장음표시 사용
611쪽
meis non lauta sPd copiosa et communis est e na. Tu ma ita struis tecta: ni ego in Pur, is non minus laetus vivo: te operiunt pictae testudines et aurata laquearia, me vero non
bene dolata ligna, calami et imbrices ab imbribus et eaumatibus defendunt; at laquearia mihi sunt chelum ipsum, et nota sidera, armatus auro Orion, Arcturus, Pleiades, Hyades, geminique Triones, et gemini fratres Helenae: lucida testudo,
lacteus circulus, commiSSurn eaeli, et heatorum hia. Iuxta hanc liquit a Iovis, et ipse pater medicinae APSculapius, et cetera sidera, quae enumerare non est praesentis noxotii. Quis pulchriora poterit struere tecta3 Quae testudines ditiores, quae aulaea, quae gemmae, qui colores his aeternis luminibus com parari possunt 3 Haec cel tia semper spectare debemus, et illa humana contemnere: ab his sedibus egressi ud easdem redi-himus, ut eum Superis aeternam beniumque Vitam agamus. Vides igitur, princeps optime, clunii tum mihi conducunt mea studia, sium tum illis nocent Sua, quibus assectata sunt
omnia. Me professionis mene homines nitenum putant, cyI niam eorum nec dogmata nee mores Sequor. Cultorre vero
latinae linguae me tamquam non satis latinum non admittunt. Ita Die convenire mihi videtur conficta ab Horatio labula. Quid igitur saeiam, mi Aquaevive 3 Incusarem ego fortunam meam, nisi viderum i lem, quod nune mihi, antea principi me-illeorum Galeno contigisse, qui Oh sustus medieorum Romam , ut ipse ait, πολυανθρωπον, hoc est multorum hominum, fugit; t neseientibus amicis, relicta domo et parva familia, per Ilrundusium et Ca ,sioIwiam, quae est in Corcyra, Asiam Pellit. Lirique me carpunt; ego Dei nOPriti exemplo utrosque rideo. Sic res se habet: iu tibi places, ego mihi. Inter te meque hoc
interret, quod tu mulos auctores, ego Imo8 colo. Nemo hominum maledicin vitare potest, etiam si hene 1 ixerit, si neminem laeserit. Maledicum enim ex sui natura et mordax est humanum genus, nec minus in nitorum vituperationem, quam in sui laudem promptum. Pateri ut narrant, Senex ex urhe in agrum ducebat parvum silium. Λsellus modicum iUrtabat viaticum. Obviam V nerunt quidam, quibus, ut saepe necidit, maior cura PSi nii
612쪽
DP sTOLA XVI. GAInae rei, quam Suae; qui salute data redditaque, Sic senem puerumque nilocuti sunt: o insana capital Seneri puerque ob ae. talem infirmi, pedes per arenas trahitis, asellus Vacuus onere sequitur. Senex ascendit. Subinde alii occurrunt, incusant senem, qui tam lmnae indolis puerum satigaret; ipse iam satur vitae, tantam sui curam haberet. Is enim mos est iis, qui maledicere solent, Semper sub umbra quadam boni, mala leniter invehunt: non aliter quam nos mediet, qui sub melle amara medicamenta condimus, idque Taelmus non solum quod iuillo optime et diu servantur, sed etiam ut natura quae mellis nvida et dulcium rerum amica est, simul cum melle trahat et illa medieamenta. Acer mi is maledicendi modus, nee minus capit honorum, quam malorum aures. Descendit pudibundus senex, ascendit puer. Qui tertio loco obviam veniunt execrantur puerum, qui patris senis tardipedis et luminibus paene orbi non miseretur. Ascendunt ambo. Qui quarto loco veniunt, necusant ambos, qui tam bellum et pinguem asellum agitarent ad mortem. Invenit et asellus qui sui misererentur. Adeo est ingeniosa ad maledicendum mortalitas lTalis est, Aquaevive, vita: quacumque eamus Via, Semper obtrectatores obviam habebimus. Nec putet quisquam laudem aut vituperationem bene aut male esse mortalibus, quod recte aut non recte vixerint, sed esse, ut nit A. Gellius de Epicteto philosopho, ignotas causas ad quas paucorum potuit pervenire curiositas. Haec quaestio philosophorum et sanetorum virorum mentes sollicitavit, nee soluta ab aliquo est, quem ipse noverim. NOS , . quaevive, vivamus recte quoad possumus: fia-piamus cum iis, cum quibus vel errare nohis laudi est. Iudicia hominum tanti faciamus, quanti ipsi nostra. Ceteras cura Diis immortalibus relinquamus. Vnte
17. AD BELI ABIUM AQUAEVIVUM DE NEOPHYTIS.
Vanissimum osse, illustris prinoem, iudicium plurimorum constat, qui de statu hominum secundum vulgi opinionem ludi eant. Nos de salsa nobilitatis appellatioue satis multa dixi -
613쪽
mus in epistola, quam quondam Sub hieronymiana porticu ad Gelasium tuum scripssimus; Iaec non et alibi hunc locum tractavimus. Quouiam in hac re video caligare humanum genus , quod honores- saepe dat itidignis et famae servit ineptum : quae maxime laudi dare deberet, novitatem vituperat: nescit praestantiorem esse nobilitatis nut divitiarum nuclinrem, quam qui vel bene inventis utitur; et architectum artismce, et magistrum discipulo. Facile rei inventis addere, at invenire disseile. Et quamvis disicile Sit, ut Galenus nit, eundem incipere, et perficere, tamen Aristoteles ingenue, ut philosophum decet, latetur nos aequum esse reddere non modo habere gratiam, non Solum iis qui bene, Sed iis qui male dixerunt;
moverunt enim mentem nostram ad speculandum et ad investigandam veritatem. Nationes Omnes sua halami vocabula,
quibus alienigenas notavi, Latiui externos, Graeei barbaros, Iudaei gentes, Tureae horrido quodam Verbo gauros nuneupant, quod a Iudaeis ortum puto, illi enim gentes goim appellant. Rnbbi Moses vir doctus, qui aetate Averrois soruit,
inquit, arabidam linguam a iudaica sicut latinam a graeca originem habuisse, corrupte tamen. Qui veritati Serviunt, re ipsa non nomine iudicant omnia. Ideo apostolus Paulus dixit: iu-ter Iudaeos et Graceos non est distinctio. Sapientis mulieris ad romanum regem sententia est: quis SIS, non unde natus siS, reputa. Nec miror si puellus decipiatur; sed hoc mirum est, multos eorum, qui Sapientes habentur, in hoc errore volutari. Multi gallicam, nonnulli germanicam, clariores troianam originem ostentant. Si nostra ut aliena iudicaremus, Si genus quiSque Suum examinaret, inVeniret
multos Laomedontes, multos Tantalos, multos Gyges, multos Sisyphos, complures Dionysios et Autolycos, unde genus duxit illo tot voluminibus a poeta cantatus Ulysses, multas Mindeas, multas Phaedras, multas IIeiunas, multas Deianiras, Pasiphes, Ariadnas, Tarpeias, Lupas, Ilias, et genus invisum et
rapti Ganymedis honores. Ingrata certe latinitas Pst. Quae Vitia, quae scelera Graecis non obiicimus 3 n quibus omnes
ingemuis, Si quas habemus, disciplinas accepimus. At Graeci, Chaldaeos, Magos, Aegyptios, Iudaeos, a ciuibus nonnulla ne-
614쪽
585 EPInoua XVII. reperunt, Olunt, celebrant, et paternae venerationis uomen illis indiderunt. Nos erga Graecos parum grato animo sumus. Eos vero qui a Iudaeis profecti sunt detestamur, ne probrospnominamus neophytos. Si Christiani sumus, si semen Abrahae nos esse quotidie palam in templis profitemur, si Christum magistrum et dominum colimus, quare iudaicam originem inter omnes harbaros in omni virtute praestantissimam et iustissimam abominamur Nullus meorum ex Iudaeis progenitus est, sed ex Italograecis et iis sacerdotibus secundum ordinem Melchisedechi, hoc est seeundum ordinem iusti regis, qui ut et nos Christiani panem et vinum sineerum sacrificium offerebat. At si timis ex Iudaeorum nobilissimo et anti ivissimo genere ducat originem , dummodo cum Christianorum orthodoxa fide recte sentiat, eum nobiliorem putaverim, cpiam si ex barbaris et iis regibus natus sit. Nonne dominus et Deus noSter ex beatissima virgine, et tamen iudaea, ex Davidis inclyta prole natus est 3 Princeps apostolorum Petrus, ceterique apostoli et evangelistae, non troiani, non graeci, non latini, non galli, non germant suere, sed iudaei. Paulus doctor gentium, vas electionis ait: Hebraei sunt3 et ego. Israelitae sunt 3 et ego: ω-men Abrahae sunt7 et ego. Idque sibi gloriae dari existimabat, quod erat ipse a stirpe genitus, non in ramis, ut ipse nit, insitus, aut neophytus. Unde leges habuimus 3 Qui nos cultum veri numiuis docuerunt 3 Qui nos bonis et sanctis moribus instruxerunt Qui nos ex foedis sacrorum ritibus liberaverunt Qui nobis viam ad regnum caelorum aperuerunt Nonne ludaei suere 7 Cur igitur nbominamur et turpi nescio qua ninpellatione notamus, quod re et saetis probamus7 Quid in templis legimus 3 Livii deeades, an Herodoti musas, aut bella gigantum, aut Platonis leges et rem publicam, aut ethicos libros et politi eos Aristotelis 3 Legimus, cantamus pentabiblum et saeram illam historiam salubribus et divinis praeceptis plenam, et Sanctorum prophetarum monita, psalm et epistolas, et actus npostolorum, et di, inissimam christianam philosophiam quatuor evangelia, quibus nec Atheniensium, nec Laceda moniorum, aut Crete tum, nec Romanorum, nec ipsius Pla,
615쪽
tonis leges , nee duodecim , quarum memoria abolita es , t hulae comparari possunt. In his multa sunt, quae ad rerum publicarum et populorum, aut ad potentum, aut ad regum utilitatem scita sunt: in illis vero nihil est nisi divinum et sanetum, reetum et plum, nihil quod a vera lustitia discrepet. Cur igitur, ut dixi, eos damnamus ne detestamur, quorum instituta et sanctisSlmos mores amplexamur Pereurramus veteres hiStorias. Quae gens nobilior, quae antiquior ot melioribus orta auspiciis, quae Deo gratior suerit, quam genus Iudaeorum 7 Ante captam Troiam Graeci rudes et litterarum expertes erant, et ut antiquissimi hominum Aegyptii, apud quos diu versati sunt Iudaei, aiebant: Semper pueri Graeci, nec quisquam ex Graecia senex. Linus, Orpheus, Musaeus, Homerus, Hesiodus, multo post captam Troiam suis- Se posteriores, certum est. Τempore belli troiani res Iudae rum B mple ac magnifice sorebant. Sed multo ante eversam Troiam, et primam Olympiadem, leges divinas divinissimus vir Moses Iudaeis dederat. Pentabiblus illa sacratissima, eui omnes homines consentiunt praeter paucos, qui se nimis sapere putant, Vetustimima est et omnibus nationum libris antl- qmor; prima scriptura omnium quae in orbe terrarum habentur , unde tamquam e fonte leges Omnes emanarunt: in qua de origine mundi, de primordio rerum, de caeli, Stellarum, elementorum creatione, deque eorum distinctione, de ortuli Ominum, animantium et plantarum tam sapienter et eleganter, quam Vere et pie Scribitur; de separatione humani generis in varias provincias, de ldiomatum confusione, et de sancti Sol iustis legibus et institutis digito Dei scriptis. Non hie Centauros, non Gorgonas, Harpyiasque invenies, non potetentosam illam metamorphosim ethnicorum. Quid plura Omnia, quae nos Christiani habemus, a sontibus Hebraeorum nos illa hausisse ingenue lateri necesse dit, si ingrati esse bene merentihus nolumus. Ingenui viri est lateri per quem p sererit. Desinaiit igitur lacessere Iudaeos patres nostros, quorum dogmata sequimur, Abraham, Isaae, Iacob, M en, Christum, et apostolos illius Petrum et Paulum doctores gentium, qui nos docuerunt legem sanetam Pt orlliodoxam, qui Sanguine
616쪽
587ΕPIsTOLA XVH. suo regnum eaelorum et illam caelestem patriam nobis pepererunt. Quibus quantum dei camuS, ethnicorum impurae leges et nefandi sacrorum ritus ostendunt. At si recentiores Iudaei durae cervicis et pertinaeis ingenii gens, ut et nonnulli Christiani Christo non credunt, non id culpae dari debet generi et sanctis illis quos diximus patribus. Damnandi sunt igitur homines quidam, non genus totum. At Si quis ex iudaeo vero christianus essectus, nonne est laude dignior, quam nos, qui in alieno solo sati, in Hiena stirpe tamquam neophyti hoc est novelli surculi insiti sumus 7 Vir quidam magnus et rex inelytus iure praeposuit duodecim patriarchas, duod im il- Iis, quos Franci patres appellant. Ea propter, illustris vir, pro tua sapientia et doctrina neminem aut genere, nuh fortuna, aut morbo, aut obseuris natalibus, aut progenitorum scelere vituperandum ducas, quem non sua vitia premunt. Virgunculam illam, quam bonis avibus filio tuo iunxisti, dilige, ama, instrue honis moribus et orthodoxa et christiana disciplina. Nata enim est ex nobIli et bene morato patre, et honesta quam bene novi matre, et ex gente in toto terrarum orbe quondam celeberrima iij, et non ut nostri non minus inscite quam impie dicunt, contumelia numinum, immo veri numinIs cultu inSigni. Tu autem, vir prudens, quoniam res aeta est, Sis contentus Voto tuo, et garrulitatem vulgi contemnas. Vulgus nutem voco mS OmneS, qui non noverunt litteras, quamvis magnates sint et illustres. Νωsti enim naturam rumoris hominum et famae; quo malo ut nihil velocius, nihil quod sese in auras nitollat vehementius,sie nihil est quod citius languescat et coneidat. Si nos iri sortes et philosophi sumus, nullam vituperationem curare debemus nisi eam quae ex vitiis, nullam laudem nisi eam cpane
ex virtute nascatur. Bene vale.
617쪽
ANT. GALATEI 18. AD 3 ARIXUM PANCRATIUM DEDIGMTATE DISCIPLIN ARUM.
Duae sunt, Pancrati, in enuae disciplinae de quibus inter nonnullos magna dissensio est; litterarum altera est, altera rei militaris. iii Qui regibus serviunt, qui nuspicatu suo magnas res gerunt, multas legiones ducunt, qui r nn custodiunt, qui hostes propulsant, Omnes rem militarem PrReserunt, eoque argumento utuntur, quia tam Saerae litterae, quam gentiles, et ipsi divini poetae, nonnisi sortium virorum saeta continent, singularia certamina, pugnas, ineu reiones, obsidiones, et eXpugnation s urbium, victorias, et ex victis gentibus triumphos : Iune omnia nd rem militarem i,ertinent. Ipsi heroes Diis, ut niunt, geniti hae via caelum i e tierunt. ΤOt insignia, tot hastas, tot oscilla, tot vexilla et scuta in ipsis templis pendentia, tot titulos, tot praeclaras familias, tot principatus, tot imperia, nonne arma pepPrerunt 3 Denique, ut Aristoteles ait, militaris vita multas habet partes virtutis. Contra qui litteras tutantur, obscura esse omnia dicunt, nisi sint litterae, quae cuncta Illustrant, quae Deos hominibus conciliant, quae eaelestem illam patriam , qui e Plemyntorum unde nos constamus et vivimus plantarum nia imantium Omnium, deuique ipsius hominis naturam nobis demonstrant. His constant regna, res publieae, urbes, et ipsi exercitus. Leges, Sine quibus ne vivere quidem possumus, ipsis litterarum monumentis servuntur. Sine litteris nec reges, nec duces, nec milites, nec clames, nee ipsi piratae suo munere fungi possent. Nisi litterae essent, nec elarorum virorum laeta nosceremus Hae lucem humanis rebus ministrant, hae nostri membriam plus quam nut aera, aut marmora prorogare possunt. Sicut nee sine n is tuta, sic nec sine litteris clara nut beata potest esse vita. Barbarorum serocissimae nationes, et nil moriendum promptissmae, quoniam sine litteris sunt, Pt humani, moribus, immanes semper habitae sunt. Earum liolla holuarum pugnis
618쪽
ΕPIsTOLA XVIII. s8ssimilia, quae ad necandum, non ad vincendum, nut ad bene
parta victoria utendum geruntur: non tanguntur misericordia, mortem contemnunt, quoniam earum vita morti aut brutorum vitae similis est: vulnera non horrent, non ratione ipsa duee, sed naturae suae seritate; ad serarum enim naturam proxime accedunt. Barbari et iiiii ad austrum et ad septentrionem in intemperatis regionibus siti, sunt adeo immanes ut et humanis carnibus vescantur; in utraque enim extrema mundi parte antliropophagos esse . ristoteles auctor est. Romani quot
captas urbes libertati pristinae rostituerunt 3 semper inermibus pepercerunt. Carthaginiensibus, qui tolles plus perfidia et fraude, quam bello Romanos vicerant, victis Servire. licuit. Pyrarhus captivos Ronannos, quorum virtuti helli fortuna pepercit, sine pretio remisit. Quae igitur in mitiori plaga habitant gentes et bonis moribus institutae sunt, plus halwnt humanitatis, seritatis minus, ut sunt Graeci, et Itali, et si qui his proximi sunt moribus, qui pro gloria, pro imperio Pugnare Solent. Ilos ad bella plerumque compellit non immanitas animi, non humani Sanguinis aviditas, sed aut gloria aut ipsa rerum humanarum necessitas. Ideo hostes minus patiuntur; dolorem autem Vulnerum, mori, , subres, egestatem, sortiter serunt. Quia huic loco maxime convenire videntur, verba Ciceronis subscribam iij; ait enim: itaque barbari quidam et immanes ferrori decertare Beerrime p Sunt, negrotare Tiriliter non queunt. se Graeci autem homines non satis nitimosi, prudentes ut est , , captus hominum, Satis hostem aspicere non im Ssunt. Iidem, , morbos toleranter atque humane serunt. At Cimbri et Cel- tilieri in proeliis exultant, lamentantur in mortu . Nihil ρο- , , test esse aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur. , , Haee ille. Ideo Graeci ut Romani semper humanius bHla g serunt: cum Pyrrho tam tuam cum competitore pugnatum est, cum Hannibale lum tuam cum hoste, cum Gallo et Cimbro tamquam cum leone, aut Serpente, aut tigre. Hae quaestiones saepe nos otiosos, ut Scis, dum regem e pectaremus , sollicitabant, unus tuisque suis favet partibus, et contemnit ea, quae aut non suae sunt facultatis, aut quae com
iὶ Tuscul. u. 27. Conser. illa Oss. I. 12.
619쪽
b90 qui posse se non Sperat, aut quae non novit. Scientia enim, ut dicunt, tot habet hostes, quot habet Sui neseios. Pancrati vir ingeniose, vetus haec est et adhuc sub iudire quaestio; sed facile solvi potest, si hene dubitare noverimus. Qui nescit quam rore, nescit invenire: qui nescit dubitare, nescit Solvere. Quam stio hare non de terminis est, sed de tota possessione. Quinrma nut rem militarem nominat, unam tantum pronuneiat ex virtutibus, quas philosophi morales nppellant, sortitudinem ilieet. Qui vero litteras dicit, et moralem et intellectualem virtutis partem comprehendit. Peripatetici hilariam virtutem distinguunt, intellectualem alteram, alteram moralem nppellant. Illa speculationi et cognitioni rerum tantum vacat, haec ad bene beateque vivendum necessaria est. Illa partes habet tres , videlicet metaphysicam, physicam, et mathematicam: moralis vero quatuor, prudentiam, iustitiam, temperantiam, et sortitudinem. Placet quae ab Aristotele inter intellectuales
virtutes adnumeratur, prudentiam hoc in loco moralibus virtutibus adiungere. Nam et in aetione semper est, et his virtu tibus admixta, et in aetivae vitae genere vereatur non mmtem plativae. Utra nutem illarum dignior sit, non oportet disputare; ab Aristotele enim lata sententia est, a qua non licet prOV are.
Uuicquid Aristoteles decrevit, non ab imperatoris ore, aut nyraetoris edicto, aut a senatus consulto, aut ab aliqua quavis optima republica sancitum esse putes, sed ab ipso Dei et naturae oraculo. In primo libro ethicorum, quem eum Ferdinandum sequeremur nd ripam Vulturni amnis una legere coepimus, et utinam omnes decem libros legissemust mota est de dignitate virtutum quaestio, tu decimo libro soluta. In primo videtur Aristoteles sentire omnes virtutes sub civili disciplina e Se , quoniam haec, ut omnium princeps, videtur de omnibus cognoscere. In decimo anteponit contemplationem omnibus virtutibus, cuius solius Deos participes dicit, et per quam homines quantum possunt similes nunt Diis. Haec igitur tantum divina est: moralis vero humana, culus Dii non sunt partiei Pes. Fortis est qui nudet, non propter gemmas et nurum, non ob amorem, aut ob sugiendas vitae calamitates, sed pro Diis Di illae by ta Ie
620쪽
591ΕΡi STOLA X ul. pro pntria pro suo rege honeste mori. Non enim quovis modo vitam proiicere sortitudo est: nam nee lenones cum Pro meretrice, nec nobiles quosdam cum pro levi causa, ut mos est
barbarorum, cum coniunctissimis pugnant, sortes appellare nequum est, nisi eo modo quo crassatores, aut piratas, iust appellamus, quoniam iuste praedam partiuntur; nut lares prudentes, quia caute et bene surari sciunt. Humana igitur virtus moralis est, eaque homini inest, qua homo est animal rationale et sociale et gregatile. Intellectualis vero inest in quantum aliquid divinum in illo est. Aristoteles est, si omnium, quae in mundo sunt optimum esset homo, sortasse moralis virtus esses optima virtutum. Sed quanto Dii homicibus praestant, tanto virtus intellectualis morali praestantior est. Possem multa huic loco adiicere, sed frustra disputantur, quae ab Aristotele ante disputata sunt ac determinata. Contemplativam virtutem, quae tota in cognoscendo est, non in agendo, morali praetulit non tantum Aristoteles, sed redemptor noster Christus. Dixit enim: haec est vita aeterna, ut cognoscant. Et idem Mariam, quae non negotiosam, sed contemplativam vitam signiscat, optimam partem elegisse ludicavit. Quis ab haedomini et magistri nostri sententia provocare audebit 7 Nec te avem nmoveant, vir SOllum et acute, rationes quae multos qui tardioris sunt in genu, moverunt. Vident enim eos, qui in magistratibus sunt, qui arma exerrent, qui exercitus ducunt, qui classes gubernant, qui magnas merces undique Bpportant, nee non ipsos humant generis hostes piratas, in magnis divitiis et honoribus esse, et apud principes et upud populos claros haberi; et ut Cato dicere sciebat, iures privatos in compedibus, publicos Vero in auro et purpura; eos vero, qui contemplationi vacant, obscuros inopes et ni itos incere. Haec sunt luno multos errare secerunt, praecipue Colutium Salutatum, qui cum nihil sciat, omnium retum notitiam sibi vindicat il; et nuper Ilicinum virum alioquin doctissimum, qui Franci seu in Petrarcham interpretatus est. Sed ille aperte mentitus
l) Nescio qua hile comitiolus haec μribat ile Cotillio viro . elissilito Galaletis. Bernarili aliterii Ilicitii extat coluinent artiis ait I etrarchae triumphos