Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

7. Nec vocis exilitatem aut non satis sma latera Causetur episcopus, quo minus dicat, ut si in magna concione ab omnibus audiri non possit, illosque iu-Struere, audiatur saltem a Paucis ut ipsi erudiantur, ut ossicio pastorali suo satisfaciat, ut illo ipso assectu omnes qui adsunt delecto utur. Speciosa enim admodum et adstantibus grata osse consuevit opiscopi concioliantis cies. Et i eatis sinius pater Gregorius cum podagra laboraret, stomaclii lite doloribus affligeretur, concionem interdum habebat, cum vix a minima Parte nuditorum audiri posset; qua de re in quodam sermone sct ipse excusat. Et usitatum esse in ecclesia legimus , ut qui vocem coiicionantis episcopi audire nequirent ob infirma eius latera, aut ob corporis aegritudinem, scriptis crudirentur: ita ut episcopus qui lingua docere non Poterat, doceret Propriis scriptis, meditatione adhibita

magno iudicio et diligentia expolitis. Spero benigni simi patris Dei auxilio, sore ut hae in parte officio

tuo ct populo tibi credito consulas, Pascas nobilissimum gregem , illiinaque ad sui3erna Perducas pascua. Illa ipsa frequentia catholici Populi, Humerosus et insignis clerus cathedralis ecclesiae, illa templi amplitudo, sacrum illud theatrum, chorus ille iii quo Γ ei canuntur laudes , augent incredibiliter dicentis industriam. Quod ipse etiam sum cxpertus, qui opiscopus Veronae, som l etiam Cardinalis, o superiore loco quod mihi semper iucundum et honoriscum putabo) in pra clarissima illa ecclesia dixi. Consueverat otii in Carolus archiepiscopus diligentissimus no humanissimus

excitare episcoporum ad se venientium industriam et

pietatem , enixe illos hortari et rogare ut dicerent aliquid , ut populo suo aliqua documenta ipsi darent nihil quicquam sibi accidere posse acceptius Et tu -- b, Cc , le

132쪽

culidius. Qui mos retinendus est maximo; ita tamen ut nomo episcopus hospes vehementioribus verbis , sed potius gravibus et suavibus invitetur et excitetur , ut collegia, seminaria, et alias clericorum congregationes invisat et erudiat. Quod humanitatis et charitatis exemplum retinebis non dubito. Docebat ouim tacito Carolus ea ratione. Docebis etiam tu venientes ad te ossicii causa , aut inter iacientes, valde pastorali ci suavissima hac ratione. 8. Haec sanctorum episeoporum instituta, a Carolo Mediolani renovata et auCla , nemo bonus cpiscopus noti imitabitur. Neque equidem dissicilis est imitatio , cum tamen dissici se valde suerit id praestare quod esset imitandum , eaque instituere quae disciplinam ecclesiasticam renovarent, et in persectam formam redigerent. Interesse concionibus , divitia ossicia diebus sestis colebrare , christinua doctrinae scholas sae-Po visitare, ad oratorium sancti Sepulcliri si interdum accedere, gravibus ibi et piis sermonibus illos, qui cum locum isoquentant, consolari ἰ genialibus diebus

in quibus videtur insultare Satanas, musicis canticis, et ecclesiastica harmonia allicere populum, et artus Satanae quasi eludere ac Dangere ἰ haec sunt munera vere opiscopalia: ita his imitandus est optimus archiepiscopus Carolus, et imitati dum ost cius assiduum in Orationibus studium et nec non imitandum domesticum illud oratorium vespertinum, in quo memini eodem die, quo haec scribo, nimirum kalendis mali, anno salutis no- stare millesimo quingontesimo sexagesimo Octavo, Praesente Cardinali, primum me habuisse sermonem, cui interfuerunt pii multi viri ex illis etiam qui nondum

liὶ Est liaee Mediolini sacra aedes , apud quam Card. Fedcricus celebe trimam postea condidit bibliothecam ambrosia iram.

133쪽

98 Da CauTA IMITATIONE

saeris initiati fuerant, inter quos erat Augustinns Cusa nos, qui nunc collega noster sacrum Cardinalium ornateollegium. Praeterea orationem quadraginta horarum saepe indicere , utile admodum et salutare est populis et praesertim si sermonibus brevibus et sero iaculatoriis

inflammentura

9. Et quoniam oportet plerumque concionatores, aut clericos, qui cum pastoribus vivunt, ut excitentur, Iaudare; hac in re servandum osse modum: nam adhibenda est Iaus tamquam medicina pusillis animis, et velut praemium humilibus; ut etiam in accipiendis laudibus moderatio quaedam adhibenda est. Qua de re libet ea , quae sanctus Augustinus eleganter scripta reliquit in homilia de anniversario episcopalis ordinationis, hoc loco inserere. A male viventibus, inquit, nolo et detestor laudari; laudari autem a bene viventibus, si dicam nolo, mentior et si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior quam soliditatis. Quid ergo dicam I Nee plene volo, nec plene nolo et non plene volo in laudo humana periclitari ἔ non plene nolo , ne ingrati sint, quibus praedico. Haec Augustinus. At beatissimus ille pater sanctus Franciscus laudes nuncupabat flagella; ut quemadmodum propter charitatem flagella toleranda sunt, ita serantur laudesς atque dum quispiam Iaudatur,

haec secum ipse suspirans Ioquature non sunt tibi nota , bone vir, quae in me vituperanda sunt. Quem modum adhibere solitum fuisse Carolum observavi , dum ad ipsum libri scriberentur, aut sermones Ru diret clericorum. ro. Verum enimvero illud quod mihi erat propositum , vix tractare adgressus videor praeclarum argumentum , et tibi , Cardinalis optime , ut arbitror pernecessariom. Nimirum caute admodum sanctorum

134쪽

virorum, et praesertim episcoporum facta esse imitanda. Mirus enim variarum et salutarium inspirationum artifex est Spiritus sanctus , et viae, quibus ad

caelum animae ascendunt, variae sunt Quinter se diversae ς quam sententiam libro primo de civitate Dei sanctus attigit Augustinus his verbis e nou omnia qua bene facta sunt a sanctis, ab aliis indisserenter facienda ; ut quia Abraham obtulit silium ad necem, quilibet

Pater possit suum sacrificare silium. Quia Pelagia cum matre Et sororibus, ut scribit sanctus Ambrosius si), praecipitem se dedit in flumen ne a Perseque ute milite violaretur; et Sophroilia , ut refert Eusebitis a , Se occidit , ne vim a Maxentio Caesare pateretur, ideo Possim ego me praecipitare aut occidere. Nec quia sanctus G orius naEian genus illis verbis utens, Cum 'Eantii in invidiam hominum incidisset e vale cathedra, sublimitas invidiae, et periculo obnoxia, nisi magna Cum cautione ost imitandus; cum alii praestantes episcopi in functione sui pastoralis muneris sanguinem etiam profuderint. Nec desuerunt qui cum iu eremis cimonasteriis degissent, facti episcopi in tota vita parcissimo ci ho utentes, perpetuis ieiuniis carnem castigantes , vitam tamen satis Iongam produxerunt; ut sanctus Gregorius nazianzenus, et alii Praesertim grami. Et huiusmodi cautio eo magis adbibenda est, quia Plerique alii sancti episcopi, atque etiam pontifices summi , tempori servientes, Iucrandis animabus intenti, ad copiosiorem vitam sese accommodaverunt. Ad quem locum videntur illa verba pertinerer alius sic, alius a uicin sic. Et modo letalia peccata , tamquam pestifcra venena fugiantur, et populi erudiantur verbo et Exom-lii De virgin. lib. III. cap. 7. et in Hist. e l. VIII. 14.

135쪽

plo , non esse semper elaborat di Im vehementer opisc pis ut corporis castigationis et asperrimae paenitcntiae documenta dent. An in celeberrimum illum episcopum , qui , ut captivos redimeret, se ipse vendidit, quis audeat imitari li. omittamus longe potita exempla, in historiis enim reperiuntur innumerabilia ; ad Carolum tuum , immo potius nostrum , animum intendamus. Quis non satis firmo corpore perpetuos eius Ialm res sine cautione audeat imitari Z eius pernoctationcs , illam somni quasi fugam, illam quadraginta sermonum et quadraginta horarum Sino cibo , sine potu , sine somno tolerantiam a Cperseverantiam, illos cum peste insectis hominibus quotidianos congressus In quibus, inquies , consistit haec cautio adhibenda in domesticarum illustrium virtutum imitatione 3 In his , ut vires corporibus diversas esse consideres; acres minime valentibus corporibus non esse necessarias medici mas: quippe si corporibus imbecillis alieno temporc acria medicamenta adhi hcantur , Perire ea consuevisse; leniora, csse tutiora; laudari solitos medicos illos qui morbos brevi, tuto , et Suaviter sanent. In hoc spiritualis medici, hoc est opiscopi, maximum esse ponendum studium. Quamquam haec curaudi vatio

semper suit dinicilis, his vero dis scillimis tempori trus est etiam dissicillima. Nec illud iacile praestari potest, ut

suaviter dentur et accipiantur medicinae, cum sacpe sa-cilitas et indulgentia enervet disciplinam, grogem Corrumpat ἰ ita ut so verior gubernatio videatur plerisque longo tutior. Meminisse autem sacpe oportet, Opi SCOPOs csse quidem medicos , nominari autem potissimum Patres, cui dulcissimo nomini leuitas et mansuetudo

convenit. Studium illud velicincus iustitiae, quod initio sui archiopiscopatus adhibuit Carolus, dum Nicolaus

136쪽

ormanetus, qui nil iii ut post annos episcopus fuit patavinus, vicarii munero sui igor tur, laoc tempore non videtur valde necessarium: modo caveatur, ne indulgentiu deterior fiat clerus, et ut optimae serventur consuetudincs, et synodi cum provinciales tum dioecesanae. Ita puniendis parochis et clericis, ut exemplo deterreantur, cognosces , ut spero, tibi vehementer non osso laborandum ; et cautionem in Caroli studio iustitiae imitando, non ess admodum necessariam. II. Nec contra turbatores occlesiasticae iurisdictionis, ut opinor, tibi opus erit insurgere, et iis armis uti, quibus sapienter ci sortiter usus est Carolus, cum catholici Regis eximia sit pietas ct studium tuendae religionis et huius sanctae Sed is apostolicae auctoritatis. Ille etiam qui tantam civitatem tanti Regis iussu gubernat, et se

natus ille mediolanensis, nihil aget quod canonibus

ecclesiasticis adversetur, et quod animum tuum possit laedere. Quod si aliqua oriatur controversia , S P vandum illud est praeceptum, ne quid nimis; et illud, se-stinandum lente; et regula illa prudentium magnam vim habens, maxima maxima, mediocria mediocria, minima minima putare. Quae sunt maxima, dices Prohibere , ne haeresibus contaminetur Populia' οῦ ne Publicis concubinariis et adulteris corrumpatur civitas ἰne a potentibus violentur pauperes; ne clerici turpiter serviant laicis , a quibus eorum incontinentia et petulautia foveantur et ut in sanctimonialium monasteriis castitas excolatur et ut graviter , qtii illa violare audent , puniantur et ut a catholicis ot doctis conciona. toribus civitas doceatur. Pro his moribus , et salutaribus necessariisque institutis , sanguis etiam ipse sundendus est. Si autem inter ministros sori aliquae lites εriboriantur , quod, ut SPcrct , Perraro contingot, mode-

137쪽

roa DE CAUTA IMITATIONE

ratione animi, adhibita tamen diligentia, ius retineatur occlesiasticum. At si Ecclesiae armis, nimirum Censuris, opus esse videatur, laudarem de toto negotio antea Christi vicarius romanus Pontifex certior scret, ut sacero solitum audivimus illum, quem saepe nominamus, Carolum in negotiis tractandis diligentissimum archiepis-Pum. 13. Minima etiam quae putantur, quae Comme morare non est necesse, negligenda non sunt, sed accurate potius tractanda , cum scriptum sit apud Salomoncm r timentem Deum nihil negligere, et minima

etiam errata observare et corrigere. Cavendum esse episcopis maxime videtur, ne a quibusdam, qui valde spirituales existimantur, et zelum Dei profitentur, urgeri se nimis patiantur; qui tamen fovendi sunt, et verbis humanitate conditis retinendi, et monendi ne tantopere urgeant; nihil esse facilius quam turbaro civitatem ; tibi discordiae oriri coeperint inter illos qui civitati praesident, et inter episcopos, difficile admodum esse imponere litigiis finem et impediri maiora bona ,

et frequentiam uobilium virorum ad ecclesiam Dei, ad conciones audiendas; Pontificem summum maxima assici molestia; perturbationes ab initio minimas, solitas Crescere ἰ quietem adimere Pastoribus, pios progessus

retardare, tantos denique excitare motus ut saepissime paeniteat, rem maturius non considerasse. De adhibendis in consilio senioribus et prudentioribus canonicis et parochis, des communicandis animi sensis cum illis quibus familiariter utitur episcopus, cautio est maxima adhibenda , ne sine consilio quicquam agatur ἰ ne tot adhibeantur consiliarii, quorum multiplicitas confusiones pariat , et multa temporis pars in consulcndo ponatur ἔ qua in re , ut in aliis , disponcnda mirifico praestitit Carolus.

138쪽

i4. Quod ad pronoctationem Pertinet, debitas horas

negare corpori, integras vigilare noctes, aut Orare , aut sacros libros volvere, integras hebdomadas in lecto caput non reclinare , aliis etiam rationibus corpus macerare et perpetuis ieiuniis amigere, vinum vix gustare, Pane et aequa contentum esse z haec, Cardinalis et archiepiscope , tu vide an sint imitanda, praesertim tibi corpore non admodum firmo, studiis optimarum artium, sacrae theologiae in primis , usque ab adolescentia valde dedito, Mediolani in nobili et splendida familia nato , qui Romae etiam aliquot

annos vixisti sobrie semper, non tamen ea ratione qua anachoritae vivere consi everunt. Blandus quidem hostis , tyrannus domesticus est corpus, ut sanctus scripsit Gregorius naziangenus; non tamen ipsius cura itan'gligenda est, ut servire nequeat animae. Tyrannis eius

Denanda est parsimonia, sanctis ieiuniis, aliqua etiam castigatione; nec charitas quae laboribus plurimis, in itineribus et functionibus in pastorali munere adhibetur, impedienda est debilitate et amictione corporis. Cumque virtus multo praestantior sit charitas quam paenitentia, cedat exercendae virtutis illius studium charitati et nec adeo corpus castigetur, et deprimatur, ut Christi servitio nequeat exhiberi, ut vigorem animi, vitam etiam ipsam , quispiam sibi videatur adimere . Valde siquidem corpus somno recreatur , quo Vires reficiuntur et conservantur. Vinum curas pellit, cor lactificat, excitat robur animi, si modice sumaturr et quamquam scriptum est , principium vitae Panis et aqua ἰ perpauci tamen reperiuntur hoc tempore, qui vino abstinentes alacritatem quandam in rebus agendis

necessariam retineant.

i5. Non abhorruerunt sancti episcopi a commu-

139쪽

DE CAUTA IMITATIONE

ni vi vetuli ratione, excirperariit convivio homines ad se venientes, mensam sacris Iectionibus condientes; ot a beatissimo patre Ambrosio sanctum Augustinum

exceptum suisse satis episcopaliter, ipsemet Augustinus scriptum reliquit ij. Hoc verbum opiscopaliter consideranti mihi , quid sibi velit, nunquam venit in montem interpretari episcopaliter, hoc est laute, opipare, regie ς sed potius opiscopaliter, hoc est, niti- de , sine luxu , sine epularum varietate , ne prandium aut caena possit dici dubia , sed cibis usitatis ad vires corporis restaurandas singillatim unicuique convivae cum debita mensura appositis, cum lectione sacra cum gratiarum actione sumptis. Quam rationem pastoralem Carolum ndhibuisse scimus. Ego in mensa sui cum ipso, interdum credidorim fuisse et te; una suimus otiam in celeberrimo modiolanensi seminario, sancti Grogorii ian Ziangeni die , quatuordecim , ni salior, iam abhinc annis , tros Cardinales, quorum unus sui thontifex Grogorius XIlI , et ibi archiopiscopaliter in- Structum convivium a seminarii filiis habuimus. Quam Cousuetudinem arbitrarer omnino tibi esse retinendam. Sanctitas , ut sanctus scribit Dionysius areopagita Cuius lectione dolociaris , est ab omni scelere libera persectaque ac omni ex parte incontaminata puritas. Dicitur etiam confirmata iustitia, cuius participatione viri protioso Christi sanguine tincti, ab omui terrena assectione alieni, sancti nominantur. Sanctificationis autem auctorem Iesum Christum silium Dei agnoscimus, quem Solum sanctum , solum dominum, solum altissimum cum Sancto Spiritu in gloria Dei patris saepis

sime canimus.

6. Et ut christiana persectio ot felicitas in Chri-

140쪽

I 5sii sita est imitatione , ita laudatur magnopere studium quod adllibetur in imitatione sanctorum ἰ quod est quidem facilius, quia sancti iisdem, quibus nos, cir cumdati fuere infirmitatibus, ita ut eorum non sit desperanda imitatio. Verum praecipue post Christum venerandi sunt et imitandi qui ecclesiis, quibus nunc Praesumus, ante nos praefuerunt. Quaeris fortasse, ut

interpreter quid sit imitari r Tibi quippe notum est

non esse aliud , quam sequi , quam exprimere , quam referre illas ipsas virtutes , quibus illos, quos imitandos nobis proposuimus , excelluisse putamus. Sequitur Christum , qui Christum imitatur, qui mansuetudinem qui humilitatem qui charitatem et patientiam

Christi studet referre. Et sanctos etiam ut imi temtar, curandum est, ne nimium nobis arrogemus, ne in altissinium gradum conscendere nitentes , miserabiliter

prolabamur. Ad illos, qui libros scribunt pertinentilla poetae r - Sumitu materiam vestris qui scribitis aequam - Viribus , et versate diu quid ferre recusent, Quid valeant humori. - Haec possunt etiam ad res gerendas accommodari, ut in omni vita videant homines , quid adgrediantur , quid possint perficere. Camin via proficientium sint, ne putent se Profecisse. Cum sint tirones , nc egregios se existiment milites. Cum an numero sint descripti militum, ite inter imperato

res numerari ambiant.

7. Diversi sunt spiritus, diversa tempora, diversi civitatum mores, varia principum ingenia; maiora mala vitanda, disserenda et dissimulanda quaedam, quae alio tempore sancti viri non dissimularunt neque tulerunt, quo madmodum in pastorali sanctus Gregorius his vcrin bis explicate sciendum est, inquit, quod aliquando subicctorum vitia prudenter dissimulanda sunt ἰ sed

SEARCH

MENU NAVIGATION