Francisci Le Roy Insulani è Societate Iesu ... Templum sapientiae siue Dissertatio mystagogica in qua de Templo sapientiae, partim historico seu litterali, partim mystico ac spiritali, sensu differitur; illudque nominatim disquiritur ..

발행: 1664년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

PARS PRIMA. CAP. IV. 11

orbe toto adeo celebre, supremo Numini communi generalique ratione positum , an proprio alitio specialiue titulo, as, illationeue, ex ipsa seu Dei primi autoris, siue Salomonis il-d condentis, institutione dedicatum Quemadmodum enim prisco more Romano , alia aedes erat Iovis Feretri j, alia Statoris , alia Elici j cognomine : itemque alia Iunonis Reginae, alia Matiitae, alia Monetae, pro fine

vario aut occasione dedicationis: aut vellit nunc Roma Cliti

stiana, alia aedes est S. Mariae a Pace, a Gratiis, a c*nsolatione, a Miraculis, a Salute &c. ita succurrebat fieri potuisse, ut aedes illa Salomonica, speciali aliqua nuncupatione, ac nominatim, & causa exempli quo mihi valde inclinat animus in aeternae supremi Numinis sapientiae, consecraretur.

Atque hoc illud est , quod, ut singulariter in hac nobis

dissertatione propositum, non vanis fortasse, nec contemnendis , coniecturis adstruere aggredimur : nimirum haud esse

vero absmile , templum Salomonicum, ipsius instinctu diuitinitatis, erectum Disse consecratumque Diuinς Sapientiae; siue, quod eodem prorsus recidit, Deo Opt. Max. sub supre- ας Sapientiae titulo atque nuncia tione: atque ad id etiam autorem operis Salomonem , in eo desgnando , moliendo, dedicando, non obscurum respectum habuisse. aod priusquam docere occipio , necesse est ipso principio admoneri Lectorem: cum ex sensu usuque D nonam, sapientiae nomen bifariam in diutius usurpasi lateat i primiὶm prout vis est quaedam diuinς mentis , cuncta intelligentis, comiPrehendentis , prouidentisque , inque eo sensu diuinis pei sonis omnibus attributa perfectio : deinde notione minus vulgari, sed tamen Scripturae ustala & Patribus prout specia. liter accommodatur Dei Filio . qui Patrum nonnullis propria est diuinae mentis laboles , di laecundae flos intelligentiae; Augustino, Sapientia genita fi Thaumaturgo Gregmio in Symb lo quod fertur accepisse diuinitus: Vertam et riretis, Sapientia su ens, ac constitutionis rerum cumηersarum comprehen Sua araque Octrix: ad rem quidem praesentem vix interesse , hbem illo modo sumamus Dei sapientiam, dum ei proprie dicatum templum Salomonicum dicimus. Et nostratum quidem rationum pleraeque, de Dei accipiuntur Sapientia communiteq& indilcrete sumpta; nonnullae autem, Tr seire iciunt Dei Filium: leui , uti dixi, quod rem ipsam attinet discrimine Nam

42쪽

,6 TEMPLI SAPIENTIAE

Nam si Dei Filio, veluti genitae atque expressae Dei sipient , sacrum illud filisse dixerimus , in eo ipso necesse est respectum inuolui ad absolutam , siue uti scholae loquuntur in es sentialem Dei sapientiam , cuius is ipse Dei Filius perfectus

character, & viva quaedam est expressio. Sin autem indisertato sermone , id attribuerimus aeternae Dei Sapiciatiae ; non absque res cistu ad verbum seu Filium, cui prophetando men- r. r. decis . tum, ut Sanctus loquitur Augustinus, sium gentis ta regnum

sacerdotium Usacrificium, deputata junt, id factum

elle intelligemus.

Templum Salomonicum Dei Sapientiae steriatim ac proprie consecratum mideri. Prima eius rei coniectura, ex fabrica fine, Area inquam foederis tutelain cultu, deis M.

AGe igitur Hunc ad rem ipsam, atque a fine ducto principio , qui prima causa est, ratio, mensura uniuersorum, id quod proposuimus quoad rei patitur obscuritas in v

rismiIe facere, & ingenio contraria animi informatione non nimium occupato, Vtcunque suadere, aggrediamur. Universa opera, quae sue natura, siue arte perficiuntur, fines atque usus habere proprios singula , atque ab his essentiam, rationemve suam , ipsamque adeo appellationem sumere, tum Philosophi autoritate, tum ipsa ratione, compertum .pha '- est. Id quod praecipue in artis operibus cerni licet. Nam si te. m aliquod verbi causa , hominum usibus quotidianis familiaribusque destinatum sit, domus erit arde sue priuatae; sin au

tem sacris atque diuinis, iam Templum , Sacellum, AEdesuesicra nuncupabitur e & domus pars, si resectionis gratia, triclinium dicemr; cubiculum autem, si somno capiendo destinata sit: tametsi inter hic nulla forte se quae tamen interesseselet in a materia aut forma diuersitas. Quanquam, quod opus ipsum specialem sbi materiam sormamue propriam deposcat ; huius quoque ratio ex ipso fine ρ. eis. t. petenda est: quo modo ex Philosophi mente, serra non erit nisi fetrea, quod Alter nequeat suo lysius fine defungi,& nauis pluma a nauis non erit, nili aequivoce, quia sit ad nauigandum inepta:

43쪽

PARS PRIMA. CAP. V. 27

Iam cum omne templum diuino cultui, ipsique Numini, sacras ac precibus propitiando, consecratum iit: quod illud stlouis, illud Mineruae , ut ad res Romanas rursus alludam ; &hoc quidem Iouis Statoris, hoc Feretrij; aut sine quod ilia stricis aedes , Honoris, Virtutis, Concordiae : ex fine propriocousecrationis spectandum est e qui vel ex ipsa cuiusque aedis inscriptione, vel certς statuae dedicatione atque impositione, satis intelligitur; vel, sicubi is erit obscurior, ex adiunctis erit insignibus, symbolis, & tanquam propriis ipsius rei characteri-biis, demum ex ipso usu, s eu recepti cultus rituumve ratio-iae, deprehendendus. Atque si AEdis Salomonicae, quam uni vero ac summo Deo

sacram Disse iam constitit, fines, usiis , Religiones proprias, quibus specialiter dedicatum sit, quaerimus: illud in primis deprehendemus, tum priscum illud Mosaicum tabernaculum, tum quod ei successit, templum Salomonicum , unius Arcet foederis gratia, eique asserua ς atque colendae, seu potius etsi in idem redit in ipsius veri supremi due Numinis, prout per Arcam repraesentabatur, in eaque sedens super Cherubim sua responsa dabat & oracula, honori, gloriae, venerationi, ipsius mei Dei certo consilio, constructum, erectum, destinatumque suisse. Id adeo, cum ipsa Mosari narrationis ratio,

tum templi demonstrat Historia ; & res ipsa per se quodammodo loquitur, si duntaxat oculis non incuriosis subi jciatur. Quippe cum Exodi V. capite, Deus Mosi de sanctuario s-bi adornando praecepta daret, ratione cuius habitaturus esset in medio populi quasi nollet obscurum esse, cuius gratia, tum ipsum iniarnaculum , tum caetera quet ad id pertinerent, extruenda praeciperen ur , primo loco & ante omnia, Arcet descriptionem , eiusque construendae mandatum exponit, dicens : ne facietis illud et Arcam de lignis Setim compingite; &quae sequuntur. Et omnibus completis, cum iam erigendum esset sacrum tabernaculum , ei, smili modo praecipit Dominus, Exodi cap. s. Eriges tabernaculum testimoni' pones in

eo Arcam: nempe Veluti rem; cuius proprie gratia, ipsum tabernaculum esset extructum. Quod etiam luculentius terti j Regum octauo capite, de ipso templo demonstratum est. Nam perfecto templo Salomonico , cum ad eius solennem dedicationem uniuersiis populus conuenisset, summa celebritate inducta est Atta foederis Domini, ut scriptura loquitur, in lo-C cum

44쪽

18 TEMPLI SAPIENTIAE

cum iniim, in oraci tum templi, in Sanctum Sanctorrem subter Has erubim. Quema imodum scilicet domo perfecta , in eam immigrare solet aut induci proprius habitator. Vnde etiam Ibid. ,. ai. Salomon in ipsa dedicatione ita loquitur: AEdificaui domum no mini Domini Dei Isiaci. Et mnstitui ibi locum Arca, in qua D dus Domini est. Aperte demonstrans, quanam ratione ipsi Deo Israel domus illa sacra atque dicata ellet, in quantum nimirum in ea colebatur Area faederis . cuius unius gratia ipsum oraculum , seu Sanctum Sanctorum, extructum esset; sicut ca terς Prtes ac membra templi, gratia ipsius Sancti Sanctorum. Quod idem denique Salomonis parens, & templi ab eo con- p ω.28. struendi desgnator, apertissimis verbis prosessus est: cogitaui, inquiens, et aedificarem domum, in qua requiestiret Area sarde ris, ἐν scabellam pedum Dei nostri. Hunc igitur finem , tum Deus ac Moses in constructione tabernaculi, tum Reges Dauid ac Salomon in templo condendo, spectauere. Porro constituto, quod templum Salomonicum, Arcae gratia, siue ad cultum Dei quatenus per Arcam repraesentabatur, extructum dicatumque fuerit; quid possit in rem nostiam effici, ex modo dicendis, intelligetur.

Arcam foederis , Divina Sapientiae Symbolum proprium expressums fuisse. Eiusdem fines, etsis, peculiares, expensio Vis coniectitrae proponi coeptae ratio ac vis appareat, inquirendum superest atque inuestigandum hoc capite, qua maxime ratione dicatur arca fuisse summet diuinitatis Symbolum , aut quodnam praesertim attributum Dei, uti loquimur , videatur in se repraesentasse. Dicendum est autem, priscam illam arcam diuini foederis, tum ipsa sui conformatione , tum fine usuque proprio , tum adiectis illi mysticis notis aut insignibus, tum ipso denique sapientum sensit, suisse symbolum & tanquam fmulacrum aeternae summaeque Dei Sapientiae, in ea manifeste relucentis, per eam responta atque oracula fundentis. In quo ostendendo pedetentim nobis, & velut particulatim, procedendum est. Doctis limus Clemens Alexandriuus, in libris Stromatum,

arcae

45쪽

arct foederis significationem inquirens, & ad ipsam eius constructionem conformationemque respiciens: de sancta tar- ι 3 ca norinitur, cinquit fgnificant mundum qui percipitur inte luentia, qui effl/vulgo occul 'occlusus. Cui consentiens etiam B. Ambrosius, in libro de Noe & arca: Gauranir cait J D. ris in arca illa, qua in Sanctu est mundi intelligibilis imitatrix imago. Porro mundum intelligibilem illum dicunt, quem opponunt tensili, id est huic corporeo & aspectabili: quem & ip sum Plato & Platonici, sue fὶ, ij. id est intelligibilem, siue

Ψιν , velut exemplar mundi huius corporei, nominant.

Neque est aliud, uti apparet ) nisi diuina mens, & renimi deis foecunda primi Artificis intelligentia. Vnde etiam Clemens in sequentibus satis innuit , ad rem ipsam nihil admo dum referre, siue dicatur per arcam significari mundus intelligibilis; sue potius ipse Deus , qui omnia comprehendit, estque figurae expers & inaspectabilisὶ repraesentari. Qiiod si, cum Philone Hebreto alijsque dixerimus, mundi intelligibilis nomine , ipsum designari Verbum diuinum, nihil a proposito nostro abhorrens, sed potius qui Sm, ei quod intendimus prorsus consentiens, affirmauerimus. philoni, sine libro de Mundi opificio verba sunt ista istuod cui libeat apertioribu et tia vcabulis, nilaliud dixerit esse mundum intelligibilem, quam Verbum Dei tam mundum condemtu. Et mox. Liquet autem quod arche pxm gillum, quem dimmus esse mundum intelligibilem , ipsum sit archedipum illud exemplar , idea idearum , Verbum Dei. Quod quidem esse etiam ex Platonis mente , quem Philo libens imitatur, non semel tradit Marsilius Ficinus, Platonis interpres, locis quet

postea memorabimus.

Guilleluius item Parisiensis de hoc ipso agens , dicit: Nilndum archeo pum , qui es ratio Er.exemplar Vnisers , ex x. .dY a.d trina christianori , proprie esse Dei Fιlium, of Sapientiam 37,

a Deo aeterealiter genitam.

Ex quo iam habemus, quando ex Clemente Alexandrino, S. Ambroso & alijs, per sacram arcam fgnificabatur mundus intelligibilis, per eam itidem, siue essentialem, siue personalem Dei Sapientiam, significatam esse. Aduangamus & Doctorem Angelicum, qui 1.2. earum re- sum quae tabernaculo continerentur, non figuralem , sed lit-C i terilem

46쪽

36 TEMPLI SAPIENTI T

teralem ut ipse loquitur) rationem exponeres, tum illa paria Clementi tradit: per tabernaculum scilicet interius, quod dicebatur Sancta Sanctorum , significari saeculum altius , seu mundum spiritualem; per exterius, quod Sanctum dicebatur. praesens saeculum, seu mundum corporeum desii Raari; tum illa addit huc spectantia : Sint etiam in illo intelli diu saeculo , rationes omnium eo ram , qua in bce saeculo perficiuntur , quodum. modo clausae ; Aut rationes essectuum claucuntur in suis catio, ef rationes artificiatorum in artifice. Et hoc inci ait) An cisa

tur per arcam.

Erat igitur arca foederis manifestum Symbolum , & tanquam simulacrum , diuinae Sapientiae r quippe cdm ipsa di,uina mens rationes rerum in se concludens, non veluti nudum principium notitiae rerum, concipienda sit; sed ut exercita & actuosa ac semper vigens rerum omnium comprehenso : atque ipsae rationes rerum, siue res ipset ut in illa mente artifice existentes, vita quaedam sint, siue ars vivens, id est: rerum effectrix Sapientia Dei Qiis eo praesertim per artam nobis fgnificanar, quM vGluti ex clemente & S Thoma modo vidimus o supremae illius Sapientiae rationes, occultae nobis & occlusae sint: propter quod amplius significandum , debatur arca in penetrali, loco a dito θ: prorsus obscuro ; quod nimirum ipsa Dei Sapientia humanae menti quamdiu saltem tenetur hoc corpore θ inaccessa sit & impervia, nisi quantum ille Pater luminum, im certa & occulta sapientis suae, hominum generi aperire ac

manifestare voluerit.

Atque hinc iam sese continuo aperit, atque elucet, primi huius argumenti ratio. Nam si arcam foederis proprium fuisse diuini Sapientiae Symbolum, atque templum ipsum arcet tuendae ac venerandae unice extructum & destinatum , ostendimus : consequens sane est, ut aedem illam Salomonicam, aetern Dei Sapientiae, proprio nomine & peculiari titulo, con. structam, dicatam, consecratam fuisse dicamus. Porro hic veluti de ipsa arcae substantia aut natiua quasi consormatione, desumpta ratiocinatio, haud parum, opinor, confirmabitur, si ad eos fines aspexerimus, quorum illa grati destinuto mentis diuinae consilio, concepta, formata, &tanquam in lucem usumque ipsum educta est . quos duos fuisse comperio.

Prior potissimusque is fuit; ut legis tabulis, Dei digito scriptis,

47쪽

PARS PRIMA. CAP. V. 33

scriptis, asservandis , eximio inquam pret caeteris diuinae Sapientit monumento continendo, seruiret i dicente Domino

ad Moysen Exodi xs. rapite : Pones, in area testificationem quam ego dabo tibi. Et rursum ibidem : in qua pones testim

nium quod ego dabo tibi. Ex quo item apparet, ciar arca foedetis, testimoni j, testamenti, velut nomine proprio appellata sit. Eodemque spectit, quod Philo Iudaeus, eam lmni Lib. 3. δε conferreatricem arcam, siue, et M legibus desinarum appellaumt. Cui etiam fini unice semisse, ita ut alteri nulli rei destina. Matij. ta esset, apPret ex illis Scripturet verbis terti j Regum octauo capite : In arca autem non erat aliud, nisi dese tabuia lapideae, nos s.

qui, posiverat in ea My ses in Horeb , quando pepigit Dominus fata, cum flijs Mai l. Proindeque, quod ait Apostolus, in arca

fuisse urnam auream habentem manna, & virgam Aaron qii fronduerat,& tabulas testimenti; sic accipiunt plerique Interpretes, ut in praepositio, ample flamatur Hebraeo more, complectaturque tam ea quae proprie erant in arca , quam qtiae iuxta eam, uti erant urna & virga r secundum quod Exodi ita.

v. 33. de manna praecessum fuerat e Repone illud coram Domino ; hoc est, non intra arcam , sed coram a a & propitiatorio, in quo censebatur Dominus residere. Hinc autem iam potest non obscura peti argumenti nostri confirmatio. Nam si, quemadmodum obseruat Doctor Ang licus, per haec tria, quae tecenset Apostolus, fgni cabantur tria ΤDei attributa primaria , quae specialiter, desgnandis tri- 'bus diuinis personis accommodantur, Sapientia in tabulis, P tentia in marga, Bonitas in manna; atque arca ipsa , diuino consis institutoque, legis tabulis tuendis propriὸ ac singularistet servi jt: quis vel hinc non videat, arcam quae expreiso diuinae Sapieritiae Symbolo, ipsi inquam legi, dictatisque diu in

mentis asservandis, unice de tabatur, hoc etiam modo te- praesentasse Dei Sapientiam; atque adeo templum, arcae continendae ex proprio fine institutoque destinatum , peculiari modo sublatuisse Dei Sapienti eiusque honori ac cultui priuatim ac speciatim consecratum, constitutum fuisse λQuo item facit & alter ille ac posterior finis, aut usus, ei uidem arcae : ut nimirum esset quasi scabellum p dum Domini; qui imaginaria quadam figuratione, censebatur sedete super alas Cherubim , & ipsi arcae eiusue operculo, quod di cedatur propitiatorium insistere, atque ex hoc tanquam diuiti

48쪽

ΤEMPLI SAPIENTIAE

no throno responsa praebere, dictare leges, iudicia exercere. Quippe cum oracula certa fundere , & res siue situras, siue alioqui prorsus occultas aterire, non sit nisi supremae atque diu uinae Sapientiae ; manifeste sequitur, arcam cum imposito propitiatorio, quod etiam in Scriptura oraculum dicitur , cumque Cherubinis illud desuper obumbrantibus, ei muneri famulantem , Lisse quandam quasi sedem supremae Sapientiae, oracula sua atque decreta inde findentis. Vt propterea , quod iam indicabamus ) diceretur Deus sedere super Cherubim quod ipsorum alet antrorsum extentae, &ad inuicem portinae ipso stu seo tanquam thronum Dei repraesentarent, arca ipsa, seu eius operculo aut propitiatorio , eiusdem throni scabellum referente: unde etiam Psalmo M. ubi v. I. dictus est

Deus sedere super Cherubim, inuid fist in s subditur: adorarembellum pedum eius; quoniam sandrum es : quod de arca

foederis, tum Pires, tum interpretes tutelligundEt hoc ipsum munus, usumque arcet cum adiunctis suis aperte expressit ipse Deus Exodi as. capite a via, cum de ar' cae, eiusque propitiatorij, ac Cherubinorum obuersis vultibus alas expandentium, oraculumque operientium, constructio.

ne praecepisset: Inde subdit v. M. ὶ praecipiam ἐν loquar ad te super propitiatorium ac de medis duorum cherubim, qui erunt super arcam test U , cuncta qua mancibo per re sis Israel. Et numerorum 7. v. vltimo: Gebat Moses dicem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam inter duos che. rubim, inde is loquebatur ei. Fuit ergo arca, tum ipsa per sese, tum gemino illo quod praediximus sibi proprio munere, expressum Symbolum ac si

mulacrum aeternae Dei Sapientiae: ac proinde templum, quod arcae tuendae atque colenta, certo consilio constructum ataque destinatum est, non absurde dicimus, videri, eidem Q. premae Dei Sapientiae peculiari nomine proprioque trito ere erum, consecratumque fuisse. iii Versim quando obiter a nobis modo memoratae Cheruabi notum estistes, quas vel Dei iussu Moses primum adiunxit oraculo , vel quibus Salomon , non ipsum modo sanctua rium , sed omne templum ac praecipua quaeque ipsius vasa instruxit atque exornauit, eiusce rei nouum nec poenitendum acia

gumentum suppeditant, ea res nobis est mulis diligentius persequenda, ac proinde proprio diuersoquo colet. exequena

49쪽

De sica Cheri bino nisu e 6 Arce faederiso Templi Salomonico adjecta. cherub nomine, fgnificari cognitionis plenitudinem. Nova exinde ac spectissis in rem nostrum conjecitara. Herubinos duos aureos, qui obuersis vultibus se obtuentes, alarum antrorsum projectione oraculum ipsum protegerent , di Apostoli phrasi) obumbrarent, diuino iussu

ipsi arcae adjectos, Scriptura commeminit: quo autem essent corporis habitu, seu qua reliquorum membrorum conformatione praediit, nusquam diserte expressit. Iosephus Iud us libro 3. antiquitatum cap. c. illos adumbrans r cherubim inquit animalia sunt. volturia, noua sterieci nec Nunquam cuiquam hominum rufa . quis A sis in Dei solio mideras figurata. Fortassis innuens, Deum ipsum Mosi in monte Sina apparentpm , eiusmodr solio sedere conspectum , quale representabat arca cum Cherubinis impositis: itemque Cherubinos ipsos, non simplici fuisse alatorum iis uenum specie, sed assimiles ijs animalibus , quae postea vidit Erechiel, Cherubim itidem appellatis, quibus idem quadruplicem speciem , seu ut iple loquitur ) faciem , attribuit, hominis scilicet, aquilae, leonis, de vituli. Nam his similes

fuisse , siue Molaicos, siue Salomonicos Cherubinos, videtur esse communior Doctorum opinatio. Sive ij reipsa quadriformi facie , seu vultu , praediti fuerint, ad eum saltem modum quo Cherubinos Ezechielis ingeniose depingit Alcasar Noto. Q. noster in caput quartum Apocalypsis; sive, uti Pradus & Uil , talpandus, qua lantenus tantum & obscurius quatuor dictorum animantium formam praetulerint, hominem vultu, pennis aquilam , pede vitulum, leonem iubis pectoralibus, repraetentantes. In ijs sane Cherubinis, quos in templi parietibus expreΩles vidit Ezechiel, faciem hominis & leonis agnoscit, tanquam quod nonnulli obseruant Interpretes duae hae duntaxat facies extarent, duabus alijs ipsa parietis superficie quasi interceptis, occultatisque , quod videlicet eae.efigies non nisi dimidiato corpore, neque plena sculptura prominerent.

Neque f

50쪽

34 TEMPLI SAPIENTIAE I

Neque tamcn desunt, qui, ad Mosaicos Cherubinos quod attinet, eos humana forma membris omnibus essngant, si lis illos alis discriminanteS. De alarum numero, par obscuritas '. non paucis Patribus, etiam Mosaicis Cherubinis alas senas tribuentibus : Interpre- . tum autem nonnullis quaternas duntaxat , alijs nou nisi binas eisdem alas affingentibus.

Illud hic nobis ponendum est ; Cherubinos illos, quamcunque formam habuerint, non obscura supremae atque supercsicilis cognitionis Symbola , atque adeo quosdam quasi satellites stipatoresue, aut administros, diutus, Sistenti et fuisse. Qilippe qui ex communi receptaque, tum Philonis Hebraei libro , de vita Mosis, tum Patrum etiam antiquissimorum interpretatione, plenitudinem leu multitudinem , perfecti nemue cognitionis significent; uti videre est apud S. DEnyasium de C lesti Hierarchia capite ' Otigenem homilia i. in Numeros ,, Clementem Alexandrinum libro s. Stromatum aliosque passim. Quorum utique, ipsiusque praesertim Philo. nis Hebraei, autoritas, debet nobis hanc in rem sufficere, ut nomini cherub ab ipsa sui origine , eum credamus intelleiactum inesse : quantumuis hodie de vocis etymo non Pruasit inter eruditos disceptatio. Atque id proinde perspectum habens sapientissimus Sal mon , com aliunde intelligeret, quod , uti dicemus , in suis expressit Prouerbi js, templum illud sua extructum opera, ipsam sibi Dei Sapientiam, in domum propriam aedificasse ; non contentus ijs, quos diuino iussu formarat Moles, & arcaeim posuerat, Cherubinis; templum uniuersum & membra illiu instrumentaque sacrorum omnia, eadem insignivit effigie, &hanc tanquam AEdem supremae Dei sapientit , genuinis illis Sapienti et Symbolis ac simulacris, summo studio atque opere, instruxit, distinxit, exornauit. In primis siquidem diuini secutus consili j rationem , cuius erat conscius atque interpres ad primorum exemplum Cher binorum, quos arcae impositos memorauimus, duos alios fabricauit ingentes , de lignis olivarum, auro intectos, decem cubitorum altitudiuis, qui in ipsb adyto consistentes, expansis alis atque projectis, ipsum Oraculum seu Sanetiam Sanctorum comprehenderent,& ipsi arcae tanquam velum umbram-xic quandam plenam majesutis obtenderent. Ad haae, omnes

circum

SEARCH

MENU NAVIGATION