장음표시 사용
121쪽
NATUR. HISTOR. LIB. VIII. iis' plurium Graecorum est monumentis, cum equamuli coitu natum, quem Vocaverint ginnum, id est, parvum mulum. Generantur ex equa & Onagris mansuefact is mulae veloces in cursu, duritia eximia pedum, Verum strigoso corpore, indomito animo. Sed generator, onagro & asina genitus, Omnes antecellit. Onagri in Phrygia & Lycaonia praecipui. Pullis eorum, ceu praestantibus sapore, Africa gloriatur, quos talisiones appellant. Mulum LXXX annis vixisse, Atheniensium monumentiS apparet. Eo gavisi namque, cum templum in arce facerent, quod derelictus senecta, scandentia jumenta comitatu nisuque eXhortaretur, decretum secere, ne frumentarii negotiatores ab incerniculiS eum arcerent.
LXX. Bubus Indicis camelorum altitudo traditur , cornua in latitudinem quaternorum pedum. In nostro orbe Epiroticis laus maxima , a Pyrrhi ut ferunt) jam inde regis cura. Id consecutus est, non ante quadrimatum ad partus Vocando. Praegrandes itaque fuere, & hodieque reliquiae stirpium durant.
At nunc anniculae foecunditatem poscuntur, tolerantius tamen bimae: tauri generationem, quadrimi. Implent singuli denas eodem mano. Tradunt autem, si post coitum ad dextram partem abeant tauri, generatos mares esse : si in laevam, feminas. Conceptio uno initu peragitur: quae si sorte pererravit , vigesimum pos diemi marem femina repetit. Parthini mense decimo : quidquid ante genitum, inutile est. Sunt auctores, ipso complente decimum mensem die parere. Gignunt raro geminos. Coitus
122쪽
16 hiis triginta: aliquibus & autumno: gentibus quidem, quae lacte vivunt, ita dispensatus, ut Omni tempore anni sit persit id alimentum. Tauri non saepius, quam bis die, ineunt. Boves animalium soli, & retro ambulantes pasciuatur: apud Garamantas quidem haud aliter. Vita feminis, quindenis annis longissima: maribus, tricenis. Robur in quimatu. LAVatione calidae aquae traduntur pinguescere, & si quis incisa cute spiritum arundine in viscera adigat. Non degeneres existimandi etiam minus laudato adspectu. Plurimum lactis Alpinis, quibus minimum corporiS, plurimum laboris, eapite, non cervice, junctis. Syriacis non sunt palearia, sed gibber in dorso. Carici quoque in parte Asiae foedi visu, tubere super armos a cervicibus eminente, luxatis cornibuS, eYcellentes in opere narrantur: cetero nigri coloris candidive , ad laborem damnantur. TauriS minorB, quam bubus cornua, tenuioraque. DOmitura boum in trimatu: postea sera, ante praematura. Optime cum domito juvencus imbuitur. Socium enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae apud priores curae, ut sit inter eXempla damnatus a populo Romano, die dicta, qui concubino
procaci rure omasium edisse se negante, occiderat bovem, actusque in exsilium, tanquam colono suo
Tauris in adspectu generositas, torva fronte, Buribus setosis , cornibus in procinctu dimicationem poscentibus. Sed tota comminatio prioribus in pedibus. Stat ira gliscente alternoS replicans, spargensque in alvum arenam, & solus animalium eo 1li-
123쪽
NATUR. HISTOR. LIB. VIII. II 7
mulo ardescens. Vidimus ex imperio dimicantes,& ideo monstratos, rotari, cornibus cadentes excipi , iterumque restirgere, modo jacentes ex humo tolli; bigarumque etiam curru citato, Velut aurigas , insistere. Thessalorum gentis inventum est , equo juxta quadrupedante cornu intorta cervice taurOS necare: primus id spectaculum dedit Romae Caesar Dictator. Hinc victimae opimae, & lautissima Deorum placatio. Huic tantum animali omnium , quibus procerior cauda, non statim nato consummatae, Ut ceteris, mensurae : crescit uni, donec
ad vestigia ima perveniat. Quamobrem Victimarum probatio in vitulo, ut articulum sitfii aginis contingat : breviore non litant. Hoc quoque notatum, vitulos ad aras humeris hominis allatos non serelitare, sicut nec claudicante, nec aliena hostia Deos placari, nec trahente se ab aris. Est frequens in prodigiis priscorum, bovem locutum: quo nuntidio, Senatum sub dio haberi solitum LXXI. Bos in AEgypto etiam numinis Vice colitur, Apim Vocant. Insigne ei, in deXtro latere candicans macula, cornibus Lunae crescere incipientis. Nodus sub lingua, quem cantharum appellant. Non
est fas eum certos vitae excedere annoS, mersumque
in sacerdotum fonte enecant, quaesituri hicthi alium, quem substituant: & donec invenerint, moerent , derasis etiam capitibus: nec tamen unquam diu quaeritur. Inventus deducitur Memphim a sacerdotibus Delubra et gemina, quae Vocant thalamos, auguria populorum. Alterum intrasse laetum est, in altero
dira portendit. Responsa privis dat, e manu cOD.
124쪽
sulentium cibum capiendo. Germanici Caesaris manum aversatus est, haud multo postea exstincti. Cetero secretus, cum se proripuit in coetus, incedit summotu lictorum, grexque puerorum comitAtur, carmen honori ejus canentium : intelligere videtur, &adorari velle. Hi greges repente lymphati sutura praecinunt. Femina hos semel ei anno ostenditur, suis & ipsa insignibus, quanquam aliis: semperqile eodem die & inveniri eam, & exstingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura Vocant
Phialam: omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergunt iis diebus, quos habent natales Apis : septem hi sunt, mirumque neminem per eOS acrocodilis attingi: octavo pos: horam diei sextam, redire helluae seritatem.
LXXII. Magna & pecori gratia, vel in placamentis Deorum, vel in usu vellerum. Ut boves victum hominum eXcolunt, ita corporum tutela pecori debetur. Generatio bimis iitrinque ad novenOS annoS:
quibusdam & ad decimum. Primiparis minores foetus. Coitus omnibus ad Arcturi occasum, id est, a tertio Idus Majas, ad Aquilae occasum, in X Kal. Aug. Gerunt partum diebus centum quinquaginta: postea concepti invalidi. Cordos vocabant antiqui post id tempus natos. Multi hibernos annos praeserunt VerniS, quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci. Arieti naturale agnas fastidire, senectam ovium consectaria & ipse senecta melior, mutilus quoque utilior. Ferocia ejus cohibetur, corarii juXta aurem terebrato. Dextro teste praeligato se-
125쪽
NATUR. HISTOR. LI B. VIII. 119
minas generat, laevo mares. Tonitrua solitariis ovibus abortus inserunt. Remedium est congregare eas, ut coetu juventur. Aquilonis satu mares concipi dicunt, Austri seminas : atque in eo genere arietum maxime spectantur ora: quia cujus coloris sub lingua habuere venas, ejus & lanicium es in foetu: Variumque, si plures fuere : mutatio aquarum potusque Variat. Ovium summa genera
duo, tectum & colonicum : illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe cum tectum rubiS Vescatur. Operimenta ei ex Arabicis praecipua. LXXIII. Lana autem laudatissima Apula, & quae in Italia Graeci pecoris appellatur, alibi Italica. Tertium locum Milesiae oves obtinent. Apulae breves villo, nec nisi paenulis celebres. Circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent. In Asia Vero eodem genere Laodiceae. Alba Circumpadanis nidia praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla. Oves non ubique tondentur : durat quibusdam in locis vellendi mos : colorum plura genera : quippe cum desint etiam nomina eis. Quas
nativas appellant, aliquot modis Hispania : nigri velleris praecipuas habet Pollentia juxta Alires: jam
Asia rutili, quas Erythraeas vocant: item Baetica: Canusium fulvi: Tarentum & suae pulliginis. Succidis omnibus medicata vis. Istriae Liburniaeque pilo propior, quam lanae, peYis aliena vestibus, dcquam Salacia scutulato textu commendat in Lusitania. Similis circa Piscenas provinciae Narbonensis:
limilis & in AEgypto , ex qua vestis detrita usu pingitur, Dirsusque aevo durat. Est & hirtae pilo crasso
126쪽
in tapetis antiquissima gratia: jam certe priscos iis uses, Homerus auctor est. Aliter haec Galli pingunt,
aliter Parthorum gentes. Lanae & per se coactam vestem faciunt: & si1 addatur acetum, etiam ferro resistunt: immo vero etiam ignibus novissimo siti purgamento; quippe alienis polientium extractae, in tormonti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror, invento: certe Gallicis hodie nominibus discerni-tiir : nec facile dixerim , qua id aetate coeperit. Antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiamnunc in castris. Gausapa patris mei memoria coepere : amphimalia, nostra : sicut villosa etiam ventralia. Nam tunica lati clavi, in modum gausapae texi nunc primum incipit. Lanarum nigrae nulliun colorem bibunt. De reliquarum infectu suis locis dicemus, in conchyliis marinis, aut herbarum natura.
LXXIV. Lanam in colo & filso Tanaquilis , quae eadem Caia Caecilia vocata est, in templo Sangi du-r .sse, prodente se, auctor est M. Varro : factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus. Inde factum, ut nubentos virgines comitaretur colus comta, & fusus cum stamine. Ea prima texuit rectam tunicam, quales cum toga pura tirones induuntur, noVseque nUPtae.
Undulata vestis prima e laudatissimis fuit: inde sororiculata defluxit. Togas rasas Phryxianasque, Divi Augusti novis1mis temporibus coepisse , scribit Fenestella. Crebrae papaVeratae antiquiorem habent originem , jam sub Lucilio poeta in Torquato notatae. Praetextae apud Etruscos originem invenere.
Trabeis usos accipio reges: pictas vestes jam apud
127쪽
NATUR. HISTOR. LIB. VIII. mHomerum fuisse, unde triumphales natae. Acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. Aurum intexere in eadem Asia invenit AttaluS rex: unde nomen Attalicis. Colores diversbs picturae intexere Babylon maxime celebravit, & nomen imposuit. Plurimis vero liciis texere , quae polymita appellant, Alexandria instituit: scutulis dividere, Gestia. Metellus Scipio tricliniaria Babylonica sestertium octingentis millibus venisse jam tunc, posuit in Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragies sestertio nuper stetere. Servii Tullii praetextae, quibus signum Fortunae ab eo
dicatae coopertum erat, duravere ad Sejani eXitum. Mirumque fuit nec defluxisse eas , nec teredinum injurias sensisse annis DLX. Vidimus jam & Viventium Vellera, purpura, cocco, conchylio, sesquipedalibus libris insecta, velut illa sic nasci cogente
LXXV. In ipsa ove satis generositatis ostenditur breVitate crurum, VentriS Vestitu: quibus nudus esset, apicas Vocabant, damnabantque. Syriae cubitales OVium caudae, plurimumque in ea parte lanicii. Castrari agnos, nisi quinquemestres, praematurum eXistimatur. Est & in Hispania, sed maxime Corsica, non maxime absimile pecori, genus musmonum, caprino illo, quam pecoris Velleri, propius. Quorum e genere & ovibus natos prisci Umbros Vocarunt. Infirmissimum pecori caput, quamobrem aversum a Sole pasci cogendum. Quam stultissima animalium lanata. Qua timuere ingredi, unum cornu raptum sequuntur. Vita longissinna anni X , in AEthiopia XIII. C
128쪽
pris eodem loco XI, in reliquo orbe plurimum octoni. Utrumque genus intra quartum coitum impletur.
LXXVI. Caprae pariunt & quaternos, sed raro admodum. Ferunt quinque mensibus, ut o VeS. CA- prae pinguitudine sterilescunt. Ante trimas minus utiliter generant, & in senecta ultra quadriennium. Incipiunt septimo mense, adhuc lactentes. Mutilum in utroque sexu utilius. Primus in die coitus non implet : sequens emcacior, ac deinde. Concipiunt Novembri mense, ut Martio pariant turgescentibus Virgultis, aliquando anniculae, semper bimae, in trimatu inutiles. Pariunt octonis annis. Abortus frigori obnoxius. Oculos suffusos capra junci puncto,dngUine eXonerat, caper rubi. Solertiam ejus animalis Mutianus visam sibi prodidit in ponte praetenui , duabus obviis e diverso : cum circumactum Angustiae non caperent, nec reciprocationem longitudo in exilitate caeca, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse, atque ita alteram proculcatae supergressam. MareS quam maXime simos, longis auribus infractisque, armis quam villosissimis probant. Feminarum generositatis insigne, laciniae corporibus a cervice binae dependentes. Non omnibus cornua: sed quibus sunt, in his &indicia annorum per incrementa nodorum. Mutilis lactis major ubertas. Auribus eas spirare, non naribus , nec unquam febri carere, Archelaus alictor est: ideo fortassis anima his, quam OVibus, ardentior, calidioresque concubitus. Tradunt & noctu non minus cernere, quam interdiu: ideo si caprinum jecur ves-
129쪽
NATUR. HISTOR. I. IB. VIII. 113 cantur, restitui vespertinana aciem hiS, quos nyctalopas vocant. In Cilicia, circaque Syrtes villo tonsili vestiuntur. Capras in occasum declivi Sole, lipascuis negant contueri inter sese, sed aversas jacere : reliquis autem horis adversas, & inter cognationes. Dependet omnium mento Villus, quem aruncum Vocant: hoc si quis apprehensam ex grege linani trahat, ceterae stupentes spectant. Id etiam evenire, cum quandam herbam aliqua eX eis momorderit. Morius earum arbori exitialis. Olivam lambendo quoque sterilem faciunt, eaque eX causa
LXXVII. Suilli pecoris admissura a Favonio ad
aequinoctium Vernum : aetaS, octavo mense: quibusdam in locis etiam quarto, usque ad Oh RVum Annum. Partus biS anno : tempus utero qUatuor mensium: numerus foecunditatis ad vicenos: sed educare tam multos nequeunt. Diebus decem circa brumam
statim dentatos nasci, Nigidius tradit. Implentur uno coitu, qui & geminatur propter facilitatem abOriendi. Remedium, ne prima subatione, neque ante saccidas aures coitus fiat. Mares non ultra trima tum generant. Feminae senectute sessae, cubantes coeunt. Comesse foetus his, non est prodigium. Suis foetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die octavo, bovis tricesimo. Coruncanus ruminales hostias, donec bidentes fierent, puras negaVit. Suem Oculo amisso putant cito exstingui: alioqui vita ad quindecim annos, quibusdam & vicenos. Verum efferantur, & alias obnoxium genus morbiS, angi nae maXime, & strumae. Index suis invalidae, cruor
130쪽
in radice setae dorso eviiliti, caput obliquum in inc v. Penuriam lactis praepingues sentiunt, & pri- iam foetu minus sunt numerosae. In litto volutatio generi grata. Intorta cauda : id etiam notatum , facilius litare, in dexterum quam in laevum , detor ta. Pinguescunt LX diebus, sed magis tridui inedias agi natione orsa. Animalium hoc maxime brutum ranimamque ei pro sale datam non illepide existimabatur. Compertum, agnitam vocem suarii furto abactis, mersoque navigio inclinatione lateris unius remeasse. Quin & duces in urbe forum liundinarium domosque petere discunt : & seri sapiunt palude confundere urinam, in fuga levare. Castrantur seminae quoque, sicuti cameli, post bidui inediam suspensae pernis prioribus, vulva recisa: ceIerius ita pinguescunt. Adhibetur & ars jecori seminarum, sicut anserum, inventum M. APicii, fico arida saginatis ac
satie, necatis repente mulsi potu dato. Neque alio ex animali numerosior materia ganeae: quinquaginta prope sapores, cum ceteris singuli. Hinc Censoriarum legum paginae, interdictaque coenis abdomina, glandia, testiculi, vulvae, sincipita Verrinar ut tamen Publii mimorum Poetae coena, postquam ser-Vitutem exuerat, nulla memoretur sine abdomine, etiam vocabulo suminis ab eo imposito. LXXVIII. Placuere autem seri sues. Iam Catonis Censoris orationeS aprugnum eX probrant callum. In tres tamen partes diVisO, media ponebatur, lumbus aprugnus appellata. Solidum aprum Romanorum primis in epulis apposuit P. Servilius Rullus,