Augustini Valerii ... S.R.E. cardinalis, episcopi Veronensis Opusculum numquam antehac editum de cautione adhibenda in edendis libris. Nec non Bernardi cardinalis Naugerii vita, eodem Valerio auctore. Accessere Petri Barrocii episcopi Patauini Oratio

발행: 1719년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Sed aut me civitatis hujus, in qua nunc civile ius doces, amor

fallit, aut Aretio quamquam ipsa quidem nobilissima si

Patavium multo nobi ius est: studia porro cum civitatis, tum in primis univei statis nostiae in te hujusmodi sunt, ut Aretinorum maiora esse non possint. Quod et antea expertus es saepe , et ut in dies magis magisque experiare singuli quique nostrum, tota universitas, tota denique civitas se se curaturam suscepit. Habeant sibi cives tui alios iureconsultos, alios optimates, alios bonarum artium magistros: snant te nostrum esse ; ac laude publica , quae certe vulgaris non est, cum studiorum et disciplinaruin omnium alumna Patavium ex ea sibi praeceptores accersit, coarenti; doctrinae quae ex te proficiscitur utilitatem nobis relinquant. Quod tibi quoque ut non honorificentius, certe tutius, et jure consulti instituto accommodatius esse videbitur, si ad Bernardum patruum, et statrem patruelem Rotcellum animum revocaveris . Praesectus enim ab Vrbini duce Federico Forosempronii, quae non longe ab Urbino civitas munitissima est , Bernardus patruus tuus, cum per proditionem civitas caperetur ut sortissimum atque fidelissimum duci suo comitem decuit tantisper exercitus impetum acerrime pugnando sustinuit, dum multitudine hostium iii peratus trucidaretur. at vero filius elus Rotcellus, qui ab alia civitatis parte fortissime dimicabat, cum patrem laborantem audivisset, per medios hostes , qua densissimum erat agmen irrumpens, ut mortuum vidit, arque in eum a quo interfectus fuerat impetu facto , proturbantibus hinc atque hinc cominus hostibus, ipse nihil territus clamantem, et auxilium sibi ferri postulantem interfecit e mox humo cadaver sepeliundum cum

tolleret , glomeratis circa te hostibus, eorum prius plurimis interemtis, ipse juxta, viri fortissimi, et pientissimi filii ossicio persunElias, occubuit . Quem certe ut Lauso , et Scipioni ei qui ob Africam. populo Romano subactam Africanus postea

vocatus est , merito ante tulerim ; quod longe praeclarius, et pietatis multo maloris est, parentem occisum cum capitis ulcisci periculo, quam vulneratum ne interficiatur defendere ; sic tibi, Ioannes Baptista, quotiens facti huius in mentem venit, persti adere existimo, ut non honorificentius, certe tutiuS, et insti-Diuitiaco by Gorale

202쪽

institiato iureconsulti accommodatius esse, ut quae civitas simul te plurimi facit, simul Veneti senatus beneficio pacatissina est,

eam tu civitatem Aretio, ubi omnia pacata non esse, domestica quoque calamitas docere te potest , facile anteponas. Sed jam quando de Roicellorum familia pro temporis angustia pauca ista perstrinximus , deinceps de ipso Antonio verba facere aggrediamur . Neque enim de familia ideo locuti sumus, quod viro laudatissimo aliunde mutuari laudes oportum

rit , sed quod illis vel qui mortui sunt , vel qui adhuc vivunt injuriam facere noluimus: quam haud dubium fecissemus, si

in hoc lpectatissimorum virorum conventu nullas ipsi partes haberent . quibus cum alia multa, tum istud in primis laudi esse debet quod Antonium Rot cellum, virum toto orbe clarissimum, aut genuere, aut his a quibus genitus est conjuncti fue re . Nam ipse quidem ita majores suos omni virtutis genere superavit, ut multo plus illis ornamenti reddiderit, quam ab eis acceperit ; quod in ea familia in qua omnia summa sunt, ' factu oppido quam grave est. Inventis enim addere, si modo sunt parva, si levia, si tenti ja, facile est: at vero, si maxima sunt , si gravissima , si amplissima, eis vel tantulum addere difficillimum ; multum porro adiecisse, admirandum, et prope modum divinum est. Quomodo autem stiperaverit, quid ornamenti reddiderit, quantum partae ab illis gloriae per ipsum accesserit, ex hoc intueri licet, quod vix dum ex ephoebis encesserat, cum protinus ad scribendum se contulit, et legitima.

tionum libellum is quippe est operis titulus edidir, utilitate atque elegantia pari ; quem sic optimus quisque jurisconsubtorum probavit, ut, quod rari post mortem assecuti sunt, eo etiam vivente legeretur. Nervam filium decimoseptimo aetatis suae anno de jure publice respondisse non sine admiratione scientiae quadam, Ulpianus a stor est. Quid Nerva minus secit Antonius e qui non huic , aut illi tantum rei quae venisset in controversiam , sed omnibus prorsus quae ad minus legitime natos pertinent ita respon it, Ut neque copiosius , neque consultiuS, neque elegantius, neque verius in ea re dici , aut

cogitari quidquam potuerit. Scaevola nullius sibi rei cognitionem faciliorem videri dicebat, quam juris civilis, seu quod re-

203쪽

171 PETRI BARROCII

vera sic esset , sive quod ita credi, homo gloriar aliquanto cupidior, vellet. At Antonius Rotcellus, quamquam non ipse quidem hoc diceret, ea in respondendo alacritate ingenii fuit, ut quisquis eum semel consuluisset, nihil cuiquam esse facilius assirmaverit , quam ei de jure publice respondere. P. Crassus Scaevolae frater dicere consueverat: nihil illum posse in jure civili sine dicendi copia, neque se amicorum caussas prius tractasse quam civile jus didicisset. Sed Antonius Rot cellus, seu jus civile doceret, seu de jure publice responderet, silve in ea disciplina egregium aliquid , et posteris mandandum componeret , ira docebat , ita respondebat , ita componebat , ut quod nostra aetate rarissimum est 3 omnium et jureconsultorum eloquentissimus , et eloquentium jureconsultissimus haberetur . Denique sub ipsum sere juventae principium, quo tempore admirationi esse debuerat si vel solis jureconsuliorum ii, signibus honestari meritisset , tantam prae se disputando, docendo, consulendo, scribendo , juris scientiam tulit, ut quomodo apud Romanos catus Aelius Sextus, eodem modo apud suos ipse, egregie cordatus homo vocaretur e neque illis munus vel utilitatis , vel ornamenti afferret, quam aut Lacedaemoniis Chilo, aut Romanis Cato , aut Atheniensibus Solon, ac Plato. At in qua disciplina hoc y in ea quae ob diversas

cum veterum iureconsul torum , tum Imperatorum, atque Pontificum sententias , et super eis jureconsultorum novorum patatim glossas, partim expositiones, obscurissima, et laboris paene infiniti nunc est. Ut enim volet quisque accipiat, ego Veteres

jureconsultos, sive illi a Numa, sive ab Atheniensibus, sive ab aliis quibuscumque didicerint, peritos suisse non nego: sed eam disciplinam, si umquam fuit, nostra aetate dissicillimam scio ; Rmul quod jus imperatorium istud quod ab Iustiniano compositum est, veteres non habebant: simul quod pontificii quo nunc utimur, juris scientia, illis nulla erat: simul quod alio, et quia dem longe meliore modo res tonsa sua prisci illi jureconsulti

exponebant quam a nostri temporis jurecons illis mutilata nunc exponantur et mancar simul quod multa prisci illi dixerunt quae, succedente paullatim latinitati barbarie, a novis jureconsultis ne intelliguntur quidem: simul quod , contra quam Im-

204쪽

perator edixit, tot iureconsultorum novorum volumina priscis exponendis edita fiant, tamque inter eos diversae, immo vero etiam contrariae sententiae, ut eas etiam percurrere laboriosissimum sit, nedum in unum colligere, aut quae cui praeserenda sit, internoscere. Quo fit ut qui nunc civilis juris icientia vel mediocris evaserit, eum doctissimo cuique priscorum comparari posse existimem et qui porro summus , eum non Nervae , aut Scaevolae, aut Crasso tantum, sed omnibus prorsus qui a veteribus magni habiti sunt, jureconsultis praeserri debere affirmem .

nam er vehementiore studio, et acutiore ingenio, et memoria

promtiore praeditum suisse oportet qui ejusmodi sit . Si enim inter liberales disciplinas ulla est quae hominem totum deposcat, juris civilis disciplina prosecto ea est hac aetate , ut non hominem totum modo , sed duorum , si fieri posset , homunum vitam quam longa deposcat . Quo magis Antonium Rot cellum admirari soleo , cui, cum primo quoque tempore

iureconsultus summus evasisset , rarum et post hominum memoriam maximum assecutum esse ornamentum satis non fuit, nisi et eloquenriae, quae illi e vicino conjuncta est, operam daret , inque ea tantum brevi tempore studio , et exercitatione Proficeret, ut eloquentissimo cuique par foret. Audis es in doctissimorum jurecons illorum coetu publice de jure disputantem; distinguendi , ratiocinandi , atque diffiniendi modum admiratus fuistes: vidisses de maximis rebus responsa scribentem ; imgenium, atque elegantiam mirandum in modum laudasses: ainscultasses docentem; nihil aut apertius, aut verius, aut magis memoriter dici posse affirmasses: sensisses pro innocente , aut contra eum qui nocens foret, judicium subeuntem; utrobique vehementiae tantum tribuisses, ut neque illum qui defenderetur, condemnari, neque illum cui dies dictus fuisset , ablolvi posse putares: affuisses cum de uno quolibet nostrum qui propositam juris civilis , aut pontificii expositionem , disputatio. nem , conclusionem vel in iureconsultorum collegio , vel in Universitatis conventu , docte atque acute exposuisset , verba facere incepisset de illo non optime sentire , nullo genere potuisses. quod si te forsitan ad forenses deambulationes, aut familiarem iermonem contulisses locorum , temporum, per-

205쪽

sonarumque sic ei rationem constare vidisses, ut cum inter I quendum festivissimus foret, ab eo tamen neque jocus magnitudine rei , neque gravitas facetiis minueretur : sed plane

quod Cauaris olim proprium ajunt suis se sic in rebus tris Lbus remissus, in severis hilaris esset , ut si quando in ignotum quis casti incideret , de natali eius solo dubitaret , ac Suculum, Rhodium, ByZantium, aut Atticum, quae loca sermonibus hominum facetis abundant, crederer esse tantisper, dum ab his qui circa eum semper plurimi versabantur , Aretinuinesse didicisset. ita eum omnino cavillationis, joci, dicacitatis, et salis genus nullum latebat: nullum non opportunissime, et cum ipsa propemodum re quae in manibus erat , natum dicebatur . Sed pluribus de his loqui quae ab oratione funebri

maxime aliena sunt, res ipsa nos prohibet. Memoriam autem

viri quisquis inspexit , non Simonidem Chium , quem apud

Scopam fortunatum hominem memoriae artem reperisse assiris mant : non Themistoclem, a quo non tam memoriae quam oblivionis artem desideratam narrant et non Carneadem , aut

Sceptium Metrodorum, qui non secus imaginibus, quam literis alii , quae vellent scribere crediti sunt et non alios denique praestanti memoria viros illi comparandos putavit. Quantum est enim, mille civium cum quibus maxime versieris quotidie, nomina memoriter pronuntiasse, aut ignota tibi verba memoriae mandare potuisse , ad incredibilem illam Antonii Roicelli memoriam e qui in tanta civilis , ac pontificii juris librorum, glossarum, interpretum multitudine, similitudine , varietate, nullum iureconsulti, Imperatoris, Pontificis, glossatoris, Inte pretis librum, nullam legem , nullam interpretationem , nubIam sententiam, nullum postremo quod quidem elegantiusculum foret verbum non in memoria tamquam in thesauro quodam reconditum habuit, unde ad primum statim congressum ab his qui cum sequebantur , deducebant , auscultabant, discipulis interrogatus, perinde atque alius paullo ante lectum, depromeret . ac ira depromeret, ut quid quis in ea re contrarium, simile, aut diversum dixisset, quae communis opinio sinret , quae illis qui non ita sensissent, errandi caussa, tam facile explicaret, quam qui non memoriter pronuntiaret ita, sed

206쪽

legeret. Quamobrem cum ingens apud omnes, eos praecipue

qui de ingeniis aliquid judicare valebant , Antonii Roicelli fama esset , magnum nomen , Opinio grandis ; Martinus eum

Pontifex Maximus , qui dissicillimo rei ecclesiasticae tempore pontificatum administrandum susceperat , ut Xenophontem CDrus , ut Diogenem AlexandCr, ad se maximis propositis praemiis accersivit, ut esset quicum, ubi dissicilius aliquid incidisset, curarum suarum pondus divideret , consilia iniret , graviora omnia partiretur. Quo postquam pervenit, tantum sbi brevi

tempore benivolentiae conciliavit, tantum honoris atque ornamenti adeptus est, tantum apud singulos quosque auctoritatis promeruit, ut in urbe cum alias, tum eo in primis tempore doctillimorum virorum plena, paucissimos pares, majorem habuerit neminem. Denique in ea caussa quae potentissimo Pol niae regi Ladis lao adversus Romanum Imperatorem Sigismumdum fuit, in qua, quoniam major toto orbe ullus non erat, a Pontifice Maximo sententiam ferri oportebat , in multis ae innumerabilibus viris doctissimis solus Antonius Rot cellus in. ventus est cujus fidei suas fortunas, suum regnum, suam pinstremo vitam Ladisi aus committeret . quod in regis Dejotari caussa cum Ciceroni eloque tiar merito contigisset, haud scio an ulli deinde praeterquam Antonio Rotcello contigerit. Quamquam si temporis, ac personarum habeas rationem, multo difficiliorem Antonius Rotcellus provinciam suscepit quam Cicero . nam Antonius quidem Ladisi aum adversus Imperatorem: Cicero Dejotarum contra privatos defendit . ipsi Imperatoris auctoritas invidiam faciebat: Ciceroni cum a nepote aUum, a servo dominum accusatum defenderet, facile in utrumque suit invidiam retorquere. ipse denique apud Pontificem , Virum integerrimum, atque justissimum, cui nullae uti ali Quem time. rei caussae erant et Cicero apud Caesarem defendebat, quem cum simulatione clementiae servituti cives paullatim assue

cisset quo minus in aliquem severior foret, dominandi cupiditas prohibebat . Et tamen felicitate longe maxima provinciam iusceptam defendit; nam regi quidem quod receperat, ut salva illi forent vita, regnum, sortunae, effecit: Imperatori autem tantum - abfuit ut defensione regis fieret inimicum uti

207쪽

tum ei potissimum intimus esse inciperet , quod viri studium, diligentiam, fidem, is etiam contra quem exercebantur, non amplecti non poterat. Summo autem Pontifici tantum placuit haec hominis moderatio, ut Micellum fratris filium, quem ipse jureconsultorum insignibus honestaverat, ad Ladistatim Poloniae, et Carolum Galliae reges , de maximis atque gravissimis rebus legatum mitteret: ut jam quanti Antonium Rotcellum vir maximus faceret , ignorare posset nemo qui alios etiam ejus gratia tanti fieri cerneret . Suffectus Martino est Eugenius eo nomine IV. atque, ut in hujuscemodi rebus sieari solet, nova in urbe Roma facta sunt omnia . Qui apud

Martinum maximi fuerant, aut urbe excedere, aut privatos agere: qui contra auctoritate ne mediocri quidem erant, maximi fieri; et novis hominibus tota repente civitas compleri,

novus denique ibi mundus videri. Sed enim spectata jampridem maximis in rebus Antonii Roicelli virtus dignitatem suam

retinuit, atque adeo, ut quod certissime contigit dicam, majorem in modum auxit. Erant per id tempus inter Eugenium Summum Pontificem , et Sigismundum Romanorum Imperatorem , simultates non leves : succendebantur odia: ad arma paullatim ac bellum . ventura res videbatur . et dum suisquisque principibus favere studet , de pace atque concordia loquebatur nemo , jamque parum aberat ut in ingentem flammam ignis ille erumperet. Qtueritur qui tantae rei ecclesiast Car, immo vero totius orbis terrarum cladi occurrat , ignem exstinguat, pacis inter eos auctor fiat. Musiare omnes, quod ad nationem barbaram suopte ingenio, et Imperatoris indigna, ut ipsi arbitrabantur , patientis injuria stimulatam , proficisci tutum non erat, atque , ut tutum suisset, a Pontificis dignitate alienum videbatur etia Germania potius quam in Italia negotium confici et nec deerant qui affirmarent, quod libera de summa negotii tractatio in Germania, obstrepentibus circum- quaque barbaris, sutura non esset ; ac Imperator dum ex nuntiorum missione metui se a Pontifice sujpicatur, dissiciliorem se praebiturus foret . nullo genere confici negotium posset una tamen erat omnium sententia, si ab ullo confici posset,

ab Antonio Rotcello posse. Verum enimvero , cum quo mu

208쪽

nus mitterent, simul quae illi cum Ladislao rege Poloniae perivetus necessitudo erat, prohibebantur , simul quod laesum ab illo nonnihil Imperatorem , et ob eam rem minus eum libem ter de conditionibus pacis auditurum putabant. Ea tamen apud omnes de incredibili, ac divina paene Antonii Roicelli prudentia opinio suit , ut illum potissimum ex multis amplissimis viris deligerent cui provinciam istam mandarent. Misius itaque ad Imperatorem , tanta eum protinus virtutis admiratione affecit, ut summis ornatus laudibus , cum ingenti componendi negotii spe ad Pontificem remitteretur. Quem cum

Pontifex denuo sic enim rei exigebat status ad Imperatorem misisset , ille ab se se non prius dimisit quam et Palatii

comitem, qui apud Germanos honor est ma8nus, crearer, et equitum atque tabellionum creandorum, notnorum perinde ac legitime nati si forent, ad hereditatem patris admittendorum ei facultatem daret, ac liberorum emancipationibus quas judice auctore fieri leges iubent, auctorem esse permitteret. Quem cum tertio Pontifex ad Imperatorem misisset, consecto tandem negotio redeuntem summa Vrbis laetitia optimus quisque e cepit . Neque plane minus ei honorificus hic reditus fuit, quam ille Agrippae cum reconciliatam patribus plebem e sacro monte in urbem reduxit: siquidem plebem et patriae desiderium, et rerum summa paenuria, patribus, cum quibus longa et magna illis consuetudo fuerat, popularis hominis interventu conciliare facile potuit: at Imperatorem, et tor cum eo barbaras nationes, divitiis et Omnis generis apparatu abundantes, quibus nihil umquam fuisset commune cum nostris, conciliare posse Pontifici nulla ne vehemens quidem necessitas videbatur. Mitto iracundiam quae illius ferae gentis propria est : mitto odium quo in omnes Italos sunt: omitto cupiditatem, quam tum demum expleri posse rebantur cum rerum in Italia potiti scirent: omitto multitudinem, atque ferocitatem, quibus ut pintiri possent plurimum confidebant: mitto quod beato Silum stro Pontifici Maximo a Constantino Magno urbis Romae im-Perium cum traditum dicant, id agunt ut summo Pontisici Romanum Imperatorem praeponendum ostendant r omitto de- Dique alia multa quae conficiendae rei spem omnem loco tam. Z a

209쪽

arcto concluserant, ut nullus sere exitus foret. Quo maior mihi videtur Antonii Roicelli et prudentia , et auctoritas , et magnitudo animi, et felicitas, et gloria postremo fuisse, quam Agrippae fuit. Eo autem tempore cum nullae illi soris occupa tiones forent nam domi aut caussis agendis , aut responsis faciendis semper vacabat praeclaram illam, et inter pauca laudatam monarchiam composuit et in qua utrumque assecutus est et ut juris utriusque peritissimus haberetur, et ut rebuL publicis, optimatibus , regibus constituendis , moderandisque natus videretur. Mirum in Catone ajunt discendi studium minse, ob eamque rem sic illum minimi cujusque temporis rati nem habuisse, ut neque tantisper dum senatus cogeretur otiosus esse voluerit, sed libros latinos, graecosque lectitaverit.

non improbanda illa quidem studiosiis mi hominis diligentia , sed Antonii Roicelli diligentiae minime comparanda, qui inter ipsos paene strepitus fori et raucas litigantium voces , non discendi quid enim disceret homo disciplinis omnibus praediatus sed docendi studio, opos elegantistimum, et post hinmines natos paci omnium accommodatissimum edidit Quod

quidem opus simul Eugenio Summo Pontifici, simul collegio

Cardinalium placuit ita , ut cum sub idem tempus tota mrege suo Gallia quibusdam intestinarum inimicitiarum veluti turbinibus agitata tumultuaretur, a Summo Pontifice ad sedanis dos eos motus, regi , cunctisque regni proceribus legatus decerneretur . Quam legationem ea et sedis Apostolicae dignitate, et regis , ac procerum benivolentia gessit, ut a Pontifice quidem etiam absens majorem in modum laudarptur , a rege autem fortitudinis ac sapientiae merito simul eques crearetur, simul in optimatum quos in omnibus negotiis gravioribus sententiam rogari mos est, numero conscriberetur. Cui cum pro instituto ma)orum , equestris ordinis ornamenta darentur, is qui in Sicilia nunc regnum tenet , qui ea tempestare Barrensium, atque Lothoringiae ducem gerebat, Renatus, vir sortiL simus, et tota Gallia nominatissimus, pedibus calcaria, et latori gladium cinxit . quod mihi quidem ita praeclarum videtur, Ut incertus paene sim, iatri studium suerit majus; Antonio RoLeello rebus diligenter tractandis , an vero regi gratiis amplissime

210쪽

sime reserendis. Nam, ut equestris ordinis ornamenta praete eam quamquam a tanto rege decreta, et per eum data mianistrum, praeteriri sine injuria nequeant hominem privatum alienigenam, Italum, numquam ante id tempus Visum , regni toto orbe clarissimi moderatorem arcessi , et consiliorum sapientissimi regis conscium fieri , et in omnibus dissicilioribus rebus sententiam rogari, quid, oro , est aliud quam in regni partem vocarie Quod sicut incredibilis, ac divina paene viri

virtus apud omnes etiam barbaras nationes, ad quas proficiscebatur, obtinuit, sic Italis ut eum apud se retinerent, cupiditatem non vulgarem injecit . Itaque cum Romam redisset, Apuliae de maxima et gravissima re apud Summum Pontificem litigantis patronus arcessitur: tum consistorii Cardinalium,po stremo etiam pauperum, quar suprema in eo ordine dignitas est, advocatus eligitur. Quae munera tanto studio, cirra, dilud. gentia subiit, ut et praemia post hominum memoriam maxima consequeretur , et honoribus amplillimis afficeretur , et cum vita lanctus fuisset, in caelum recta,conscensurus crCderetur .. Nam et quorum caussas agendas receperat , hos .ei gratiam quantam maximam possent referre , solertri hominis compeialebat, et Cardinalium consistorium, apud quos de rebus difficillimis disputabat, ut omni honore dignum apud eos haberi se sciret, sedulo operam dabant: et pro pauperibus quorum praecipua illi cura ut ne indefensi forent fuerat seinper, gratiam ei Deus , cum excessisset e vivis, relaturus amplissimama Putabatur. Si enim ei qui potum aquae frigidae in discipuli nomine minimo cuiquam dedisset , salvam fore suam merce-ι dem homo Deus spopondit, multo magis Antonio Rotcello, qui res fortunasque pauperum , et vitam postremo ipsam defendendam receperat, salvam , et laboris ac diligentiae meri to, maximam praeparasse putandus est. Itaque quod nulli forsitan , aut certe paucissimis mortalium obtigit , ut cum du itiarum, atque honorum praesentis vitae plurimum habinissent, futurae praemia sperare idemtidem possent id Antonio Rotcello tanta utrimque abundantia contigit, ut in eo exornando Certasse cum superis homines videantur. Neque hoc ideo duxi quod praesentis vitae praemia quantacumque minimo futurae. Z a bo-

SEARCH

MENU NAVIGATION