장음표시 사용
71쪽
73쪽
C. PLΙΝ ΙΙ SECUNDINATURALIS HISTORIA E
I. reliqua transeanaus animalia, & primum terrestria. Maximum est elephas, proximumque humanis sensibus : quippe intellectus illis sermonis patrii, & imperiorum obedientia, officiorumque, quae didicere, memoria: amoris & gloriae voluptas: immo vero quae etiam in homine rara probitas, prudentia, aequitas: religio quoque siderum, Solisque
ac Lunae Veneratio. Auctores sunt, in Mauritaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente Luna nova, greges eorum descendere: ibique se purificantes solemniter aqua circumspergi: atque ita salutato sidere in silvas reverti, vitulorum fatigatos prae se ferentes. Alienae quoque religionis intellectu , creduntur maria transituri non ante naves conscendere, quam inVitati rectoris jurejurando de reditu. Visique sunt fessi aegritudine, quando & illas moles infestant morbi, herbas supini in caritim jacientes, Veluti tellure precibus aulegata. Nam quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos.
II. Romae juncti primum subiere currum Pom- peji Magni Africano triumpho : quod prius India victa, triumphante Libero Patre, memoratur. Pro- E a
74쪽
C. PLINil SECUNDIcilius negat potuisse Pompeji triumpho junctos egredi
porta. Germanici Caesaris munere gladiatorio, quosdam etiam inconditos motus edidere, saltantium modo. Vulgare erat, per auras arma jacere non auferentibus ventis, atque inter se gladiatorios congressus edere, aut lasciviente pyrrhiche colludere postea & per funes incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantes: plenisque homine tricliniis accubitum iere per lectos ita libratis vestigiis, ne quis potamium attingeretur. EL,Certum est, unum tardioris ingenii in accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum Verberibus , eadem illa meditantem noctu repertum. Mirum maXime, Sc adversis quidem finibus subire, sed regredi magis utique pronis. Mutianus ter Consili auctor es , aliquem ex his & literarum ductus Graecarum didicisse, solitumque praescribere ejus linguae verbis : Ipse ego haec scripsi, & spolia Celtica
dicavi. Itemque se vidente Puteolis, cum advecti e naVe egredi cogerentur , territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aVersos retrorsus isse. IV. Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto antiquior, & consuetudo melius, dentes. Quamobrem deciduos casu aliquo, vel senecta , defodiunt. Hoc solum ebur est: cetero , &in his quoque, qua corpus intexit, Vilitas ostea. Quanquam nuper Ossa etiam in laminas secari coepere penuria. Etenim rara amplitudo jam dentium, praeterquam ex India, reperitur : cetera in nostro
75쪽
Orbe cessere luxit ricie. Dentium candore intelligitur juventa. Circa hos bellu is 1 umma cura : alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes: alterius operario usii sodiunt radices, impellunt moles: circum- Ventique a Venantibus, primos constituunt, quibus
sint minimi, ne tanti proelium putetur: postea fessi, impactos arbori frangunt, praedaque se redim int. V. Mirum in plerisque animalium, scire quare petantur: sed dc per cuncta quid caveant. SIephas homine obvio forte in solitudine , & simpliciter
oberrante, clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur. Idem vestigio hominis animadverso priri squam homine, intremiscere insidiarum metu, 1ithsistere ab olfactu , circumspectare , iras proflare, nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, nuntio simili usque ad eYtremum: δc tunc agmen circumagi, & reverti, aciemque dirigi: adeo omnium odori durare virus illud, majore eX parte ne nudorum quidem pedum. Sic & tigris etiam feris ceteris truculenta, atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulOS. Quonam modo agnito λubi ante conspecto illo, quem timet λ Etenim tales silvas minime frequentari certum est. Sane mirentur ipsam vestigii raritatem: sed unde sciunt timendum esse ξ Immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto ViribUS, magnitudine, Velocitate pra, stantiores λ Nimirum haec est naim a rerum, haec potentia ejus, saevissimas ferarum irtaximasque nunquam vidisse quod debeant timere, & statim interuli sere cum sit timendum
76쪽
Elephanti gregatim semper ingrediuntur. Ducit
Agmen maximus natu, cogit aetate proXimus. Amnem transituri minimos praemittunt, ne majorum ingressu atterente alveum, crescat gurgitis altitudo.
Antipater auctor est, duos Antiocho regi in bellicis usibus, celebres etiam cognominibus, s hiisse: etenimn OVere ea. Certe Cato, cum Imperatorum nomina Ania libus detraxerit, eum qui sortissime proeliatus esset ysi Punica acie, Surum tradidit Vocatum, altero dente mutilato. Antiocho vadum suminis experienti renuit Ajax, alioquin dux agminis semper. Tum pronuntiatum, ejus sore principatum qui transeisset : ausumque Patroclum, ob id phaleris argenteis, quo maxime gaudent, & reliquo omni primatu donavit. Ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae praetulit. Mirus namque pudor est, victusque vocem fugit victoris : terram ac Verbenas porrigit. Pudore nunquam nis1 in abdito coeunt: maS quinquennis , semina decennis. Initur autem biennio, quinis ut ferunt) cujusque anni diebus, nec amplius : sexto, peritin duntur amne, non ante reduces ad agmen. Nec adulteria novere : nullave propter feminas inter se proelia, ceteris animalibus pernicialia : non quia desit illis amoris vis : namque traditur unus amasse quandam in AEgypto corollas Vendentem : ac ne quis vulgariter electam putet, mire gratam Aristophani, celeberrimo in arte Grammatica. Alius Menandrum Syracusanum incipientis juventae in ex recitu Ptolemaei, desiderium ejus, quoties non videret, inedia testatus. Et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit. Omnium amo-
77쪽
NATUR. HISTOR. LIB. VIII. 71ris fitere argumenta, gaudium a conspectu, blanditiaeque inconditae, stipesque , quas populus dedit-set, servatae, & in siniim esstis e. Nec mirum est eamorem, quibus sit memoria. Idem namque tradit, agnitum in senecta, multos pόst annos qui rector in juventa sitisset. Idem divinationem quandam judistitiae. Cum Bocchus rex triginta elephantis, totidem, in quos saevire instituerat, stipitibus alligatos objecisset, procursantibus inter eos qui lacesserent, non potuisse essici, ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur.
VI. Elephantos Italia primum vidit Pyrrhi regis bello, & boves Lucas appellavit, in Lucanis Visos,
anno Urbis quadringentesimo septuagesimo secun do : Roma autem in triumpho, septem annis ad superiorem numerum additis. Eadem plurimos an no qiiingentesimo secundo, victoria L. Metelli Pontificis in Sicilia de Poenis captos. Centum quZdi a ginta duo fuere transvecti ratibus, qu8s doliomina consertis ordinibus imposuerat. Verrius eos pugnasse in Circo, interfectosque jaculis tradit penuria consilii: quoniam neque ali placuisset, neque donari regibus. L. Piso inductos dumtadiat in Circum, atque ut contemtus eorum incresceret, ab operariis haltas praepilatas habentibus, per Circum totum actos. Nec quid deinde iis fastum sit, auctores explicant, qui non putant intersect m. VII. Clara est unius e Romanis dimicatio adve sUS elephantum, cum Hannibal captivos nostros dimicare inter sese coegisset. Namque unum qui super
78쪽
interemisset, solus in arena congressus, magno Poenorum dolore, confecit. Hannibal, cum famam ejus dimicationis contemtum allaturam belltiis intelligeret, equites misit, qui abeuntem interficerent. Proboscidem eorum facillime amputari, Pyrrhi proeliorum experimentis patuit. Romae pugnasse Fene stella tradit primum omnium in Circo, Claudii Pulchri AEdilitate curuli, M. Antonio , A. Postumio Cos . anno Urbis sexcentessimo quinquagesimo quin to. Item post annos XX Lucullorum AEdilitate curuli adversus tauros. Pompeji quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis, pugnavere in Circo viginti, aut ut quidam tradunt, XVII. Gaetulis ex adverso jaculantibus, mirabili unius dimicatione , qui pedibus confossis repsit genibus in catervas , abrepta scuta jaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectantibus erant in orbem circumacta, Velut ar e, non furore helluae jacerentur. Magnum di in altero miraculum fuit, uno ictu occiso. Piluin autem sub oculo adactum, in Vitalia capitis
venerat. UniVersi eruptionem tentaVere, non sine
vexatione populi, circumdati clzithris ferreis. Qua de causa Caesar Dictator, pollea simile spectaculum editurus, euripis arenam circumdedit: quos Nero princeps sustulit, equiti loca addens. Sed Pompeiani amissa fugae spe misericordiam vulgi inenarra. bili habitu quaerentes supplicavere, quadam sese lamentatione complorantes : tanto popidi dolore, ut oblitus Imperatoris, ac naunificentiae honori suo exquisitae , sens universus consurgeret, dirasque Pompeio, quas ille mox luit, imprecaretur. Piag -
79쪽
navere & Caeiari Dictatori tertio Consulatii ejus, viginti contra pedites quingentos: itertrinque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodein quo priores numero peditum, & pari equitum ex adverso dimicante: postea singuli, principibus Claudio & Neroni in consummatione gladiatorum. Ipsius animalis tanta narratur clementia contra minus validos, ut in grege pecudum occurrentia manu dimoveat, ne quod obterat imprudens : nec nis1 lacessiti noceant, ideoque gregatim semper ambulent, minime ex omnibus solivagi. Equitatu circumVen-ti , infirmos, aut sessos, Vulneratosue in medium agmen recipiunt : ac Velut imperio ac ratione, pervices subeunt. Capti celerrime mitificantur hordei
VIII. Capiuntur autem in India unum ex domitis agente rectore, qui deprelaens im solitarium, abactumve a grege, Verberet serum: quo fatigato, transcendit in eumI, nec secus ac priorem regit. Africa foveis capit, in quas deerrante aliquo, protinUS ceteri congerunt ramos, moles deVolvunt, aggereSconstruunt, Omnique vi conantur eXtrahere. Antea
domitandi gratia, greges equitatu cogebant in convallem manu factam, & longo tracti fallacem : cujus inclusos ripis sosnsque, fame domabant. Argumentum erat ramus, homine porrigente clementer acceptus. Nunc dentium causa, pedes eorum jaculantur , alioquin mollissimos. Troglodytae contermini AEthiop ar, qui hoc solo Venatu Aluntur, Arbores propinquas itineri eorum conscendunt. In de totius agminis novissimum speculati, extremas in
80쪽
clunes desiliunt. Laeva apprehenditur cauda: pedes stipantur in sinistro semine. Ita pendens alterum poplitem dextra caedit praeacuta bipenni: hoc crure tardato profugiens, alterius poplitis nervos serit, cuncta praeceleri pernicitate peragens. Alii tutiore genere, sed in gis fallaci , intentos ingentes arcus defigunt humi longius. Hos praecipui viribus
juvenes continent: alii connixi pari conatu contendunt , ac praeter latibus sagittarum venabula infigunt , mox sanguinis vestigiis sequuntur. Elephantorum generis feminae multo paVidiores. IX. Domantur autem rabidi, fame & verberibus, elephantis aliis admotis, qui tumultuantem catenis coerceant: & alias circa coitus maxime efferantur, dc stabula Indorum dentibus sternunt. Quapropter arcent eos coitu, seminarumque pecuaria separant, quae haud alio modo, quam armentorum habent. Domiti militant, & turres armatorum in hostes serunt, magnaque eX parte Orientis bella conficiunt. Prosterninat acies, proterunt armatos. Iidem minimo sitis stridore terrentur, Vulneratique & territi retro semper cedunt, haud minore partium suarum pernicie. Indicum Afri pavent, nec contueri audent: nam & major Indicis magnitudo est .X. Decem annis gestare in utero vulgus existimat: Aristoteles biennio, nec amplius quam fmgulos : ViVere ducenis annis, & quosdam trecenis. Iuventa eorum a seXagesimo incipit. Gaudent amnibus maxime, & circa fluvios Vagantur, cum alioquin nare propter magnitudinem corporis non pose sint. Iidem frigoris impatientes : maximum hoc ma-
