Augustini Valerii ... S.R.E. cardinalis, episcopi Veronensis Opusculum numquam antehac editum de cautione adhibenda in edendis libris. Nec non Bernardi cardinalis Naugerii vita, eodem Valerio auctore. Accessere Petri Barrocii episcopi Patauini Oratio

발행: 1719년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

tibi gratiae referam P urbes non possum ; non postum populos; non dare imperium , non augere : cetera autem minora

sunt quam ut digna reputes tua magnitudine. O fortunatum te, qui quod non possum, tu non desiderast quod quia tu non desideras, es fortunatus; contentusque sola benefactorum tuorum gloria , cetera negligis. Quamquam si velim , optime rex, debἰto jam sum solutus. audi, si forte dubitas, sapientiLsimi philosophi sententiam: Reddidit lem cium qui libenter δε-bet . quis autem debuit umquam libentius quam ego tibi Z vellem sic videres animum meum , quemadmodum vultum , et oculos loquentis intueris; profecto intelligeres, in te tuamque gloriam totum esse transfusum. Sed ne hoc pacto eludere debitum videar, et non debere velle, debendo; certe si gratias referre non possum , habere possum , atque habeo et maxumas, et uberrimas: hoc enim, nec ipsa quidem fortuna, quae potentissima diceris, mihi potes eripere. Ecce animum meum tibi dedico , quo nihil habeo pretiosus; eum tuis mandatis addico, tuae gloriae praeconiisque consecror jam vota pro te facere incipio novus miles, quam bene, sancte Deus, Conumnientia vel tuae gloriae, vel huic muneri, vel meae pierati vis scire quae vota ' equidem dicam rei vide pro tua sapientia, an alia pro te fieri possint gratiora Deo, optabiliora Orbi te rarum, tibi , posterisque tuis gloriosiora. Verte , si libet , paullulum in Orientem oculos ; videsne illam truculentam, immanemque feram , quid ivastitatis secerit ,. facturaque sit ' Vvidesne ut, pervagata, direptaque Asia, quatuor regum spoliis onusta, Europam repetat irarum, minarumque plena ' Tubi debetur illa victimae tuum, inquam, venabulum exspectat.

Francorum regum proprium, et quasi fatale est , pro Christi nomine cum hujusmodi bellu is decertare. Quis enim Pipinum memorabilem fecit , nisi Longobardus haereticus e quis Magnum secit Carolum , nisi Saracenus in Hispaniis , apud Papiam Desiderius , in Oriente Lilianus e Quis Gothisredum, aut Balduinum , aut Ugonem, nisi Cor bona nam Persae quis denique Philippum , nisi Sala dinus e qui si quod secerat pem fecistet, aurata hodie lilia superbis Carrarum turribus explicata volitarent . Non injuria igitur in te omnium Oculi , omnium

232쪽

ora conversia sunt. canentem prophetam audisti hodie e Regnum in manu tua, et potesas, et imperium. accipe Omen, rex sortissime. Tibi virtus, tibi opes , tibi copiae , equitatus invictus, aetas praeterea florens, et in armis acta, auctoritas tanta quantam res tanta desiderat. duellum hoc omnium gloriosissimum quae umquam sol vidit, Dominus nocter Iasus CARD

fetus tibi reservavit: ut si gloria tangeris , quod omnes pra dicant , et tu dissimulare non potes , barbarus ille gloriosum te faciat, necesse est. Sed finis sit, ne quid aliud nunc agere velle videar. duo modo haec opto, suppliciterque Deum precor: alterum, ut prius quam moriar, vinctum illum catenatumque ante quadrigas tuas in triumphi speciem deserri videam : alterum, ut postea quam militare hoc munus suscepi, corporis spiritusque mei quidquid est , quod ipsum tenue ex guumque est, id omne tecum in aliqua sancta militia, vel opera, vel consilio, vel manu, vel lingua exponere mihi liceat.

233쪽

PETRI CONTARENI,

ADORNI FILII,

PATRICII VENETI,

MARCI CORNELII,

Equitis magnanimi, et Se torrs clarassimi, qui puer seu Catharana Cornelia Dpri Regina

ORATIO

Habita Venetiis in aede Sanctorum ApostoIorum anno salutIs M. C C C C. L X X VIIII. VI. Kalendas Septembris.

V c et v o s A dies ista , serenissime Princeps, reverende Praesul, magnifici Oratores, Patres clarissimi, vosque moestissimi et afflictissimi cives, in qua equestredecus , senatorium lumen exstinctum eL se videmus, cujuspiam eloquentissimi, et constantissimi viri ingenium desiderare videtur, qui in Iaudibus celebrandis, eloquentiae olficium , et dolore tolerando, constantiae cumulate praestaret . quorum neutrum vobis audeo polliceri: non est enim in me ea ingenii, ea dicendi exercitatio, ut existimem , tanti viri singulares , admirandasque virtutes satis pro dignitate complecti posse; quae etiam si esset, impediret illati vulneris atrocitas; siquidem non possem in illius acerbissimo funere quem semper colui et observavi, cujus in Diuitiam by Corale

234쪽

in me beneficia, in patriam merita innumerabilia semper fui se cognovi, nisi vehementer perturbari , et verissima certissimaque doloris signa prae me ferre ; praesertim cum mihi sit

ante oculos moestissima ista vestroruin omnium exspectatio . Quem enim non moveret tuus, serenissime princeps, moerens

alpectus; vestra, clarissimi patres, amictissima orat quem non concuterent tui , Georgi fili pientissime , abundantissimi illi

lacrimarum sontes e vestra, mitissimi generi , et nepotes, Crebra suspiria e cui denique omnes dicendi vires non adimeret totius urbis lustiis, et squalore Non possem, patres Optimi, ne vobis abicondam imbecillitatem meam inter tot gemitus longius orando progredi, nisi me parumper colligens tacite considerarem, unicuique nostrum consolationi esse futurum supremum hoc laudationis munus, quod pro majorum institu. to, pro vestra animi gratitudine demonstranda, mihi suscipiendum cirrastis. Leniet prosecto , et aliquantulum mitigabit doloris amaritudinem dulcissima illius laudum recordatio, quas benigne audituri huc frequentes convenistis. Quamobrem com. primite lacrimas, sedate suspiria, et me jam de patria, de genere, de moribus dicere aggredientem, pacato vultu intuemini, ne in dolorem vestro gemitu revocarum, Crebris singulti. bus orationem interrumpere cogatis . Incepturus a patria ,

Possem multa, et Omnia quidem praeclara, de hujus urbis situ, templorum domorumque magnificentia, navalium superbia, opum copia , imperii latitudine, populi virtute , senatorum integritate, civium concordia in medium afferre ; sed ne mihi objici possit , patriae affectu longius aequo esse provectum, unum dumtaxat perstringere constitui, quod est ipsa religio, qua nihil sanctius in hac urbe habetur, nihil ornatius colitur, nihil diligentius observatur. Testes sunt frequentissimae caertimoniae , ditissima antistitum ornamenta , sanctorum ossa toto orbe quaesita. Sed locupletius reddunt testimonium gravissima bella pro ea tutanda saepissime suscepta . Repetite memoria, ut a majoribus in Syria pro sacrosancto I a s v Optimi Maximi sepulcro fuerit acerrime pugnatum: reperite memoria, ut Fe-derici Caesaris impetus Alexandro Summo Pontifici insultantis, victricibus armis suerit repressus : repetite memoria, quibus C c a im

235쪽

impensis, quanto sanguine Maumethica rabies ab universa Italia, et ovili dominico suerit rejecta , superiori potissimum bello, quod sex et decem annis cum Maumethe Turcorum rege est asperrime gestium. Quod si Romani tam sibi glori,

sitim putavere, quod decem principum filios tantum augendarum caerimoniarum caussa in singulas Etruriae civitates misi re: vestrum est cogitare, viri praestantes, quae possent merito de Venetis praedicari, quod in exornando non falsae , ut illi, sed verae religionis cultu diligentissimi exstitere; et in eo coim servando tot auri, et argenti pondo , tot sanguinis lacus, et tam crebro profudere. Non poterat igitur fortuna majus com civi nostro munus elargiri quam ut in tam christiana republica

nasceretur; quae etiam, ut CX Omni parte esset ornatior, iam

Iiae splendorem adjecit. Ea est Cornelia, quae clarissimorum virorum imaginibus ornatissima, nulli populo, nulli aetati umquam suit obscura. Equidem si Romanorum tempora respicio, candidissimae, et illustres illae Scipionum animae mihi semper occurrunt, qui in Hispania pro patria oppetiere, qui Africam. tributariam fecere, qui Carthaginem sustulere , Numantiam delevere, qui Asiam perdomuere, qui tribunicios sedavere furores : sin vero hujus urbis annales percurro, tot mihi gravi

simi senatores , tot sortissimi imperatores ante oculos versantur, ut si eorum sola ac nuda nomina, nedum virtutes, et

res gestas explicare contenderem, dies ipse me deficeret. Sed ne videar illos meritis laudibus penitus defraudare , innominatum non omittam Marcum Cornelium superiorem, . ni ob suam continentiam, Fabricius i et ob injectas pro patria catenas, Regulus merito potest appellari r qui turbulento reipublicae statu urbi praesectus, patriam libertate servavit : qui princeps, rempublicam cum summa integritate administravit: cujus felicis memoriae signa in sublimi curiae loco gratitsimi cives posuerunt. Non involvam etiam silentio Georgium Marci nostri parentem , patriae caritatis speciosissimum exemplum, qui victus, non minus splendoris et patriae, et familiae suis calamitatibus attulit , quam alii soleant victores suis felicitatibus illustrare ; quandoquidem post praeclaras res gestas , mutata fortuna , in hostium manus redactus , septuagies pro repta.

blica

236쪽

ORATIO. 2 3blica gravissimis cruciatibus affectus, suarum virtutum admiratione compulit inimicissimum principem, qui decreverat illum interficere ne tam sortem adversus se imperatorem esset habiturus, vitae suae constitere ε, quippe eum exanimem simulans, funere honorifice ducto, in carcerem detrusum fidissimis custodibus tradidit servandum, ubi septem annos pro Patria commorarus, sed tandem pientissimorum filiorum solertia inventus , frequentissimis patrum decretis emagitatus , multorum captivorum commutatione recuperatus , ab universo senatus et populo incredibili laetitia exceptus, spectatiorem e carcere triumphum reportavit , quam si devictis hostibus rediisset. Magna sunt haec, serenissime princeps, quae de familia dixi. mus, et digna cive clarissimo; sed multo majora , et digniora quae nunc dicturi sumus . nam genus , et 'roavi , et να non fecimus ipsi , alienae sunt laudes ; nostrae vero sunt ipsae Virtutes quae a nobis proficiscuntur: quae quales, quantaeque in ipis fuere , et ut in omni eius mate claruere , vos qui adestis non sine magno reipublicae decore et ornamento saepis- sive estis experti . Recordamini , qtmis , quantam in Clus Pueritia indolem prae se tulerit, quantoque patriae fuerit adjumento . non est enim res oblivione digna , unius urbis com servatio. Mediolanensi bello cum Brixia potentissimo exercitu circiamsessa, gravi fame laboraret , desperataque omnibus inveniendi commeatus ratio videretur , divinus hic vir nondum pueritia egressus, novum consilium excogitavit et quippe

ludi simulatione puerili licentia per secretissimas Brixiensium

domorum partes exciar sitavit , compluresque frumenti acervos qui abditi erant perlcrutatus, moesto , ac sollicito parenti tunc in ea urbe legato praesentissimum obsi lionis remo

dium indicavit ; quo si caruisset Brixia , Brixia, inquam, fidissimum imperii nostri propugnaculum , quam nunc possideris, Patres amplissimi, esset amilia . Laudatur superior Asel Canus, qui patrem in acie ex hostium manibus eripuerit et jure optimo laudatur : sed in hoc laudis genere Cornelius noster non est habendus inferior ille enim adolescens, hie Puer , ille armis , hic consilio ; ille patrem, hic cum patre clarissimam civitatem servavit . vix haec in puero credi possunt I

237쪽

sunt, quae, si invenirentur in viro gravi, et consummato, v derentur admiranda . At qualem exegit juventutem e non, ut alii solent, torpentem otio, languentem inertia, esteminatam

lascivia, sed laboribus implicitam, vigiliis assitefactam , navigationibus exercitatam , quibus non minores opes est admptus, quam visus sit concupisse Marcus ille Crassus, qui dicebat, nullam pecuniam rivi sufficere ex eajus fructibus exericitus ali non posset . At quomodo est adeprus e non quaestu, non fraude, non rapina, sed ingenio, industria , et honestissima solertia. prosuit et illi ad opes cumulandas non mediocriter liberalitas qua Cyprium regem difficillimis regni temporibus adjuvit , a quo fuit militaribus donatus insignibus , et

tam arcta benivolentia complexus , ut nihil in toto regno gereretur quod ejus consilio deliberarum , ejus manibus non e ser pertractatum: quod cum prudenter administraretur, seliciter succedebat . Taedet , patres amplissimi , tam grandes res brevi oratione inculcare ; sed me temporis premit angustia. Reversus in patriam , senatorum numero fuit adscriptus , ubi mirabilem suae prudentiae famam quae jam universos pervas rat , re ipsa mirifice confirmavit , et auxit , cum omnia quae in consultationibus reipublicae praedicebat, rerum exitu veriss ma comprobarentur. Memini ipse, qui vobis omnibus sum fere minor natu, illum saepissime in summa tranquillitate erupi ras tempestates, et in maximis tempestatibus futuras tranqui Llitates praevidisse; remque publicam inter Scyllam, et Charybdim positam, suo sapientissimo consilio in tutissimum portum perduxisse. Florebat ingenio, valebat memoria, pollebat experientia , callebat principum mores, et ingenia , rerum series,

temporum conditiones optime tenebat, et praeterita praesentibus annectens, eventura omnia prospiciebat et adeo procul, et vere intuebatur, ut non conjectare, sed vaticinari videretur.

quanta vero facundia , quanta gravitate praevisa declarabati non dici, sed demonstrari ; non audiri , sed cerni videbantur. quanta demum fide , quanta integritate patribus consulebati quod sentiebat , quod animo versabat , ingenue profitebatur: non poterat apud illum amicorum gratia , non propria valebat utilitas; ceterorumque oblitus , in rempublicam solum et

238쪽

oculos , et animum convertebat . Videor mihi nunc illum incuria orantem intueri , et reliquos exhortantem, cum rerum necessitas expostularet ut patriae s ibveniret: ipse qui omnium erat ditissimus , a quo major pecuniae vis erat eroganda, Primus omnium legem ferebat ut exi austum aerarium diuturnitate bellorum, privatis pecuniis ad uvaretur: clara et alta voce afferebat , nulla alia de caussa tot opes longissimia peregrinationibus conquisisse , nisi ut in amicorum , et patriae comm da conserret , nihilque libentius agere, quam cum reipublicae

opitularetur. Hoc erat ejus studium, hoc erat institutum, hoc manifeste declaravit gravissima , et pientissima illa oratione quam habuit in majori senatu cum legem ferret de deducet, da in Cypron colonia , qua immortalem Deum testatus est, nihil optatius habuisse in vita quam regnum illud sua opera aerarium vestrum effectum esse . verum dici potest; cum umstra sit ipsa Cornelia, quae vestra auctoritate, consilio, et a mis defensa, nullam aliam cariorem parentem agnoscit, quam patriam ipsam quam natura dedit , et adoptio confirmavit. Erat igitur Cornelius noster in providendo eventu prudentissimus, in declarando eloquentissimus , in consulendo integerrimus: non prudentiae eloquentia , non eloquentiae deerat inimgritas. quis non haec in rempusticam administrantibus et ni

cessaria, et admiranda existimet ' praesertim si fuerit adjuncta justitia, ut in ipso suisse cognovimus , qui in consulatu quem saepius illi designastis, et sua aequissima censura , inconcussam servavit . Invigilabat enim omni studio ut quod suum esset quisque teneret, neve cuiquam vel minima inserretur injuria: facilis erat ad omnes audiendos , pronus ad oppressos subim vandos, indefessus ad scelestos puniendos, aequus ad supplicia irroganda , constans in legibus servandis . non movebatur civium potentia, non precibus flectebatur: infimi , ac potentes nullo discrimine tractabantur , omnibus erat aequa conditio, eaedem leges, eadem jura in omnibus aeque administrabantur. Dictu est incredibile, qua dicendi vehementia, qua acrimonia perditos homines senatui plectendos proponebat: perpeti nubio modo poterat ut jus humanae societatis tolleretur , in quo consistit omnis virtutis actio , noveratque, ut erat sapientissi.

mus s

239쪽

mis, leges solas esse urbis nostrae moenia, et propugnacula; majoresque non tantum bello et armis , quantum jussitia et bonis moribus, ex humili palude tam latum terra marique imperium protulisie. Cum haec igitur prudenter , et integre administrasiet, designastis, patres amplissimi, illi Paravinam, et alias clarissimas praeturas , quas tenuit ne a senatu longius abesset, ubi se magis patriae profuturum intelligebat: d gnastis et illi Romanam legationem ad Sixtum Pontificem Maximum, quam libenti suscepit animo, cum sua opera indigere videretur: in ea autem quantum pro senatus dignitate, et rcirum christianarum incolumitate invigilarit , et quid effecerit, dictu esset pulcherrimum, et mihi gratissimum, ni nobis tempus deluturum vererer . Sed vos, sapientissimi patres, qui haec omnia pertractastis, ipsi met meminisse potestis. Designassis et illum legatum ad invictissimum Imperatorem Bartholomaeum leonem, cujus in Etruriam adventu omnis fluctuabat Ita. lia ; sapienterque fecistis; res enim quae prius erant ancipites, tanti viri prudentia, dexteritate, solertia, auctoritate firmari,

augerique coepere. Nam cum primum in exercitum pervenit, caltra tormentis munienda , commeatibus replenda curavit,

sollicitatisque hostium animis , ingentem equitum manum ad senatus benivolentiam, stipendiaque pellexit; omniaque conse-cit quae ad debilitandas inim: corum vires , nostrasque firmam das poscebantur. Rebus itaque in tuto, et sub suturae pacis opinione constitutis , senatus literis ad majora peragenda in patriam revocatur. Sed cum belli furor recalescere videretur, legatus in Brixiensem agrum remittitur, ubi oppida, arcesque revis r , praesidia collocavit , omnesque equitum, et peditum copias quae erant in hibernis, arma, equoique expedire, to mCnta commearesque parari mandavit, ceterasque res bellicas ita disposuit , ut omnes certo intelligerent, ni bellorum imcendia exstinguerentur , senatus lussu alterum exocitum in ci-reriori Gallia uno momento in castris esse futurum . quo esse-inim est ut universa Italia arma deponeret, pacemque inirer. Haec Cornelius noster; qui in adeundis magistratibus non propriam utilitatem, sed reipublicae commoda respiciebat r grata

crant itinera, dulces vigiliae, jocundissimi pro patria labores,

i eaque

240쪽

O R. A T I O. 2 9 eaque munera libentius suscipiebat quae aliis essent laboriosa

et difficillima ; quibus moribus tantum benivolentiae in repiblica est adeptus , ut universus senatus Catharinam ejus pud cissimam, et ornatissimam filiam in adoptionem suscipere u luerit e tantumque admirationis apud exteras nationes est ac secutus , ut reges ipsi se honestari arbitrarentur si possent ei affinitate conjungi. Audite inauditum facinus, audite singu-' larem animi magnitudinem , nullis historiis traditam , nullis monumentis compertam et privatus civis ejus filiam tercent rum talentorum gravis argenti dote constituta honoratissimo regi in matrimonium tradere noa dubitavit . Venere legati ;una cum speciosissima virgine in curiam fuere introducti: comfecta est adoptio, firmatae sitiat dotis sponsiones cum summa patrum Iaetitia, populi plausu, et exterarum gentium incredibili admiratione. Apparuit profecto illa die senatus benignitas, et gratitudo ; apparuit unius civis auctoritas , et existimatio; apis paruit denique singularis illius magnanimitas . magnificentia vero tunc maxime est declarata cum comitante illustrissimo primcipe Nicolao Throno , universo senatu , totius Italiae legatis maximo populorum concursu, navigiorum frequentia, deducta est ipsa regina ad armatas triremes , in Cyprum prosemira .

Quis posset ornatissimos apparatus, quis omnium rerum assiuem tiam enarrare t omnia erant culta , Omnia auro , gemmisque splendebant : regales vere nuptiae celebrabantur. Sed hoc admirabimur e quid est enim umquam a Cornelio nisi liberaliter, nisi splendide, nisi magnifice gestum e non ad cupiditatem et

avaritiam, sed ad liberalitatem, magnificentiam , et gloriam divitias compararat. Longum esset enumerare quot ingenuos adolescentes, et viros suis opibus adjuverit, quot in egestatem Iabantes sustinuerit, quot perlapsos erexerit. notissima res est; illustratione non indiget. Sed in tanta et rerum, et animi e cellentia , considerate parumper singularem illius moderationem , qua numquam modestissimi civis terminos est transgressus; quippe non ornatiori corporis cultu , non longiori servorum ordine quam ceteri , utebatur , nec quidquam sibi licere putabat quod aliis non liceret . Adversari, et inter se reluctari vidςbantur, magna appetere, regia aggredi, et gerere

SEARCH

MENU NAVIGATION