Francisci Le Roy Insulani è Societate Iesu ... Templum sapientiae siue Dissertatio mystagogica in qua de Templo sapientiae, partim historico seu litterali, partim mystico ac spiritali, sensu differitur; illudque nominatim disquiritur ..

발행: 1664년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

PARS SECUNDA . Ca p. XII. 331

pendent vel leui subinde suspicione valet attingere : eaque propter usuuenit denique , ut illum singula solitarie spectata minus delectent , neque fatis sortassis approbri, siquid incommodi iniucili ita obueniat, cuius ipse causas rationemve non inueniat, ipsa praepeditus mentis humanae imbecillitate. Sed absit sane, absit omnino, ut intelligentiae nostrae viribus, q' & ipsa per se angustissima est, de viiijs nostris a&ctibusque obiciarata , metiamur supremi artificis immensam, & nulli extra ipsum comprehensibilem sapientiam. Ac, si cuicunque saltem excellenti artifici in arte scilicet sua credimus; ut etiam quae militas lintelligimus in ipso opere, sic tamen fieri oportuisse existimemus, quod talis ac tantus artifex, ex artis legibus ita faciendum censuerit: atque is praesertim velut ineptus atque stolidus exploditur, qui in ossicina opus impersectum, neque suis omnibus partibus aut numeris absolutum, contemplatus, illud despiciat, & inertiam iucuset artificis quanto magis eam debet mens nostra infinitae Dei sapientiae seruitutem, ut in hoc ingenti mundi opere, & tot saeculorum quasi ambitum continenti, ipsam veneremur autoris artem, neque in eo quicquam idcirco culpandum accusandumve putemus , quod illius fines rationesve, ipsa mentis nostrae circumscriptione, minus capimus Illud insuper attendentibus nobis: etiamnum fluere ac perennare cursum temporum , pertexi iaculorum seriem . neque partibus suis adlluc completam esse huius Universi integritatem : cuius insignis pulchritudo tum denique nos ineffabiliter delectabit, cum, fine operi imposito, hoc est , euoluto cursu temporum in ipsa adyta diuinitatis, & aeternae arcana sapientiet intromissi, ipsum complexum laculorum, uniuersorum ac sngulorum causas, rationem, ordinem, con extum , responsum, si rufici comprehendemus intuitu, neque iam artem in opere, sed opus in arte sum m i artificis, contemplabimur. Atque huc iam facit illa magni c*rminis aut cantici modulatissimi, a S. Augustino aduersus Manichaeos, qui in mundi opere, stulta temeritaῖς impiaque silperbia , multa culmbant, saepim tradita atque inculcata comparatio. Quemadmodum' enim insulsus atque Diuus sit, qui pr*clari carini uis leporem, aut suavissimi concentus elegantiam, non ex pedum omnium 'ue simorum apia intur sese conuenientia metiatur, sed is Myco Dimen canticumue reprehendat, quod horum quibus-Q. I dam

152쪽

TEMPLI SAPIENTI E

dam particulis, per sese duntaxat consideratis, & non cum toto apposite comparatis, ipsum offendi contigerit: ita oppido stolidum atque aisonum esse homuncionem , breuis aeui animal , ac pertenuis intellectus, qui ex ea temporum rerumue Hrticula quam experitur, dijudicare audeat de ingenti illo supremi autoris opere ; & reprehensone dignum ceus eat, si- cuius rationem non assequitur ipsa humani lenius imbecillita Q. in etiam qui ipsa s. Austugini verba sunt, aduersus eo dem Manichaeos disputantis in siermone aliquo omato atque com sero, fi confideremus Ino lassessabas, vel etiam Ogulas litateras, quae cum sonuerint statim transeunt, non inuememus qui delectet assue lauduidum Totus enim ille sermo, non des u-

liss si is aut litteris, sed de omnibus pulcher es. si uod fl Mani

chai cis derarent inquiti laudinent mniser is autorem Efconditorem Derum: quod eos, propter concitionem nostrae mora tacitatis , in parte ostendit, redigerent ad univer pulchriturinem ἐν miderent qnemadmodum Deus fecerit omnia, nonsolῶm bona, sed etiam bona matri. Haec Augustinus. Eodemque ficiunt plures iliae eiusdem S. Doctoris similitudines: ut illa libro x. de Ordine , ex eo petita, qui in vermiculato pauimento unum aliquem tessellet modulum contas rans, satuὁ vituperaret artificem, velut ordinationis aut compositionis ignarum. Quando, velut ait rem eandem explicans in libro de veta Religione : Nec tu aedificio laudando , mnum tantum angulam coUderare debemus, nec in homine pulchro, 9-los capillos &c.

Quibus assinia sunt illa Cardinalis Cusini; qui ad illa verba b dixit mihi creator omnium: Dicit . omnium inquit littera: quia non potes Sapientia creata evideri, n fmul omnia virium tur. Sicut non possum magisterium statuat j videre, nis totamfmul concipiam statuam : Sι enim seorsum pedes aut mantio etiacto, non tota saluamf-I colligo in mentem , neque ordinem, neque proportionem, neque pulchritudinem aut magisterium

vides.' Sed iuuat hunc locum ipss Hipponensis Praesulis verbis, &in hanc ipsam rem sapienti praecepto , concludere. Sic igitur

libro ii. de Ciuitate Dei cap . ceterum mitia pecorum Er a borum aliarums rerum mutabilium, messetD, mel mita omni.no carentium, quibus eoram dissselubilis natura corra itur, damnabilia putare, radiorum s. cum ista creaturae eum modum nu-

153쪽

ΡARS SECUNDA. CAp. XII. lar

im concioris Mevarint , mi cedendo ac succedendo peragam in fm. M pulchritudinem temporum, in genere suo istius mundi pamribiti congruentem. cuius orinis decus propterea nos non delectat, quoniam parti eius pre conditione nostrae mortalitatis in-rexti, Vniuet jum , cui particula , quae nos offendunt, satis aptὸ decenters conueniunt, sentire non possumus. Vnde nobis, in quibus eam contemplari minus idonei sitim ιι , rectissimὸ cretinia proponitur prouidentia conditoris, ne tanti artificis opus in aliquo reprehendore, manitate humanae timcn. tis, audeamus. Hactenus Augustinus.

Quibus etiam similia iam antea video tradidisse Plotinum Enneadis tertiae lib Σ qui est de Prouidcntia: ubi multis contendit , nihil esse in mundi opere quod culpari dignum sit; negatque ex eius Prticulis de ipsius pulchritudine esse dijudiacandum; atque sic ait inter caetera. stui quis igitur in partibus evituperat ro um , sultὸ vituperat. &quidem , tum partes adissem comparando , decet con cerare num consonent a ommodem ivrs toti: tum ipsium totum cooderaηdo, ad minimas quinque particulas nequaquam decet Hlicere. Alioqui id non foret hominis mundum mituperantis, sedi dam muni parres ab aedis seorsum

accipientu.

Quod ipsum declarat exemplo ei iis , qui ex hominis pilo vel digitulo pedis, ipsus velit pulchritudinem cognostere:

ruissemque , qui in animali Pries omnes velit eri oculos, aut in pictura colores Omnes aeque floridos, cum umbras inesse necesse sit.

Ad extremum ; quisnam inquit comariam tiragoedia os

vituperer, quod omnes mea non Drheroes, sed intest e scruus j ira lici 2 p is rurioira pronuntians r Poema tamen nouerit pulchrum , Muis inde tollat deteriores. si quibus vides etiam a Plotino, mundum poemati , sed dramatico de personis constanti, comparari.

154쪽

TEMPLI SAPIENTIAEC A P V T XIII.

Rerum labentium amore improuide tentri mortales ; earums abscessu, aut subtractione, etiam stulte cruciari. ET hoc rursum non minus utile ex antedictis esto praeceptum: Magnae & insignis esse inspientiae, in rebus hisce fluxis & libentibus animum suum atque affectum figere; cumque subtrahi contigerit, earum abscessum aut ablentiam grauiter impatienterque ferre. l. 3. U. Ut enim recte monet Sapiens: omnia tempus babent , tr sui, sparse transeunt coniuersa sub caelo. Et, velut iam ante ostensum est, in isto rerum initicem decedentium ac succedentitim oradinato decursu atque transitu , huius uniuersi harmonia, &artis diuinae decor ac pulchritudo consistit. Quemadmodum igitur stolide & inique faceret, qui in carmine aut cantico modulatissimo , syllabam aliquam sibi complacitam, aut tonum aliquem sibi iucundum, vellet esse perpetuum; cum ex artis legibus, illam & illum transire oporteat, ut ex variorum modulorum ac vocum attemperatione , consurgat harmoniae decor, & carminis suauitas: ita qui alicui rerum istarum, quae mundi cursum ordinatissimὰ constituunt, inordinato amore adhaerescit, eamque, praeter diuinet prouidentiae ordinem, de dictata supremet Sapientiae, sibi retinere, cursiamque rerum impedire & interrumpere contendit ; is non frustra modo, sed stolide facit atque impro . Perturbat siquidem quantum in se est j supremi ac sapientissimi modulatoris carmen He metipsum frustra conturbat: procedet enim in cantu suo diuinus artifex; sibi quippe canens ac suet ineffabili sapientiae; non autem, quid cuique auditorum placeat, aut displiceat, attendens. Quae etiam ratio de mente est S. Augustini , tum alijs locis infra notandis, tum nominatim in libro de vera religione: ubi eos homines, qui ut ipse ait temporalia diligunt, conditri

cem mero ac moderatricem temporum Auinam prouidentiam non

requirunt , atque in ipsa dilectione temporalium nolunt transire quod amant ; tam scilicet esse dicit absurdos, qv.im fi quisquam Haruitatione praeclari carminis inam aliquam ollabam selam Ierpetuo melles audire. Quam

155쪽

PARS SECUNDA . CAP. XIII. lay

m item hominum imprudentium stoliditatem , praeci re, & quantum apparet) ad Augustini sensa respiciens, e

pressit Giugo Carthusianus, eius ordinis Generalis quintus, in sua quadam meditatione. In qua illud assumens de Augustini sensu t ollata in carmine , hoc loci aut temporis obtinet Neist. e. 4.

unaquaeque res in mandano discursu ; ita subinde philosephatur iVm ex bilabis magni cm minis aes sim. Ideo turbaris, m canendo procedit cantor Iapienti M. Subtrahitur enim tibi stilata quam solam amatas , ἐν succedunt tale ordine suo. Non enim canit tibi soli, nec tuae voluntati ,sed suae. quae autem succedunt ollabae, ob

hoc tibi contrariae Junt, quia impellunt eam quam male amabas. Ilo ergo cruciaberis , quia deterioribus inhaesiti,M suo ordinerrani eunt tanquam θgibae in carmine. Sic ille. , Augustinus porro Deum alloquens in suis Confessionibus : uaquauersum inquit se vertit anima, ad dolores figitur, T. 4, c. ιο. praeire quam in re. Tametsi figitur in pulchris extra te ; quae oriuntur occidunt, b quo magis crescunt ut fur, eo magis festinant mi non sint. Sic est mosis eorum. Tantum dedisi eis, quia partes 1.nt rerum quae non junt omnes seu ed decedendo ac succedendo agunt hoc Vnixerstim. Ex quibus infert necesse esse; ut cum amantur, eisque infigitur anima, conscindaut eam desideriis pestilentissis: quoniam ipta requiescere amat in illis, nec tamen potest, quia non itant, sed fugiunt. Quo modo ctiam S. Gregorius homilia quadam de stulto mundi amore Fugientem aiij sequimur, labentiremus : quia labentem retinera non posumus, cum ipso labi.

ιr quem labentem tenemus. Porro qui eas res, qiis . ita Ordinante prouidentia, pulcherrimum illum sieculorum cursum velut partes componunt, Rinlit deficere, ted quis suis votis ac cupiditati magis serviant, subsistere eas velit ac retinere, mirabiliter esse dementem i, alia

ruadam ratione declarat S. Aug .stinus , in libris quos scripsite Libero albitrio. Vbi istis pr missis, quς alibi dictis ab eo. I, 3 isdem S. Doctore paria sunt: sti propter omnia temporalia, qua in hoc ordine rerum ita locata sunt, mi nis deficiant, non possint praeteritis futura Iuccedere, mi tota temporam in suo genere pulchrιrudo peragatur, absurdissime dicimus non debere di scire.eam abfurditatem ut magis ponat sub oculos, ista consequenter ijcit: Qui enim dolet ea deficere , sermonem suum oportet attemda t. . cuius sermonis, qzod ad senum attinet, Auli mnam parti- . R culam

156쪽

im TEMPLI SAPIENTIAE

culam diligat, nec eam velit camis deficiendo locum dare, ramo dementia iudiealitur. Haec S. Dinor.

Idem videlicet iudicandum nobis relinquens, de ipsa serie cursuque rerum labentium ; qui instar habeat temporalis cuius. dam sermonis, quo ipsa nobis, in peregrinatione ista, sese

aperit, atque s quod supra dictum in quali loquitur sapienti,

Dei. In potestate equidem habens, & verbo uno semper si ui . te, neque partibus sensim deficiente , sensa sua , quς vellet, pandere.: attamen id non est praesentis temporis, sed ipsi, ut

dicam, reseruatur aeternitati. .

Sapiens ergo est & felix animus, qui nullo tenetur amore rerum transeuntium, neque priuatim illis adhaeret, ut temporum stillis, aut magni carminis syllabis, sed in illarum fluxu atque decursu ordinatissimo , decorem aspicit amatque supre- sapientiae, & soli arte modulatoris sapientissimi, qu unque tandem sit rerum transeuntium varietas, unicὰ atque iucunde oblectatur. Hunc quippe nullus conturbabit abscessus successusve reium, huius mundi carmen ordine suo compo.

nentium: quia non tenetur syllabis ipfs transeuntibiis , sed in alte Dei temper manente , fixus, immotus, imperturbatus, acquiescit. Quacunque igitur rerum varietate pulsabitur, i p. sam in omnibus exosculabitur prouidentiam, & ipsi assentiens alludensque Sapientiae , diuino carmini libens serviet, & tali fortassis se ipse cogitatione solabitur. Fluant saecula, volvantur anni, oriantur soles & occidant, & uti sunt leges diuini cataminis rebus nascentibus, denascentibus, aliae succedant atque aliae, dum numeris suis absoluatur, & modulis suis peragatur Vniuersitas. Nos ipsi cum rebus caeteris, ceu Universi inrticula , & tanquam syllaba magni carminis, nostris spatijs transea. mus; & sue nos breuem, seu longam syllabam esse voluerit

sapientissimus modulator ; quacunque nos Prte carminis, quocunque pede stare, magnus poeta constituerit; ei perinde a quiescentes, pro modulo nostro respondeamus, & diuinis auribus, immo cordi, gustui, volup aeti obsecundemus. Non discordemus dissideamusque a naturae totius cons nantia , neque chorum istum amabilem , & tanquam com centum Universitatis, ineruditis absurdis de motibus, aut abso. Da voce, interturbemus. Vides enim ut natura reliqua, facto.

ri suo, dicto audiens, quocunque seu loco seu tempore huius uniueὰitatis constituta, eiusdem nutibus absque detrectatione

157쪽

ΡARS SECUNDA . CAP. XIII. i i

consentit Stellae ipsae, quae ordinata motione illum caeli concentum esciunt, & choraga diuina sapientia , modulatissimis conuersionibus de tanquam choreis, cursum peragunt saeculorum ; si Barucho Prophetae credimus , cum quodam quasi voluptatis sensu id ficiunt, lamintes in custodijs suis; in ea videlicet statione, cui quamque Imperator suus, pro voluntate , aut occultis legibus sapientiae suae , imposuit. Atque id equidem lumnia parendi indisserentia, siue easdem autor suus primae magnitiadinis esse voluerit, siue secundae, aut tertiae, siue nebulosas, atque obscuras; & siue illas in capite Tauri', siue in cauda Ursae, siue ubi ubi collocandas centuerit. Quid enim interest ; dum pro suo quaeque modulo enarrent conditoris o

riam , & qua luce possunt, iucunde obsequantur ei qui recitillas 3 uHas imitemur: & quacunque nos Deus locarit statioue temporis , quastitat vitae moras dederit, quacunque nos seu luce fulgere, seu aduersitate obscurari , voluerit, id omne perinde de eius amabili prouidentia accipientes, unum id agamus in quo sunt omnia ; ut eius scilicet diuino numini, honori, gloriae, quantum ipse dederit, obsecundare studeamus; dum spatij, suis ista pertransit mortalis vita.

Ueniet aliquando aeterna dies, qua saeculorum orbe completo , & complicatis voluminibus temporum , atque momento vno semper stante conclusis, absque ulla rerum motuumve vicissitudine, adhaerebimus veritati incommutabili ; diuini quoad fas homini participes essecti sapientiae, &beatae consortesaeteris

nitatis.

Iam enim ritum non erit ampliu ; neque per multiplices, io.

atque ut appellat s. Augustinus in volubiles cogitationes ipsam venabimur Sapientiam, siqua illius deprehendamus vestigia;

sed unico tanquam ictu mentis, in uno Verbo comprehende mus uniuersa. Sumtu namque orientibus ἐπ occidentibus merbis ex Gregorij Magni sententia , qtiast quidam sonus aeterea praedis L. 3o. Maricationis sit ipsa imago intentae mis s. c. 7.

Sed placet iam dicta, Nicolai Cusani Cardinalis opportuno i sermone, concludere. Is enim in libro de Filiatione Dei ali quavim similitudine admonemur, inquit, nos qsi ad Filiario- nem Dei oiramus, non inhaerere sen ilibus, qua sunt aenigmatica signa mera; sed ipsis, ob infirmitatem nostram , atque ad haesone coinquinationis ita Uti , quast per ipsa nobis loquior

158쪽

i 1 TEMPLI SAPIENΤia

magister meritatis, ἐν libri 'it mentis eius expressonem conti. nentes. Et tunc in seresibilitas contemplabimur intellectualia, Vcendemus quadam improportionali proportione, de transitor' suidis temporalibus, quorum esses in instatili suis id aeterea, ubi rapta est omnis siccesso in Dam quieris permanentiam' acimus circa speculationem vera iustitia, et gaudioso miti. Sic ibi

uouis cursu rerum, diuinam adorandam prouidentiam, ut me prospera, fue aduersa obuenerint, eidem pariter acquiescendum esse. AT res iam postulate videbatur, quo etiam inclinabat animus, ut istis omissis, tametsi perutilibus, moratae dii-ciplinae praeceptis, id quod huic parti propositum videtur exequerer ; atque ex ijs quae modo dicta sunt, in hoc mundi templo, praecipua quadam ratione, conspicuam mortalium oculis apparere Dei Sapientiam, ipsumque adia Universum, Sapieati; sdem ceniendum appellandumque colligerem. Videlicet,

ne quod erat procliue ὶ longa talium di Biratione diuersus

legentis animus, destinati nostri nos, aut suspicetur immemores, aut credat sane incuriosos. Verum cum alia quaedam occurrant , iam dictis se exa ac consequentia, tanquam dictata

caelestis Sapientiae , quae ab hinc diuelli minus patitur incepta

tractatio; exculabit lector id agentem utilitatis suae gratia, neque adeo ac videri poterat, extra chorum saltantem, aut a BD cepti argumenti ratione abludentem. Nam etsi huic Parti secundet nostri tractatus, titulum praetendamus allegoricam anagogicamve contemplationem templi

Sapientiae; id equidem ut quod res est dicam pr tendimus

potius; quam intendimus, aut agimus. Quandoquidem huius instituti, principalis scopus ac finis est; per hanc occasonem. D. rL. mentem caelestis disciplinet studiosam , ac Senecae verbol Saapientiae iam alludentem, quibusdam exinde deductis imbuere L.1. δε&-- praeceptis diuinς Sapientiae , atque ut est apud Boetium , desu, tr. - eius adyto prolatis informare sentent ijs; ut illud quod agi pri- tenditur , occaso dicendis & obtentus sit; verus autem finis, ipsa praeceptorum exinde deductorum utilitas.

159쪽

PARS SECUNDA . CAP. XIV. i a

ibus proinde dum studiosi, operosiusque insistimus, non iam deerramus a proposito, sed quod nobis in primis p tissimumque propositum est , id vero reipsa persequimur :&, si non iam templum , at scholam tamen sapientiae ape

rimus.

Ex ijs igitur quae superius disputata sunt, de illud praeceptum

deducitur, opportunum admodum & conducibile humanae ubis: quod duobus histe, tanquam cardinibus, nititur. Primum est; hoc nobis perluasissimum esse debere: ita ubdelicet constitutum esse diuinae sapienti et legibus, id flammae prouidentiae placitum ; ut quemadmodum saeculorum cursum,

di ipsam quasi Universi vitam , voluit ex quibusdam quod

supra dixit Aligustinus J tanquam antithetis constare ; de contrariorum oppositione componi atque figurari, ipsam saeculi pulchritudinem : ita singulorum mortalium vitam , eiusue cursum ac seriem, quibuldam amet quas aluithetis exornare, xebus inquam inrtim felicibus, partim aduerse constituere. Quoniam ita sit conueniens, sue ad quandam demonstrationem hiessabilis suae sapientiae , sue ad certiorem electorum salutem: eos lut in rem praesentem appositissime Chrysosto- Ham. s. in mus) misericors Devi neque tribulationes , neque iucunditates j nil habere continuas; sed tum de adue , tum ex prosteris, iustorum mitum quas admirabili maxietate contexit. Alterum, quod nostrarum est partium t ut id nimirum intelligamus; sapientis esse, eiceitissimae iustissimaeque sapientissimi dispostoris, ac si ea recte uti nouerimus P apprime iambis conducibili prouidentiet, omnes animi sensus ac motus prompte accommodate ; in eoque ponendum omne studium , ut quouis cursu rerum, supremam prouidentiam adorantes, nulla offendamur ipsus parte; sed , sue prosperum, sue aduersum quidquam accidat, velut ab eadem benignissima manu prosectum , eadem constitutum forti sumique prouidentia, emdem amore selicitatis nostrae impensum, pari animi sensu accipiamus.

Qilia equidem satientis esse, vel illa confirmet Plutarchi Philosophi, iam ante a nobis laudata , sed huic praesertim loco oppotiuna, sententia: Vitam utiqtie nostram , arti seu musicet, seu grammaticς, comparantis, quarum illa grauibus acutisque constare debeat, haec litteris vocalibus & mutis Euni autem artificem esse, non qui alterutris eorum offendatur, sed

160쪽

io TEMPLI SAPIENTIAE

qui utrisque uti, eaque inter se apposise componere nouerit. Similiter igitur , illum censendum sapienter instituisse vitam, qui contrarios rerum euentus, scite miscere didicerit, & tristia laetis, aduersis prospera, nulla virorumuis offensione , com . pensaret Uerum potius exaudiatur hoc loco vox illa diuini Spiritus. mentem sapienti et studiosam serio grauiterque apud Ecclesia r ιγ 3 sleii commonefacientis : In die bono fruere bonis, o malam diem praecatie. Sicut enim hanc , si r illam se

eis Deus , mi non inueniat homo contra eum iustas querimonias. Quasi diceret: cum vita mortalium , ita sapienter atque benigne disponente prouidentia, bonis atque malis diebus, siue prosperis atque aduersis rerum euentibus, necessariὰ constet sapientis esse , ad utraque rite atque accommode comparare se; atque adeo cum laeta obuenerint, ijs ea animi moderatio. ne frui, ut simul aduersa illis successura prouideat, eaque velut cautione sese contra illorum aduentum obarmet ; demum in utrisque Dei approbare atque exosculari prouidentiam, qui summa arte atque amore utraque illa se commiscuit , ut qui horum inter se ad fines suos conuenientiam responsumque perspectum habueris, non inueniat, quo de rerum omnium

dispositore Deo iuste conqueri possit. s. Augustinus in sexto libro de Musica, illum commeditans

O . ii. lege aeterna naturis inditum rationabilibus ordinem, quo, velut medium locum obtinentes inter extremas, congruenter eas

oporteat, superiotibus subesse, praeesse inserioribus: Non ergo invide.rmus, inquit, inferioribus quam nos Imus, nos, ipsos imis illa qua infra nos sunt, ἐν illa qua Apra nos sunt, ita Deoidi Domino nostro opitulante, ordinemus, mi inferioribus non offencimur, solis autem superioribus delectemur. Tum deinde subdit, mentis suet magis explicandet gratia: quae vero siperi rasunt, nisi illa in quibus summa, inconcussa, incommutibilis Uaeterna manet aequalitas ' ni nullum es tempus , qaia nulla mut bilitas est, ἐπ mnia tempora fabricantur ἐν orinantur ἐν modificantur , aeterestatem imitantia , dum Geli conuerso ad idem redis, ἐν caelesta corpora ad id m reuocat, diebus, men uι ἐν annis ἐν lustris, certi si s rum ordinibus , legibili aequalitatis, V itatis, ordinationis, obtemperat. Demum & hic illam insinuans ubi perfamiliarem cogitati

nem , qua laeculi cullum numeroso carmini comparat, cons quenter

SEARCH

MENU NAVIGATION