Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

tentur humiles. Et idcirco scriptum est i qui se humiliat, exaltabitur. Et alio in Iocor exaltavit humilitatem ancillae suae . Divinae sunt hae voces , ut est etiam illar qui se exaltat, humiliabitur. Non fugimus

honores sed appetimus, inanem gloriolam aucupamur, imperare aliis volumus, nominis celebritatem avide nobis comparare studemus . Hoc est humilitatem despicere , hoc est exc Isam virtutem contemnere, hoc est

nolle imitari Christum, qui dixit discipulis suis et

nobis : discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Hoc est Satanam imitari, non Christum. Christus enim rex regum, et dominus dominantium fugit in montem , ut terrenam et regiam potestatem sugeret. Legimus quid Satanae contigerit propter sua insuperbiam, qui praestanti dignitate mitii me contentus , altiora cogitans, infeliciter in tantam miseriam prolapsus est. Sed o clementissime caeli et terrae.Domine , qui admirabili providentia orbis terrae rem publicam gubernas, deponis Potentes de sede , et exaltas humiles t Caesaris, Pompeii , imperatorum plurimorum , regum , principumque infelicissimos exitus I gimus , illorum extincta est memoria , aut Omnium sere iudicio damnata: imitatores Filii tui, qui exinati ivit semet ipsum formam servi accipiens , diem suum cum felicitur obierint, magnam Dominis celebritatem sunt consecuti. Quem locum, Borromaee, Paulo post

fortasse tractabimus: nos qui humilitatem amandam non immerito statuimus , honores tamquam venena humilitatis , quae illam plerumque extirpant, fugiendos

esse Ceu Semus.

8. In qua sententia confirmamur, quia vitae tranquillitati studemus maxime. Nam qui honores quaerit, iudicia homi uum de sc extimescit, Potentium verba ,

162쪽

27 nec potentium tiantum, sed rumores otiam vulgi Ponderate ut uno verbo dicam, dum scrvit ambitioni , servus sit omnium: dum odium otiam maiori in timet, voritatem negligit, mendaciis assuescit, adulatur, suspicionibus

variis a Illigitur , interdum detrahit aliis: invidiae tormento , quo rauni, ut poeta illo dico bat, maius non

iuvenere, Cruciatur, in somnos saepe ducit noctes et illis, litibuscum versatur, molestus miseram vitam ducit. Hoc

ipsum quod dico philosophi multi cognoverunt, qui insignibus omnibus honoris virtutem arit ponendam cutI- sucrunt; et illis honis , quae a parente natura, dicamus rectius a largitoro bonorum Deo , acceperunt contonii , mente nimirum , voluntate, memoria , sensibus , Oculis in primis et auribus fruentes, tamquam totius Orbis tori ac rei publicae cives, caeli pulchritudine, torrae Ductibus, hominum societate, artibus, et scientiis variis, seipsos oblectantes, beatitudinem qua si runt et iIuam adumbratam valde aliqui eorum se roperisse gloriati sunt, re vera in exilio et vallo lacrimarum reperire minimo potuerunt; cum in caelesti patria sp randa sit,

et in sanctissimae Trinitatis visione et fruitione sit constituta. Huius tranquillitatis, huius interioris pa- Cis et quictis, quo quisque est sapientior, eo certe est avidior et et studiosi, ct avidi fuerunt et sunt innumerabiles homines , qui ex variis quotidianae huius vitae fluctibus, voluti in Portum se recipiunt, et

in monasteria se abdunt ἰ quorum tamen pacem et tranquillitatem ibi perturbare non desinit perennis animarum nostrarum hostis Satanas , cum appetendos esse illis suggerat honores nescio quos , miserabiles quasdam Praelationcs , Citras , sollicitudines , asilictiones intolerabiles. 9. Et inter varius miserias, quibus Praestans ut

163쪽

I 28 QUATENUs FUGIENDI

multiplex animal homo est expositus, hanc non minimam prudentes viri existimarunt, quod invidiae telis subiectus est; quam molestiam magnam , quod incommodum, nemo sugere potest, qui honores non fugit. Cum enim verissima sit illa sententiae veritatem, odium et virtutem, invidiam ς facilitatem, contemptum parere; extenuatur, et sere extinguitur invidia, si virtus se ipsa contenta sit, ut esse debet et quod quamquam non semper contingit, accidit tamen plerumque. Extat Gregorii naalangeni egregium exemplum , qui cum egregia doctrina, et excellentibus pastoralibus virtutibus esset praeditus, in tantam episcoporum invidiam incidit, ut patriarchali sede constantinopoli lauarelicta, memorabilia illa verba protulerit: si propter

me tempestas haec exorta est, proicite me in mare .

Et illa e vale cathedra nutrix invidiae , et origo Perturbationum multarum mearum. Hinc philosophicum illude sic vive , ut lateas. Hinc bonorum contemptus, magistratuum, maximarum dignitatum, regnorum etiam taedium, quod non Paucos cepit, ut instantur historiae . Petrus Damianus episcopus ostiensis CardinaIa- tum reliquit. Sanctus Hieronymus cum Romae magno in honore esset apud sanctum Damasum pontificem, cumque tu conscribendis Epistolis pontificiis adiuvaret, sponte discessit, et Bethleem angustias tantae urbis amplitudini praetulit. Sanctus Arsenius Honorii et Arcadii augustorum praecePtor, et iuventutis moderator, spretis aulae imperatoriae honoribus, ad deserta loca Commigravit, et factus est monachus. Vulgare admodum est illud . optabiliorem esse statum i Ilum quo quis invideatur, Eo in quo ipsi ceteri compatiantur. Ille lanion assectus , quo quis humanis Compatitur miseriis, et illi qui compatitur est utilis, et illis in

164쪽

I 29 quos misericordiae assectum exercet, est fructuosus. Invidia et invidentem enecat , et perturbat incredibiliter illos in quos concitata rate est enim mater calum uiae , ut sapiens dicite conturbat etiam sapientem , discordiarum Et intestinorum Odiorum altrix , Pacem

aufert, corrumpit quietem , affigit tam ilias , perturbat

civitates , confundit regna , vexat ecclesiam , satanicam sobolem auget, sanctissimam Trinitatem mirandum in modum ossendit, infernum summopere dilatat, tem Pestas saeva , Pestifera lues, calamitas orbis. Quae sugienda est maxime, magno studio exterminanda, externarum rerum contemptu, divina virtute, humilitate,

et meditatione assidua caelestis patriae, ad quam qui adspirat ex animo, honores sugit, et fuga illa iacilla omnia vitat invidiae; ut sancti plurimi viri soceruiit ,

qui sanctam paupertatem sequentes, et angElicam vi tam degentes, Deo et angelis noti, ignoti mortalibus , iter ad beatissimam Hierusalem feliciter conse- Cerunt ἰ sancti apostoli, martyres , consessores , Plurimi sancti eremitae, beatae virgines, Sancti Benedictus, Dominicus , et Franciscus , qui innumerabiles homines vitae exemplo, et sanctis regulis , ab invidiae ve-Meuo praeservarunt, et ad caelestem Patriam perdu

xerunt.

lo. Et variarum ac maximarum rerum cognitionem,

honorum fuga parit. Cum enim in novis comparandis amicis, in savitoribus conciliandis, multum temporis ambitiosi terere soleant, suspicionibus variis aemulationibusque distrahantur, eorum animns inani plerumque Spe, timore vano , acri dolore , et inepta laetitia , inin

quam fluctibus iactetur , nihil altum miseri , ut hil sublime cogitant, in honis libris leviter versantur : si laborem aliquem interdum in sacra theologia, aut in iure

165쪽

canonico ponunt, omnia ad honores consequendos cum reserant, doctrinam servam faciunt ambitionis , perverso ingenio viri , qui lubricos et fugiendos honores

scientiae, quae valde expetenda est, anteponunt. Quam suavis sit animorum nostrorum pastus cou templatio , quam deliciosus cibus sit multiplex rerum cognitio , fructuosus etiam si ad aliorum utilitatem reseratur,

sicile novit is qui deliciis huiusmodi aliquando est de .

lectatus. Nec Socratem, nec Platonem, nec Aristotelem, i Iosophos summos rem publicam unquam attigisse legimus et honores , qui tantopere vulgo expetuntur , prudenter sugisse instantur historiae . Sebolam etiam stoicorum, et ante hos Pythagoram, in eadem scimus suisse sententia , qui honestum otium molestis occupationibus anteferentes, umbram virtutis pluris secerunt , quam inanes honorum splendores. Qui sanctos apostolos, doctores ecclesiae , et innumcrabiles alios sanctos qui honores fugerunt, recusant imitari, Caesarem , Pompeium , et ante hos Alcibiadem, et alios, qui in robus publicis degentes summum botium in adipiscendis honoribus Constituerunt, miserabiliter imitantur. Aulici homines vani, queruli, plerumque subdOli , magno pretio perpetuam animi sollicitudinem ementes, si hi aliquem praeserri, Calamitosum existimantes, honorum cupiditate se ipsos cruciant. Homines huiusmodi ambitiosi in solicissimi sunt , qui amicitiam hominum sallacem Dei amicitiae praeserunt; cum nimis honorati sint amici Dei, iidemque sint humiles, honores tamquam Periculosissimos scopulos fugientes. Sanctus Bernardus in libro de consideratione, pontificatum Eugenio discipulo a Cardinalibus dolatum vehementer dolet , et quantopere fugiundi sint honores ostendit, cum in hanc sentcntiam scribit discipulo: condolere se illi,

166쪽

si doleat ad altis si inum illud politis eatus fastigium se

suisse evectit m et si uoti doleat , se dolore magis. San- Clarum autem Congregationum , quas religiones nominamus , institutores et Fures , sanctum Benedictum ,

Dominicum, Franciscum, ut Hieronrmum et Basilium omittamus, honorum suga delectatos maxime, colloquiis eum Deo, et divinorum mysteriorum meditationi intentos fuisse legimus. Habuerunt lai omnes moderationis suae quam plurimos imitatores. Nec huiusmodi moderationis . et honorum Contemptus, quemquam unquam Paenituit: ut adeptionis maximarum dignitatum

paenituit saepe plurimos, qui hominum de se iudiciis

non responderunt et .et se Osficio suo defuisse, tandem

aliquando intellexerunt. II. Haec, Borro maee, pro tuo acri iudicio conside-Ta , et observa quanta piis viris oblata sit lugendi materia, praesertim in aulis degentibus, in quibus haec

quae scribimus paradoxa putantur, et ambitiosorum hominum plena sunt omnia: cum pauci etiam inveniantur, quos ambitionis pudeat, qui licere non arbitrentur summa diligentia honores petero, se ipsos occulta quadam ratione laudare , callide ostentare ingenium , t doctrinam saniam lite sanctimoniae aucupari , illabi in animos eorum qui gratia et auctoritate apud Politificem summum valeant. Eo magis lugenda, Cardinalis optime, haec sunt, quia est morbus incognitus , quia non Prrcipitur , quia malum putatur bonum , quia vitium laudatur, quia pestis huiusmodi scrpit, quia vix

est speranda sanitas in tostini et deplorati morbi .i et . Sed videor audire disertum nescio quem aulicum, qui contra hau verissimam se utentiam dicat: fugam hanc quam laudamus honorum , esse perniciem civilis vitae, inertes homines Esscere , rebus gerendis iue-

167쪽

ptos, suis familiis inutiles, ab huiusmodi hominibus

nullas civitates illustratas e cupiditatem vero honorum alere industriam, fovere studia litterarum, egregios multos libros conscriptos esse et ad romanos Politifices missos ab hominibus honorum cupiditate ineen.

sis , ex quibus ipsi laudem , et studiosi bonarum litterarum utilitatem perceperunt οῦ honorem artes alere: stoicam esse sententiam quam defendimus . Quae om-tita adulterinae euiusdam prudentiae sophismata sunt δquandoquidem nec minius , nec Naziauetenus , quies scopatus quanta maxima potuerunt diligentia sugerunt , iuertes unquam sunt habiti nec otiosi. In do. serto sanctus Ioh. Baptista, Hilarion, Antonius , quamquam solitarii, vixerunt in colloquiis cum Deo , et in meditatione rerum altissimarum excellenter occupati . Haec altrix theologiae et praestantissimarum artium et seientiarum appellanda est ambitio, pietas Potius, et mentis quaedam devotio. Haec, non gloriae cupiditas, ecclesiasticum nobis Aristotelem aluit, sanctum nimirum Thomam aqui uatein, qui nunquam ad scribendum aliquid accedebat , qtain autea orasset. Nec ullus unquam magis civitatem aut oppidum, in quo natus sit illustravit, quam Assisiuin seraphicus Pater Franciscus illustravit. Stoicam, Burro mace, non defendimus sentcntiam quamquam non sem Per erraveru ut

stoici ; sed veram philosophiam sequimur, solidam sapientiam a sanctis prophetis ex ore Dei prolatam , et

a Christo rege, et magistro nostro sanctissimae suae vitae documentis comprobatam , qui cum popuIus illum creare vellet regem, sugit iii montem solus. Nemo potest explicare quantopere saltatur , Et saltat mundus .

Errorum fortasse hic est maximus , talita rerum externarum cupiditas, et admiratio praesertim honorum, Dissiligod by

168쪽

qui dantur plerumque callidioribus , et doctioribus negantur , qui magna cum animi sollicitudine quaeruntur , aemulatione , maledicentiis , et ea lumniis ἔ paulo etiam post amittuntur , cxercentur timido , anxie , et maximis cum existimationis et sal litis periculis praese

tim aeternae.13. Quod si quis interdum mortem consideret, quae diu abessc non potest et nihil enim , ut Ethnicus ille dicebat, in hac vita est diu et non video cur tot laboribus, tanta animi sollicitudine quaerendi sint nescio qui tituli, quibus brevissimo temporis spatio non dicam quis fruatur, dicam potius insnniat, et levitatem ostendat suam. Egro us titulus, et maxime exoptandus est titulus regis. o domine , o frater , o sili , o bone Cardinalis Borro macet Roges etiam eramus, si sapiebamus, antequam Cardinales essemus ἰ reges sunt omnes , qui Christi vexillum sequuntur, quia regis filii, quia regis fratres , filii enim Dei adoptivi nominamur et sumus , fratres Christi , ut apostolicis verbis utamur , coheredes etiam futuri caelestis patriae. Sedo miserandam rem l Regiae sublimitatis obliti plerique mortales infeliciter serviunt hominibus , ut ab illis honores consequantur. Dum enim nunquam cogitant se Christianos esse, in hane lucem missos ut caelesti regno aliquando potiantur, student regnare in exilio, in valle lacrimarum, in umbra mortis exultant, si Praeserantur ceteris. Sunt vera , quae dico οῦ sunt paradoxa, non nego ; prudentibus tamen et piis viris probantur maxime. Tremendum aliquando iudicium qui cogitat, et sedentem Christum regem regum et dominum domi nantium in altissimo sui throni solio sibi ipsi ant ocu los mentis ponit; so redditurum esse rationem et actionum et cogitationum et verborum etiam otiosorum, exi-

169쪽

QUATENUI FUGIENDI

tum non extimescct Et cum verum sit, quod aliquando Poctae, apertius etiam nescio quis Epictetus stoicus scripsit, humauani vitam scynae Cuidam esse similem, in qua agatur comoedia et sintque comoediae Par tes variae a personis variis cxplicatae ἔ explorataque sit ros Omnibus , perso uatos plurimos diversas ageret 'rsonas, quas r vera non Sustinent; in comoediis

enim plerumque ignobiliores diademata gestantes re-gos repracsentant , nobiliores viri Servorum personas vi serunt, imbolles Thrasones estingunt; ut uno verbo dicam , in comoediis lictioniim Pleua sunt omnia et ita ostin hac vita, praesertim in nulls principum et regum. Quod si interdum quispiam ita secui I loquatur: CO-moediarum aliquati do sitiis erit et necesse erit Personam

Exu Erct . nuda erutit Omnia aule oculos tremendi rogis ,

ita terrogationes erunt graves , acutae , horribiles , horrendus illic orit timor et non video cur huiusmodi meditatio ab omni ambitione quemquam non deterreat, i honorum sugam non facile suadeat. i. Nam Pralater illas communes Examinationes, quae ad opera misericordiae pertitient, in quibus si rite a nobis responderi queat, beatitudo consistit nostra et et si deiiciamus, aeterna miseria: rationi consentaneum est interrogationibus pluribus, et vehementiori biis veluti tormentis acturum esse insiissimum illum iudicciri cum illis, quos in sublimioribus dignitatibus constituerat, et veluti minis tuos suae voluntatis uai versae orbis terra rum rei publicae , quam Patertio amore Complectitur, Praefecerata et huiusmodi voces prolaturum altissimum regem credibile ost ad Episcopos , ad Cardinales , et ad summos etiam Pontifices , qui adstabunt ante eius tribunal reddituri rationem rerum a se gestarum: Iegati suistis mei; pastores, magistros vos Cousti tui, Patres vos

170쪽

dedi populis meis et quid ogistis 3 Lucem mundi ut

tenebras errorum eiiceretis, sal terrae ut christiana sapientia ecclesiam condiretis , vos constitueram ἔ Ostendite, quos illuminaveritis, quam orbis terrae partem sapientia vcstra condieritis. Quae dixeram discipulis meis , ad vos etiam perIinebant; hortatus vos fueram ad mei imitationem verbis illis e discite a me , quia mitis sum et humilis corde . Mansuetudinis vestrae et humilitatis exempla , quae dedistis , recitate. Dixeram vobis etiam, negotiamini, dum venio. Negotia mea su ut opera pietatis, Propagationes sanctae religionis, lucra animarum meo sanguine redemptarum ἰ reddite mihi rationem negotiorum vestrorum , ostendite animarum lucra. Baculo illo vestro pastorali quem tradidi vobis , quos in disciplina continuistis 3 quos in

viam roduxistis Τ Dixi saepe ne timeretis et quotus quisque vestrum verbum asperum timuit, Et indulgentia sua multos deteriores secit Z Et mitra, quae cognitionem

utriusque testamenti requirere videtur, et ornamenta episcoPalia omnia vereor , ne contra uos episcopos Clamentς emcutitae legationis, aut si non omentitae, negligenter saltem actae nos accusent ἰ oves contra Pastores,

filii contra putres, discipuli contra magistros insurgant. Vis dicam, Borromaee 3 Purpura haec nostra , birretum hoc nostrum rubrum, galerus etiam sollemniter in sacro consistorio acceptus, quae nihil aliud indicacit nihil testificantur aliud , nisi cardinalitiam caritatem , vereor ne extremo et tremendo illo die aliquos nostri ordinis accusent, contorqueanturque illae interrogationes in nos r ostendite ardentem caritatem aliqui Vestrum , quam Profitebamini, cuius signum in vestris capitibus gestabatis. ib. Quid reseram quae eoinmeriter verba , qui-

SEARCH

MENU NAVIGATION