unde merito M Tullius expersona L. Crassi domum burisconsulti appellavit totius oraculum civitatis . Praeter moralem et rationalem Philosophiam Iuri rudentia sociam sibi atque adjutri cem adhibuit eruditionem et notitiam vetustatis et priscae linguae peritiam, quibus luminibus sensus veterum legum , novillmoribus novisque vocabulis mutatisque si gnificationibus obscurati , seli eius evolverentur. Ex quo studio scripta Iurisconsultorum non modo selectam , ae minime vulgarem eruditionem, sed et mirum linguae candorem imbiberunt, qualis vel cum aurea Ciceronis aetate contenderit ἔ quam ingenitam juri ei vili eruditionem et scribendi nitorem diu post oppressam a bar' baris Italiam exulantem princeps reduxit Alciatus. Hi ne apud Gellium crebrae de proprietate vocabulorum, primaevisque significationibus vetustisque ritibus quaestiones inter Iurisconsultos agitatae. Verum, ut orationem reseramus ad Iarisconsultorum Philosophiam, sectam refert cognoscere, ad quam illi potissimum ingenium appulerunt . Et quoniam iura
vetustiorem originem traxerunt a Draco in
ne Atheniensium legislatore, qui omnia fere delicta , quamvis imparia , aequari sua unoque supplicio plectebat; quod con-
87쪽
gruit sententiae Stoicorum, qui omnia peecata aequalia pronunciabant, quique ad honestatem omnia reserebant, cunctaque ponebant in sola virtute, quae sententiae Romanis moribus virtutis amore flagrantibus facile adhaerescebant, plurimumque conveniebant gra. vitati civilis doctrinae: ideo universi fere Iuri seoni ulti ad Stoicam doctrinam confluxerunt , eiusque sectae decretis rexerunt alue runtque Iuris prudentiam. Etenim Scaevolarum familia, quae propago suit Iurisconsultorum , & Lucius Balbus, & M. Brutus, "quot fere ante Servium Sulpicium Jurisconsultis Graecas didicere literas a Stoicis suerunt instituti , eorumque doctrinam J ri s prudentiae contextam posteritati tradiderunt . Ac ne ulla in re Iurisprudentia discreparet a Philosophia, quae mira sectarum varietate distrahebatur, quamquam una Stoi- eorum secta Iurisprudentia contineretur , tamen ex Iurisconsultorum contentionibus etiam in iure civili iunt facta divortia. Duo enim Augusti aevo claruerunt Iuri prudentiae lumina Antistius Labeo , & At-teius Capito, doctrina pares , Ingenio vero longe dissimiles. Labeo enim hereditaria &nativa animi libertate, cum in omnibus sere vitae actionibus , tum in definiendo ac respondendo nimis ingenio indulgebat, frenumque saepe numero mordebat: ita ut non
modo veteribus Iurisconsultis opinionum novitate , sed Augusto etiam linguae licentia contradiceret . Ait ejus vero & iis quae ab antiquis tradita erant constanter haerebat, R in vitae actioni hus tempori serviebat . Principisque gratiam semper veritate potiorem habebat: ita ut illius libertas esset asperior , hujus assentatio perniciolior t ille
Principi , populo hic esset invisus ; ille
spretis , hic vero adeptis honoribus claresceret . Cum autem uterque se ad docendum saepe dedisset , & iuris ambiguitates
contraria ratione dirimeret, atque in controversiis alter ab altero discreparet ; At-
teli Capitonis doctrinam ejusque in re-hus dubiis opiniones complexus est Masurius Sabinus , cuius discipuli Sabiniani sunt appellati : Labeoni vero Nerva se adiunxit , Nervae Proculus, a quo secta est orta Proculianorum . Itaque more Philosophorum in varias iuris articulis diu inter se Sabiniani & Proculiani coniuxerunt
usque ad Julianum , Edicti perpetui eompositorem: eos vero, qui erant sub Papinia no , in illius sententiam omnes arbitror fere concessit se . Cur enim dubitarint privatile se Papiniano subiicere eum Imperatores ipsi tantum ei tribuerint, ut ex eius auctoritate Iuris ambiguitates dissolverent, & e di-lcrepantibus Iurisconsultorum sententiis eam praeserrent, a qua Papiniani stetisset aucto ritas. Quae adeo invaluit, ut Iuris auditores, qui primum studiorum annum τοῖς πρώτως,& Iustiniano; alterum Edicto Praetorum dabant ; tertium Papiniani libris occuparent , eoque ineunte festum diem Papiniano hilares celebrarent, & a Papiniani studio Papinianistae dicerentur. Ex hujus disciplina prodierunt inter ceteros Iulius Paullus, & mitius Ulpianus ; cujus tanta fuit in antiquitate vestiganda sedulitas, tanta de priscis v cibus & orisinibus verborum atque primae vis significationibus anxietas , ut maiorum studio a minimis haud averteretur, & cum grammaticas quaestiunculas aliquando importune suscitaret, spinarum collector diceretur . & Greco vocabulo κειτο Aris, quod saepe de lueratoribus quaereret, exitaret ne aliquod , an non existaret . Hic auditorem
habuit Herennium Modestinum , in quo desiit civilis Philolophia . Is enim postremus ad Ius civile scientiam contulit, qui enim
pollea successerunt, non tam scientia praeiti tere, quam usu, colligenais, praecidendis , atque digerendis veterum scriptis, quales, ut Tribonianum cum sociis reticeam, fuerunt Hermogenianus, Gregorius, Leontius , Anatolius , Thalelaeus , Salaminius, & qui sub
Imperatore Basilio , sive, ut aliqui opinantur, Leone , ut Iustiniano gloriam compositi Iuris eriperent, iussu Borum Principum , e Iustiniani libris interpolatis Graeceque conversis , Basilicorum libros condiderunt , quibus usque ad Constantinopolis excidium Graeci sunt usi, cum flossis Ste.
rum , qui ac synopsi seribenda sunt delectati , cuiuimodi est , quam Harmeno pulus extulit, universi Iuris epitome. Italia vero primo a Gothis , deinde a
Longobardis aliorumque barbarorum colluvie occupata , & prisca libertate Romanisque moribus tandem exuta , non modo victricium suarum legum luce Caruit,
88쪽
Iuit , sed exoticus Longobardorum iuribus
diu obtemperavit, dominaque rerum humanarum leges accepit a servis & mancipiis quondam tuis . Deletis autem Caroli Magni virtute Longobardis , legum. barbariem ad Lotharium II. usque retinuit, quo tempore in Amalphia libri Digestorum reperti, praemioque latae opis adversum Rogerium Pisanis traditi , posteaque, capta Pisa, Florentiam translati , Pandectarum Florentina
rum nomen acceperunt. Fertur, autem con
stitutionum codex emersisse Ravennae, quo, simul cum summa Itali et Imperii, legum' etiam Imperialium incubuerat auctoritas, itaque reviviscentibus Digestorum libris exarsere simul omnium itudia, cunctaque Italia suas ad leges recipiendas vulgandasque conversa est , veluti ad imaginem veteris Imperii, atque ad monumentum pristinae libertatis . Erat eo tempore in comitatu Matil-dis Augullae Iurisconsultus insignis , Constantinopoli eruditus , Irnerius , quo administro maximis in rebus Lotharius utebatur .
Is Imperatori auctor fuit Romani iuris E. dicto restituendi reducendique in academias& scholas , ut eo deinceps jure quacumque ipsius pateret Imperium, populi uterentur. Irnerius & ipse ius civile Bononiae libi sum.
sit explicandum e quem postea exceperunt
Bulgarus , Placentinus , odoliedus . AZo,ti eius di lcipulus Accursius , qui non suos modo magi liros quorum tamen interpretationes adscripsit se sibi dicitur, sed omnes ante se eum Graecos, tum Latinos Iustinianei iuris interpretes, Cujacio iudice, ante-eelluit, ab ipso tandem Culacio superatus, a
quo unico vinci optimum duco triumphum.
Atque hi cum discipulis corpus quidem
Romani iuris , involutum tenebris, quantum per obscuritatem temporum licuit , detexerunt i mentem vero telam iuris civilis , in Romanis antiquitatibus & saniori Philosophia retrusam , evocare coepit Andreas Alciatus , postquam Uallar primum , deinde Politiani , & Iani Parthasii Consentini vocibus excitata Latina , &Graeca eruditio in patrium solum , simul
cum prisca eloquentia & arte critica , remigravit . Alciatus enim a Iano Parrhasio Groceis & Latinis literis institutus , atque omnibus artibus elegantioribus excultus, primam extulit purioris Iuri sprudentia Iani Gravina. Tom. II.
facem, qua non modo Italiam , sed Galliam
illuminavit universam, quo consueta civium
invidia stomachatus, & amplissimis praemii ga Francisco I. allectus , ad docendum iu Bituricensi schola ius civile concellit. Eo,
ut sunt Gallorum ingenia cupida rerum novarum , Pronaque ad meliora pro vetustiori-hus capessenda , e regione universa summo studio ad Alciatum concurrebatur . A quo iuventus excitata tantum brevi promoverunt, ut integram nobis persectamque reddiderint Iuris prudentiam . Itaque acceptam
olim humanitatem ab Italis Galli, iure civili restituendo rependerunt. Vel unus enim
Cuiacius non omnes tantum interpretes viis
cerit , sed ipsos pene dixerim veteres con ditores provocaverit . Iactis autem ab Alclaro seminibus, laeta continuo seges civilis doctrinae ex ingeniorum alacritate ac studi rum assiduitate pullulavit, auditusque est in Gallia mirus concentus Iurisconsultorum , erudite interpretantium , & inter se de doctrina contendentium , quorum plerique a munificentia regia Biturigibus iuventuti erudiendae ingenti mercede conducebantur. Docebat etiam Avenione laude haud vulgari Emilius Ferret tus Etruscus , cuius in disciplinam sese tradidit Antonius Goveanua Lusitanus, vir in explicando jure civili tam acutus atque perspicuus , & simul parcus , ut , si seriam huic scientiae Operam nata re voluisset , neque paucis titulis explicati exiguisque variarum Iectionum libris contcnistus suisset, ne Culacio quidem, ut ipsemet latetur, in iure civili reliquisset locum . Extulit eadem aetas Franciscum Hotto mannum, qui Tullianam scribendi venam attulit ad ius civile , eique reddidit Romanae historiae lucem , veterisque Iuris- rudentiae cunabula eruit e Ciceronis li-ris , ubi recondebatur . Hic semel atque iterum vocatus , ut Biturigibus ius ei vile doceret , indeque factioniblis ejechus , iactatusque civili hus odiis , diu cum uxoreae liberis profugus & errabundus , attritare familiari direptaque insigni bibliotheca , Deo vindici deleriae Religionis poenas dedit . Novae enim haeresis ab eo susceptae perfidia omnem illi studiorum stu-ctum & gloriam abstulit . aemulatione doctrinae graves gessit cum Jacobo Culacio simultates , quem in aliquibus libris non o M ' scure
89쪽
scure carpit, cuiusque ingenii supra ceteros Iraestantia simul ut eluxit, omnium Galliae urisconsultorum invidiam laceisivit. Hotto- mannus vero quanquam palam Culacio detrahebat , tantum tamen ei tacito iudicio tribuit , ut filio natu maximo in mandatis
dederit, ne Davidis Psalmos & Cujacii pa
ratilla e manibus unquam deponeret : Hugonem Donelium , qui & iple Biturigibus magna laude docuit , iurique civili in artem redigendo haud infeliciter vacavit , H-cium habuit studiorum & sortunae , quem etiam scelus mutatae Religionis diu agitavit. Summa vero celebritate Biturigibus ius Romanorum exposuit Duarenus , pari eruditione atque scientia , qui, etsi noli ratibus interpretibus fuerit iniquior , saepe tamen , quorum contemnit barbariem , arripuit d Arinam , cui supersula sermonis elegantia esset, ut faciem simul mutaret & dominum. Franciscus etiam Balduinus in Bituricens schola eadem aetate docuit , egregiamque veteri Iurisprudentiae revocandae operam prinstitit, posteaque se ad Germaniae scholas erudiendas contulit, Tullianamque Iuri ruden- etiam e Ciceronis libris prolaturum se sperahat, si otium aliquando in vita nastus esset. Eguinarius Baro , os non acutissimus inexplicando, tamen studiosus erat antiquitatis. Nec prorsus Connani studium suit inutile , qui ex uberioribus iuris civilis locis ordine suo dispositis commentarios contexit. De quo erudito alioqui viro Culaeius cuius - integritatem iudicii nullum unquam, neque odium, neque gratia flexit, Connanus , Inruit, doctissimus quidem vir, sed non iuris.
orrumpit iudicium, σ tempus perdit, qui illud in eius commentariis ponit. Humanius tamen velim de tanto viro . Verum hos , atque alios eiusdem insti-euti Iurisconsultos , post laceratum Romanorum Imperium eruditissimos, Iacobus tamen Cujacius perstrinxit, & occupavit seI-ιa exortus uti aethereus Sol. Ornarunt enim alii atque explicarunt et hic vero peperit denuo Iuri rudentiam e Culacii mente , velut Minervam e Iovis cerebro editam.
Totidem enim ille Iurikonsultos expressit, quot sbi suscepit explicandos, ita ut in uno Culaeio Papinianum , Paullum , Scaevolam, Ulpianum , Africanum , Modestinum simul cum laa quemque dicendi forma revixisse
crederes . Cogitando enim atque seribendo
adeo refert mentes animosque veterum, ut
non collecta longo studio , sed ab ipla pri-
mum omnis cum Jurilprudentia divinitus concepta videatur antiquitas . Imminentem omnibus Cujacii gloriam praesensere sui temporis Iurisconsulti, ac praecipue Duare nus & Donellus eum in Bituricensi Aeademia Balduini loco adscitum iniquissime tulerunt , ita ut ex discipulorum factionibus
tumultus Orirentur , quos Culaeius , sessus aemulorum in sidus, di lceisu suo composuit. Quae invidia mire studiorum ei curam exa
cuit, itaque saepe praedicabat , Duareni stia mulis aeceptum ferre sese quidquid in Iurisprudentia pro secisset . Philologos & Historicos veteres nunquam a Iuri rudentia distraxit: eorum enim studio, tanquam ha
mo , se in iure civili piseari dieebat. Sane qui Philologiam existimet a Iurisprudentia posse divelli , idem petierit,
ut navis communis cum eio dividatur.
Uerum ex omnibus Culaeti laudibus hanc duco maximam , quod Romanae Religionis: fuit in tanta Galliae fluctuatione tenacissimus. Cujacio quem proprius collocem, habeo neminem praeter Iacobum Goth stedum , Antonium Fabrum, & Barnabaret Britantum . Is . ab adole laentia desendendis causis & serensibus iudiciis deditus ,
tamen iis temporum intervallis , quae re laxandis animis ineant , adeo sbi erat avarus otii , ut e medio serensum occupationum petaso ad non minus laboriosum antiquae Iurisprudentiae studium , velut inportum sese referret . Itaque praeter abstrusa legum vocabula , partesque alias iuris
veteris in lucem prolatas , ritus omnes at que solemniores verborum formulas, qu bus civile ae sacrum Romanorum commercium irretiebatur, ex infinita varietate scri torum , obscurisque ambagibus mirabiliter extricavit , ita ut sermonis elegantiam pluribus , huic vero uni sacram atque talemnem LR-tinae linguae supellectilem debeamus . Atque hos , initio ab Aleiato iacto, luceat mihi vocare majorum gentium I risconsultos , inter quos Cuiacius omnium aetatum iudicio summus erit Iuppiter . Quid nunc vero commemorem Semones Deos , Dionysium nempe Gothosredum , Petrum Fabrum . M vardum , Corrasium.
90쪽
Cocceium , Merillum, Maranum , Robem tum, Charondam, rasium , aliosque numero potius illis majores, quam doctrina pares Non tamen adeo Italiae vetit male , ut omnis eum Aleiato suo Iurisprudentia in alienas terras commigrarit . Nam dum hieei quieto vivere licuit ae Mooniae iuventu tutem erudire, plures peperit selectioris doctrinae Iurisconsultos, etsi neminem prorsus eum Culacio comparandum . Excelluit autem in primis Antonius Augustinus , qui ortum quidem ad Hispania traxit, doctrinam vero & gloriam ab Italia . Quam autem Bononiae sub Alciato scientiam auxit , adduxit in sorum Romanum , ubi inter duodecim viros litibus iudicandis , quos Rotae Auditores appellant , a Pontifice lectus , collegium doctrina celeberrimum auxit ipse nova ingentique gloria . Nec enim civile modo ius prosanum , sed & sacrum atque
omnem prope Romanam antiquitatem emendavit . Nec doctrinarum tantum , sed morum etiam eluendis maculis natum diceres rtanto ardore atque spiritu in Tridentino Coneilio adversus temporum corruptelam
pro prisca Patrum disciplina dimica. it. Postremo haud mihi reticebitur Guidus Panei rotus , ill uitriorum scholarum in Italia magister eximius, qui cultiori Iurisprudentiae universae antiquitatis notitiam eruditissimis libris comprenenum attexuit. Cum igitur, ut brevi narratione ostendimus, Iuri rudentiae Philosophia incunabula dederit , eique lucem a barbarie adem tam reddiderit eruditio ἔ ecquis iuris ei vilis studium fastidierit, ut inconditum & rufle, aut persectam eruditionem sine iuris ei viliseognitione sibi assumserit Quid enim eruditius esse potest ea scientia , quae cum a canis Latinae lin guae, cum antiqui mimis Graecorum & Romanorum moribus reconditaque historia & exquisita ratione temporum adglutinata est atque permista Et quoniam pro variis Imperii conversionibus I ri rudentia mutavit adspectum , ut e singularum aetatum legibus recta sententia colligi possit , eaque trahi ad smilia ; mores
illarum aetatum, regimen, magistratus, pr
fani sacrique ritus, 3c solemnia distinguenda sunt atque notanda . Nam neque Decemvirorum aetas, qua utimur ad interpretationem legum XII. tabul. lanecerit ex-
plieandis posterioribus Plebiscitis, aut Senatusconsultis , aut Praetorum Edictis , quorum temporibus aucta multitudine ius caepit esse remissius atque benignius , quo facilius ad tantam ingeniorum atque morum varietatem flecteretur: neque libertatis tempora satis fuerint explicandis Principum constitutionibus, quibus novi magistratus, nova munera , novique ritus novis vocabulis ex primuntur . Quid de varietate negotiorum dicam , quae varietatem peperit vocum quarum sensum si absque Philologia vestigabimus perinde suerit, ac si conemur sine reiam is velisque navigare . Cum autem tantal eruditio juri civili advolvatur , poteritne , qui legum studia contemnit, ea eruditione non carere , aut qui ea eruditione caret , fatis eruditum sese gloriari P Quid oratores poteruntne sine fraude Iurisconsultorum lectione abstinere , quorum libri mira matellate atque splendore tot lucent Quid enim dicam de Latinitatis candore posteriori aetate neglecto fere ab omnibus ti peregrina labe corrupto , a solis autem Iurisconsultis ad exemplum aetatis aureae revocato Quid commemorem Demostheneam eorum stili
vim atque frugalitatem uio selieitatem prope Tullianam Quid respondendi gravitatem Delphica tripode plane dignam Philosophi vero si iusti , atque intulli cognitionem
generatim susceptam ungulis personis certi iaque negotiis & eventis definite velint adhibere , poterunt ne ab aliis dirigi, quam a ICtis, non verbo, sed re atque usu, Philosophis, quorum responsis communis vitae o Dficia singillatim & enucleate describuntur, Aiusti atque iniusti pondera singulis in causis atque personis mira aequitate librantur Theologi vero tandem , si nihil aliud a Iurisconsultorum libris addidicerint , invenient in iis, quo coarguant corruptam morum doctrinam , exemplisque severitatis e juris conditoribus petitis opinionum licentiam coercebunt: quo pudeat nos Christianae legis austeritatem profitentes . adeo remisisse disciplinam , ut a ICtis Evangelica luce destitutis interpretandi candore , amoreque iustitiae , atque sententiarum gravitate vin
Nunc obsecro vos , Adolescentes Iuris prudentiae studiosos , reputate animo studiorum vestrorum dignitatem , quo alacri- M a ter
