장음표시 사용
151쪽
num habiti; et quae excerpi possunt ex commentariis in sanctum Iohannem , et Matthaeum , et morales illi sermones admirabiles, quos eloquentissimus et sanctissimus ille vir epistolas sancti Pauli explicans, adiuu-xit. Sed de his saepe locuti sumus, et ita ea nosti , ut de illis te monere, non sit necesse. Lectionem Aloysii Lippomani, cui ego Post nonnullos alios in episcopatum veronensem Successi, admodum utilem credideri me cuius viri labores Laurentius Surius in faciliorem ordinem redigere conatus est , cum legentium noti minima utilitate. Nam vitae sanctorum, sunt vitae christianae et solidae disciplinae ad usum revocata praecepta. Et epistolae sancti Pauli, item epistolae teraque scripta sanctorum Basilii, Gregorii timianet ni, Iob. chrysostomi, Athanasii; et latitiorum beatissimi Ambrosii, Hieronrmi, Augustini, et summi Pontifi- eis Gregorii, incredibilem utilitatem pastoribus adserunt. In horum quidem epistolis collega noster doetissimus vir et optimus Gulielmus Alanus saepe di- , cere consueverat, compendium contineri excellentis pietatis , et multiplicis doctrinae, quibus sancti illi praestiterunt ἔ quam sententiam Verissimam esse comperio. Quamobrem nulla magis lectione delector, nulla magis me iuvari sentio, quam epistolarum a sanctis Patribus conscriptarum. Vera enim dogmata et rmulae qua dam admirabilis prudentiae incredibilitor Erudiunt et delectant legentium animos et ut accidit etiam iis, qui in Ciceronis, Senecae , Plinii, et gravissimorum aliorum epistolis versantur. 27. An credis, quemadmodum beatissimus pater Auguatinus mirandum in modum precibus et lacrimis matris adiutus est, ut in viis Domini Progressus magnos saceret, tibi parum Profuturas Preces clarissimae seminae matris tuae 2 cuius pietatem et devotio.
152쪽
nem ipse novi, et exemplum daturam nobilibus et d votis seminis mediolanensibus crediderim. Vis te rogem , ni excusatam habeas senectutem meam verbo issiorem aliquanto iactam 3 Quamvis sortasse necessaria , tibi certe minime iucunda esset huiusmodi excusatio. Accipe igitur libellum non doete non elaborate conscriptum, negligenter potius, candide tamen elamanter dictatum. Illum eum legeris, memineris mei, meae senectutis, appropinquantis migrationis meam tuisque precibus ct sanctis sacrificiis interdum adiuva amantissimum tui Cardinalem, et in Carolo diligendo et ob- Servando secundum nemini, cupidissimum dignitatis et consoIationis tuae, tuorum progressuum in viis Domini, et salutis tuae populique mediolanensis. Proeurandae autem salutis, nobilium praesertim virorum, ratio Praeclara est, si gravi morbo laborantes episcopus adeat,
propriis hortationibus illos consoletur, de Dei misericordia adserens In medium illa quae amictum corpus T
creent , omnemque adimant desperationem, graves aeuientias de vi paenitentiae commemorans; quod saepe sacere solitum scimus, quem saepe nominavimus, Carolum , qui admirabilem diligentiam in comprovincialibus episcopis iuvandis periculosissimo illo tempore,
hoc est in mortis articulo, adhibere consueverat. Et pastoralibus item epistolis solet populus recreari maxime; quam formam renovavit sapienter Carolus, quem
deinde PIurimi Italias episcopi sumus imitati. Hane retinebis tur incredibilem enim vim habet episcopalis et paterna illa auctoritas; et in bene institutis familiis avidissime legi consueverunt, quae a pastore Sua vissima illa ratione suggeruntur. In his pastoralibus maneribus diligenter praestandis Zelus episcopalis dignoscitur , et imitatio tuta et solida optimorum et sauctorum episcoporum elucet maxime. .
153쪽
QUATENUS FUGIENDI SINT HONORES
AD FEDERI Curi BORROMAEUM S. R. E. CARDINALEM . i. Cum admodum adolose ns Plautiam legisSem, veri sicli liis ille nunquam aninio excidit e virtute ambiret oportet, non favitoribus si): illumque snepe dum in Vel nota rep. Patria mea versarer, usurPare Consu VPram. Spoculum vitae comoedia est, Populum erudit comicus, damnat prensationes ambitiosorum, technas vituperat, virtutem commendat. Amabilis prosccto ost virtus et po-
pularis et et verissima illa Othnici homitiis sententia est rnihil est tam popularc , quam bonitas . Bonis , hoc est innocentibus viris , laedentibus neminom , ad bene merendum do aliis propensis, aliqua eruditione praestantibus, vel etiam invitis interdum tribu utatur honoreset nam diliguntur a bonis, in ore bonorum virorum fiunt, digni existimantur maximis omnibus honoribus, quamvis interdum honoris insignia minime consequantur ἰquandoquidem illis callidi homines insigitis illa praeripiunt. Utrum versiculus illo Plauti ad rem publicam ecclesiasticam , ad ecclesiam sanctam Dei , ad apostolicam romanam sedem accommodari possit, licet ne ambire etiam virtute insignia honorum maximorum , nimirum Episcopatus Cardinatatus, altissimac demum tiὶ Ampli. prolog. V. T8.
154쪽
sedis Pontificatias, et utrum ea iii re modus adhiberi queat, nobilis quaestis, et non infructuosa existimaturr quae ut tractaretur, non dialectico more, sed ali inan-to Ρlauius et sus ius visus os, Cardinalis Borromaee . optare. Cur autem ipse , qui te ob suavitatem ingenii , et virtutes plurimas mirifice diligo, hac in rotam honesta non obsequar , rneaque scriptione te istatua norente aetate Dou excitem ad copiosius hoc ipsum argumentum sane nobile tractandum Z cum ipse iam tactus senex occupationibus quam plurimis pastoralibus ita impediar, ut ne mediocrem quidem diligentiam in scriptionibus meis possim ponere. 2. Acutum, multiplex, Et superbum animal homo, naturae miserabili sane instinctu inter alios excellere . imperare Ceteris cupit, quamvis infeliciter ipse cupidi- latibus variis suis serviat; sibi praeserri aliquem, quamvis eo se virtutibus omnibus inferiorem cognoscat, Regerrime seri; et nemo est ingenio , dicendi facultate , cruditione aliis ita inferior, ut se eisdem iudicio superiorem esse noti existimet. Ab huiusmodi perversitate iudicii, animi aegritudines variae, detractio, maledicentiae, earum nutrix invidia, ambitio, prosiciscuntur; ut
admodum dissicile sit reperiri perpaucos in amplissima orbis christiani re publica , quibus persuaderi Possit, fugiendos csse honoresi eo dissicilius, cum probabilia
multa argumenta excogitata sint, quibus probatur, non
licere solum, sed generosi animi esse, adhibita etiam diligentia honores quaerere, ut quisque existimationem augeat suam ἰ ut familiam , in qua natus est, magis uobili tot et ut illis splendoris insignibus vellit excel- Icntis virtutis testimoniis excitentur illi, qui in eadem familia nascentur. Hanc etiam ob causam difficilius ea sententia Persuaderi posse videtur, quia mos obtinuit
155쪽
ut in rebus publicis, in aulis principum, Romae etiam ubi apostolica sancta sedes, in qua sedet Christi vicarius romanus Pontifex recte intelligendi , et bene vivendi doeiamenta dat) non admodum multi reperiantur , qui honores fugiant. Ilereditarius morbus hic est, filii Adae sumus . Lucifer parentem illum nostrum d cepit subdole, cum prius Evam matrem dccepisset. Volumus haberi, qui non sumus, quamquam ethnicus ille Socrates diceret compendiariam recte vivendi viam esse, si simus, qui haberi cupimus. Excellere inter alios optamus, vinci a quoquam turpe ducimus , doctiores et meliores haberi volumus , quam simus et iudicio in rebus tractandis nemini mortalium cedimus. Hunc ita modum decipimur speeie recti; non
virtutem , non optimam vitae rationem , non Dei gratiam , non caelestem Patriam, ad quam nati sumus , summum bonum plerique mortalium videmur existimare et sed praeserri aequalibus omnibus nostris, honores maximos consequi, divitias cumulare, in ore omnium vivere. Communis lite morbus est, aliter sentire paradoxum putatur ἰ irridentur qui aliter sentiunt et loquuntur. Nec mirum ἰ quia sophista mundus est; quia
stultorum plena sunt omnia ἰ quia mundus et Caecus , et miser, et ingratus est.
3. Alexander luxit, cum plures mundos philosophus nescio quis esse diceret, cum unius mundi se adhuc d minum non esse intelligeret. Caesar aequalem pati non poterat, et infelix Heroduin illa stirps, et ante illos Nabiichodonosor , et Antiochus extiterunt; et saevam tyrannorum plurimorum progeniem , monstra non Pauca imperatorum , qui miserandum in modum orbem ter
rae asilixerunt, dira ambitio , execrabilis bonorum cupiditas peperit. Luciferi imitatores, eiusque satellites,
156쪽
hominum non contenti obsequiis, Dii haberi et nominari voluerunte et in rebus publicis, in omnibusque administrationibus multae seditiones exortae sunt, et calamitates variae inde manarunt, quod optimam disciplinam fugiendornm honorum mortales n glexerunt: irrisi sunt potius, qui praeclarissimum et valide salutare hoc dogma doeere studuerunt. Putat aliquis se Dcum , quia bonoribus potitus est maximis. Nonne eadem illa quae perniciosi et infames etiam homines sunt consecuti TNero , Caligula , et ante hos Marius , SIlla , Pompeius , Caesar, et ita Graecia Alexander, et alii quam plurimi, ebrietate, luxuria , perfidia , et vitiis maximis contaminati , regnaverunt ἔ in quorum numero, filiorum etiam suorum homicidae saevissimi Turcarum tyranni , et barbararum plurimarum gentium crudeles domini extiterunt, et extanta
. Nec bona igitur per se, nec optanda est dominatio , cum perversis ingeniis, et flagitiosis hominibus sit communis. Non est optanda dominatio, vitanda potius; non quaerendi honores , sed fugiendi; pericula vitanda sunt, Pericula fugienda. Qui se exponit periculis, aunon censetur insanus y Dum honores quis quaerit, dum illos consequitur, dum illis valde cupitis potitus inter alios excellit, quibus periculis est expositus 2 quibus molestiis cruciatur Expetendum esse dominari ceteris, idque excelsi esse animi, vulgo dicitur. Non est ita. Nullum venenum, nullum gaudium plus formidandum
putat sanctus Beria ardus. Potestatem terrenam sapientes viri intelligunt esse non naturae insitam , sed consequi Potius culpam , brevem esse omnem Potestatem , subiectionem verius quam dominium continere, multum habere periculi, multum oneris , punitionis Plerumque multum, eum noceat ei qui magis videtur posse. Non
157쪽
concessisse ab initio auctorem rorum omnium , dominium homini ut praeesset hominibus , sed potius animalibus ratione carentibus, cum in sacra genesi scriptum si te faciamus ii ominem ad imaginem , et similitudinem nostram, ut praesit Piscibus maris , volucribus caeli , et bestiis terrae. Pares esse omnes homines sanctus scribit Gregorius; non esse datam praelationem hominibus, ut pracsint, nisi volucribus et piscibus, hoc est hominibus cpia tenus induant taetem illorum . Non esse laudabilem cupiditatem dominandi, cum charitas, ut sanctus scribit apostolus, non sit ambitiosae terrenam potestatem esse baculum arundineum, ut Spiritu Dei amatus Isaias illis verbis indicavit: ecce considis super baculum arundineum. Imperium in alios homines res sublimis, altissimus locus, videtur; sed est locus insimus, inferno proximus, et a caelesti Patria valde remotus. Facilis est enim illius descensus ad inferos, dissicilis ascensus in caelum ἔ cum saepe sint, ut per Davidcin sanctus docuit Spiritus , ut verissimum illud esse comperiamus , deiecisti ros dum ndlevaren
5. Ut dignitatos modis indignis obtineant, viliores
sunt homines honoribus maximis Potiti , quam antea suerint; et fiunt valdo ignobiles , ut sanctus apostolus iudicavit: quia, ut Salvatoris utamur vcrbis, quod altum est hominibus, abominatio ost ante Deum. Unus , et ille solus est dominus Deus. Beges, principes, et om nium generum administratores, ministri sunt Domini uuius. Superbi ambitiosi, cupita dignitate acquisita , praeter horribilem diaboli servitutem, et vitiorum quibus contaminati sunt, servient etiam illis, quibus videntur dominari; illorum querelas audia ut, eorum odia, seditiones, conspirationes, timeant necesse est. Potestas
158쪽
I 23 locus est spiritualibus deliciis vacuus ἔ alta enim sic cantur , ima replentur, ut sanctus Augustinus scriptum reliquit. Saepe puniuntur aliqui magistratuum et maximorum honorum adeptione e nam cappa Pluvialis ceteris vestibus superponitur ad vestium aliarum conservationem ς non quia carior habeatur, sed potius ut sola deturpetur. Misericordiarum pater, et Deus totius consolationis, quos valde diligit silios, a periculis liberos tutiore in loco 'collocat; ut pateIGmilias solet, qui ad labores maximos perserendos, et ad pericula subeunda servos mittit, si lius diligentor custodit et filios virtutibus variis exornat, sorvos in pulvere deturpari permittit. De quibus viris prophcta sanctus Isaias verba illa protulit r erit vir , quasi qui absconditur a vento ,
et Celat se a tempestate. Revera tutus est, cum in imo degat. Quam rem sanctus explicat Augustinus, cum
scribite qui in imo ost, non habet, quo cadat; bonis spiritualibus abundat , velut vallis sertilis , quam Spiritus sanctus indicat in Davidis psalmor valles abundabunt frumento. Daemones , qui ob suam superbiam de caelo in prolandum miseriarum delapsi sunt , cum maxime invideant illis , qui sublimi in loco constituti sunt, illos oppugnant acriter, illorum expugnatione
se quam plurimis dominaturos arbitrantur. 6. Verum, Borromaeo Cardinalis , ut rem verissimam , quae Paucissimis Persuaderi potest, honores sugiendos esse, firmissimis rationibus demonstremus, brevitate cum diluciditate coniuncta quatenus fieri po
test utamur, et cominus contra vulgus, contra ad
ministratores mundi, contra aulicos plerosque pugnemus. Victoria erit penes nos , si veritati debitus cxhibeatur honor , si vanitas non diligatur , si non quaeratur mendacium , si umbr as mortales non sectabun-
159쪽
tur, si laudem solidam, veros honores, salsae glorio-Iae et inanibus splendoribus anteposuerint . Hunc in modum iacula in vulgus insipiens, in homines honorum cupidissimos, qui titulos nescio quos tamquam idolum sibi faciunt et colunt, contorqueam. Si quaerenda, si amanda humilitas est, fugiendi honores sunt, Si vitae tranquillitas optanda est, quaerendi minime honores sunt. Si molestias , quas assert varias et magnas inultorum in quempiam concitata invidia, sentire nolumus , nou solum a petitione honorum, sed ab omni cupiditate dominandi, abstinendum est. Si varia et multiplex rerum cognitio , quae assidua lectione comparatur , existimanda est valde , si altissimarum rerum, novissimarum in primis, meditatio praestantibus viris digna est, contemnendi honores sunt. Si discrimina vitae , si pericula pcrditionis acternae vilare cupimus , Praeferri ceteris et honores appeteru non de-homus. Si rex regum et dominus dominantium Christus imitandus, eiusque sanctam vitam exemplar recte
vivendi nobis proposuimus , ut proposuisse debuimus, splendoris insignia omnia vi lauda sunt. Si .sanctos apostolos, et innumerabiles alios viros solidis virtutibus praestantes, incirtos Dei martyres, sanctos doctores, et consessores , et veros Dei eremitas angelicam vitam degentes magnificamus, ut debemus, honorum eupiditatem vituperare, eorumdemque adeptionem ut periculosam debemus existimare. Si mortem aliquando meditamur, non esse magni iaciendos honores, spe
nendos potius ducimus. Si ultimum ei horribile iudicium consideremus interdum , et horribile illud tribunal , ante quod adstabimus omnes, ante oculos nobis ProPonamus, eligemus ante tremendum illud iudicium
accedere abiecti potius, quam ulla dignitate elati. Si ca Duili od by Cooste
160쪽
lestem patriam cogitamus, ut cogitare debemus, Matissimam illata Hierusalem, in qua sanctissima Trinitas in altissima sede constituta, naturam angelicam et felicissimas animas perpetuo exhilarat, terrenos despiciemus honores , ut tutius ad captestem gloriam Perveniamus. Si denique miserrimum inferni locum , et Perpetuo lugendam tragoediam illorum , qui Dei visione privati sempiternis cruciantur poenis , interdum animo volvamus, cum Iocus ille infimus despiciendus
et fugiendus maxime , superborum et ambitiosorum hominum plenus esse dicatur, inanem omnem gloriam, ut ambitionis et superbiae nutricem , detestandam et sugiendam maxime intelligemus.7. Haec omnia capita aliquanto uberius explicabuntur, ut verissimam quam proposuimus sententiam de
fugiendis honoribus explicemus. Ubi est linmilitas, ibi
et sapientia, ut Salomon ait. Humilitas est virtus altissima, philosophis non admodum cognita, qua quisque seipsum cognoscit, et variis huius vitae Periculis expositus sibi attendit, sibi cavet, Deum timet; tamquam Peregrinus, exul etiam, adspirat ad patriam. Raram esse honoratam humilitatem sanctus scribit Bernardus, cum in regum, Principum, et potentium virorum aulis, vix tanta reperiatur virtus ἰ quae ceterarum omnium sundamentum est; quae ita requiritur in christiano viro, ut beatissimus pater Augustinus interrogatus, quid primum esse in christiano iudicaret, quid secundum, quid tertium,
responderit sempere humilitatem. Est sane mansuetudinis soror, alumna continentiae, et custos pacis, ut innumerabiles huius virtutis laudes omittam. Beatos Pauperes spiritu , hoc est humiles , verae sapientiae magister Christus docuit; ipsorum dixit esse regnum caelorum et tantumque est eximiae huius virtutis ius, .ut soli exal-