Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

NATUR. HISTOR. LIB. VIII. 93

alias tam avida eorum, ut a pastoribus ex industria

in aliquo vase suspensa altius, quam ut queat saltu attingere, jaculando se appetendoque deficiat, de

postremo eXspiret: alioqui vivacitatis adeo lentae, ut ejectis interaneis diu pugnet. Elephas chamaeleone concolori frondi devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. Ursi cum mandragorae mala gustavere , formicas lambunt. Cervus herba cinare venenatis pabulis resistit. Palumbes, gracculi, merulae, perdices, lauri folio annuum fastidium purgant: columbae, turtures, & gallinacei, herba quae Vocatur

ba siderite: grues & similes, junco palustri. CorVus

Occiso chamaeleone, qui etiam Victori nocet, lauro insectum Virus exstinguit. XVI. Millia praeterea, iris' te cum plurimiS animalibus eadem natura rerum, caeli quoque observationem, & Ventorum , & imbrium, & tempestatum praesagia, aliis alia dederit, quod persequi immensum es , aeque scilicet quam reliquam cum singulis hominum societatem. Siquidem & pericula praemonent, non fibris modo eXtisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. Ruinis imminentibus natis culi praemigrant , aranei cum telis primi cadunt. Auguria quidem artem fecere apud Romanos: & sacerdotum collegium vel maxime solemne est. In Thracia locis rigentibus & vulpes, animal alioqui solertia dirum : ZmneS gelatos , lacusque, nonnisi ad ejus itum

reditumque transeunt. Observatum, eam aure ad

glaciem apposita, conjectare crassitudinem gelus.

102쪽

XLlil. Νcc minus clara exitii documenta sunt etiam ex contemnendis animalibus. M. Varro auctor est, a cuniculis suffossum in Hispania oppidum ;a talpis in Thessalia : ab ranis civitatem in Gallia pulsam, ab locustis in Africa : ex Gyaro Cycladum insula incolas a muribus fugatos, in Italia Amyclas a serpentibus deletas. Citra Cynamolgos AEthiopas late deserta regio est, a scorpionibus & solipugis gente sublata : & a scolopendris abactos Rhoetienses, auctor est Theophrastus. Sed ad reliqua serarum

XLIV. Hyarnis iitramque esse naturam, & alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare , VulguS credit, Aristoteles negat. Collum &juba continuitate spinae porrigitur, sectique, nisi

circumactu totius corporis, nequit. Multa praeterea mira traduntur. Sed maYime sermonem humanum inter pastorum stabula assimulare, nomenque alicujus addiscere, quem eVocatum soras laceret. Item vomitionem hominis imitari, ad sollicitandos canes, quos invadat. Ab uno animali sepulcra erui, inquisitione corporum. Feminam raro capi. Oculis mille esse varietateS, colorumque mutationes. Praeterea umbrae ejuS contactu canes obmutescere. Et quibusdam magicis artibus Omne animal, quod ter lustraverit, in Vestigio haerere. XLV. Hujus generis coitu leaena AEthiopica parit crocutam, similiter voces imitantem hominum pecorumque. AcieS ei perpetua: in utraque parte oris nullis gingivis; dente continuo : qui ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo includi-

103쪽

thir. Hominum sermones imitari Sc mantichoram in AEthiopia , auctor est Iuba. XLVI. Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae & asinorum silvestrium multitudinem fundit. Mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant. Timent libidinis aemulos, & ideo gravidas

custodiunt, morsuque natoS mares castrant. Contra gravidae latebras petunt, Sc parere furto cupiunt, gaudentqtie copia libidinis. XLVII. Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri, periculo urgente, ob hoc se peti gnari: castoreum id vocant medici : alias animal horrendi morsus, arbores juxta flumina, ut ferro, caedit: hominis parte comprehensa, non antequam fracta concrepuerint Ossa, morsus resolvit. Cauda piscium iis, cetera species lutrae. Utrumque aquaticum: utri-

qtie mollior pluma pilus. XLVIII. Ranae quoque rubetae, quarum & in terra, & in humore vita, plurimis resertae medic minibus , deponere ea quotidie ac resumere a pastu dicuntur , venena tantum semper sibi reservantes. XLIX. Similis & vitulo marino victus, in mari ac terra: simile fibro & ingenium. Evomit fel suum, ad multa medicamenta utile : item coagulum, ad comitiales morbos: ob ea se peti prudens. Theo phrastus auctor est, anguis modo & stelliones senectutem exuere, eamque protinuS deUOrare, praeripientes comitiali morbo remedia. Eosdem mortiferi in Graecia morsus, innoxios esse in Sicilia. L. Cervis quoque est sua malignitas, quanquam placidissimo animalium. Urgente Vi canum, ultuo Plin. VOL H. G

104쪽

98 C. PLINII SECUNDI

confugiunt ad hominem. Et in pariendo semitas minus cavent, humanis Vestigiis tritas, quam secreta ac feris opportuna. Conceptus earum post Arcturi sidus. Octonis mensibus serunt partus, interdum geminos. A conceptu separant se. At mares relicti rabie libidinis Leviunt: fodiunt scrobes. Tunc rostra eorum nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. Feminae autem ante partum purgantur herba

quadam, quae seselis dicitur, faciliore ita utentes utero. A partu duas, quae aros & seselis appellantur , pastae, redeunt ad foetum : illis imbui laciis

primoS Volunt succos, quacunque de causa. Editos PartuS eLercent cursu, & fugam meditari docent:

ad praerupta ducunt, saltumque demonstrant. Jam mares soluti dessiderio libidinis, avide petunt pabula. Ubi se praepingues sensere, latebras quaerunt, fatentes incommodum pondus. Et alias semper in fuga acquiescunt, stantesque respiciunt: cum prope ventum est, rursus fiigae praesidia repetentes. Hoc fit intestini dolore, tam infirmi, ut ictu levi rumpatur intus. Fugiunt autem latratu canum audito secunda semper aura, ut Vestigia cum ipsis abeant. Mulcentur fistula pastorali & cantu : cum erexere aures, acerrimi auditUS cum remisere, surdi. Ce-Iero animal simpleX, & omnium rerum miraculo stupens : in tantum , ut equo aut bucula accedente propius, hominem jUXta Venantem non cernant: aut si1 cernant, arcum ipsum sagittasque mirentur Maria tranant gregatim nantes porrecto ordine, &capita imponentes praecedentium clunibus, vicibusque ad terga redeuntes. Hoc maxime notatur a Ci-

105쪽

NATUR. HISTOR. LIB. VIII. 99

licia Cyprum trajicientibus. Nec vident terras, sed

in odore earum natant. Cornua mareS habent,

solique animalium omnibus annis stato veris temporis amittunt: ideo sub ipsa die quam maxime invia petunt. Latent amissis velut inermes: sed & hi bono suo invident. Dextrum cornu negant inveniri , ceu medicamento aliquo praeditum : idque mirabilius fatendum est, cum & in vivariis mutent omnibus annis : defodi ab iis putant. Accensi autem utriuslibet odore comitiales morbi deprehenduntur. Indicia quoque aetatis in illis gerunt, singulos annis adjicientibus ramos usque ad sexennes. Ab eo tempore similia revivescunt: nec potest aetas dis cerni, sed dentibus senecta declaratur. Aut enim paucos, aut nullos habent: nec in cornibus imis ramos, alioqui ante frontem prominere solitos junioribus. Non decidunt castratis cornua, nec naso Cuntur. Erumpunt autem renascentibus tuberibus

primo aridae cutis similia. Eadem teneris increscunt ferulis, arundineas in paniculas molli plumata lanugine. Quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pabula : increscentia Solis Vapore durant, ad arbores subinde experientes : ubi placuit robur, in aperta prodeunt. Captique jam sunt, edera in cornibus viridante eX attritu arborum, ut in aliquo ligno, teneris, dum eXperiuntur, innata. Fiunt ali quando dc candido colore , qualem fuisse tradunt Q. Sertorii cervam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuaserat. Et iis est cum serpente pugna. Vestigant cavernas, nariumque spiritu extrahunt renitentes. Ideo singulare abigendis serpentibus, odorta a

106쪽

C. PLINII SECUNDI

ad histo cervino cornu. Contra morsiiS Vero praecipuum remedium ex coagulo hinnulei in matris utero occisi. Vita cervis in consesso longa, post centum annoS aliquibuS captis cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertis jam cute iR magna obessitate. Febrium morbos non sentit hoc animal, quin & medetur huic timori. Quassidam modo principes feminas scimus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas, & longo aevo caruisse febribus: quod ita demum existimant ratum, si Vulnere uno interierit. Eadem est specie, barba tantum & armorum villo distans, quem τραγέλαGον Vocant, non alibi, quam juxta Phassin am

LI. Cervos Africa propemodum sola non gignit. At chamaeleonem & ipsa, quanquam frequentiorem Indiae. Figura & magnitudo erat lacertae, Dissi crura essent recta & excelsiora. Latera ventri

junguntur , ut piscibus, & spina simili modo eminet. Rostrum, ut in parvo, haud absimile suillo :cauda praelonga in tenuitatem desinens, & implicans

se viperinis orbibus : ungues adunci: motus tardior , ut testudini: corpus asperum, ceu crocodito : oculi in recessu cavo, tenui discrimine praegrandes, & corpori concolores : nunquam eos operit: nec pupillae motu, sed totius oculi versatione circumspicit. Ipse celsus hianti semper ore, solus animalium nec cibo nec potu alitur, nec alio quam aeris alimento: circa caprificos ferus, innoxius alioqui. Et coloris natura mirabilior: mutat namque

eum subinde, de oculis, cauda, & toto corpore,

107쪽

NATUR. HISTOR. LIB. VIII. Ioiredditque semper qui emcunque proxime attingit, praeter rubrum candidumque. Defuncto pallor est. Caro in capite & maxillis, & ad commissuram caudae admodum exigua , nec alibi toto corpore: sanguis in corde, & circa oculos tantum: viscera sine splene. Hibernis mensibus latet, ut lacertar. LII. Mutat colores & Scytharum taranduS, neCaliud ex iis quae pilo vestiuntur, nisi in Indiis lycacia, cui jubata traditur cervix. Nam thoes luporum id genus est procerius longitudine, brevi

tate crurum dissimile, Velox saltu, Venatu ViVenS , innocuum homini) habitum, non colorem mutant, per hiemem hirti, aestate nudi. Tarando magnitudo, quae bo Vi: caput majus cerVino, nec absimile: cornua ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorii . Sed cum libuit sui coloris esci, asini similis

est. Tergori tanta duritia, ut thoraceS ex eo faciant. Colorem omnium arborum, fruticum, sorum, locorumque reddit, in quibus latet, metuens, ideoque raro capitur. Mirum esset, habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius & villo. LIII. Hystrices generat India & Africa spina contectas, ac herinaceorum genere : sed hystrici longiores aculei, & cum intendit cutem, missiles. Ora urgentium figit canum, & paulo longius jaculatur.

Hibernis autem se mensibus condit: quae natura multis, & ante omnia ursiS. LIV. Eorum coitus hiemis initio : nec Vulgari quadrupedum more, sed ambobus cubantibus complexisque. Dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt trigesimo die, plurimum quinos. Hi stini

108쪽

Io et

C. PLINII SECUNDI

candida insormis hie caro, paulo muribus major, sine oculis, sine pilo : ungues tantum prominent: hanc lambendo paulatim figurant. Nec quidquam rarius, quam parientem Videre ursam. Ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. Specus si non habuere, ramorum fruticum e congerie aedificant, impenetrabiles imbribus, mollique fronde constratos. Primis diebus bis septentis tam graVi somno prem tintur, ut ne Viuneribus quidem eYcitari queant. Tunc mirum in modum veterno pinguescunt. Illi sunt adipes medicaminibus apti, contraque capilli defluvium tenaces. Ab iis diebus resident, ac priorum pedum suctu vivunt. Foetus rigentes apprimendo pectori fovent, non alio incubitu, quam ad ova Volucres. Mirum dictu, credit Theophrastus , per id tempus coctas quoque ursorum carneS, si asserventur, increscere. Cibi nulla tunc argumenta, nec nisi humoris minimum in alvo inveniri: sanguinis exiguas circa corda tantum guttas , reliquo corpori nihil inesse. Procedunt vere, sed mares praepingues : cujus rei causa non promta est: quippe nec somno quidem saginatis, praeterquatuordecim dies, ut diximus. Exeuntes herbam quandam aron nomine laxandis intestinis alioqui

concretis devorant, circaque surculos dentium prae- domantes Ora. Oculi eorum hebetantur : qua maxime causa faVos expetunt, ut convulneratum ab

apibus os levet sanguine gravedinem illam. Invalidissimum urso caput, quod leoni fortissimum : ideo urgente vi, praecipitaturi se ex aliqua rupe, mani- 'bus eo operto jaciuntur : ac saepe in arena colapho

109쪽

NATUR. HISTOR. LIB. VIII. Io 3

infracto exanimantur. Cerebro veneficium inesse Hispaniae credunt, occisbrumque in spectaculis capita cremant, testato , quoniam potum in ursinam rabiem agat. Ingrediuntur & bipedes. Arborem aVer-11 derepunt. TauroS, ex ore cornibus Ue eorum pedibus omnibus suspensi, pondere fatigant. Nec alteri animalium in maleficio stultitia solertior. Annalibus notatum est, M. Pisone, M. Messala COSS. a. d. XIV Kalendas Octobr. Domitium Ahenobarbum aenilem curulem ursoS Numidicos centum, &totidem venatores AEthiopas in circo dedisse. Miror adjectum Numidicos fuisse , cum in Africa ursum non gigni constet. LV. Conduntur hieme & Pontici mures, hi dumtaxat alibi: quorum palatum in gustu sagacissimum,

auctores quonam modo intelleYerint, mihor. COnduntur & Alpini, quibus magnitudo melium est: sed hi pabulo ante in specus conVecto : cum quidam

narrent, alternos marem ac seminam, supra se complexo fasce herbae, supinos, cauda mordicUS apprehensa, invicem detrahi ad specum : ideoque illo tempore detrito esse dorso. Sunt his pares & in gypto : similiterque resident in clunes, & binis pedibus gradiuntur, prioribusque, ut manibUS utuntur. LVI. Praeparant hiemi di herinacei cibOS : ac Volutati supra jacentia poma aflixa spinis , UnUm ampliuS tenentes ore, portant in cavaS arbores. Iidem mutationem Aquilonis in Austrum , condenteSse in cubile praesagiunt. Ubi vero sensere VenAntem , contracto Ore pedibusque , ac parte omni in- Uriore , qua raram di innocuam habent lanuginem,

110쪽

convclvuntur in formam pilae, ne quid comprehendi possit praeter aculeos. In desperatione vero, urinam ex se reddunt tabificam, tergori suo spini sique noxiam, propter hoc se capi gnari. Quamobrem exinanita priuS urina venari, ars es. Et tum

praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiamsi vivat subtractus fuga : ob id non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur: quippe & ipsi odere suum veneficium,

ita parcentes sibi, terminumque supremUm opperienteS, ut ferme ante cyptivitas Occupet. Calidae postea aquae aspersu resolvitur pila: apprehensusque pede altero e posterioribus, suspendio ac fame necatur : aliter non est oecidere & tergori parcere. Ipsum animal, non ut remur plerique , vitae homi num sisper vacuum est: si non sint illi aculei, frustra vellerum mollitie in pecude mortalibus data. Hac cute eXpoliuntur vestes. Magnum fraus & ibi lucrum monopolio inVenit, de nulla re crebrioribus Senatusconsultis, nulloque non Principe adito querimoniiS provincialibus. LVII. Urinae & e duobus aliis animalibus ratio mira est. Leontophonon accipimuS Vocari parVum, nec aliubi nascens , quam ubi leo gignitur : quo gustato tanta illa Vis, ac ceteris quadrupedum imperitans , illico exspiret. Ergo corpus ejus adustum adspergunt aliis carnibus polentae modo, insidiantesserae, necantque etiam cinere. Tam contraria est

pestis. Haud immerito igitur odit leo , Visumque

frangit, & citra morsum exanimat. Ille contra urbnam spargit, prudens hanc quo te leoni eaeitialem

SEARCH

MENU NAVIGATION