Joh. Henrici Heideggeri ... seu In divi Johannis theologi Apocalypseos prophetiam de Babylone Magna, diatribae. Pars prior posterior

발행: 1687년

분량: 933페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

BABYLONIS MAGNAE.

nis, qua talis, sive simulachro exprimatur, sive non. Nodoserior, quia illa etiam cultum imaginis seu scuuptilis veri, non falsiduntaxat Numinis sub se complec titur. Bellarmino autem idololatria non est nisi cultus simulachri falsi Numinis. XI. Quoadprius, non Obstat equidem, quod tiseu idolum proprie vocatur simulachrum s adeoque idololatria non videatur locum habere posse , ubi simula-ehri cultus nullus est. Nam missa voceresIpsa attendatur. Est enim cultus falsi Numinis, qui sive idololatria, φsive cum Hebrans Π I I ri yperegrina fervitus appelle tor, perinde est. Falsi enim Numinis cultus est. D--ωQuanquam propria magis significatione idoli latiugextenta, idolum etiam dicitur, quicquid mens huma- ρna in locum veri Numinis substituit; quicquid, ut Deus, quod tamen Deus non est, adoratur, sive visibile, sive invisibile sit. Quo sensu Gregorius Nazianzenus orat.Faneg. in Natal. Christi idololatriam desinit

cultushu adorationis translationem a creatore ad crea- Iuras. Et Tertullianus de idolol. cap I9. sc pronuntiat: Micqvidexaltatur ultra humani honoris modum ,

idest, cultu plusamam civili colitur , eo ipso idolum At.

Ibidem cap. II. Idololatria. inquit, Deo fraudem facit , honores isti suos denegans , conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam convungat. Sed & Cyprianus ad Fort. inexhort. ad Mart. in universum: IMolatria, inquit, tunc committitur , chm Divinus honor alteri datur. Itidem Ambrosius , seu potius Hilaritas, Diaconus Romanus, in Ephes cap. s. Idololatria , inquit, Dei honorem usurpat, o creaturae Cindi

cat.

XII. Praeiverunt Septuaginta Interpretes, qui pacsm voces , & D IIy idola reddi- μὸν nisi a derunt, . .

72쪽

eriam deis

O MYSTERIUM

derunt, etiam ubi non de simulachris falsorum Numi num, sed de ipsis Numinibus falsis, imo daemonibus

etiam sermo cst. Sic plane I. Paralip. XVI. 26. verba illa, bd reddunt, Πανπς οἱ θ εῶ ν

Omnes Ῥιι populorum idola sunt. Uti etiam Vulgatiis convertit. Atqui populorum Dii non sola simulachra falsorum Nummum , sed Sol etiam,

Luna , Saturnus, manes defunctorum, imagines non arte factae, .sed res naturalCS , iuerunt. Unde etiam quandoque δαιαονιοι, πιγιι ανες iidem reddunt. Qui posteriores manifeste ad ipsbs invisibiles daemones referuntur. Qui cum juxta sententiam Scripturae non sint nisi cultus etiam eorum non potest non idololatria esto. Cumque per II Baalim intelligantur falsia illa Numina ab imaginibus suis distincta, veluti a. Paralip. xxv I m. a. tamen saepe ειδωλα idola redduntur. Siquidem Baalim sive Sol sint, sive manes defunctorum . non nisi idola sunt, quatenus pro veris Numinibus coluntur. Denique iidem Ny quae vox juxta quosdam dolones, horrorem, a quo dicitur, incutientes , duodecies amplius

transhil erunt.

XIII. Quin ipse Deus ei rei Exint. xx s. testimonium perhibet, declarans, in eo maxime idololatriae naturam consistere, quod Divino cultu colitur id, quod non est Deus. Nam imaginum cultum interdicens, hac ratioris utitutdit Ego enim Pe va, Deus tuus, HII Deus Zelotypinfum. Quomodo Detu. xxx I I. 2 . idem Deus dicit: κ,a tan Mi Zelare me fecerunt in non Deo. Non ergo imaginis cultus idololatricus aliam ob rationem est, quam quia imaginem colens colit, quod non est Deus, adeoque non potest non hac ratione Deum Zelotypum, qui honorem suum alteri non dat, ad Zelum provocare. Verissima proin & generalis

73쪽

BABYLONIS MAGNAE. II

nilis notio idololatriae est , id colere, quod non es metis. H est . uti nostra definitio habet, crearum. viri no cultu colere. Hoc quippe istum illud est . qW' Uremulationem Coeleste Numen non potest non pr vocari &exardescere, quia rem sibi charissimam, g riam Dbvinitatis soli sibi aebitam, attentari videt. Et creat.- ne igitur, & imaginis cujusVis, ad quodcunque exemplar relatae, & rei cujusvis, quae Deus non est, Divinus cultus idololatria est. Hoc est , quod Bellar minus ipse de Eee . Triumph. lib. m. a . dicit, creaturam aeque colere ac Meum, est certe idololatria. γλ1V. Ad serius idololitriae genus. quo Verus Dis. Dia Deus illicito modo, velut in imagine colitur , ut ve- imvmeniamus, certe & vera haec, atque in Verbo Dei damn ta idololatria est,&cultus simulachri falsi Numinis non est Non ergo idololatria tantum cultus est idoli, hoc est, simulachri falsi Numinis, quDdJesulta pertenderat. Veram, & in verbo Dei natam idololatriam esse, nulli certe dubitamus. Ita enim Deus EAod xxi. vetat sculptile vel smilitudinei' facere etiam Hus,

guod est in Caelo. Atqui in Coelo potissimium

eus est, Coeli Rex & dominus. Tum Corum, quos verbum Dei idololatriadireos peragi si exempla id ipsum clarissime demonstiam

XU. Etenim idololatriae accusantur μοσχολμπιε, seu Tum exemia ii, qui in deserto vitulum coluerunt, EXOd. XXXII 8. Psal. Cv I. Io. Act. V II. - . Et tamen non aliud egerimi, quam ut symbolum haberent veri Numinis,. quemad- Io--., 'modum falso gentiles gaudebant: arque eosine hoc exoptarunt, ut isto symbolo praesente & praeeunte, charadιο- praesentis N praeeuntis Numinis Divini simum haberent. Corto is aestias. plerosque omnes, vel saltem non extrema stulti in caecato, propositum habuisse in vitula eolendi verum Deum, inter Mius etiam noscita

74쪽

Jerus in Ast. VII. I. ac probat ex ipsis Israelitarem verbis: Hi sunt vii tui, Israel, aut te eduxerunt isterra i l . . Inaeque colligit, non in alieni Dei cultu peccasse, sed eo, quod contra Dei praeceptum eum in idolo colere destinassent. Atque id ipsum peculiari de vitulo Aharonis diatriba, nos quoque pluribus argumentis in arce veritatis, destructis

etiam contranitentium ratiunculis, collocavimus. Parratio est vitulorum aureorum in Dan& Bethel, I. Reg. xI I. 28. Hos enim pro idolis habitos ostendunt verba deIeroboamo cap. x IV. 9. Fecisti tibi Deos alienos Oeon utiles , ut me ad iracundiam provocares. Me autem

projeeisi post corpus tuum. Quid his apertius 8 Et ta-- men verum Deum in vitulis seu Cherubinis similibus iis, qui Hierosolymis in Templo erant, coli Ieroboani

jussit. Neque enim alias populo Israelitico, ut cultum hunc reciperet. persuasisset. Vaframentum ergo Jeroboami Politicum erat, ut non abdicato veri Dei cultu , sed imitationo quadam expressis, simul a Re- habeamo decem tribus abstraheret, simul in obsequio eosdem contineret. Quomodo enim alias sperare poterat, populum, qui ab ineunte aetate Deo Israelis inservivit, quasi in momento temporis sic mutatum, &a Numine tandiu cognito cultoque simul semelque, etiam sine aperta vi, abalionatum iri ρ Aperteque hoc innuitur, I. Reg. xv I. 3l. 32. Et fecit Achab, Alius Οmri, malum in conspecifu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum. Nec Deecit ei, ut ambularet in peccatu Ieroboam, fui Nebat. In super duxit Iezabel, Lliam EthbaaL, Regis Sidoniorum: se abiit, O servi -' vis maI ador it eum. . Et posuit aram Baal intemplo BaaL, quod aedificaverat in Samaria , O plantaυit Leu - - Aperte sic docetur , diversam esse rationem in vitulis adorantium verum Deum, & il-- lorum

75쪽

BABYLONIS MAGNAE . 73

-lorum in simulachris colentium Solem, vel aliud Dei opificium. Atque discrimen hoc rcspexit cliam Elias Propheta, Cum I. Reg. xv I I. 21. ait: ousque claudicaturi estis in duabus cogitationibus. Si yMosa es Deus ,sequimini eum. Sin autem Baal, sequimini eum. Et Rex Iehu a. Reg. X. I 6. cum Baalis servos necaret, ac statuas tolleret, Vide, inquit, Zelum meum pro Iehova. At idem, qui verum Deum in vitulis adorarent, non sustulit, sed v. et deret'osyehovae appellat, comparate viis delicet prae Baaliticis cultoribus, & aestimando eos ex humano proposito a quod etsi non tollebat idololatriae crimen. multis tamen partibus levius reddebat, etiam Divina aestimatione. Non ergo falsum Numen inducendo, sed verum Numen illicita ratione per symbola ei. non praecepta ,& loco, in quo memoriam nominis sui Deus non posuit, colendo, adeoque ex symbolis illis idola & falsos Deos faciendo, Jeroboam peccavit. Denique idem judicium ferendum est de Idolo MichaeJud.

xvi I. siquidem mater ejus argentum, unde factum erat

simulachrum, sacrificas Edicitur Iehovae: & Micham voIuisse in eo colere Deum Israelis, satis assuitur v. I 3. verbis istis: novi, DBovam bene aurum effemihi, eo quodes mihi Levita in Sacerdotem. Et tamen vetus Interpres, quod Hebraico

dicitur, interprctatur Molum.

XVI. Ex his liquido constat, apudJudaeos idololatriam fuisse non solum cultum idoli, seu simulachri falsi Numinis, sed vel falsi cujusvis Numinis , vel veri Numinis non ita, uti Deus praecepit, cultis puta in imagine, quam diserte in cultu veri Dei adhiberi Deus prohibuit; neque idololatriae rationem propriam alia νης in re magis. quam in eo constitutam fuisse, quod quam-Vis rem, quae Deus non fuit, Divino cultu prosecuti fucrint. Atque id ipium porro etiam Paganorum Tom. II. k idolo

76쪽

idololatria comprobat, quae haud praecise in eo consi stebat, quod falsi alicujus Numinis simulachrum coluerunt. Multi enim Gentiles idololatriae rei habentur ab omnibus merito. qui nullis simulachris in cultu suo usi sunt. Veluti Persae , qui Herodoto Hisor. tib. I. 31. teste, in fastigiis montium Coelo visibili sub nomi

neJovis, ut & Soli, Lunae, terrae, aquae. Ventis, absique omni sensibili ligura & repraesentatione, supplicarunt. Par Veterum Romanorum ratio est, qui, si V.irroni & Plutarcho fides es , Dcoru'sumorum multitudinem, absque omni idolo vel imagine, per ducem ros fere annoS continuoS coluerunt. De priscis quoque Celtis Tacitus libro de Germania: Neque cohibere arietibus Deos, neque in ullam oris humani speciem MDmilare, ex mag nitudine caelestium arbitrantur.kLucosae Nemora consecrant, Deorumque nominibus appetiant 'secretum iEud, quod sola reverentia videt. Et omnino antiquissima ac simplicissima omnium idololatria simulachri caruit, quando εμφανές ιυβ ηυι λοι conspieui ct Cisibiles illi Dii, uti a Graecis apud Origenem

contra Cetram lib. s. appellantur , rudem populum ad sui adorationem pellexerunt satis, priusquam ver arte,

vel otio Templa Diis suis aed candi statuasque erigendi liollerent. Gae causa est, quod serio adeo Deus popu-o suo inculcavit Deut. Iv. I9. ne, cumIublatis in Caelum oculis viderint Solem. Lunam , selias, omnes denique Coeli copias, impetri se ad ea adoranda atque colenda sinerent. Tum qui inter Gentiles non plane Πονηρὰ της, adeoque moratiores fuerunt, naud plane Deitatis unius summi Numinis, Creatoris Coeli & terrae expertes fuerunt, ejusque unitatem, omniscientiam, omnipotentiam agnoverunt Faltantur, ita Minutius Felix

loquitur,' in nomine, sed de una potesate consentiunt, qui Iovem priscipem volunt. Qinam vero nomen

Proxiis

77쪽

n ABYLONIS MAGNAE. 7s proxime ad illud ni v yehovae accedit Et Thebaidos

ineolas Mundi conditorem coluisse , ipsa statua , perpam eum colebant, testatur, utpote quae, uti Pierius fieretI h. lib. s9 docet, Hominu imago brat eum ovo ex ore ejusprodeunte, Perinde ac si verbo Dei creatum esse, mundum insinuarent. Sed &Dio Chrysostomus

rius Difert. 38. Parinus uterque, aperte profitetur, se in similachris aureis, argenteis, eburneis supremum

rerum omnium conditorem conservatoremque colcre.

Summo autem illi Numini, quod generali 1altem animi complexione intuebantur, religiosum cultum impertientes, altaria, Templa, imagines erigentes, Ocrificia offerentes, vota nuncupantes, Omnis retro antiquitas , ceu idololatriae manifestos reos, damnavit' XVII. Abunde sic, confido, Bellarmini 'dversus Propositionem nostram imbellem Plane & ficulneam esse demonstravimus. Nunc alio incedentem excep --

talo gregalem ejusdem, Gregorium de Valentia adoriamur. Is enim Bellarminiana latebra neglecta, imagi- --jem. nes quasvis Christi, Sanctorum, non modo simulachra, sed etiam idola esse de Idolol. lib. II. . haud dissimulans, effugium turpius, sed non minus forte sustinendae inest--mnatae cauta necessarium quaerit, atque, ut Τertulliani de ea ne Christi cap. 6. Verbis utar. de calcaria in car- νω edis bonariam pervenit, vel potius fumum , quod aiunt. fugiens, in ignem incidit. Negat nempe idololatram, I . . damnatum scilicet nam idololatriam quandam licitam Hscurit-. propugnat) essis , quisquis creaturae Divinum cultum exhibet s atque ita D, II. I. idololatriam definit, quod sit quo creaturae Divinus honor exhibetur . sic ut Deo. Quae clausula inanis duntaxat esset repetitio rei significatae vocabulo Divinum,s id simpliciter vellet , quod verba usitate sonant.

78쪽

Idem enim est, honorem habere creaturae scat Dis .&creaturae honorem Divinim habere. Unde Thomas Aquinas i . a. quaesi. 94. art. s. definiens idololatriam, quod itfuperstitio, qua creaturae Divinus cultus exhi

betur, id confirmat verbis Augustini de Voctr. Christi

lib. II. ao dicentis, creaturam in ea coli, sicut Deum.

Et Catechismus Tridentinus Exylicat.praec. I. verbis idem sonantibus, modo, si idola colantur tanquam Deus , modo, si creatae rei tribuatur honor Deo debi tus , idololatriam committi docet Sed Valentianus astute aliud agit, &, ne idololatriae definitio in Pontifi

cios cadat, quos variis creaturis Divinum honorem ima pertiri negare non poterat, ad idololatriam necesse es se ait, ut duo concurrant , unum, ut quod honoris vel

cultus creaturae tribuitur , id soli Deo debitum t s aAterum, ut hoc , quicquid es honoris Divini, ita vere impendatur creaturae , scut Deo impendi oportebat. Eum porro dicit vere censeri Divinum cultum creaturae conferre, tanquam Deo, qui eam Divino cultu sieprosequitur, ut eo , quantum in se es, velit idii opinionem talem conciliare, qualis reυera in solam Dei mjesatem competit. Concludit ergo, cap. 7. Pontificios idololatriam minime committere in imaginibus venerirandis, quoniam in cultu Chrisi imaginum , atque adeo etiam crucis honorem quidem usurpant Divinum s sed

non ilum imaginibus iasis deferunt, sicut Chriso Deo ac

Somino nosro. Nam ad Chrisum is honorpertinet, quatenus illi conciliat exsimationemveo His debitam s ad imagines vero, ut coram illis ejusmodi exis alio concilietur Chri . VIII. Qui hanc Hierarchiae defensionem altiori mente pensitaverit, is pro ucro judicabit, tum antiquas lupas Romanas a meretrice Romana hodierna imp dentia multum supcrari: tum priscis causidicis & oratoribus

79쪽

ioribus recentesJesultas ingenio antecellere. Juvenalis enim Ostendcias , quemadmodum Romanae nuptae

olim, clim in adulterio deprehenderentur , se defenderint, sic Sat. 6. canit: Se acet infervi complexibus, aut Equitis, die, Sic aliquem fodes hic Auintisigne colorem. Haeremus. T is ipsa. Olim convenerat, inquit , Ut faceres tu quod velles s nec non ego possem Indulgere mihi: clames licet, is mare Caelo Confundas, homosum. Nihil est audacius illis Deprensis, iram atque animos a crimine sumunt. Jam vero Ecclesia Romana sponsa Christi jacens in complexibus imaginis aut crucis Christi, se spirituali adulterio polluit, dum alteri conjugale debitum praestat, & creaturae honorem soli Deo debitum tribuit. Nisi ergo frontem Romanis illis lupabus veteribus , quibus tamen audacius nihil Iuvenalis putavit , duriorem haberet, sic saltem se excusaret: --mo sum, errare possum , clames licet. o mare Caeso confunaeas. At se errare posse praefracte negat s imo Petrum Oxoniensem id negantem damnavit, uti Caranga Summ. Concit. in Sixto IV & Canus Loc. Theol. lib. vi. 7. referunt a & quae in Historia Papatus, a

que superius etiam eam in rem narravimuS, produnt.

Et ad cujus causae defensionem color nullus Quintiliano Rhetori acutissimo , excogitari posse videbatur. Ad suae vero defensioncm facile colorem CXcO- tavit Jesulta, dicendo, idololatriam esse , honorem Livinum habere creaturae , sicut Deo. Infelicem veros intilianum causidicum, qui sic coecutivit, ut non Videret, pro uxore in alieni viri complexibus cubante responderi posse , hane solam esse genuinam rationcm ad terii, oosequium conjugale praesare alteri, ut con-

80쪽

3 MYSTERIUM

jugi ,seu marito. Si ergo negasset illa , se obsequium

conjugale alteri hac mente praestitisse, ut pro marito eum haberet; praetexens forte, intentionem suam filisse, ut ex ipso memoriam mariti renovaret, aut in mariti gratiam liberos suscipereis quemadmodum viro talem conjugem habenti quidam apud eundem Juvenalem Satyri 9. diciis

Nullum ergo meritum es, ingrate , ac perfide, nullum, euod tibi bolus, Celsilia nascitur ex me psirmissimo sic argumento sibi, & alteri eam labem,quam utrique immeritoJuvenalis aspersit, abstersisset, dum

hunc adulteri, iliann moechae nomine traducit. 'XIX. Alterum ergo duorum illorum, quae requiri ad propriam idololatriae rationem Valentia dixit, ut videlicet creaturae Divinus exhibeatur honos sufficit ad scortum illudBabylonico- Romanum adulterii spiritua- mrir ων- lis convincendum,quod Divinum se cre turis honorem impertiri, inficias ire non ausit alterum vero, ut creaturae Divinus honos exhibeatur , sicut Deo, redundat, ut struma, qua execta corpus definitionis integrum relinquitur. Sive proin quis adulteram defendat, cavillando , cam conjugali amore morigerari alieno viro, sed non sicut conjugi; dicent sani omnes, eam alienum virum amare cui conjugem , sed non cut conjugem: sive idololatra garriat, se Divinum honorem exhibere creaturae, scd non sicut Deo, helleborum ciui parum sano optaturi sunt omnes, utpote dicenti, creaturam colere sicut Deum , sed non cut Deum. Haec. Valentiae φλυαροῦντm vertigo est. XX. Sed remisse nimis & molliter Iemitam hunc ramis; - habemus, pupillas ei duplices, bicipitisque monstri formam, aut strumam definitioni ejus objicientes. Nam aer se. & Vatinius ille apud Ciceronem II. Epist.

manum

SEARCH

MENU NAVIGATION