장음표시 사용
101쪽
vero fidelis minime erit translatio, proin nec lauthentica, licet dogmatibus, & morum doctrinae contrarium nihil exhibeat; hoc igitur enun- elatio ista significet necesse est, textus, quibus in archetypo dogma aliquod, aut moralis Veritas est exprella, fideliter, & accurate, atque ad percipiendum lassicienter proponi, locos illos, quibus Deus dogmata nostra, & morum doctrinam illustrari voluit, etsi fortasse minus clare, integre tamen, & absque depravatione, aut supprestione semper exhiberi, Verborum archetypisensum nunquam ita mutari, ut si ibidem textus ad res fidei, & morum neutiquam 'pertinebat, in Versione ista praeter intentionem Spiri- tres S. isthuc trahatur; hoc enim alterum erat accusationis caput, quo heterodoxi Vulgatae authoritati detractum ibant. Demum etiam extra. veritates cum rebus fidei, & morum arctius copulatas aliqua sunt momentosa, puta: quae ad
veritatem faetorum reseruntur, & gravius quid' piam insinuant, ad fidelem, & authenticam ver-1ionem pertinet in his quoque non deficere; igi-3ur in his omnibus Vulgatam archetypo cctnfor- mem censeo, ut plenitudinem fontis genuini, & purioris contineat. Profecto Seriptura sacra non tantum dogmatibus, & morum regulis constat, multa praeterea continet, quae populi electi hi- istoriam, insantiam Ecclesiae Christi, & varia leventa exhibent, quae dum reseri, verbum. Dei Iesse non desinit in se, igitur nec in codice 'Ecclesiae; etiam inadaequata est Vulgaris illa Scripturae S. definitio: est verbum Dei ab hominibus a Deo inspiratis scripto consignatum, continens regulam fidei, & morum. authoritate Ecclesiae ut tale declaratum & propositum: addi enim debet :
102쪽
het: res item historicas ad religionem iectantes : nisi quatuor libros Regum, duos paralippo- menon, EZrae, aliosque historicos libros, &singulorum decumanas partes verbi Dei praerogativa exueriS.
Malunt quidam, Ecclesiae prohibitionem de
privata authoritate interpretari, qua nihil liceat addere, vel detrahere, aut quacunque ratione immutare, sed si quidpiam mutandum Videatur indicari quidem posIe, quemadmodum Lucas Brugensis praef. tu annot. in Ν. Τ. ultra OP. loca indicavit, quae in Vulgaribus, jamque emendatis Clementis VIII. Bibliis ulteriorem corre-ectionem deposcerent, Bellarmino hanc industriam laudante, qui insuper datis ad hunc Lucam literis significarit, Vulgatam a se, & aliis, cum
quibus correstioni Clementis VIII. an. I 592. praefuit, non else accuratissime castigatam, quod multa de industria justis ex calvis pertransiverint; volunt isti de reliquo rem Ecclesiae, summorum Ρontificum judicio else submitte dam, prout rursus tali casu se facturum Bellar- minus ad Lucam scripserat. Ita illam quoque pag. 4 I. Congregationis Cardin. Ι576. Ia JaΠ.fastam declarationem de nulla dictione, aut syllaba admittenda, quae Vulgatae repugnet, explicant aut Fero tune solum declarationi locum
tribuunt, quando dietio, aut syllaba ad res fidei,& morum pertinere cognoscitur; vel denique ad subsequentium editionum fidelitatem proeu-randam referri dicunt, ut, dum Clemens VIII. in bulla ne minimam quidem particulam de teX- tu mutari permittit, in impressione Videlicet,
103쪽
quam approbatae nune, & a mendis castigatae editioni exactillime conformem esse debere decernit . ne in posterum eadem, quae modo eX-
cita est, variantium lestionum sylva editionum difformitate sobolescat. Sed ista expositio, praetermissis, quae miΠus ad rem faciunt, qua parte indiscriminatim prae- . textus admittit Vulgatam rejiciendi, modo rejectio talis non fiat privata authoritate, Vim gravissimi decreti enervat, neque ullam huic editioni vindicat authoritatem, quam tamen prae Ceteris Latinis illius temporis versionibus et inesse Synodus . declarat, quae non solum sanxit, privata authoritate nihil addi, demive polle, insuper certos nos reddidit, hoc esse Scripturae Di- Vinae sincerum, integrum, fide, & dignitate summa praeditum instrumentum, cujus lectioni, dum de dogmatis, & regulis morum quaestio inciderit, sit acquiescendum, veluti quod de longo tot seculorum usu parem jam cum fontibus habeat authoritatem, . certam quippe, & indeclinabilem. Quidquid de Vulgata protuleris, quod aliis quoque usu Catholicae Ecclesiae non probatis translationibus aptari queat, justo minus di-. xisti: Concesserim, quod Bellarminus inept. ante allata affirmat, praecise ex usu longaeVO COH-stitui non polle, vulgatam sontibus griecis. &liebraicis anteponi debere . nego tamen ex iis,' quae usum hunc, ac definitionem Concilii comitantur, adjunetis. item iis . quae Orthodoxi ΤhCO- .logi de interno sontium statu sub & post tempDra Concilii publice docuerunt, in serri non posse Vulgatae prae hodiernis Graecis, & Hebraicis exemplaribus dignitatem, & eminentiam. dum omnes fatentur, editionem Latinam supremae esse au-
104쪽
thoritatis, insessibilem regulam in praecipuis, eo quod ex decreto Synodi constet esse authenticam; de fontium integritate haec non adest asseverandi constantia, & firmitudo, quia, etsi puri serent, atque integerrimi, nobis tamen haec puritas, atque integritas hactenus non innotuit, quam viri multijugae eruditionis, inde a Synodo non pauci salva fide negandam esse putaverunt. In minutioribus autem luce meridiana clarius fit, Vulgatae lectiones in locis compluribus, textibus hodiernorum sontium esse praehabendas, quia juxta communem sensum omnium, fontes isti, seu malitia, seu potius oscitantia judaeorum, & injuria temporum contigerit, in levioribus. mendis omnino multis scatent, & judicio plerorumque pluribus, gravioribusque, quam sint illa, quae Vulgatae nostrae probatiores Codices, seu Concilii tempore, seu posterius serebant. Nulla demum aetate judicavit Ecclesia Vulgatam post aetatem Hieronymi
ex fontibus esse emendandam, tamquam EX HOrma ejusdem absoluta, licet utiliter eos adiri supposuerit, suaseritque; ex adverso literatissi- mi quique viri assirmarunt, assirmantque, Uulgatum, & alios veteres interpretes melioribus,& magis castigatis Codicibus usos fuisse. Ex his Vero generatim expensis quid aliud sequitur, nis1 Vulgatam longo tot seculorum usu probatam noxiitiis lantibus et so praeserendam Oseem dum collidunt, inulerisque: dico: in plerisque: cum enim levioribus erratis, maxime tempore Concilii . Vulgatae, & fontium exemplaria peraeque fuerint onusta, & Vulgata quidem ab his magno suerit studio repurgata, nec tamen vel hodie
careat omnibus . constet vero exemplar hoc li
105쪽
quenter valde copiosis, & multiplicibus, nec necelle , nec securum est adseverare, semper a Vulgata stare germanam testionem, istud tamen xulli est impedimento, quo mitaris Vulgata sontibus hodiernis fidelitate, & integritate sua muti
tum praecedat. Hinc si non rejiciendum, valde arcto tamen limite circumscribendum Venit, quod Cl. ΜOnsperger pari. I. pag. 27. adstruit ,, SiVe polemicam, sive homileticam, seu dogmaticam consideres, tuto nuspiam tramite incedes, nisi textum Originarium probe noris; imo in scopulum impinges, si cum adversario congressurus ibi asylum pares, unde Opportune alter inte telum p mit.,, adducit pro eXemplo Gen. 3. I 5. 's conteret caput tuum: Theologus inquit pol emicus ostendet non esse de muliere intelligendum. - Omnibus notum est Contritionem serpentis ad Christum pertinere, ut mater contritura dicatur per filium , sed non aeque ab omnibus conceditur,
rejiciendam esse gravissimi hujus loci lectionem . mille annis in Ecclesia probatam. Ρrosequitur: idiomatis Biblici gnarus ostendet, haudquaquam
eum D. Hieronymo legi, ac Verti posse Gen. 49. V. IO. qui mittendus es: cum schilo, non
Iehiloachh sit in Hebraeo. ., Vide, ne istud eo
valeat: Vulgatam in textibus ad confirmanda dogmata pertinentibus non esse bene primitus coΠ- versam, Vel 1 altem non legi redie, se i Emendationis indigam nobis superesse: allati enim teX-tus nimisquam clare dogma, & quidem V. Tu praecipuum tradere censentur, ut prior quidem Proto - Evangelii titulo a Theologis passim condecoretur , posterior Vero adventum Melliae certa temporis definitione signare credatur. Prae
106쪽
terea mirum videri potest, quomodo alienam hoc vocabulum sichiloh tam diserte sit pacificu-tor , eo, quod apud Arabes fala liquando defe-care, tranquillare significet, si in triginta cim citer locis codicis sacri diversisma cum signiscatione d rehenditur, pag. 64. quomodo Ρagninus idiomatis Biblici gnarus 1liae interpretatione vocem ipsam in Latino retinere maluerit, si tam evidenter notat tranquillatorem, quomDdo Rabbinis nationis judaice hare nunquam Originatio in mentem venerit, sed longe diversa afohilis secundinae, seu juxta alios schil, ut ponatur metonymice pro beno, & he ultimum loco vati sit pronominis surixum, non autem tertia radicalis verbi quomodo ex parte Catholi
Corum Corn. a Lap. ex parte heterodoxorum
Grotius, quorum uterque idiomatis Biblici peritum se profitetur, lectionem schiloaehh, seu ad formam Meschiachii sobeliasthh, vulgo Phala-achh praeserendam doceant, si Hieronymum errasse linguam hebraearn edocto tam est compertum 7 quomodo Ecclesia Hieronymi versionem authenticam esse sanxit, si in locis tam momentosis, jam illico in primo scripturarum libro deerravit taceo Concilia, & Theologos annis plus quam mille tuto tramite progressos, neque iuscopulum impegisse, dum contra haereticos ex sola Vulgata dogmata fidei stabiliverunt.
Recentiores aliqui in eum sensum verba Concilii redigunt, ut, dum Uulgata nullo praetexturejici permittitur, solum intelligatur declarari idonea, ut sit in citationibus Biblicis regula publica , sicut apud Protestantes Germanos illa Lu-
107쪽
theri, aut apud nostrates Hungarica Karolii; Haec interpretatio Vulgatam omni exuit authoritate, & authentiam, quam verbo ei concedit, facto eripit; si enim ea tantum pollet authemtia, qua Lutheri, aut Karolii Versio, quia etiam Protestantium confessione harnm neutra est authentica , hanc enim praerogativam nulli versioni concedunt nec Vulgatae titulus iste jure tribuetur. Igitur ex mente Concilii ita dicenda est Vulgata nostra authentica, ut ad res fidei,& morum verbo Dei scripto contentas, fidelibus exhibendas per se lassiciat, ut quoad has son-lium hodiernorum vera, & absoluta non sit ne celsias, quamvis aliquando emergat relativa propter pervicaciam, & importunitatem haereti, corum, qui solii fontibus deserunt.
Dicant, quibus quod displicet, placet calumniari, indoctissimorum opinionem esse, qua Vulgata supra ipsa Originalia effertur; brevis est jam
pag. 76. data responsio: supra originalia verali e. Archetypa nemo tam desipit, ut efferat; hodiernis sontium ectypis, . ubi haec depravata esse, Vulgatae autem lectionem recte habere constat, quisquis non praetulerit, errorem ille amplexabitur contempta Divini eloquii veritate. Antecessores suos, a quorum insigni scripturistica cognitione distant quam maxime, indoectissimos fortasse dicent novitii quidam homines, qui
nuper scripturis traffandis manus admoVerunt, hodiernis tamen Hermeneulis doctrinae laudem non eripient, quos ad exemplum injorum suorum video absolutam in rebus religionis ad fontes recurrendi necessitatem non obscure inficiara. Damianus CZerny in praeclaris suis Instit. Hermen. y una: an. I78O. par a' pag. 52. sic habet:
108쪽
Textus Vulgatae in rebus ad aedificationem Heloiae pertinentibus ejusdem cum textu fontium es roboris, tae auctoritatis. Unde tamosi ax ramumentum evadit, quod ex Vulgata Peti3, quam illud. quod ex monte alter deria vat. Imo pag. 58. asserit, sive ad confirmandas receptas lectiones, sive ad meliores reperi- undas hodierna Graeca Ν. Tu exemplaria, quippe inter in ut plurimum discrepantia, ipsis pervetustis versionibus, qualis utique eit etiam Vulgata , minus esse idonea. Cl. Μonsperger Inst. Herm. par. I. pag. 77. Vulgatam in rebus ad fidei, morumque doctrinam pertinentibus nostram normam esse debere pronunciat, hoc est, ni fallor, in his esse infallibiliter veracem, & fidelem. Rinus. D. Adamus ΚάZantcgki S. T. D. Infig. Colleg. Eccl. Poson. Canonicus in autumnali Di iter. Grammaticae tuae Hebraicae subnexa edit. Vien. I79 I. pag. 22oa enunciat: Ad probanda fidei, morumque dogmata textum Originarium Hebraicum considendi inevitabilem necessitatem probari haud posse. Rmus D. Adamus Viser S. T. D. Abbas B. M. V. de Kompoli
Cathed. EccL uuin l. Canonicus Herm. Ν. ΤΠ par. 3. pag. 8 I. Vulgatam probat et se maximae auctoritatis in rebus fidei, & morum: pag. 95. vocat certam & infallibilem fidei, ' morum regulam. Utriusque Hermeneuticis institutionibus me profecisse, utrique me perenni gratitudine obstrictum teneri lubens agnosco, & praedico. Lubet addere verba P. Hieronymi Begangeor. S. Ben. Scr. S. Ρro lsoris, & si aetate remotioris p qui intro iustione in V. T. CriticoHermeneutico - Historiest Styrae an. 3765. 4. M. pag. I 6O. hano ponit regulam: Siquando contin-
109쪽
geret in rebus faei, Es morum, in seu Latinis versionibus, aru Hebraicis etiam, vel Graecis exemplaribus aliter quid legi, quam in Vulgata continetur, iis omnibus post habitis leat in inissendum erit. Subjicit Ecclesiamnuspiam minus falli potuisse, quam in determinando , quam Bibliorum versionem tuto sequi liceat; quum salutis humanae intersit quam maxime sincerum exllaberi, & genuinum Scripturaetextum. Ouidquid igitur sic continuatio in aliis editionibus, sive υersionibus / in rebuS nempe fidem, vel mores Dectantibus aliter vel versum, vel scriptum videro, Vulgata hodierna habet, Me ulla haesitatione, vel
rantia, aut incuria, aut malitia denique depravatum dicam. Haec de momentosis.
In ceteris extra res fidei, & morum, minuta quaedam ex fontibus .etiam in Vulgata recte, si Ecclesiae, accedat auctoritas, emendari possunt, nec tamen istud e solis fontibus fieri debet; fontes enim ad omnia menda versionum sine errandi periculo tollenda hodie non lassiciunt, sed aliis sanioris critices, & Ecclesiasticae observationis adminiculis opus erit . . EX adverso: plures sontium errores ex Vulgata, aliisque au- liquis versionibus emendari, & emaculari debent, ut proinde Vulgata, & ceterae illustriores in orbe versiones in multis norma sint sontium Hebraicorum, & Graecorum: Integrum cuique es, vel Vulgatam ad yontes recensere, vel tan' dem fontes imos ad Vulgatam reformare, cum correctior illa, b defaecatior apparet,
quod non raro contingere norunν Omnes,
qui majorem sedulitatem, ij sesentiam ad sacroe scriptura studium contulerunt. Inquit
110쪽
Calmetus in fine Dissi in Vulgatam Libro Es
Non solum Catholici, haeretici quoque non pauet , nec hoc tantum posterius , sed primo jam
reformationis tempore fontium errores a se agnitos e Vulgata judicarunt esse emendandos, &hujus lectionem fontanae praeserendam; omnium instar sit Theodorus BeZa pag. 27. & 33. citatus, qui Erasmum ad fontes omnia' reformare volentem graViter reprehendit, quod Vulgatum interpretem Ν. lapsum putaverit, quoties eum Graecis suae aetatis codicibus non congruere advertit. Vetus interpres ait BeZa videtur summa religione sacros libros interpretatus : Erasmus immerito eum multis reprehendit tamquam a Gracis dissentientem; dissentiebat lateor at his exemplaribus, quae illenadfus erat: sed non uno loco COmPerimuy, aliorum codicum, quidem vetistissimorum authoritate eam interpretationem niti, quam ille re prehendit; quin etiam aliquot locis animaavertimus veteris interpretis lectionem, quamvis cum notris Graecis exemplaribus interdum ei non conveniat, tamen imis rebus
multo melius quadrare; nempe quod ille, quisquis fuit, emendatius aliquod exem lar n cisus esset. Ρraef. Ν. Τxi ad Regin. Angl. Invenias apud eundem: Mendosa est editio Graeca duplici errore. Act. 4. I . rursus: Ouamvis in
Omnibus exemplaribus legerim: benevolentiae Luc. a. Ι4. tamen Veteris interpretis auctoritatem secutus non recuso legere: bonae υoluntatis. Item: Vulgata habet: non longe: Μatth. 8. 3O. rePugnante quidem fide omnium Graecorum exemplarium, sed tamen rectius ni DL