Augustini Valerii ... S.R.E. cardinalis, episcopi Veronensis Opusculum numquam antehac editum de cautione adhibenda in edendis libris. Nec non Bernardi cardinalis Naugerii vita, eodem Valerio auctore. Accessere Petri Barrocii episcopi Patauini Oratio

발행: 1719년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

bono comparari posse existimem, sed quod homines quidem

quanta poterant dederint, majora daturi si potuissent: superi autem cum parvis facile superare potuerint, maxima tamen et ipsi dare maluerunt. Possem de liberis ejus Ioanne homine religiosissimo, Guidantonio jureconsulto eloquentissimo, Fra cisto integerrimo viro, Prospero bonae indolis adolescente: ad haec et de filiabus honestissimis et pudicissimis seminis afferre in medium plurima , sed partim quia temporis excludor angustiis, partim vero quia nihil in domo, familia , civitate, Italia , orbe denique toto, Antonio Rotcello majus invenio, de ipso verba facere malo , cum praesertim ad me meosque peristinere vel tantulum possit quod dicam. Nam Eugenius IV. is de quo supra mentionem seci Pontifex Maximus ex urbe nostra, optima Condolmariorum familia oriundus, aviae meae paternae avunculus, cum et Antonio Rotcello laborum pro reiecclesiasticae dignitate, Romae , Florentiae, Ferrariae, ad haec in Germania , in Gallia , in toto denique christiano orbe susceptorum, gratiam reserre, et patriae, in quam Pietate semper incredibili suit, sui amoris monumentum relinquere alia quod vellet, id per literas egit ut quingentis in annos singuialos aureis nummis Uenetis ex senatusconsulto decretis in hane urbem arcessiretur; suturum ratus, si homini placuisset conditio, ut illius quidem senectuti praesidium aliquod , suis autem civibus, qui plurimi studiorum gratia istuc confluunt , pontificii juris ab eo discendi utilitas longe maxima pararetur: et idemtidem, quoniam tanti viri famain secuturi plurimi serent, urbi simul publice, stinui private honoris atque emolumenti

non parum accederet . Accepit conditionem, quod obeundis toto orbe legationibus defatigatus jam erat, et senatus Veneti auctoritatem nullo non tempore magnis ecerat. Et ut ex patrimonio seu quod habuerat, sive quod agendis caussis respon-ssque faciendis acquis erat , vivere honeste posset dulcius ei

videbatur, disputando, componendo, docendo, quamplurimos smiles sui relinquere. Huc itaque cum omni domo sita exspectatissimus commigravit, et octo ac viginti annos totos pontificium jus incredibili auditorum frequentia docuit: nullo non

anno publice de rebus dissicillimis disputavit: multis , atque

adeo Disit iroo by Corale

212쪽

ORATIO III. . I 8 Iadeo universis paene qui civilis aut pontificii iuris insignibus

ex decreto collegii perornandi forent, insignia contulit. Sena. tus in gravissimis , ac periculosissimis reipublicae negotiis consultor, adjutor, et propugnator fuit: libros elegantissimos, et juris pontificii disciplinae accommodatissimos edidit: nec umquam, decrepitus etiam, domi nisi in bibliotheca repertus est rut in eodem paene lecto, velut alius Terentius Varro , aut Sophocles alius, et spiritum emiserit, et egregiorum operum stidium intermiserit. Mortuus inter suos est : sinus clarissim Tum virorum , et pudicissimarum seminarum frequentia post hominum in hac urbe memoriam maxima elatum: sepulcrum e Pario marmore permagnificum in sanctissimo beati Antonii

fano constructum : iacerdotum tota civitate pro eo preces ex

instituto ecclesiae fusae: nihil denique praetermissiam quod ad Corpus , ad animam , ad memoriam hominis quam diutissime celebrandam , ad eorum denique qui superstites ei sunt, consolationem pertinere potuerit. Haec cum singula, tum vel maxime universa intuentibus, audientibus, cogitantibus, dolorem minuere majorem in modum pollunt. vivere quippe atque incolumem esse autumant, quem tot, et tam magnifica ordinum

universorum officia singulis quibusque nostrum, qui circa haec occupati sumus, vivere vel faciunt, vel ostendunt. At vero illa quae superius exposuimus, quod clarissmis ortus majoribus omnium splendorem, gloriam, famamque superaverit ; quod legitimationum libellum , quod monarchiam , quod civilis ac pontificii juris libros complures et adolescens, et decrepitUS, et forensibus negotiis occupatus, ediderit; quod Poloniae regem,

quod Apuliam, quod pauperrimum quemque defenderit; quod

legatione ad Romanum Imperatorem, ad Galliae regem, ad omnes regni ejus proceres honorificentissime perfunctus , et plurimis a Summo Pontifice, a Romano Imperatore , a Camdinalibus, a senatu denique Veneto praemiis affectus sit; quod postremo docendo pontificio iure maximum discipulorum numerum meliorem effecerit scire enim quid fasti, sit opus, innocentis vitae principium quoddam est haec , inquam , quae superius exposuimus, quidquid reliquum doloris fuit in admirationem convertunt: et quod eum qui sic vixit, sic mortuus

213쪽

est, inter beatos collocarum fuisse oportet ab admiratione in laetitiam transserunt . Nam si omnibus qui patriam conserum Verint, adjuverint, auxerint , certus in caelo est ac definitus locus, ubi beati sempiterno aevo fruuntur: si nihil est illi principi Deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius, quam concilia, coetusque hominum jure sociati, quae civitares appellantur et si earum rectores , conservatoresque profecti ex caelo revertuntur in caelum, ut apud Tullium Ciceronem Africanus Scipio auctor est; Antonio Rotcello prosecto , qui non urbem modo unam , sed multas , et grandes provincias incredibili sapientia conservavit, adjuvit, auxit; qui concilia, coetusque hominum inter se dissidentes juris utriusque scientia, qua nulli erat secundus, benivolentia mirifica sociavit: qui rectoribus, atque conservatoribus eorum uti quam optime regerent conservarentque, nullo non tempore consilium atque auxilium tulit; certus ac definitus in caelo est locus, ubi beatus sempiterno aevo perfruitur . Quae nos , si eum amamus, ut certe facimus, partim laetitia non mediocri assicere, partim

Vero quo eo frui possimus aliquando, ad imitandum debent impellere. PAUL

214쪽

PAVLLI BARBIPATRICII VENET I,

duorum Summorum Pontificum eonsanguinei ;utpote qui Evo ENI 1 quidem IV. sororis filius, P A V L L I vero II. germanus frater suerir ;

Caroli meroris filium , Gallia regem

O RI O

Habita Turoni, Venetae Reiptiblicae mandato, VI. Idus Decembris, ann a partu Uirginis Μ CCCC LXI.

adhue inedita .

, Redo te fortassis admiraturum , Ludovice Christianissime , ac Maxime Rex, vosque Reverendissimi Patres , Illustres Domini, ceterique omnes praestantissimi viri qui adstatis, quod ego potius dicere incipio , qui aetate inserior sum collega meo ornatissimo & praestantissimo viro , mihique propterea nimium arrogare Vbdeor. Quibus velim, tibique in primis, Serenissime Rex, Illustrissimi Senatus nostri diu servatam, laudabilemque consuetudinem noram esse. mos enim vetus est senatus nostri publicis in magistratibus, sicut artate majores quoscumque aetate minores quacumque etiam dignitate praeditos anteire, ita aetate minoribus tum vel maxime exponendarum

215쪽

legationum onus injungere . Quod mihi , cui jussa capessere fas est, eo magis laetandum esse video, quo singulari sapientia, et eloquentia praeditus insignis vir Bernardus Iustinianus collega meus, omiisa per me, sua pra lanti virtute facile adimplere, et subministrare poterit. Exsuscitat etiam animum meum, et majorem ad dicendum facit, eximia atque incredibilis humanitas et clementia tua in omnes, christianissime rex, et inprimis erga senatum nostrum ; et senatus nostri in te tuosque clarissimos progenitores perpetua observantia , atque invicem singularis benivolentia , mutua et praecipua caritas . Legatio praeterea talis est, in qua oratio nemini deesse possit. Quamquam a me dicendi imperito numquam, a nobis vero utrisque . composite ornateque dictum iri hoc tempore minime exspectandum sit . Nam diversa penitus ac maxime contraria scinat is nostri perturbatione commoti, non satis diserte orationem componere aut expolire possemus: dolentes enim, gam dentesque nomine senatus nostri , de obitu clarissimi patris tui moerorem ingentem , de tua in regnum successione immensam laetitiam, postremoque etiam in hac sublimi regii culminis majestatis tuae celebritate honorem tibi exhibituri ven muS. Etenim , ornatissime rex , cum primum senatus noster de obitu serenissimi patris tui certior factus est, non mediocri

aegritudine ac moerore consectus , Veterem progenitorum tum rum, et tuam erga se benivolentiam et amorem, et suam pariter in illos , et in te perpetuam observantiam reminiscens, gravem animi dolorem in olestiamque concepit , vicemque illius perinde ac debuit moleste graviterque tulit , communem. que ejus interitus calamitatem sibi fore existimavit. Qui sane, u non longe abfuisset, universusque ad te ire potuisset, quam lubentissime venisset, coramqtae suum dolorem tibi declarasset. quod cum minime facere potuerit, ut ossicio suo in parentem optimum , et benemeritum fungeretur, nos ad re oratores ex Ordine suo, vices eorum acturos dimiserunt. Dolet enim et vehementer angitur senatu g noster , et nos sane pariter cum illo, talem ac tantum principem e vita sublatum , cujus sapientiam , prudentiam , memoriam in providendis rebus;

sortitudinem , constantiam , magnanimitatem in aggrediendis,

216쪽

ORATIO. ISI et perficiendis; modestiam , gravitatemque in gerendis, et administrandis; justitiam, fidem, caritatem, clementiam, magnuficentiam in tractandis, et distribuendis; denique vitam, mores, instituta, et praecipuam religionem, quasi quoddam refugium et receptaculum universi christiani nominis fore opinabantur. Ad ilium principes, nationes, reges de dubiis rebus,

et communibus infortuniis consulturi, de periculis opem laturi, undique tamquam ad quoddam oraculum, et communem parentem, patronumve confluebant. Quorum alios consilio, aut ope juvabat, alios benignitate et clementia Quebat, nomnullos calamitate et miseria levabat , neminem denique a se tristem dimittebat. Sed, ut ceteras ejus praeclarissimas res gistas, et singularia facinora omittam, ac divinam potius quam humanam esus benignitatem et clementiam, quibus in omnes usus est ; regnum nonne hoc celeberrimum, seu temporum malignitate, seu alia quacumque ratione jam pridem attritum, ac penitus prostratum , non minus humanitate et clementia,

quam armis ad pristinam gloriam dignitatemque restituit, et non modo restituit, sed ad caelum usque perduxit e ut a Carolo illo Magno, a Carolo, inquam , illo huius ferme regni

primo auctore, et non solum hujus regni, sed muliorum qu que regnorum domitore et domino, et demum imperii Romani iam paene prolapsi et jacentis restitutore , et Romanae ecclesiae acerrimo tutore, ab illo, inquam, Carolo Magno, nemo illustrissimorum progenitorum tuorum major , aut P tentior, non modo meo, sed multorum quoque judicio, C, rolo patre tuo haberi, aut censeri debeat. Verum haec, sermnissime rex, etsi tanta sunt quanta humana ratio vix considerare queat, tamen minora longe existimantur his quae pro salute christiani nominis ardore quodam et Zelo religionis sinpius gessit, et meditatus est; quae pro infidelium, Turcorum maxime, impugnatione, et expugnatione prosecutus est. Quae sane quanto communiora bona fuerunt, et ad christianam religionem spectantia, tanto ampliora, pretiosiora, et illustriora merito sunt existimanda . Eugenium IV. Pontificem Maxumum , avunculum meum , perpetuo ardore spurcissimae sectie

nefandissimi Machometi delendae, ac landitus ex universo orbe

217쪽

18c PAVLLI BARBI

tollendae flagrantem, nonne saepius oratoribus ad illum mistia non solum consiliis, et auctoritate juvit, sed auxiliis quoque impulit, irritavit, accendite cujus sane rei nos quoque testes sumus . Nonne Nicolaum optimum illum quidem sed mitem Pontificem , segnem torpentemque excitavit e Nonne Callistum Pontificem, ingentis spiritus virum, per se in ruinam Turco rum proclivem , ardentem, ac paene praecipitem secit Quid illa quae hac ferme tempestate Mantuae per oratores suos uni. verso orbe adflante in conspectu Pii Maximi Pontificis pollicitus est, si cetera Obscura ejsent, nonne luce meridiana clari

ta sunt e Quid quod non minus, dum hoc apud Pontifices gireret, ceteros quoque christianos principes, nationes, civitates,

reges legationibus illicitavit, invitavit, induxit , provocavit, accendit, aut requisitus faci Ie obsecutus est ' O admirabilem animi magnitudinem l o excelsum, ac paene divinum animum lo ingentem fidei, ac christianae religionis ardorem l o christianissimum principem l cujus sane cognominis excellentiam si antehac illustrissimorum progenitorum sitorum series propter illustria et praeclara pro ecclesia , et christiano nomine facin ra non promeruisset, hic sane, hic, inquam , Carolus pater tuus mereri debuerat. Sed me dicendi impetus in vastum, et in immensum pelagus rerum gestirum illustrissimi, et christi,nissimi patris tui rapuit, et a caussis, et rationibus doloris et aegritudinis senatus nostri ad universi paene orbis rationem deduxit. stringam igitur, stringam orationem meam, et ad nostra sermonem convertam . Quanta erga senatum nostrum, quanta semper humanitate et benivolentia usus sit, quantoque honore et dignatione eum prosecutus fuerit, non facile explicari posset. Quamquam haec non magis patris tui propria, quam multorum quoque progenitorum tuorum, et tui ipsius, serenissime rex , communia ' sunt. sed de genitore tuo nunc

sermo. est . Testis est dominus Ioannes de Mancii , qui ad

nos orator missus pro rebus quibusdam declarandis, quae patris tui esset mens, et qualis animus erga senatum nostrum, patefecit. Testes sunt dominus Ioannes de Ian bes, et ceteri oratores qui annos ab hinc duos legati ad nos prosecti vetustissimam benivolentiam, et praecipuum amorem, qui semper inter Disitiroo by Coral

218쪽

inter christianissimam domum tuam, et senatum nostrum erastitit , longa et luculenta oratione explicantes, amicitiam ren Varunt , communicaruntque plura cum senatu nostro, ex quibus quanta nos benivolentia, et dignatione prosequeretur, facile cognovimus. Testis est denique dominus Nicolaus Parvi, secretarius, et Orator ejus , qui inter cetera senatum nostrum ad reformationem christianae religionis, er Turcorum impugnationem invitavit. Haec enim , serenissime rex , maximi amoris et benivolentiar, nec minus dignationis et honoris illustrissimi patris tui erga senatum nostrum signa fuerunt. Merito ergo senatus noster , merito , inquam, moerore ac dolore talis ac

tanti defuncti regis confectus est; cujus interitu ipse jacturam optimi, et sui benivolentissimi principis passus est, et universum paene orbem quasi communem parentem patronumve ambsisse cognoscit. Quocirca , serenissime rex, cum idem senatus noster in hoc tuo gravissimo et acerbissimo luctu, tuam majestatem nonnulla consolatione ' egere, statueretque satius reticendum esse quam in ipsa consolatione deficere, ne potius audacis quam benivoli et amici officio functus fuisse argueretur i praeterea cum divinam potius quam humanam sapientiam

tuam, eximiamque constantiam considerasset, et in utramque fortunam te semper paratum , armatumque intelligerer, frustra id operis tui consolandi a se, et a quoquo alio suscipi ambitratus est, facileque tete ipsum tibi medicinam attulisse speiaravit ; cogitasseque homines nos ea lege natos esse , ut non modo quandoque moriendum sit, sed etiam ut omnibus telis fortunae propositi essemus , neque recusare debeamus quin ea

qua nati sumus conditione Vivamus, neque tam graviter COS Msus feramus quos nullo pacto vitare possimus, vel aliorum qu que similibus casibus consideratis nihil novi nobis accidisse putemus. Sed neque hae, neque ceterae consolationes quae solent a sapientissimis viris usurpari, memoriaeve quae literis proditae sunt, tantum te, christianissime rex, consolari potuerunt, vel possunt, senatus quoque nostri moerorem doloremque minuerunt, quantum quod propter praeclarissimas gestas res, eximiasque virtutes clarissimi patris tui, non modo illum non exstinctum esse,

sed quotidie magis magisque inter ora hominum versatum iri

219쪽

188 PAVLLI BARBI

certo scit; semperque honos nomenque tuum, laudesque mandibunt , et cuicumque scriptorum amplissima copia et facultas suppetet divinas illius virtutes, et clarissimas pace et bello gestas res literis, et immortalibus monumentis mandare . Illud autem quod maxime senatus nostri desiderium patris tui, moeroremque obitus ejus non modo minuit, sed penitus etiam feta

me delevit, et non modo delevit , sed in summum gaudium laetitiamque convertit, illud, inquam, fuit, christianissime rex, quod tu in demortui patris tui locum , ut aequum et par fuerat, successeris ; sed quodammodo , etiamsi non ordine successionis ad hoc regium mimen pervenire debuisses , tamen universi ordines praelatorum, principum, et populorum hujus tui amplissimi regni te impulsuri, immo vi ad regnum capeDsendum attracturi fuisse viderentur . nec injuria sane; tanta est enim magnitudo tuarum illustrium , ac paene divinarum virtutum , ut non modo qui te norint, sed universi etiam qui te audiunt, te intueri , te cognoscere , et quasi parentem , Vel dominum habere desiderent . Quae cum ita sint, quamquam cum praeclarissimis virtutibus tuis , et maximis gestis rebus, tum animi , et fortunae dotibus ita insignitus sis , ut nihil ad tuam persectam , cumulatamque gloriam addi posse crediderim, peto tamen a majestate rua, clementissime princeps, ut aequo animo patiaris nonnulla ex innumerabilibus maximis. que virtutibus tuis non dico enarrare neque enim dies stim-ceret sed percurrere : quae si non decori et splendori tuo

quidquam, nobis tamen ea repetentibus , tum his amplissimis et praestantissimis viris non mediocrem voluptatem allatura sunt . Equidem sic existimo , reverendissimi patres , illustres domini , ceterique clarilsmi viri, regem fide, innocentia, atque in primis religione praeditum esse oportere : deinde sortem, justum, gravem, magnanimum, liberalem, prudentem, modestum ; quae omnia ita summa esse in hoc Ludovico sermnissimo rege accepimus , ut ea ab ineunte aetate , et ab ipsis incunabulis pariter cum lacte nutricis suxisse appareat , atque in animo et pectore ejus, tamquam in sacrario quodam et omnatissimo templo, insidere videantur. Etenim , ut ad nos di

latum est , quis illo integrior , aut modestior e quippe qui a

220쪽

ORATIO. I 8 spuerilibus ludis, ac paene teneris unguiculis excedens, effigiem ipsam innocentiae , et gravitatis expressit e qui in adolescentia ab omnibus lasciviis, libidinibus ; in reliqua aetate ab omni cmpiditate , ambitione , luxu sensus omnes, Oculos, manum , animumque retraxit. Quid dicam de excelsi animi esus magnitudine ac robore e qui cum primum sibi per artatem licuit, in ipso primordio juventae, ne dicam adolescentiae, milites c gere, ductare exercitus satagebat; deinde si quando opus e

ser, quanta prudentia , et magnanimitate hostem provocare, aciem struere, praelium conserere, vel receptui imperans commode pedem reserre, gradum sistere, locum castrorum deli. gere, metare castra, procurare exercitui necessaria, vigilando, equitando : die noctuque providere ne quod detrimentum exemcitus pateretur: disciplinam militarem coercere, delinquentes pro delicti conditione acrius, leviusve punirer omnia denique non solum imperatoris optimi, sed strenui quoque militis ossicia exercere. Iam vero quanta providentia consilia hostium praeri piebat e ut prius illum eorum commenta intellexisse quam ferme se decrevisse cognoscerent. Tua industria, tuis opertibus, magnanime rex, saepius patrem tuum maximis laboribus, et gravissimis periculis liberasti . non injuria quidem non minus tibi quam illi in expeditionibus quas pro tureia, et instauratione regni suscipiebat, tributum est. Quid in ceteris rebus animi magnitudinem tuam , prudentiam, modestiamve deci, reme quae etsi innumerabilia sunt, et praeclara illa quidem per se se, tamen cum his comparata minora sortassis viderentur. Iam vero quid de benignitate et clemenria, et ceteris hujuς

modi virtutibus tuis disieram e quae si hactenus in te dubiae, aut obscurae suissent , in hoc primordio regni tui satis declarasti quis sueris, et qualis suturus sis , quippe qui aemulis etiam

tuis aut ultro pepercisti, aut appellatus facile gratiam reddidi sti r quam beneficus in cunctos sueris , quam benignus : ut amicos a te se fisagia et auxilia petentes non modo calamitatibus levaris, juveris, defenderis, sed ultro etiam pro singulari clementia , et animi magnitudine tua aut opem praestit ris , aut praestiturum pollicitus sis. cujus sane rei senatus noster locupletissimus testis est. Nam bello quo adversum nos il

lustris

SEARCH

MENU NAVIGATION