Francisci Le Roy Insulani è Societate Iesu ... Templum sapientiae siue Dissertatio mystagogica in qua de Templo sapientiae, partim historico seu litterali, partim mystico ac spiritali, sensu differitur; illudque nominatim disquiritur ..

발행: 1664년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

pARS TERTIA. CAp. XVI.

immersi lite in res istas infimas ; sed ex his subinde nonnihil si1-blato capite, vultiaque in sublime erecto, captemus interdum haummusque caelestem auram,& aliqua saltem velut strictura lucis aeternet, & quodam spiritu atque odore diuinorum, asilemur at isquet recreemur. Quo deinde fiat , ut eorum gustata suauitate insolita, sanetisque illecebris captus animus , incipiat sensim animaduertere , non tanti esse haec , quae anuc insano quodam amore deperi jt, sed habere dulcem illum caeli conspectum, rerumque aeternarum memoriam, quod etiam prae mundi Pu- dijs illecebrisque, amari possit; atque ad extremum, temporalium omnium subeunte fastidio, damnare studium operam-citie in his haetenus stulte positam, neque his iam assci occupative propter seipsas, sed ita duntaxat quatenus aeternis rationibus subserviant, quibus is unice teneri, duci, gubernarique constituerit. Age igitur, sodes, amice lector, interdum ita quadam, seu loci, seu tranquillae mentis solitudine positus, istud degusta se ctae cogitationis otium,& teipsum velut ex interuallo respiciens, tibique temet ipse reddens, ita subinde tecum , Augustini exemplo, philosophare.

Enimuero quid agimus, anime 3 &, quid tandem tot an- L. c. xijs curis, alioque semper atque alio labore , quaerimus aut qua re denique, quo fructu , qua ad extremum spe, aetatem, Vi Ies, animumque consumimus Nam quousque taxi atque vecordes, & quod mi Rus serendumὶ sponte delusi ac miseri, inhiamus rebus fugientibus, merasque bonorum captamus umbras, & tanquam aeternum in hoc infimo orbe mansuri, alte Tius vitae, aeuique futuri, immemores, in his quae duntaxat in praesens iuvent, si tamen iuuent, & non magis angant, inquietumque & aerumnosum reddant amatorem suum in his inquam sectandis, tuendis, exaugendisque toti sumus 3 At,no ne vides, ut motibus suis illa transeunt ac deficiunt omnia; immo, quam maxime possunt, fugiunt, nihil pysi se, nisi, vel sui hians infelixque desiderium , vel seram & inutilem paenutentiam, relictiara Neque solummodo ,si aduertimus, fugiunt ipsa per se singula, sed temet urgent impelluntque mutuo, veluti perite festinantia, ne in illis stulte defigatur mens, aut improvide amentur a vecordibus, cum communis Domini ac con ditoris iniuria. Tanquam ea rerum labentium nusquam inte

missa ecfectio, tacita quaedam sit naturae vox; admouentis, non

282쪽

TEMPLI SAPIEN rIT '

se, infirmam ac labilem , sed autorem suum , attifice uesemper manentem, ab homine cordato diligendum : ncque laulaci vanitati apponendum cor , sed veritati incommutabili , iam perque istanti, afligendum. At neque nos diu inter fugientia stabimus: non enim nos semper praesem ista tenebit vita Peregrini sumus & properan tes : licii venimus, & cras compellemur egredi. Vita Me misera est, mors incerta; si seubito obrepat, quomodo hinc exibimus 'Ali ὀ mox nobis demigrandum eis. Quo autem Z hie summa est rei: quae quidem nobis non leuiter , neque transcui sim; sed priusquam hora suprema aduentet, serio diligenterque, curan da. Neque enim nobis iam num tempus erit amplius; sed bre. ut infelicique aeuo longa succedet, atque immensa, neque sor.

tem suam unquam commutatura, aeternitas , unumquemque

pro vitae merito; interminatis seu lupplicijs seu gaudijs, ast, gnatura. Quid vero nobis futurum censes', si solius temporis cura suscepta, nulla aeternitatis prouidentia , decesserinam, Hoc igitur, si quidquam sapimiis, dii m usta stiperest, S: sum ma bonitas resipiscendi tempus indulget, hoc inquam sataga mus, anime: & quando id unum liam me & unicὰ est necesti Iham, caeterorum posthac incuriosi squibus viique post tote pectationes, frustrationes , i fallacias , satis iam lentias expleri non posse , mundo maiorem & ipsi beatae aeternitati natam mi

mam , solo nempe Deo eiusque beata possessione, filiandam )omne iam studium, intentionem, curas, cogitationes, desideria , ad filicem illam aeternitatem conseramus, de ibia iam aeternitate , soli aeternitati laboremus. Ne , si secus facimus , sempiterno consus opprobrio , inter summe stultos insensatosque deputemur ; cum diuite illo inselice, qui in eo stolide se amans, eoque applaudens animae suae, quod multa haberet bona posita in annos plurimos, Dei increpantis irridentisque voce , llultus audijt, ipsaque nocte subductus evita, ad eam raptus est meonitatem, cui ut prouideret, nulla eius animum unquam inces.se cogitatio.

His porro alijsque eiusmodi cogitationibus, Christiant menti semper o ijsi, sed raro , pro rei momento, in praecordia

medullasque demissis, tanquam innutritus atque educatus animus, incipiet, pro indole caelesti, curas suas ad Iliblimia imtendere , N: vellit ex alto humana terrenaque despiciens, non nisi memis rationibus, actus suos vitam gubernate. Quem- 'i admodum

283쪽

admodum , inter alios plurimos, sicere solitum nominatim accepimus, Beatum murum Al sum Gonragam: qui in breui quadam institutione astetica, quam sibi priuatim conscripse-rn, hoc scriptum reliquit inter caetera r Alterum quo af tus mos dirigas , hoc est : eo te religiosorem mos, pium c addere potuit, di sapientiorem, felicioremque ) suturum , quo tuam citam diligentius secutatim rationes aeternas, minys mero secun dum temporales gubernaris. Cuius proinde Angelici iuuenis exiguam imaginem olim videre me memini, in gratiam piae iuuentutis Belgico caelo in aes incisam: in qua is conspiciebatur, in quodam caelesti lumine meditabundus, bilincemque pritendens manu , in cuiui altera lance , coronae , sceptra spectabantur, & siqita alia terrenae potestatis ac felicitatis argumeno, in ktera autem palma caelestis, flammans gladius, aliaue selicis infeliciique aeternitatis symbola, nimium quantum praegrauantia ; adiecto ad imum hoc lemmate: Eo religiosior ma- fg, pius futurus, qμo tuam mitam diligentius ; de caetera ut modo retulimus. Postremum hoc habeo breuiore monito suggerendum; nimirum injiem in qua modo versamur, nonnibit forsitan posse conducere et si ex nis quae quisque legendo meditandoue colleigerit, selectas ac promptas habeat breues aliquas, sortesque sententias, & velut effata ad rationes aeternas pertinentia, quae corde assidue, Dequenter etiam ore versentur , ad usius aetasque quotidianos profutura. Qualia esse postunt, tum ista de diuinis litteris: quid prodest honum, fi uniuersum mundum lucretur 'Et strandus transit, idi concupiscentia eius iide similia; tum vulgatum, illud: Sint remporalia in usu, aterna in de eris; aut illud Senecae ri Naior sum θ' ad maiora genitus, quam et i dec. Nam velut coorta pestilentia, aut cum aer grauis de corruptus est , consultum est , aromatum quiddam ore tenere,.quo istis odoratis spiritibus ipsa secseentur praecordia , & ad uersus externos halitus pesti seresque, conlirmentur: ita eius- .modi salutaribus sententijs, quarmin vim probe comprehen- .drais animo, quasque usu tibi famillares. effeceris, videbatur . utiliter posse communiri cor, aduerius yestilentem aulam huius saeculi ,& late grassantes opinionum fallacium morumque prauorum corIuptelas. i. Atque ei fini valde seruient, appresensa animo, &consta' ti retenta memoria , quae hoc opere passim tradimus, tan-

284쪽

13a TEMPLI SAPIENTI E

ouam axiomata diuinioris sapientiet ; quorum nos idcirco ad extremum, paucis atque summatim recolle rum, velut sylum iam conficiemus proponemusque, postquam pauca quq restant praescripserimus , sapienti nostio instituendo, sermandoque, non inopportuna.

Uectariὶ deducimus amabilem mitis institutis constantiam cum Sapienti maxime propriam, rum eidem oppita δε-

coram atque iucundam es e.

HAnc in rem in primis istud habemus diuini Spiritus, in

nostra quidem versione vulgata, oraculum in sapientia ma et Aut sola n ν stultus, luna mutatur. Cuius equidem discriminis, cum rationes plures adferri pota sint , tum illa praecipu); quod nimirum ille in vita sua instituenada, conformandaque, aeternis nitatur immutabilibusque rationibus; hic a temporalibus totus pendeat. Atque adeo ille nulla perturbetur immutetuIue varietate rerum transeuntium: ut qui animum illis assixum non teneat ; sed in omni euentu ad diui nas aeternasque respiciat, & quaecunque rebus hisce infimis variatio incidat ) in se stabiliter inconcusseque permanenteti Vbi iste, quem Spiritus Sancti vocem secuti, stultum dicimus. ob contrariam rationem , incerius, stumans, de lunae instar inconstans est: quando & temporales rationes quibus niti nar. ipso temporς. cui subjectae sint, mutari necesse est; atque edi inde, exempli causa , qui secundis rebus nimium efferatur. aduersis animo dejici ; ει rebus ex voto minus succedentibus. alio vela conuertere; atque ipso vitae fine mutato, ad alia studia atque instituta transire. Demum , qui in vita constituenda, non tam certo aliquo consilio, quam impetu animi ac penur- batione ducatur , cum ipsi in dies diueria assiciarur animus. & proinde res ipsae aliter atque aliter appareant , non poettest in eo quod semel susceperit , stabilis idemque per

nere.

Ex quibus videas, merito in diuina Scriptura, sapientem soli, cui vultus semper unus est, & stultum tam semper v i comparari,

285쪽

Cui diuino sensui, quam consentiens sit etiam humana phialosophia , ex his intelliges quae de Senecae mente plura subjiciam. Ex quo in antecessiim istud accipe : ex eius Philosoplii sententia , vitae ii onstantiam de inaequalitatem , ad ed propinqua cognatione coniunctam est e stultitiae ; ut quodam loco, stultum & inaequalem videatur pro eodem ponere: Illi Us inquiens in stulti.imequales dec. r. Veruinamen, rei amplius explicandae gratia, exposita ὸ no. bis discriminis ratio, videtur in sese tria praeteriim capita cor

tinere.

Primum t quod sapiens, cum pro ultimo vitae suae fine,

summum bonum, aeternum, incommutabile, idemque ad pacem animi beatitatemdue perpetuam summὰ tuffciens, destinato sibi certoque consilio praefixerit; nihil causae habeat, cur aut sinem mutet . aut eius obtinendi, quibus insistit, vias certistiumas: cum eum qui sibi in rebus caducis instituenjae vitae finem constituit; harum vel abscessu, vel assequendi difficultate; vel etiam obtentarum taedio uti nihil est in rebus infimis, quod veram animae satietatem ac ricem adserre queat in damnare ist- pius oporteat sulcepta studia, & nunc huc , nunc illuc, vaga quadam animi mobilitate ferri. Quam rem bene explicat illa, quam tametsi ab Epicuro inter secretiora dicta desumptam, magnificam vocem merito sito appellat Seneca: Inter catera mala , hoc quosιe habet stultitia; Ep. semper incipit misere. Subdit autem Annaeus: confidera quid mox issa significet, Lucili mirorum optime ;'intelliges, quam foedust hominum leuitas, quotidie noua mira fundimenta ponentium, nou. u stes etiam in exitu inchoantium. Quod equidem linse tum indignari , tum etiam mirari videtur. At mirum non erit istam eiusdem, quandam aliam epistolam obsignantis, vocem consideranti: Nisi sapienti siua non placent: omnis stultitia ' laborat fastidio sui. Ex quo proinde oporteat, hominem stultum , fuimet & rerum litarum, atque adeὁ vitae, stitusue sus- cepti taedio , alia atque alia vitae sundamenta ponere, & damnatis votis prioribus , nouas spes assidue inchoare. Alterum i quod ibem sapiens, quando rebus aduersis aequὸ ac prosperis uti nouit, & ad finem tuum qui omni istatum temporalium rerum successu altior atque eminentior est j quaecunque demum sors offeratur , uniuersa referre ; etiam inter diuersos oppositosque rerum euentus, possit idem unusque,

286쪽

& aequali semper tenore vitae persistere. Neque enim se ipse rebus ; sed res ipsas sibi finique suo accommodat , dc, quod τε 'ra .id. Seneca dixit, manet in satu, ef quidquid euenit, in sium crim

rem trahit. In quam sententiam dictum quoddam Socratis, quo Platonis conuiuium concluditur quanquam sane nesciam , eadem ne mente ab eo prolatum ) pronius usurpem: Susdem mira offcium eje , tragoediam comae iam, componere, elimi qui arterragicus D, ese quoque comicum. Quod belle, quantum existimo , in rem praesentem, sapientemque nostrum quadrabit: ruem utique dicimus omnium temporum hominem esse, deue ad laeta , siue ad tragica , perinde factum. Nam cum , ut alias ex Augustini mente vidimus, res omnes quae hoc uniuersum , ipsamque taculorum seriem , velut particulae constutuunt, recte syllabis litterisue comparentur, ex quibus quoddam quasi carmen pulcherrimum diuinae artis existat ; atquuλ. visam. uti obseruat Philosophus ex disdem litteris indifffrenter coma ' dia j tragoedia fui: nouit inique sapiens noster, ex his ipsis rebus, in quibus mortales alij , luctus arMmenta, Ac tragici questus viarem materiam inueniunt, ex his ipsis inquam ut ita loquamur) veluti comoediam efficere, de quouis euentu , di uinam laudando approbandoque prouidentiam , etiam tristes

rerum exitus in laetum carmen dc vocem exultationis conue

tere. Quod nimis quam clarum est, ab eo expectandum non esse, quia rebus istis mutabilibus totus pendeat, de improuiadae mentis consilio , suas in illis spes, suam felicitatem repo

nat.

Tertium: quod , cum homo sapiens nullis pulsetur violen iis animi perturbationibus, aut ijs ita praeesse norit, ut ab ijς duci se ac regi minime Ptiatur; hinc etiam consequi aptumst, ut sicuti intus in rationis arce idem permanet, sibique perpetuo similis; ita eius mores eandem semper faciem habeant, ciusque vita unius quasi coloris sit. Cum e conir stultus malusue, quod supra diximus cum Philosopho, ob compugnantium affectionum dominatum, nominus ed multi, die eadem marius, Et importunus ipse mbi fit: eoque fieri oporteat, ut de eius vivendi ratio, instabilis, vaga, incerta, fluctuans, atque aduersa si sibimetipsa ι nullus vitae tenor, nulla actionum consenantia. Vt idcirco rectὸ qua-D. s. dam epistola pronuntiet Seneca : Maximum indicium est malis

mentis,

287쪽

mentis, fluctuario. Et mox: magnam rem puta, unum hominem D. 16. agere. Praeter sapientem autem nemo ivnum agit: caeteri multiso

mes sunt ; aut , ut Ambrosio in hac ipsa re loqui visumit per

momenta mary discolores ; ob incursantes videlicet, sibique invicem fuccedentes , diuerses animi perturbationes. Sic enim& iple, ut unum hominem quisque nostrum agat, exhortans Vetus dictum est, inquit: Asuesce mu Oe Ut mira tua quam Dia. avdam piditaram exprimat, eandem Iemper servans imaginem quam cepit. VVomodo potest mnus esse, qua nunc iracundia inflammatur, nunc pallore immutatur L c.'per momenta marius Er dim-brὶ Sic Ambrosius.

Accedit, quod siqua virum , alioqui sapientem, perturbatio incesserit, id saltem animo persuasum fixe retineat, in isto quasi mentis nubilo , non esse quicquam immutandum in ijs , qu

antea pacato certoque consilio decreta sinit ut qui probe compertum habeat, quam malus sit consiliarius, perturbatio. Qtio, non duxtaxat asceticum, sed etiam morale sit, atque ad omnes humanae vitae partes pertinens , praeceptum illud , a magno

vitae spiritualis magistro, s. ignatio , traditum in Regulis quas scripsit de motibus animae discernendis: tempore quod s vocant o desolationis , nihil deliberandum , aut innovandum es circa pro frum animi, aut laetum , sed in eis perseueramdum, qua suerant prius constituta. Cuius quidem praecepti usurpatio, plurimum ni sellor conferet, ad eum, quem sapientis propitiim dicimus, constantem , aeqiuabilem , sibi ue per

omnia consentientem , tenorem vitae. ut enim recte, speli e laudatus Philosophus: non contingit tranquillitas , nis immutabile certum, iudicium ad ns. Haec igitur vitae sibi consentientis perpetua constantia , uti magna res cli, ac prope diuina , ita pacis internae in qua recte dicimus sitam esse si immam humanae felicitatis tum sundamentum & quasi radix, tum etiam effectus ac fructus est i in eaque proinde consequenda, omnis conatus adhibendus , omne studium & industria collocanda.

Quid enim homini, solida B: imperturbata animi pace iucundius y Quid beatius eo , qui ope caelestis sapientiae , -- lut in sublimem aethera su inus, Olympo similis nubes ex.

cedit . di quicunque mundum turbines versent, omnemissium retum infra se positarum tumultum immotus aspi cit, imino despicit , t nquam in suprema collocatus arce tram

Kk3 quillitatis

288쪽

cip. 33. . 3. p. 7.

1', TEMPLI SAPIENTIAE

quillitatis 3 Quid sedata, constanti, & sibi ubique consentiente

vita, vel utenti dulcius, vel intuenti amabilius In quo videlicet fiatim agnoicas, siue vitae ac status beatarum mentium, quet inconcuse summo suo bono adhaerentes, immutabili quadam aeternitate perfruuntur, adumbratam imaginem; siue tranquitilissimi ordinatissimique cursus caelestium orbium et ut hic quodammodo illud contingat quod dicitur in libro Iob: Nis snsi ordinem Gli, tr pones rationem eius in terra Quippe caeli

ordinem ac rationem quodammodo in terra ponere, seu describere, est, iplorum caeloriam motus ac conuersiones ordinatis mas, uniueis et vitet aequabilitate, constantia morum, actionumque consonantia, in carne mortali repraesentare. De B. Laurentio Iustiniano , ita scribit Bernardus Iustini,nus nepos, in eius vita : Erat autem merborum actionumό tam

ra mensura , Ut si inferiora haec caelestibus conferri fas est, missio motus caelorum reuolationes ἐν O ros agι maiori ordine atque mensura, crediderim. At de B. Virgine Dei matre quae Damasceno alijsque Patribus, animatum caelum ess) in suo, ut appellat, Canticordio, pluribus disserens Cancellarius Par

sientis, eluque tum mentis tum corporis decentissimos motus attendens, de ea sic ait inter caetera Videre erat in organo Asiriae corporeo multo autem magis in eius menteo motum' portionatum primo mobili caelisti. Ob illam scilicet motuum omnium ordinatissimam proportionem , aequabilemque constantiam, ex suauissima modulatissimaque assectuum omnium, totiusque mentis compositione , essiorescentem. Quem quidem caelestem virginearum cogitationum, affectuumque cordis, viris intumque omnium, concentum atque harmoniam i quod tum Gerson ibidem , tum ante eum sermone quodam Fulbertus scripsit Carnotensis in ipsa creatrix ut inhabitatrix eius, Dei Sapientia

Adeo non hominibus tantum , sed ipsi quoque Deo iucundus est, ille quem in nostro Sapiente commendamus, aequabilis animi & constantiet tenor in omni vita. Neque tamen haec ita dicimus; quasi debeat vir sapiens, in eodem quasi sapientiae gradu immotus consistere , & non de virtute in virtutem proficere ; cum e contra scriptum sit: Iustorum semita, quo lux stlendens , procerit j crescit rusque ad perfectam diem. Sed, quod in hoc ipse assidue proficiendi si dis, debeat tenere constantiam, & ex ipso suo institillo atque

decretis,

289쪽

decretis , ad summam virtutis atque sapientiae excelsitatem; tanquam passu eodem , immo gradu in dies citatiore . comtendere. Qua ratione Nepotianum admonet S. Hieronymus iquod senectus emim , qui adolescentiam sum bonis artibus in- Din. L. 'uxerunt, aetate sit doctior, usu tritior, proce ssu temporissapisu,tior, meterum studiorum iacissimos fructus metit. Porro, ut hoc obiter interseram , voces, mi is tritior &c. inmemoriam me reuocant versuum quorundam pristi poetae

Afranij ; quibus apud Agellium, Sapientia in hunc modum de

se loquens inducitur: Vsus me genuit, mater peperit Memoria: 'Sophiam iocant me Graj , mos Sapientiam. , inquit Agellius, argumento demonstrans; et, qui sapiens esse rerum humanarum melit, non libris selis ast disciplinis ovius sed oportere eum mersari quoque, exerceriέ in rebus cominus noscendi periclitandisi, ,ea, omnia acta ἐν euenia firmiter meminisse; ac proinde sapereo consuere ex his qua pericula rerum docuerimi. Quasi videlicet eo dixerit Afranius, Sapientiam patre Ussi, matre Memoria genitam ; quod varijs rerum experimentis prudentia gignatur & sapientia, quae retenta sinu & tanquam ut

m contenta memoriς, ad occurrentes rerum casus, velut in lucem usumque vitae proferatur.

Quemadmodum etiam in re assini scripsit Philo Iudaeus; inscientijs nimirum comparandis, intellectum patris, sensum matris locum habere . sensu videlicet quasi materiam praebente intellectui, ex qua ille formet conceptus suos partusue mentis: secundum illud in scholis tritum , atque ex S. Augustino de. sumptum: Ex obiecto ἐν potentia siue, ut Augustinus , ex co- L. Aeniis. Posteme ut cognito θ paritar notitia.

ebrilliani missam Sapientis hiatum , sine sectu V decor ,

crucia am, adora iam O meritarem.

M Agni Patris ut eum Doruidus appellat in Chronicost L ML 3

& s. Bernardo dilecti, Guigonis, Carthusiani ordini Generalis v. , cuius hoc in opere alia nonnulla sortia disti mea

morauimini

290쪽

morauimus, prununtiatum istud est: quod, Vesuti ad quarem

sapientiae alilludinem maiestatemque pertitans, villaria est hoc loco proponere atque illustrare. .

v. Quippe sapientia & vetitas, non assines tantom, scii cognatet sint. Et tametsi passim si e distinguantur , ut sapientia sit notio quaedam ac perceptio sublimis veritatis P .veritas autem id quod contemplatur atque percipit sapientia a tamen & i uin ver-buni diuinum, eo eli rerum omnium veritas subsistens , quo in primigenia sapientia ; & ab eo profectae derivatae ς noti

nes, & tanquam lumina humanae mentis, tum sapientiae pronuntiata, tum effata veritatis, indiscretὰ dicuntur: ac demum

haec ipsa S. Augustinus miseere solet ac pro eodem sumere; vicum, libio de Motibus Ecclesae Catholicet, ait: Si sapimtia Neveritvi non rosis animi et iribsu concupiscatur, imuniri nullo μ' lors; & libro de beata vita expressissime : id putaru invitis abientiam η veritarem l Vt hoc quoque sensu possit atacipi, quod dicitur in Platonis Philebo: Mens mel iam es quod metritas: mel omnium mearitatis illima ἐν etissima. Iam ad rem ipsam quod attinet : propositum a nobis hoe capite, istius quemadmodum illum merito suo indigitauit st istiani sapientis, effatum , etsi prima fronte nominis su

a bscurum videbitur, euolutum tamen , non modo reipsa m. uenietur certissimum, sed etiam in ipso recessu cooemere quid. dammi 1. Qua gratia in primis ot seruo, ex ipsa verborum sermun, Mon obscurum eo in effato respectum haberi ad Christum, pti mam veritatem & lapientiam Dei primogenitam ;'qui de incredulorum oculis ut est apud Prophetam Euangesicum sne aspectu & decore ap ruit, Sc odio sese insectantium, in crucem actus, eique probrose frixus suit. Qita quod veritati ac sapientiae primigeniae, hoc item veritati ex illa expressae, ri bisque propostae, uiuueniat; ut tam haec quam illa multos lia beat sibi insens , tanquam arasta in signum cui contradicetur rde tamen vimque etiam sic reprobata & conuexata j ab his quibus oculos cordis ipsa a ruerit sapientia, non assensu m ob ae fide digna inueniatur , is etiam in amore, honore, veneratione habenda. Porro ut de nimis estiti verbis, quibus etiam decoris ex-

penem, artamen amandam adoranstimque Veritatem, Carthusantis Guimi praecipit, illustrationis gratia pauR dicam: Sa Eventas

SEARCH

MENU NAVIGATION