장음표시 사용
251쪽
selicitate, si quis umquam alius; abundantissime praestitit. Audite, audite, quicumque adestis omnes , egregiam optimi civis voluntatem in patriam: attendite admirabilem sepientiam , memorabile facinus, omnium laude, praedicatione, literis, minnumentisque decorandum. Catharina soror Cypri insulam , mortuo marito rege, possidebat: eam nobilillimi reges in matrimonium sollicitabant. Hic vir sanctissimus nihil de sororis, nihil de sua, et filiorum utilitate cogitans , ratus optimum, et honestissimum fore, si regnum illud opulentissimum carissimae patriae imperio adjecisset ε, in Cyprum ad sororem profectus, ea se prudentia gessit , eo consilio , ea dexteritare, ut et illam suaserit , et Venetias abduxerit ; atque ita Cyprum reipublicae nostrae propriis quasi manibus traditam , dono dederit ; Cyprum, inquam, insulam illam nobilem , caput patrimonii publici, pulcherrimam imperii nostri possessionem, civium nostrorum divitias, certissimum annonae subsidium, hora reum belli, firmissimum in omni fortuna vectigal. quo uno, medius fidius, in rempublicam merito , divinoque beneficio,
modo aequi rerum aestimatores esse velimus, non secus omnia
superiorum victa sunt, atque solis splendore cetera omnia caeli lumina , quasi tenebris obducta, superantur. Non possum commemorare , quanto omnium gaudio exceptus sit: non valeo explicare universae laetitiam Civitatis . Vnus in ore omnium Cornelius erat et unum omnes summis Cornelium in caelum
laudibus efferebant. tantum dicam ; statim a republica summo omnium consensu equestri donatus est dignitate ; atque inde semper ante annos honores omnes, et magistratus amplissimos est consecutus , ut tamen nihil umquam illi tam magnum, tam amplum tributum sit , ut non semper spectatae ejus virtuti longe majora , et ampliora deberi omnes faterentur . Hic si vellem clarissimi viri singula quaeque percensere quae semputerna memoria digna sunt, non possem quam debeo et loci, et temporis , et gravissimi hujus consessus rationem habere; non tamen omnino pertransibo praeturas Brixiensem , Ver nensem , Patavinam, quas ita summa cum laude exercuit, tanta prudentia, justitia, temperantia, animi magnitudine, Ut C:
terorum laudibus qui illis gentibus praefuerant, quasi tenebras
252쪽
ossederit. Quamquam enim hae virtutes omnes inter se nexu quodam colligatae atque implicitae sunt , ita tamen suis unamquamque partibus associabat , et veluti membris decorabat,
appositisque luminibus vestiebat, ut singulae singulis, quasi campum, et spectaculum name, certare viderentur. Atque adeo tamen in omnibus aeque praestabat , ut quanam magis excelleret, judicari non posset; sed ipse ex admirabili ea, ac di-
Uina contentione unum quoddam egregium virtutum omnium
domicilium haberetur. Hinc illud apud omnes provinciales increbuerat , difficile dictu esse, patientiusne audiret, an benignius responderer , an justius judicarer, an rem denique Ο-mnem sapientius temperaret. Itaque adhuc ejus memoria apud illos vjget, et minime diuturnitate extenuatur. Post ea tempora consecutum est bellum quod in Carnis , et Noricis adversus Caesarem gessimus . ad id nemo Cornelio magis idoneuS , nemo aptior visus est. Itaque legatus in castra profectus, summa id bellum celeritate consecit : nullas non optimi imperatoris partes implevit: maximo praelio Germanos fudit: Gauritiam, et Tergeste expugnavit: Carnorum majorem p a tem subegit, et ad reipublicae nostrae obsequium redegit. Iamque victoria ulterius processura videbatur, cum pacis studiosiissima semper civitas nostra indutias pepigit ; eaque mox sec tura videbatur. Interea ob rem bene et feliciter gestam, procuratoriam dignitatem summo civium omnium studio adeptus est; omniaque jam illius opera et virtute, pacata et tranquilla videbantur . Sed , o inconstantem fortunam i o fallacem, et felicibus plerumque successibus invidentem l o Variam mortalium conditionem l o mutabiles eorum res , et quae certo diu stare loco non possint i Necesse erat ut eximia ac divina clarissimorum patrum secundis in rebus satis superque spectata Virtus, in adversis etiam magis ac magis , veluti ad ignem aurum, probata niteret. Repente universa Europa in nostrum excidium conjurat , copiae nostrae profligantur , sociorum urbes in hostium potestatem deveniunt. diris obnoxii , et detestabiles habemur, terra marique excludimur; nulli non Venetum nomen invisum; denique omni infortuniorum genere exagitamur. Itaque tot tantisque incommodis, detrimentis, cladibus
253쪽
bus acceptis , an creditis sortissimum virum umquam animum contraxisse, aut demisisse e immo vero majore semper constan. tia, majore animi magnitudine adversus sortunae impetum se se erexit, et restitit; ut et patriam privatis iuverit opibus, et pa tres confirmarit , et saluberrimis dicendis sententiis siepissime subvenerit afflictissimae rei. Verum dum brevitati studeo, dum ad majora festinat oratio , praeterii geminos , et eos quidem amplissimos magistratus, decemviratum, et consulatum; quibus
tanta animi moderatione, tanta rerum omnium cognitione per.
functus est, ut postea semper quoad vixit, uno ore, unoque judicio omnes illi primas in republica administranda detulerint . Itaque mox inter senatus principes adscitus , quos uber. rimos prudentiae suae singularis , ac sapientiae fructus reipublicae reddiderit, vestrum, patres, nemo est qui non meminerit.
quam dignitatem toties gessit, quoties illi per leges licuitiat. que ita gessit , ut magistratui illi , qui alioqui amplissimus in
civitate habetur , et senioribus tantum qui in republica administranda maxime praestent, concedi solet, semper non parum dignitatis, et auctoritatis addiderit . Quis enim eo praestantio Te memoria praeterita praesentibus contulit e quis excelsiori in genio sutura, cogitatione praecepit e quis majore sapientia amte constituit et quid in utramque partem accidere poster, et quid agendum esset 8 Nemo illum vidit secundis in rebus superbientem , nemo se se efferentem , nemo in adversis non sorti animo esse, nemo non constanti. Quoties dubitantes patres erexit, et confirmavit e quoties universum senatum labantem sustinuit, et in salutares sententias traxit e Iam vero si quanta in omni vita enituit innocentia , fide, religione, gravitate, facilitate, mansuetudi ne ; si singulas ejus virtutes, singula egregie dicta, ac facti pergam connumerare , non potero hodierno die orationis exitum invenire, et merito imprudens habear, et inopportunus historiam enim ejus vita, et alterum poscit Xenophontem. Sed quem nostrum superioribus his diebus admirabilis ejus in patriam pietas, summus amor, vehemens caritas non commovit e Cum vir optimus , senio jam consectus , et priore adhuc recenti morbo debilitatus, quot,
die in collegium ad consultandum de republica, quotidie in
254쪽
ORATIO. 223 senatum veniret, ut nullo tempore , dum vitam , dum spiritum duceret, patriae utilitati , et amplitudini deesset , ut paene existimari possit pro republica mortuus , qui confecto compore nullum umquam a vobis onus impositum recusarit; di-fnissimus certe , si quis umquam civis , qui totius reipublicae acrimis honestetur , quem universa haec civitas luctu vel maximo prosequatur, c jus, quantum vestrum longe lateque patet imperium, clarissima facta, divinaque memoria celebretur. Cum igitur quae maximae animi sunt virtutes, iis Cornelius noster ita excelluerit, ut majoribus non cesserit , posteris exemplo futurus sit; ea etiam omnia quae in vita hominum si non laudanda , saltem optanda videntur, naturae , et fortuna
bona, tanta deorum largitate est assecutus, ut vel ob id apud eos qui ipsam ex ea re felicitatem metiuntur , jure felicissimus haberi debeat. Quam enim decora sorma fuit i quanta oris majestatet qua totius corporis pulchritudine i qui illius, sederet, staret, incederet, decori quae omnibus in rebi,s dignitas i patriam autem , et genus quis expetat ampliora elam vero divitiarum , Opum , copiarum quis privatus umquam tantum animo concepit , quantum hic propria virtute
comparavit ' Quid assinitates e quid cognationes e quid cliem telas commemorem e quid sex filias nobilissimis civibus com jugio collocatas e quid denique fortissimos , et clarissimos filios summis honoris, fortunae, virtutis praeditos ornamentis quae singula si pertractare velimus, nescio an aliquem invenio mus , non solum nostrorum, sed etiam antiquorum , quem ei conferre possimus , ut quae maxima homini tribui possunt, animi , naturae , et fortunae dona , ea omnia dii immortales in onum Georgium Cornelium congessisse videantur . Verum quod quae a sortuna , et a natura possidemus , cum iis quae excolunt , et illustrant animum , numquam comparanda esse
existimarim; et quod usquequaque Cornelius animi virtute flo' ruerit, eo parcius de illis mihi dicendum esse putavi. Quamquam illud sileri non debet , quod tot tantisque affluens bonis, ita semper se gessit , ut numquam in potestate se extulerit , numquam in divitiis insolens fuerit , numquam propter fortunae abundantiam se aliis praetulerit; ut ostenderit, solere
255쪽
deos immortales, quos amant, et excellentes virtute norunt, iis secundiorem etiam quam vel optare pro eorum modestia ausi sint. fortunam concedere et neque opes et copias superbiae, ac libidini, sed bonitati, ac moderationi facultatem, et materiam praebere. Si quis vero exspectabat ut de sororis Catharinae reginae eximiis animi dotibus , ut de Marci filii Camdinalis amplissimi, Romanae ecclesiae luminis, innumerabilibus virtutibus dicerem ; consideret immensum , et spatiosissimum Georgii ipsius laudum campum t recordetur utriusque horum clarissimas laudes ab eloquentissimis viris ex hoc ipso loco sempiternar fuisse memoriae commendatas . Itaque finem jam dicendi faciam, si quid tantum de ejus in morte constantia, deque divina orationis ad filios gravitate perstrinxero. Vt primum dicere incepit, continuo filii, et qui aderant omnes, obortis lacrimis, singultus continere nequibant. Ipse permansit immotus , infra io et constantillimo animo , et institutam orationem est prosecutus t illos ob ejus ex hac vita discessum,
minime dolere debere , Huidem se non mori certo scire, sed
ad veram vitam , et sempiternam felicitatem properare o ce pus hoc animi earcerem esse, aut certe issem et indumensumi
quod si aut carceris vinculis relaxaretur , iucundissimum ill/sommbus esse debere a aut s vestimentum quo jussu Dei ad ι--
pus ab Vso prasisum indutus esset , exueret, non grave wd ri . Immortales enim hominibus a Deo animos Use aeasos ; hanc quam vitam arbitramur, exsilium esse, verum hominem usum est animum: corpus vero veluti exIraneum animi diruersorium. Propterea sae exi marent, se numquam minus liberum, minuFeum illis fuisse, quam dum in corporis cusodia resentus esset ,
cum autem ex hominum urta migraverit in eatum , tum vera
secum semper futurum et ιum tuorum semper se cogisationes , amones , vinules respecturum. quod si ei rem grat/ssimam, quemadmodum considebat , facturi essent , darent operam usquam concordes viverent, et femper pro eorum viribus sud rent ut de carissima patria quam optime meriti Usent, quemadmodum et us, et eorum majores omnes semper fecerunt. quam
quam numquam in ea re suo ipse desiderio satisfecisset; quipp- ροι non quam exoptasset, sed quam maxime valuisset, νου-Δ-
256쪽
ORATIO. 223 ea speram impendFsra . quare scirent , se ab illo non magis amapti arum opum et divitiarum, adeo gloriae , quam M'iui egregia in patriam voluntatis heredes retinqui . Quibus dictis sanctissimus animus corpore solutus evolavit in caelum. Quare, sapientissime princeps, patres optimi, et vos filii verissima sanctissimi patris imago, si velimus dolere , nostro tantum, et reipublicae in m modo detrimentoqne doleamus i ejus vero conditionem laeto animo feramut , et eum benevolentia potius quam misericordia prosequamur ; siquidem felicissime cum illo actum est; nam omnibus fere summis reipublicae gradatim functus honoribus, omni virtutum genere illustris , e trema propemoduin senectute, omnibus integer sensibus, optimis filiis, et nepotibus superstitibus , gloriam quam nulla delebit oblivio, nulla tacebit aetas, adeptus , ad aeternas illas, et felicissimas sedes commigravit. Quo ex loco , princeps s pientissime, patres, et cives Optimi, vos orat et obsecrat, primum ut reipublicae, quae in vestro sinu , et sapientia reposita conquiescit, quam optime inserviatis; deinde ut carissimos ejus filios commendatissimos habeatis , ut quemadmodum ipse , et pater, et avus , et majores ejus omnes summis in republica dignitatibus claruerunt , ita filiis etiam illis perfrui liceat . Quod etiam vos , praestantissimi filii, pro vestris meritis, umstraque virtute , proque . patrum, et civium vestrorum grata
animi benignitate, non solum sperare, sed coriissimi esse de betis , vos esse consecuturos. i Dixi
257쪽
ANGELI GABRIELI IsILVESTRI FILII,
in funere Reverendissimi Cardinalis
Pavor II. Pontiscis Maximi sororis filii;
U A M A M me novum munus, atque in- lita ex hoc loco dicendi ratio maxime moveat, Serenissime Princeps , Praesule, Reverendissimi, Oratores praestantillimi, optimi atque amplissimi Patres ; vester autem conlpectus multo moestissimus, arque frequentissmus retinere lacrimas, et consistere animo non snat ; tamen una me res consolatur , quod mihi a vobis hoc tempore caussa talis injuncta est , in qua oratio nemini 'deesse potest i orationi dignitas, ductus, moeror, quantus adesse debet , non potest . Dicendum est enim de Baptistae Zeni Cardinalis desuncti , viri ops mi atque sanctissimi , singulari eximiaque virtute cui si maximum decus atque ornamentum viventi ejus praestitit vita , et gloria illustris , nune in morte, ejus Diuitigod by GOrale
258쪽
ejus deesse nos civi nostro , deque nostra republica , ac christiana religione optime merito non debemus . Sed quoniam hoc loco vestra pietas, patres conscripti, nullum ossicii genus, nulla honoris et dignitatis insignia praetermisit quae clarorum virorum decorandis laneribus more majorum decernuntur ; Vellem ego quoque ejus ingenii, ac facundiae esse , ut tantae dignitati, ac exspectationi nostra oratio impar, imbecillaque non esset. Verum quia ille justitia, prudentia, temperantia, sortitudine , ceterisque virtutibus, omnem denique bene loquendi scientiam bene agendo superavit, satis mihi erit, patres conscripti, dum vobis morem geram , si tanti viri vitam, fortunas , mores quo potero stilo, perstrinxero . quo in negotio non
mihi copia , sed modus potius quaerendus eji. Non dicam itaque de hujus in qua natus est civitatis gloria atque splendore,
quae rerum a se gestarum magnitudine , incomparabili diutumni rate libertatis, praesentia civium, et novitate quadam, ac situs opportunitate, vix ulla laude digne ornari potest: non dicam de antiqua, nobilique familia Zenorum, quae tot egregios cives edidit , ut non satis constituerim, plusne illa huic civitati, an haec civitas sibi splendoris attulerit. nam ut ceteros praetermittam protulit haec familia in lucem Carolum illum Ze-num, vindicem libertatis, patriae liberatorem , militiae parentem, naturae denique virtute, rerum terra marique gestarum gloria tam insignem, ut etiam hoc uno civitas nostra potuerit in omni genere laudum cum antiquitate certare . satis haec
ipsa per se hominum memoria illustrantur : ad ipsum de quo agimus , properabo . Ex hac ergo familia natus est Baptista Zentis, Nicolao Zeno patre, viro egregio ac singulari, atque in reipublicae administratione praeclaro ε, matre Helisabetha
Paulli Barbi Pontificis Maximi sorore , semina sanctissima , ac
perillustri , utpote quae ingenio ac moribus Paullum Datrem, et Eugenium avunculum reserebat , qui duo Pontifices Maximi tantae dignitatis, ac venerationis exili terunt, ut ad hunc uoque diem a Romanis civibus , a christiana republica , ab uni
verso denique terrarum orbe desiderentur. Educatus a parentibus accurata diligentia , in primis literarum rudimentis se se miro studio puer exercuit . itaque facile ipsa indoles, arque
259쪽
ingenii vis, quantam esset frugem, quantas messes datura, si maturuisset, in ipsa aetatis acerbitate prae se tulit. Adolescens eloquentiae potissimum operam dedit, in qua praeterquamquod natura ad facundiam natus genitusque videbatur, ipse etiam illam percoluit, auxitque disciplina . Sumta virili toga , bene se se more majorum ad rempublicam contulit; cui si, ut coeperat , operam impendisset , omnes me hercule honorum ac dignitatum gradus esset ab ea feliciter , ac brevi tempore ac secutus. Verum Deus Optimus Maximus, qui jampridem tantum militem cohorti praetoriae destinaverat , illum a reipublicae temperatione, pergentem iam proficiscentemque, ad majora amplioraque revocavit . Mortuo enim patre, cum annos
natus esset septem et v inti , Pontifex eum Paullus Romam accersivit; ubi primum sacris initiatus, amplissimo ab eo pro-wnotariatus sacerdotio donatus est : mox ille hominis ingenium doctrinamque admiratus , statuit eum in numero Cardinalium esse habendum. ante tamen quam ei publice eam dignitatem contulisset, per triennium illum maximis in rebus semper exercuit . Postquam autem Cardinalis est factus, mira laetitia omnes affecit qui rei publicae christianae curam germbant . tunc enim acerrimum fidei propugnatorem ac defensorem suturum praevidebant. Romani autem supra modum gavia si sunt cives , tum quia ingentem animum ingentemque spiritum in illo esse cernebant , tum quia si in pontificatu Paullo succederet , alterum Pontificem Paullum se in illo habituros confidebant; quem sicut mira oris corporisque similitudine, ita mente animoque reserebat. Sed o fallaces hominum curas lo studia inania mortalium t En mortuus ante oculos jacet is quem nuper tanta gloria forentem conspiciebamus; quem ad apicem summi pontificatus , quod quidem homini maximum honoris culmen in hac vita tribui potest , perventurum sperabamus. Vbi nunc est tuus ille decor, Baptista Zene e ubi tua illa sunt honoris et dignitatis insignia e ubi species illa admiranda , atque imperio digna e ubi vis illa ingenii qua supra
ceteros excellebas P ubi solertia, facundia , gravitas , hilaritudo , lepos ' Verum quid de virtutibus tuis dicemus e quae in te uno ita illustres , ita eximiae exstiterunt, ut nulla oratione
260쪽
tu ecclesiae bona dilaniari umquam permisisti: non te a recto, potentium illecebrae, aut minae umquam flectere, non ipsorum pontificum praemia, atque pollicitationes potuerunt. Quamvis
enim Sixtus Pontifex Maximus is enim Paullo successit) maximis titulis, atque amplissimis sacerdotiis auxerit, atque honestarit, omnes honoris cumulos in te contulerit, nihil quod ad tuam faceret dignitatem, utilitatem tibi pernegarit, numquam tamen tanti apud te suit, ut tuo permissu quidquam ex ecclesiae juribus abalienaret. Innocentius aurem Octavus, qui in locum Sixti suffectus est , vir sane probi animi, dicere saepius solebat , beatam brevi rempublicam christianam futuram , si
multos tui similes ecclesia cardines habuisset. Videbat enim te quotidie pleno Cardinalium collegio ecclesiae jura tuentem,
maximaque cum contentione pravis consiliis adversantem, neminem justitiae caussa timentem, omnia denique facientem quae optimum maxime atque sanctissimum virum deceret. Sed quid ego hare de Innocentio e legatus olim Italiae a Sixto Pontifice factus Cardinatis Zenus noster, mirum est qua animi aequitate, qua moderatione, qua gloria , quo splendore procurationem tantam susceperit, gesserit, administrarit. Nulla est civitas, nullus est Italiae locus qui non adhuc legationis illius memoriam summa cum veneratione recolat. Non enim ille lucrandi studio potentes urbes adibar, non adventu suo pergravabat; sed quantum communis utilitatis caussa, ipsa necessitas postulabat, immorabatur; nullos labores recusabat, benigne Omnes audiebat, d istidi a , querimonias, controversas res omnes, denique caussas discordiarum tollebat , pacem ubique componebat. Ex quo illum omnes non tamquam Pontificis procuratorem, ecclesiae legatum, Cardinalemve ; sed tamquam communem omnium parentem sibi e caeso missum , miro amore prosequebantur. In patriam eo rempore venit cum ejus visendae gratia a qua diu absens fuerat, tum ut legationis munere fungeretur: ubi a senatu nostro mirifice , ac regio apparatu
susceptus, ipse etiam cujus animi ac pietatis in nos esset, facile demonstravit . Longum esset si hoc loco recenserem,
princeps illustrissime, qua caritate, quo amore , qua benivo-
