Vindiciae vulgatae latinae editionis bibliorum qua ecclesia romanocatholica utitur contra assertam hebraei et graeci textus hodierni absolutam authentiam authore Georgio Czuppon ... tomus 1 2 Tomus 1

발행: 1798년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

lori Nee noni Ita in omnibus Graecis exemplaribus no1tris scribitur, nec tamen pessum aliter saluere. quam ex margine irrin He in

contextum Hebr. 2. 37. Duorum metusorum codicum nitrorum mi isicus es cum Tuleatet editione conuemur. CVm Lue. 3. 36. Oraeeus quoque textus Cainanem offerat in genealogia

Christi, corruptum esse Graecum fontem asserit: fieri yotwit; ut lysis Evangelissiarum tera oribu pIudaei genealogiam lytam de ravaverint, quasi

idem ceteris de Chriso narrationibus abrogaturi , quα fraus a Plerisque non animaduersa facile obtinuerit. Semlerus recentiori tempore in novissimo Bibliothecae suae Latine programmate I7. Apr. an. 1765. Halae Magd. ostensum it codices Graecos, qui supersunt, minus intemeratos eme, imo in excuso hodie textu Graeco faede non raro utramque recensionem c Graecam veterem, &Lucianeam juniorem conjunctam legi; ad quam labem abstergendam Latinam N. Tu Bibliothecam instruit, in qua ex Vulgata Latina, & aliis

vetustis recensionibus Latinis malo mederi cogitat. Sed recentiorum heterodoxorum sententiam de corruptione sontium a plerisque jam receptam suo loco posterius referemus. Manet igitur verum, Suomodocunque Verba Concilii torqueant multi, Vulgatam eo gradu authentiae valere, ut, quamvis leviores, ct

ad momenta rerum non pertinentes naevos habeat , sentibus tamen hodiernis, ubi ab ipsa discordant, passim mereatur praeserri, veluti quae prae illis multipliciter mutatis, & vitiatis A chetypo sit consormis, & publicum, ac solemne testimonium sinceritatis suae ab ipsa Ecclesia

112쪽

habeat. Manet verum orthodoxos Τheologos a pietate, & eruditione maxime commendatos post

tempora Concilii communiter ita sensisse, & declarationem de Authentia Vulgatae sie fuisse interpretatos. pag. 44. S seqq.

Enodantur dissicultates, quibus Vulgatae authentia illa, qtne absolutam sontium hodiernorum necessitatem excludit, impugnatur. Primo: Vulgatam ante Conc. Tridentinum authenticam non fuisse objiciunt heterodoxi, cum Lyranus, Burgensis, Driedo, Hieronymus ab oleastro, I dorus Clariuy, aliique tantam errorum farraginem in ea deprehenderint, Sixto Se- nensi L. 8. Bibl. necquidquam dissilente. Ego si hujus editionis errores omnes persequi Vellem, inquit Whitaerus pag. I 56. edit. Herbom. an.

I 59O. finem non facerem, vestrasque aures ina- maena quadam prolixitate obtunderem. Decretum Concilii superveniens internum Vulgatae statum non immutavit, novam ei non indidit authoritatem; hoc enim Ecclesiae excedit potestatem. Ergo nec post Concilium potest haberi

pro Authentiea. - .

Dico, indubie authenticam fuisse etiam ante Tridentinum omni tempore, atque in aecepta primitus integritate sua substantiali constanter perseverasse sub vigilantia Pastorum, usuque fidelium non interrupto; cum enim Ecclesia nullo alio codice uteretur per tot secula, fideli autem, & au Ithentico verbi Dei instrumento destitui non potuerit , consequitur Vulgatam in substantialibus deficere non potuisse, quae spectato tot seculorum usu recte declarata est authentica. Porro

113쪽

errores ejus, quibus ante correctionem scatebat, non erant omnibus eXemplaribUS communes, praeterea in minutis incensentur, & sine causa in tantum multiplicantur, hodie quoque ubi non sunt quaeruntur sepius, & Ostentantur, ut apud defensores hujus editionis videre licet, & nos ipsi subinde demonstraturi sumus. Decretum Ru- ctentiam quoad nos extrinsecus firmat, etsi noneficit, inesse tamen declarat; quod sane ad potestatem pertinet Ecclesiae, ac proinde dirigendis fidelibus utiliter est editum. Sciebatur quidem ab omnibus, Ecclesiae codicem insigniter vitiari non potuisse, aut in iis, quibus summa

rerum comprehenditur, depravari; cum tamen tot mendorum insimularetur, & Versones ex

fontibus identidem inter se discordantes subnasee. rentur, aliis hanc, aliis illam praeserentibus, &haereticis continuo fontes crepantibus, quaedam perturbatio in populo Christiano est exorta, fere sicut ante tempora Hieronymi: ut igitur olim haec demum Una progrediente tempore aliis antiquatis praevaluit, ita posterius salubriter a Coucilio Trid. est decretum, ut haec ab omnibus pro authentica susciperetur; quod statuendo non aliud fecit Concilium, quam facere Ecclesia consuevit, dum librum quempiam, cujus Divina authoritas aut absolute negatur, aut in dubium revocatur, declarat esse Canonicum, & tamqnam verbum Dei recipiendum, dubium tollit, internam authoritatem, quae nos hactenus latuit, quoad nos certam reddit. Quia vero talis certitudo non adest de interna hodiernorum fontium authoritate, quos interdum etiam in locis momentosis fluere 'vitiatos

post Concilium Catholici passim & consessi sunt,

114쪽

& productis corruptionis testimoniis demonstrarunt, pag. 46. ω 47. sequitur, Vulgatae majorem esse quoad nos authoritatem, & firmiorem stare pro interna ejus rectitudine praesumptionem

Secundo: Concilium Vulgatam declaravit authenticam, antequam cura Pontificum Sixti V.& Clementis VIII. menda tollerentur. Sixtina emendatio non nisi post μ. annos est subsecuta, ex quo sic potest argui . Vel declaravit Concilium authenticam editionem Uulgatam, qualis tunc extitit, si ita: erroribus multis scatentem declaravit esse authenticam; vel declaravit authenticam , qualis extitura erat postmodum; si istud: declaravit authenticam, quae non eXtitit, & tunc, quando nondum extitit, & quam an recta, & ab erratis eximia futura sit, praevide- 're non potuit. Ρessime serot, si infans, antequam nascatur, baptiZaretur, & declararetur Christianus; ergo etiam pesΙime fecit Concilium. Vulgatam, priusquam in primam suam integritatem renascatur, authenticam declarando. Nempe sicut nativitas spiritualis supponit naturalem, . ita etiam declaratio authentiae supponit rectitu dinem, &, si praecessit error, ejus sublationem, ne quod est erroneum, pronuncietur authenticum.

Respondeo: Concilium declarasse Vulgatam authenticam, consideratam, ut est versio ex sontibus antiquis melioribus singulari scientili, integra fide adornata, tot seculorum usu probata, in substantialibus nunquam labem perpella, & 'sic fuit revera omni tempore authentica; errata 'posterius immissa, quae non erant nisi leviora, nec uius perennis probavit, nec declaratio

115쪽

. . .

inclusit, quae potius ut tollantur; discrete praecavit. Nimirum etiam non repurgata sustecit con- firmandis dogmatibus, instaurandis in Ecclesia moribus, etiam non repurgata, fons erat omnis Er salutaris veritatis, ta morum disci-

Authentica declarata est praesens, qualis tunc adfuit spectata denominative, non tamen quoad illapsos errores, seu formaliter, re duplicative, cum errores ex conceptu suo necessario excludantur ab authentia; nec igitur, Concilium eos decreto suo complecti voluit. Quis unquam librariorum, & typographorum menda in documentorum authentiam intulit atque haec ipsa est caeteras inter una non postrema ratio, quare Synodus emaculationem hanc expectandam minime censuerit, cum adventitios hujusmodi errores excludi sanus quisque per se intelligat. Est commune hoc fatum scripto omni vastioris molis documento, ut ex aecidenti progredienti tempore in minoribus vitium trahat, quod tamen manente etiam tali vitio authenticum est, & qua tale potest declarari, cum vitium substantiam non assicit. Jam vero declaratio Concilii, prout ab omnibus necessario est suscipienda, ad minima quaevis, extra res fidei, & morum fita, non extenditur , sed continetur substantialibus, quorum re- Jspectu Vulgatam erroris expertem semper suin se. talemque tempore Concilii extitisse, non est dubitandum. Unde authentica definiri poterat, fontibus inconsultis, aut etiam in hypothesi fontium penitus amistarum; hanc nisi admittas explicationem , negabo pariter sentes declarari potuisse authenticos, quia erroribus multis faedatos

116쪽

tempore Concilii defluxisse extra omnem Controvcrsiam est positum. .

Quod spectat exemplum infantis, disparitas, seu potius nulla omnino est paritas, quia infans,

antequam nascatur, habetur pro non existente, quia nondum venit in mundum, nec potest tan

emendationem extitit, & quidem quoad summam rei, ut authentica, quod ex mendorum sublatione patet, talia enim fuere, quae ad- materiam religionis, aut factorum Veritatem neutiquam per- tinebant. 20 Ecclesiae declaratio non tendebat in menda, cum ea tolli potius eodem disponente Concilio juberentur, & Vulgata quam emendatissime imprimi e Haec versio in se omni- no authentica, fidelis, & fontium Verorum re-priesentativa est, licet subortis ex multiplici de- scriptione, aliisque extrinsecus illatis levioribus mendis non careat, quae sufferri debent, ut quam accuratissima prodeat, atque etiam inte ea authentica declaratur, ut in se Originarie semper fuit, estque etiam hodie: quid amabo in conceptu hoc esse potest absurdi non ne & infantem , antequam perfecte nascatur, & doctrina fid si plene imbuatur, sacro lavacro tingimus, ct Christianum esse declaramus nonne natum cum desectibus corporis, oculis, Vel pede carentem baptigamus, quod membris his praeditum esse ad essentiam hominis non pertinet atqui absentia omnis erroris aeque non pertinet ad rationem authentiae, qualem Synodus Vulgatae tribuit; nam de ulteriori authentiae extensione licet per Synodum, prout quis rationibus convi- fhis fuerit in utramque partem sentire, prout

jam ex Pallavicino pag. 57. adnotatum est;

117쪽

admittant haeretici Vulgatam velut usualem B;-blidum Ecclesiae Catholicae codicem in ovilibus fidei, tr morum doctrina nullum errorem continere, sontibus veris quoad haec Omnia con cordare , cessent necessitatem ad fontes recurreu-di ex pristensa Vulgatae insufficientia tam importune urgere, agnoscant Omnes Tridenti nar definitionis aequitatem, & 1alva sunt omnia; nam cetera, quae ex definitione Ecclesiae, & communi vetustiorurn Theologorum sensu, arguendo inferimus, salva unitate contra eos diriguntur, qui in gremio Ecclesiae Catholicae eminentiam, &dignitatem Vulgatae explicatione sua nimis cOπ-ctare nobis videntur, dum hodiernos fontes velut totidem prototypa respiciunt. ex his Ecclesiae codicem emendandum decernunt, & ex depravatis reeta, atque emendata male corrigunt.

His Udorus Clarius Brixianus montis Cassini Ord. Ben. Abbas, & Ep. Fulginas Trid. Concilio praeiens linguarum SS. gnarus viam infeliciter praeivit, dum Vulgato, quem squallidum,

innumeris Fene erroribus scatentem vocat. octo

millia mendarum a se , ut gloriatur, deprehensa objicit, & novam 1uam ex Hebraeo, & Graeco

versionem editam circa an. 154O. recusam Venetiis an. I 564. in Vulgatae quasi emendationem, reapse autem reprehensionem. Miinsterum secutus adornavit, propterea & ipse a Catholicis sui temporis, nominatim a Melch. Cano L. a. de loc. C. Ι3. reprehensus, tamquam novator non ferendus, cujus versio Vulgatae nostrae sit accusatio, quem Rich. Simonius ineptum, & ad tantum opus perficiendum etiam ab Hebraeae linguae peritia minus paratum fuisse dicit, de quo in Regul. 3. Iudicis Cone. Trid. lego: In Bi-i bliis

118쪽

keomena Frinoidantur, our νero textum nemo

Vulgatre editionis esse existimet. Tertio: Videtur esse contra rerum brdinem, ut sentis testio corrigatur e versionibus; ergo si Vulgata a sonte discrepat, & conciliatio fieri debet. oportet ipiam ad normam fontis, Velut

Originalis sui redigi ; quod Valtonus illustrat a

pari: nempe absurdum est dicere, motum solis dirigendum esse ad motum horologii solaris, aut ex horologio depravato emendandum esse sciateticon, ud loquitur Monsperger Herm. par. II. pag. -I65. ergo etiam absurdum est dicere, lectionem fontis corrigendam esse ex versione. Ρ. e. sicut motus horologii solaris ideo est rectus, quia originarie motus sui regulam accepit a motu solis, tamquam mensura temporis, Utque pri- mum consormatus consormis ella perseverat:

Ita ted hio vorsionis Ε. g. Vulgatae ideo recta est, quia originarie a fonte velut norma sua desumpta ei conformis esse non desinit; ergo si primum absurdum est dicere, etiam absurdum est secundum. 'Reponitur rerum ordini non adversari, sede gruere potius, .ut exemplar, etsi originali lingua scriptum, sed dein vitiatum, antiquioris,& incorruptae versionis fide emendetur, si' enim versionis ieetio archetypon refert, exemylar, quod ab ipsa deviat, fucata sontis specie fallit, nisi ei eonformetur; quoad allatum exemplum: disparem esse rationem, nec eX assignata praecise causa primum esse inconveniens, sed ideo praecipue, quia motus solis Divina ordinatione. independenter ab omni humano concursu in sui e0nservatione immobiliter, & immutabiliter pers seve-

119쪽

severat, neque ullis inferiorum 'caularum vicinstudinibus subjacet, contrarium placuit Deo Omnipotenti de scripturarum Irchetb pis, & eetypis, quorum conservationem hominum industriae commisit, disponere. . Quod de horologi' depraVato additur, praeter rem est, nec enim Versio depravata correetrix ponitur, sed dum fontis lectio vitiata currit,' versionis ex meliori exemplari apparatae fidei redditur, seu clarius loquendo: achetypo consormatur.

Et hoc prudenter, sanoque fieri consilio inde concluditur, quia satis conitat, fontium. ut hodie sunt comparati. authoritatem apud Octores Catholicos in quiestionem omni tempore 1uit se adductam, & a multis in concursu Vulgatae omnino repudiatam Ecclesia permittente, , id tu Vulgatam, saltem ea cum extensione haud concedi : unde etiamsi neutrum horum instrumentorum est alterius absolute normativum sed potius mutuo suos farciunt defectus Vulgatae tamen quoad nos, qui Spiritu Ecclesiae regimur, auctoritas certior est. Ρrosesto inconveniens Videtur, dum unius exemplaris saltem in rebus majoris momenti rata, & irrefragabilis est au-etoritas, alterius vero controversa, posteriori huic adhaerere: rationi longe magis congruit, ex controversa fotitium, & indubitata. Vulgatae. authoritate educere. & firmare regulam: ceteris paribus Vulgatae potius esse deserendum, quam fontibus hodie extantibus. quoties testiones sententiae ejusdem, prorsus diversae in eundem sensum cogi nequeunt, tanto magis, si colitrariae

fuerant, maxime in momentosis, nec .esse tutum .

hodie, Vulgatam nostram ex Hebraeo, & 0raeco textu corrigere, esto utiliter sepe valeat expli

120쪽

eari. Concedendum mihi istud videtur, doneude sontium integritate utramque in partem sentire in Ecclesia erit integrum.

Nimirum etfi nihil sit in sontibus expresse

positum, quod fidei, morumque regillis adversetur, an tamen non fit aliquid omissum, aut quo-eunque casu deletum, aut mutatum, quod ad has fidei, morumque regulas propius spectabat, non penitus eoinat elsi. quis hodie alserat, Hebraeum , & Graecum textum non esse amplius authenticcis, contra Ecclesiam nihil dicet, si statuat hos fontes per se ad repraesentandum plenarie Dei verbum non et se sufficientes, insuper verum dicet, ut ex sequentibus uberius eluceia

Τune ergo fontes authenticos negabis di-eet aliquis: ego vero ut. ambiguitas tollatur, jure postulo. Si authenticum ella. dicis, quod passim ma orῖ parte integrum est, & archetypo suo consorme nec.aliquid offert, ex quo error perniciosus hauriatur, ' sontes authenticos tecum confitebor; quia tamen heterodoxi vocabulo isto omnimodam, es absolutam sentium puritatem praedicant, quasi Hebraicus, & Graecus vulgaris codex hi omnibus ipsosmet Prophetatarum, & Apostolorum textus reserat, atque inde plerique eorum concludunt, id omne, quod in Latinis versionibus a codicibus illis. discrepat, resormarii debere, quod judicante Bellamino ο- pertissime lassium. Ust, nego reprehendendos eos qui in oppositione ad illos, sontes hodiernos negant esse authentieos, inter quos Franc. Silvius

a Du-hamelio pag. 29. citatus L. I. controv. in a. ar. 4. speciatim de textu Hebraeo sic loquitur iTextus Hebraeus Bibliorrum, qui nunc extat, non

SEARCH

MENU NAVIGATION