Francisci Le Roy Insulani è Societate Iesu ... Templum sapientiae siue Dissertatio mystagogica in qua de Templo sapientiae, partim historico seu litterali, partim mystico ac spiritali, sensu differitur; illudque nominatim disquiritur ..

발행: 1664년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

damusque sapietitiam caelestem; quae tametsi, ex ipsa vi nomianis, maximὰ & per se ad intellectum pertineat, quem nimirum informet rerum altissimarum scientia, & stipremis quibusdam

diuini veri notionibus imbuat: attamen etiam in voluntate adiunctam requirat & adsignificet, motuum omnium affecti numque aequabilem rectitudinem , moresque dictatis sapien-IIae consentaneos uesic ut ea praeditus, diuina non tantum intelligat, sed gustet ; atque ea ipsa quae cognitione perceperit , insensus intimos, affectus, alius, suum inquam in succum, ac venas, iplamque quasi vitam, conuertat. Qua ratione qui sese assectum aptumque animo senserit : hunc enimuero verὰ Ω-pientem dicimus; & tum ipsi Deo charissimum, tum, quantum fert huius mortalitatis conditio , vere beatum pronuntia

mus.

S. Augustinus in libris de Ordine , hancipiam caelestem sapientiam exponens de ea sic loquitur: Haec autem disciplina, ipsa Dei lex est, quae apud eum Da ur iliconcussa semper manens, in sapientes animas quo transscribitur , mi tanto se sciant v

re melius, tantos subumius , quantoqperfectius eam contemplantur intelligenao , of miuendo custodiunt fluentius. Aperte nimirum significans, eam diuinae sapientiae in mentes humanas derivatam Prticipationem , duo haec requirere; nempe legis aeternae sublimem aliquam contemplationem, quod ad intelligentiam pertinet; & vitam eidem aeternae legi conissentaneam , quod ad voluntatem. Quod magis distincte ac definite alio loco expressit, dicens: quia sapientiam ἐν scientiam Iat 13 distare inter se aliquid, alia quoqM Scripturarum resantur elois quia ι non incongruenter intelligimm sapientiam, in cognitione e dilectione eius, quodsemper est, atque incommutabiliter manetquod est Deus. Ista Augustinus : veram utique sapientiam, coniunctim Dei cognitione ac dilectione definiens: qua de re nos

plura, cum de summo bono super omnia diligendo sapienti,

disputabimus. Porro, ut Pythagoraeos Platonicosque in praesens omittam, Stoicos habemus in id manifeste consentientes. Nam, quando ex eorum placitis duo quaedam ut certa ponenda sunt: primum, vitam beatam in perseetii virtute, ac perturbationum vacuitare , consistere; alterum ; sapientem omnem eumque solum esse beatum: his inquam positis, necessarium et I effici, absque vir. tute excellenti neminem esse posse sapientem. Vt planissime ex

242쪽

116 TEMPLI SAPIENTIAE

Stoae sensu in quarto suarum Tusculanariam ita seripserit M. Tullius: Ergo is 3 .isquis est, qui mo eratime V constatuta qui animo est, bis ipse placatus, mi neque talefiat moleris, neque stangatur umore, necfrienter quid appetens ardeat defiderio, me adaeritare futili gestiens deliquestat, D est sapiens quemqη ri--, is est beatus ; cui nidit i manarum rerum mi intolerabile ad demittendum animum, ais nimis laetabile ad esserendum iideri

potes. sic ille. Qui rursum postea, cum hanc Sapientiae definiationem posuisui: Sqientiam esse rerum rimaram humanam scientiam, cognitionem , q Ua cuiusque rei' ; confestim adiecit: Ex quo esscitur , mi diuina imitemr , humana omnia inferiora mirtute ducar; Quasi illud Elieite prouidens: nequis

quantacunque rerum, seu diuinarum, seu humanarum cognitione praeditus , continuo sapiens ex illimetur ; nisi hunc referat atque adiungat cognitionis huius fructum pulcherrimum, ut diuina icilicet imitetur atque diligat, inseriora autem omnia, virtutis studio, & diuinorum amore contemnat. Et sane num quisquam sapientem eum recte dixerit; qui cum caetera norit omnia, id tamen nesciat, cuius unius gratia caeterorum cognitio quaerenda est Adhuc inquam nesciat vis uere , nec ratione se duci, sed agi perturbatione patiatur: eripeta proinde verissimae sapientiae, teste Tullio in primo de finibus, itemque Seneca epistola-ὶ ars misendi pur duo. ut non magis istum proinde sapientem, quam cilliarcedum eum dixerimus, qui sic citharoedicae praecepta norit, ut citharam tamen pulsarit nunquam , neque id , nisi imperite, nec sine ritu audientium, facere possit. Ergo ad istius magni nominis dignitatem tuendam , etiam de externorum sapientum assensu , cognitioni rerum diuin

riam, morum sanctitas subiungenda eii ; &, quod huius p stulat inscriptio capitis, in mentis nostrae adyto protanti, sipientiae diuinae imagini, inundendus morum sanctarum splendor, de magnarum virtutum honestissimus comitatus, dignitatis gratia, circumfundendus. Quod eo profecto quisque curabit studiosius. qia magis uitelliget, sui in nobis imagine ac

similitudine destari Deum , atque eo memque chariorem esse habiturum, qud in mente eius expressiora vultus sui, hoc est sapientiae ac bonitatis, lineamenta recognouerit. Quare solicite prouidebit sapientiae amator, nequa illi dies , ut dicitur, abeat sine lutea: neque in se duntaxat, assidua opera illustrio

243쪽

rem in dies reddet diuinam illam imaginen i; sed ad alios e o. que , quos eius culturae capaces inuenerit , studium ac curies exi orrigat; ut in eorum etiam pectore reformata atque ahliam rata diuinarum virtutum effgie i complura exillant in terris: incommutabilis sempiternaeque sapientiae vitia ac spirahita si

Mysen Hebraeum Parte I. vidimus, doctum ornato serpita I. δε nm- rems loci sapientiae , a Philone Iudaeo aprillatum. At Moses Atticus in libro c. de Republica , pc liqtiam ex Homero quandam in hominibus. Dei speciem de imaginem commembrauit , simulque philolaphos , pictores esse , qui diuino Vtantur exemplari, ut illi humana contemperent, atque ad eam formam , simulacrum quoddam vitae issiciant, dein asposte ac pulchre sic subi jcit: Partim ergo rilibrent Philos la , partim describent f seu, ut Ficinus ve ait, colorabunt donec ac rata opera is nos mores , quanti m qi irim fieri poterit, diuinis punὸ effecerint, mi in ilia quoque aluinae illius 1m inu tu repraemiaretur. Pulcherrima nimirum haec Dirit si itira. Issa l lato Mae

Qui dum philosophi, seu sapientis, proprium id esse significat, aliorum mores praeceptis tuis, ut lilii pictores penicillo, ita formare , ut partim dilendo, hoc cst , vitiolas affectiones in hominum animis oblitterando leu abolendo, partim elaava inscribendo seu colorando , id est praeclaris virtutibus , volui diuitiis coloribus, imbuendo atque illuminando , diuinam in ijs, consermet imaginem t multo latae maxime erga semetipsusnid offcij , ab eo lumendum scilicet existimabit; quo demum perfectum in suo pectore repraesentet & ipse puritatis diuinae simulacrum. Quo a e liciunt & illa B. Ambrosii t Fugiamus er o baec n. mala, transformemus animam nostram, ad illum imaginem m*itis cmitissmilitudinem. Fuga maiornm, smiliti domi est, o τι tutibus imago αι acquiritur. Ideo qui nos pinxit quast autor, pinxit virtutum coloribus. Ecce ego , inquit ad Ierusalem, pinxι ιβ. 9 Via muros tuos deci Lexi it cm potest ea ua causa quae quodam loco scribit Plotinus , sapienter admonens , ei qui dixi inae pulchritudinis contuendae lludio teneatur, tedii id expurgandum allie exornandum animum , & stituae instar , vique eo elaborandum , expoliendum , pei fici elidum , dum tandem Dei formis

evadas.

244쪽

ing TEMPLI. SAPIENTIT' l

. sed placet hunc locum, Gregorij Nysimi non absimili sen. se concludere. Quippe qui in germani sui S. Basilij laudatione,

euin nem demonitiat, exemplo Mosis, non sese duntaxat, sed vhiuscuiusque animam , tabernaculum, in quo diuinitas inhabitaret, sermone suo essecisse; erectis in ea columnis quae t boribus oppressam suffulciant, hoc est, sanctis atque diuinis

rerum aeternarum cogitationibus; pelves adhibens ad purgati nem , candelabra ad lucem spiritalem, orationum aurea thua Iibula; ac denique arcam mysticam, tabulas digito Dei scriptas c*ntinentem . Vnaia cum virga efflorescente , & urna referta manna caelesti: quae omnia Nysienus spiritali quadam anal gia in rem istam explicat e insinuans, Vti nos O ricat, nostram in primis, tum etiam aliorum mentes, nobilibus ornare.& instruere virtutibus, quo Sancti Spiritus, aeternaeque sapientiae tabernaculum dignum efficiantur. Nam virtutes illae, quas S. Bri nardus sermone quodam piumitias spiritus appellat, Dei laudatio, continentiae vigor, con-Sim. 7. in templatio diuinorum, eodem te ite, non aliud sunt, quam priami ἐν puri limi frudim sapientia : in quibus proinde valde se

amet ipsa sapientia , ijsque , veluti ornatu sibi congenere , sedem suam exornari delectetur. Finios prius ex disputatis toto capite, quod & μst dicem dis prodesse possit, colligam : nimirum , prout est praesentis instituti ratio , eum praecipue censendum appellandumque sapientem , qui de diuinarum humanarumque rerum , quantum hae quidem ad diuinas conserunt,cognitione sublimi instructus sit, ijsque exinde polleat artibus, quibus & seipsum ad magnam virtutem diligenti studio erudiat, & plures alios ad Deum de salutem adducat. Quod etiam est ijs consentaneum , quae secunda secundae tradit S. Thomas quaest. Q. ait. de ijs agens qui, ut ipse ait, altiori gradu percipiunt sapientiae donum.

245쪽

qui Sapientia in se Mitantis sacrarium esse , fit, ili, sim '

enerno habitu , ipsas morum bone late res meu- 'tate, profiteri debe M. - l ET istud iuvabit ex dictis, pro morum nostrorum inseramatione , deducere : prouidendum esse videlicet, ut qui se templum Diuinitatis, & sapientiae sacrarium esse me miraeis rit, ita se componat ornetque externa specla d vi vel iplo coG poris habitu, modestia vultus, actionum honestite, sanctitate etiam sermonis, seris ostendat. cpiod intus se esse co sciti Quippe cum & ipsae sacrarum Basilicarum frontes , aditusque ac vcstibula , sacrum etiam quiddam praeserant, quo spectan. rem quemlibet sanctitatis loci admoneant, & quam is ροstulat,

concilient venerationem.

Enimuero, ad sermonem quod attinet, apprime huc facit praeclara quaedam, & a Stobaeo alijsque, Socrati attributa senatentia : svientis os, velut ostium templi , quod tam aperueris, Sem. i. apparent diuina sanctarum rerum Dalacra. Nam sicuta coni hemisi valvae panduntur , continuo apparent . qus in eo sunt sacrae imagines , rerumque signa diuinarum : ita ubi vir sapiens olsuum, velut ostium templi Sapientiae, aperire fando coeperit asei ex cordis sui abundantia, sanctos animi sensus atque diuina, costitationes auditoribus suis insinua ierit, hoc ipso demonstrat, habere se mentem, instar ditiini sanctuarij; sanctarum terum simulacris ornatam , leu dii linis imbutam informatamque notionibus, ac veris illis numinibus quo modo loquentem antea audiuimus Laistantium θ hoc est virtutilius: apte condiniae.

que instructam. Quo riserii intest & ιllud quod in Pt eiubij, seriptum est: Cors tentu ei assiet os tim I s eius M. prau. ia .

In rem igitur nostram biade comenit baeos tentia ; suem cunque demum habeat autorem.)Nam idipsimi cerae. aut T. et a 46 ne quiddam, non ab iplo Socrate prolatum; sed de Socraω-- 1ius apud Platonem dictum inuenio; qusu quia non abhorret . piopolito, eandemque cogitatiscita . ideo. Magno ei iiii, Di δn1sio placuisse, licebit paucis in loeum praest litem titidi lupa E e 1 Alcibia.

246쪽

1;O TEMPLI SAPIENT in

Alcibiades igitur in laudatione Socratis, quae extat in Plistonis conuiuio, sue dialoso de Amore, in hunc modum praedictis amem , disserens inducitur. Ait quippe illum perlimi lem esse Silenis illis, aut satyris, qui a sculptoribus figurabantur , fistula tibi me ludentes : qui si aperirentur , reperiebantur intus habere speciosis atque praeclaras Deorum imagines. Sic enim Socratem, qui & ipso vultu nonnihil ad Satyrum ac cederet, & inter amicos iucunde & hilariter agens, locari videretur , attamen intus in animo diuinas virtutum praestantissi marum imagines continere. Qiramobrem ibidem ua subi jcit

Serib orem agrauis, atque istis aperti scilicet Socratis miriim qui qum et strum , diuinas qua intus larent imagiras, quam in exeri Ego certe quando e eas a i i Socrate videlicet diuinis de rebus & virtutum ossicis disserente, &tanquam fores templi mentis suae Pndente i atque mihi misi. μια sese adeo diuina , b aureη , firmose, mirabiles, itnusso modo fas existimem, aliter , quam Arares prccipit, agere.

Sic ille; satis insinuans, quantam ad animos virtuti conciliandos vim habeat viri sapientis, ex animo ibo ac vita loquentis,oratio Caeterum ad eum antiquum morem , ad quem vel bis cit

iis allust Alcibiades , etiam repexisse S. Dionysum, tes 1 tui prisci illius interpretes: S. Maximus ad illa verba capitis noni de diuinis nominibus: Agedum quoqκe, baec diuinora x minsmimulacra, quatrem nota patem, inmeiamur; & Georgius Pachymenus,stum ibi, tum capite A. de caelesti hirratchii, ubi

se loquitur : Hoc ab Ethnicis receptum. Siquissim ipsi faciebam fmulacra, mam , peditas, desituta , quin Mercuriales samus sue Hermas vocisam. Faciebor autem is ijs tum csia, tum

concauitates, quibus Deorum quos colebor, Imulacra impouebunt. Apparebant itaque miles , intra se Deorum orna erua covinebant. Studios itaque illarum contemplator , non tam statuisugis quadratis attendebant, quam interioribus Imulacris. Eumque in modum subdit, nos habere debere, diiuna nomina, aut alia externa symbola, quibus diuina exprimuntur, considerantra. Videant autem Scripturae sacrae in erpretes; an non huc ser-n s. x3. pertineant, aedes illet Dianq, Actuum iv. capite, quibus coe ficiendis Demetrius argentarius, eique subiecti arti es, talebant non modicum quaestiam. Nec enim videtur a vero aliena

suspicio; siquis eas putet fuisse instar capsellatiam eiulinodi, Psequidem foris viliore seu malesia , seu Optae . Hermam, aut

247쪽

PARS TERTIA. CAP. IX.

figuram et Mnem, praesesertam, intus autem argento Obditim, exhiberem Det pretiosam e giem ; prostarentque ven, les hospitum gratia , qui Ethesinum Dianet templum conuis

rem, ex recepta illo aeuo superstitione. Ad extremum, quod dicebamus: Sapientis mentem instrui oportere rerum diuinarum atque sanetarum imaginibus earumque sermana ac speciem in eius sermone ac moribus rei cere debere, diuina etiam autoritate commendatur. Huc enim

spectare videtur Apostoli Iacobi praeceptum , capite 3. Epistolς Θs 13. suae Catholicς siuu sapiens ἐν disciplina, huer mos ' Ost sat ex

bona inversatione operiaionem suam in mansietudinesapientiae. Perinde ac si ediceret: eum qui sapiens sit, mentemque habeat, instar sacraiij diuinis disciplinis, rerumque caelestium imaginibus ac Armis instructam , attendere debete , ut qualis intus est , talem se in omni ostendat vitae consuetudine, ut &stimo menti. & vita sermoni respondeat; & cuius animi serena pene racia prout loquitur B. Ambiosius color sapientia caelestis obduxit, huius etiam Oratio, consuetudo, mores & viuta, eodem ubique colore tincta & colorata appareant; de ipse conlierlans inter homines. sese velut quoddam exhibeat alii matum ac spirans sapientiae caelestis simillacrum , sanctorum operum exemplorumque disciplina. Ne si secus faxit, di quam lingua teneat, factis deserat sapitntiam, illo veteri aceto perfricetur: in ori bomines una ι opera, υ phiAsopia sentistia. 3 Quam equide m Pacuvianam gnomen tanti fecit cincedo l/hilosophus Agellii familiaris, ut eam diceret, pro omnium templorum soribus inscribendam : ex prisco more videlicet, quo egregiae,&ad mores sermanum Opportunae lententiae, templis inlctibi, & tanquam dedicari coniueuerant. Quo modo legimus apud Platonem in Protagora: primos illos septem Graeciae Sapientes, ex communi conje6u, has Delphici Apollinis templo pri. mitius sapientia dedicase: nosce teipsum, Nihil nimis see.

Et semὰ huic utiliae vanitati, veteri illo versiculo reprehenis, prorsus aduersa est Christianae sapientiae simplicitas, quam verbis a nobis pollea integie referendis , ita describit atque commendat Cyprianus, ut dicat: Nos philosiophos, non merbis, sed factis esse ; nec mistitu sapiemiam , sed vemitare praeferre; nec denis 'eloqua magnia, sed miuere. Non quasi non possit, a debeat, qui R iens est, lapientiam suam ore promere ad alio. nim vestrarem ει cum impium se: Sapientia ae indita, the- Ee 3 Duriu

248쪽

aar TEMPLI SAPIENTIAE

I rus imisus, qua millitas in que Sed quod vana scilicet sapientiae ostentatio fugienda sit; atque haec potius loquenda factis , quam oris strepitu , & stetili vocis praedicatione,

commendanda.

Ad sapientiam aspiranti, ante omnia falsa pr posteras ,

de expetendis fugiendisue, vulgi opiniones, ex animo esse euellendas. AD bene beateqias vivendum , permagni referre compertum est; quibus anteceptis notionibus imbutum antimum ad id adseras ; seu, quibus primis disciplinae vivendi tan quam principijs informatus quisquam , ad vitae suae rationes

constituendas accesserit. Nam cum ita natura comparatum sir, ut humana voluntas non possit quoquam , nisi praelucente ac deducente intelligentia, commouere se, aut contendere; tanta esse solet facultatis utriusque consensio , ut naturaliter eὁ conia sequatur voluntas , quo eundum esse praemonstrauelit intelli gentia.

Igitur qui, exempli causa , ita animo affectus ac persuasus sit, quasi absque opibus, voluptate , potentia, gloria, alijsque

huiusmodi rebus, felix ac beatus esse non possit; is omne ituadium in eo ponet, ut his ipsis rebus circumfluat, atque abundet ut qui maxime , ecque collimabit in omni vita. E diuer so qui sola virtute honestique studio utcunque caetera se ha beantὶ veram hominis felicitatem metiatur, Is uni virtuti totum se tradet; caeteris neglectis atque contemptis, in quibus ad beatam vitam parum aut nihil esse momenti, certa atque deliberata animi inductione praeiudicauςrit. Ita generatim verum videtur : quam quisque rem sibi, non vaga quadam &quas a rebus abstracta mentis assensione comprotiationeque, sed praetica quod aiunt & ad vium vitae propius relata, Pe suasione & inductione animi, tanquam supremum expetend tum , seu ut vitae finem sibi proponat, caeterisque anteponat omnibus; eam assectia quoque prae carteris secuturum esse in omni usu,actuque vitq;ad hanc cogitationes ac desideria, ad hane sua studia, voluntates, conatus uniuersos esse relaturum.

249쪽

. . Quo inihi istoindρ multum vidisse videantur.: qui, Quis.

de vitae rationibus constituendis, aut in meliu mutandis , ire-

formandisque deliberet , huic piij mam ac lummam Operam in . 4 1 intelligentia primis veris qua auium ad vitae lummam petii, Dentium notionibus, imbuendii atque informi iacta, ponendam csse praecipiunt; ut nempe seri addi sentique meditatione , euul- '. itsi, primum ex animo vulgaribu4, aliisque, a aluti nosti et inimicis opinionibus, ad ex remum .id penitus inditum , sidique intimὰ persuasum habeat ; se Dei unius, veri ac funimi boni, adipiscendi gratia conditum , hunc tum vitet iuq genetatim, tum actionum sigillatim omnium , finem ultimiam anite unicum habere debere ; hoc uno adepto, se summe felicem, amisso.

ium me infelicem, tuturum esse; extra hunc , nullum vitae sturictum, nullam animi pacem verumque gaudium , inuenturum, esse. Hac enim posita, atque in medullas alte 'demisia, persu sione , caetera quς voluntatem , eiusque motus , ac mores cxternos recte consormandos respiciant, procli ita factu, nequq iam adeo dissicilis operae fore. Etenim recte a S. Augustino in tertio de libero arbitrio ειρ. 8.scriptum est e Solet autem recta opinio id est, firma an tu mi inductio ac persuasio prauam corrigere consuetudinem, praua opinio rectam deprauare naturam. Tanta mis est inquit H. dominatu ἐν principam rarionu. In quem item sena DiaL6. de sum illud Platonis accipies : Vbi dux meotas assu erit,ri nullo modo poto, , me eam, Pitiorum chorita consequatur. Et quod , teste Clemente in sexto stromatum , merito a G cis Oi quoqne acclamatum est: Principium magnae a mutis es regimi V

ritas.

Disertissime autem Romanus Philosophus prolixa quadam ,et epistola; ubi negans ad sapientiam, & quae ex ea pendet, vi -

tam beatam, praecepta vivendi specialia sussicere, eoque contendens opus esse dogmatis, decreti sue qui ldam generalibbus, quae in uniuersum componant hominem , atque adeo summam totius vitet complexis, nominatim bsc tradit , ei in

quo versamur loco , peropportuna : Ergo infigi debet cinquit in h. 91. persuaso ad totam pertinens mitum: hoc es quod .cretum ioco. Qualis bac persus fuerit, talia erunt quae agentur, quae cogitabuntur:,quatia autem haec fuerint, ratis vita erat. Et saucis interiectis: Proponamus oportet finem Jummi boni, ad quem nitamur, ad q*em omne factum nostrum, dictums re spiciat: c Deluti

250쪽

psto, evaga esto e. f, Sed elegatis quoque est, αρος huc faciens, neque uno lo eo . Magno Augustino prori , istaeo otio: quomodo de intemri palatio quidquid iusserit Imperator , peri tri- Romam manat &c. Sic in Unoquoque umim , mrus est INGratcr in erea . Sed ἐν f bomu, bona iubis lis sunt: fi mi his , mala rebes, i r mala sunt. Atque imperatorem hunc significat esse cogitationem; efficacem scilicet inductionem animi, quod hoc vel illud, hoc vel illo modo faciendum sit. In quem. sensiam proximὰ praemiserat: Non potest fera, mi habeat facti mala, qui habet cogitationes bonus : facta enim de cogitatione procedunt. Nec quisequam potest facere, aut ad Eiquidfaciendum membra morere, tu' praecesserit iusso cogitationis. Mu tum igitur refert', etiam ex huius S. Doctoris mente, quaenam persuasio cor possideat, generalis praesertim, de ad viri summam'; finisque ultimi praetcriptionem, pertinens. Nam si hominis mentem aeternis suis rationibus Sapientia Occupaue rit, k in cordό iustitia regnauerit; iam ec illa arce in partes reliquas emanante iusto sapieniicitie imperio , membra omnia: iustitiae seruient, rationi sensus obtemperabunt. Quemadmo dum praeclare ab eodem S. Doctore obseruatum est, rursum in Psalmum iis. ita scribente : Custodi os cordis a malo, innocentes manus erunt, oculi, aures ροα omnιa membra tua militiae litabunt: quia Imperator iustus tenuit cor. Sic ille. Igitur ad sapientiam aspiranti, illud ante omnia prouidendum est, ut de omni rerum expetendarum fugiendarumve ratione, non ex vulgi sensu qui, ut recte ait loco post laudando Seneca, Mimm es meritatis interpres θ sed ex certissimis, clarissimisque supremae veritatis regulis, iudicium ferre inelia piit;& quos eius animo, siue indolis sortasse peruersitas, siue praua a teneris institutio, siue usus vulgaris, ac vitae consuetudo promiscita, minus rectos sensus imprestit, in hisce penitus euellendis, primum ac summum studium ponat c certus, nihil admodum in illa tquam dicunt) arte vivendi profecturum se.

ηυ ut in quadam epistola loquitur Seneca opiniones falsa

quibus lasoramus, expulerit. Et, quando illud exploratum est'; vulgares eo in genere, passimque inductos hominum sensus , a veritate ipsa distare

quam longissime; eo sese quisque sapientiae , sesutique propio

SEARCH

MENU NAVIGATION