장음표시 사용
91쪽
NATUR. HISTOR. LIB. VIII. ripiunt. Sunt qui tradant in armo iis similem ii
nae esse maculam , crescentem in Oribes , Sc caVan
tem pari modo cornua. Nunc Varias, & pardos qui mares sunt, appellant in eo omni genere , cre herrimo in Africa Syriaque. Quidam ab iis pantheras candore solo discernunt: nec adhuc aliam differentiam inVeni. XXIV. Senatusconsultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. Contra hoc
tulit ad populum Cn. Aufidius Tribunus plebis,
permisitque Circensuim gratia importare. Primus autem Scauriis AEdilitate sua varias centrum quinquaginta universas misit: dein Pompejus Magnus quadringentas decem: Divus Augustus quadrigentas viginti. XXV. Idem Q. Tuberone , Fabio MaX. COSS. iv Nonas Majas, Theatri Marcelli dedicatione, tigrin primus omnium Romae ostendit in cavea mansuefactum : Divus vero Claudius simul quatuor. Tigrin Hyrcani & Indi serunt, animal velocitatis
tremendae, & maXime cognitae, di im capitur totus ejus scelus, qui semper numerosus est. Ab insidiante rapitur, equo quam maXime pernici, atque in recentes subinde transfertur. At ubi Vacuum cubile reperit foeta, maribus enim cura non est sobolis: fertur praeceps, Odore Vestigans. Raptor Appropinquante fremitu, abjicit unum e catulis. Tollit illa morsu, & pondere etiam ocior acta remedi, iterumque consequitur, ac subinde: donec in navem regresse irrita feritas saevit in litore. XXVI. Camelos inter armenta pascit Oriens
92쪽
quorum duo genera, Bactriae & Arabiae : differunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae
singula: sub pectore alterum, cui incumbant. Dentium superiore ordine, ut boves, carent in Utroque genere. Omnes autem jumentorum ministeriis dorso funguntur, atque etiam equitatu in proeliis. Velocitas inter equos, sed stiae cuique mensurae , sicuti vires. Nec ultra assuetum procedit spatium, nec plus instituto onere recipit. Odium adversitis equos gerunt naturale. Sitim & quatriduo tolerant: implenturque, cum bibendi occasio est, dc in praeteritum, & in futurum, obturbata proculcatione prius aqua : aliter potu non gaudent. Vivunt quinquagenis annis, quaedam & centenis. Utcunque rabiem dc ipsae sentiunt. Castrandi genus, etiam feminaS, quae bello praeparentur, inventum est : sortiores ita fiunt coitu neg3to. XXVII. Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia : Nabun AEthiopes Vocant, collo similem equo , pedibus & cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, Dictatoris Caesaris Circensibus ludis primum visa Romae. Ex eo subinde cernitur, aspectu magis, quam seritate,
Conspicua : quare etiam ovis ferae nomen invenit
XXVIII. Pompeji Magni primum ludi ostenderunt chama, quem Galli rufium vocabant, essigie lupi, pardorum maculis. Iidem ex AEthiopia, quas Vocapi κri πους, quarum pedes posteriores, pedibus humanis & cruribus, priores manibus fuere similes.
Hoc animal postea Roma non Vidit.
93쪽
XXIX. lis deni ludis & rhinoceros, unius in nare cornus, qualis saepe Visus. Alter hic genitus hostis elephanto : cornu ad saXa limato praeparat se pugnae, in dimicatione alvum maxime petenS, qu3m scit esse molliorem. Longitudo ei par, crura multo
XXX. Lyncas viilgo frequentes & sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Athiopia generat, multaque alia monstri similia: pennatos
equos, cornibus armatos, quos pegasOS VOcant: crocottas, Vettit eX cane lupoque conceptos, om-ndi dentibus frangentes, protinusque devorata conficientes ventre: cercopithecos nigris capitibus, pilo asinino, & dissimiles ceteris voce : Indicos boves unicorneS, tricornesque : leucrocotam pernicissimam feram, asini fere magnitudine, cruribus cervinis: collo, cauda, pectore leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad aures usque rescisso, dentium loco osse perpetuo. Hanc feram humanas Voces tradunt imitari. Apud eosdem &quae Vocatur eale, magnitudine equi fluviatilis, cauda elephanti, colore nigra vel fulva : maxillas apri, majora cubitalibus cornua habens, mobilia, quae alterna in pugna sistit, variatque infesta aut obli-qUa, Utcunque ratio monstravit. Sed atrocissimos habet tauros silvestres majores agrestibus, Veloci tate ante omnes, colore filivos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, rictu ad aures dehiscente, juxta cornua mobilia: tergori duritia silicis , Omne respuens Vulnus. Feras omnes venantur: ipsi
non aliter, quam foveis capti, seritate semper in
94쪽
tereunt. Apud eosdem nasci Ctesias scribit, quam mantichoram appellat, triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie & auriculis hominis, oculis glaucis , colore sanguin , corpore leoniS, cauda scorpionis modo spicula infigentem: Vocis, Ut si misceatur fistulae & tubae concentus : velocitatiS magnae, humani corporis Vel praecipue appetentem, XXXI. In India & boves solidis ungulis, unicornes : & feram nomine axin, hinnulei pelle, pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi Patris.
Orsaei Indi simias candentes toto corpore VenRntur. Asperrimam autem seram monocerotem, reliqi corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto , cauda apro , mugitu gravi, uno cornu ni vo media fronte cubitorum duum eminente. Hanc seram Vivam negant capi.
XXXII. Apud Hesperios AEthiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput : argumenta , quae diximus, persuadent: juxta hunc sera
appellatur caloblepas, modica alioqurn, ceterisque membris iners, caput tantum praegra e aegre ferens: id deiectum semper in terram : alias internecio humani generis, omnibus qui oculOS ejus videre confestim exspirantibitS.
XXXIII. Eadem & basilisci serpentis est vis. Cyrenaica hunc generat provincia, duodenum non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula , ut quodam diademate insignem. Sibido omnes fugat serpentes : nec flexu multiplici, ut reliquae , corpus impellit, sed celsus & erectus in medio incedens. Necat frutices, non contacto S modo,
95쪽
NATUR. HISTOR. 1 IB. VI II. 89
verum & amatos : eXurit herbas, rumpit saxa. Talis vis malo est. Creditum quondam, eX equo Occisiim hasta, & per eam subeunte vi, non equitem modo, sed equum quoque absumtum. Atque huic tali monstro saepe enim enecthim concupivere reges videre ) mustelanim virus exitio est : adeo naturae nihil placuit esse sine pari. Injiciunt eaS cavernis facile cognitis sol1 tabe: necant illae simul
odore, moriunturque, & naturae pugna conficitur.
XXXIV. Sed in Italia quoque creditur luporum
visus esse noxius : Vocemque homini, quem prioreS contemplentur, adimere ad praesens. Inertes hos
parvosque Africa Sc AEgyptus gignunt: asperOS tri cesque frigidior plaga. Homines in lupos Verti,
rursumque restitui sibi, falsum esse considenter exi-8imare debemus, aut credere omnia, quae fabulosa tot seculis comperimus. Unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum , ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur. Euanthes inter auctoreS Graeciae non spretus, tradit Arcadas scribere, ex gente
Anthi cujusdam , sorte familiae lectum , ad stagnum
quoddam regionis ejus duci, vestituque in quercu suspenso transnatare, atque abire in deserta, trans gurarique in lupum, & cum ceteris ejusdem generis congregari per annos novem. Quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum : δίcum transnataVerit, essigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. Id quoque Fabius, eandem recipere vestem. Mirum est quo procedat Graeca credulitas i Nullum tam impudens mendacium est, ut teste careat. Itaque Agriopa S,
96쪽
9O qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades Jovi Lycaeo humana etiam tum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse, & in lupum se convertisse : eundem decimo anno restitutum athleticae, certasse in pugilatu, victoremque Olympia reversum. Quin &caudae hujus animalis creditur Vulgo inesse amatorium virus exiguo in Villo : eumque, cum capiatur, abjici: nec idem pollere, nisi viventi direptum. Dies, quibus coeat, toto anno non ampliuS duodecim. Eundem in fame vesci terra. Inter auguria , ad deXteram commeantium praeciso itinere, si pleno id ore fecerit, nullum omnium praestantiUS. Sunt in eo genere, qui cervarii Vocantur, qualem
e Gallia in Pompeji Magni arena spectatum diximus. Huic quamvis in fame mandenti, si respexerit, oblivionem cibi subrepere aiunt, digressumque quae rere aliud. XXXV. Quod ad serpentes attinet, Vulgatum es colorem ejus plerasque terrae habere, in qua occultentur. Innumera esse genera. Cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina: quorum motu, reliquo corpore Occultato, sollicitent ad se aves. Geminum caput amphisbaenae, hoc est, & a cauda, tanqRam parum esset uno ore stadi venenum. Aliis squamas esse, aliis picturas: omnibus exitiale virus. Iacultam eX arborum ramis Vibrari: nec pedibus tantum paVendas serpentes, sed & missili volare tormento. Colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio, praeterquam si confestim partes contactae amputentUr.
Unus huic tam pestifero animali sensus, vel potius
97쪽
affectus est. Conjugia serme Vagantur : nec nisi cum pari vita est: itaque alterutra interemta, incredibilis alteri ultionis cura. Persequitur interemtorem, unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes dissicultates , permeat spatia, nec nisi amnibUS Arcetur, aut praeceleri fuga. Non est fateri, rerum natura, largius mala, an remedia genuerit. Jam primum hebetes oculos huic malo dedit: eosque non in fronte exadverso cernere, sed in temporibus: itaque excitatur pede saepius quam Visu. Deinde internecinum
XXXVI. Notum est animal hac gloria maXime, in eadem natum AEgypto. Mergit se limo saepius, siccatque sole. Mox ubi pluribus eodem modo se coriis loricavit, in dimicationem pergit. In ea caudam attollens, ictus irritos aversus excipit, donec obliqua capite speculatus invadat in fauces. Nec hoc contentus, aliud haud mitius debellat animal. XXXVII. Crocodilum habet Nilus, quadrupes
malum, & terra pariter ac sumine infestum. Unum hoc animal terrestre linguae usu caret. Unum superiore mobili maxilla imprimit morsum, alias terribilem, pectinatim stipante se dentium serie. Magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. Parit ova quanta anseres: eaque extra eum locum semper incubat, praediVinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno accessiirus es: Nilus. Nec aliud animal ex minori origine in majorem crescit magnitudinem. Et unguibus hic armatus est, contra Omnes ictus cute invicta. Dies in terra agit, noctes in
98쪽
923qUa, teporis titrumque ratione. Hunc saturum cubo piscium , dc semper esculento ore , in litore somno datim, parVa AVis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum ejuS assultim repurganS, mox dentes, & intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes: in qua Volup tate somno pressum conspicatus ichneumon , per easdem fauces, ut telum aliquod, immissus, erodit
XXXVIII. Similis crocodilo, sed minor etiam
ichneumone, es: in Nilo natus scincoS, contra Venena praecipuus antidotis : item ad inflammandam Virorum Venerem. Verum in crocodilo major erat pestis, quam ut uno esset ejus hoste natura contenta. Itaque & delphini immeantes Nilo, quorum dorso tanquam ad hunc usum cultellata inest spina, abigentes eos praeda, ac vehit in suo tantum amne regnantes, alioqui impares viribus ipsi, astu interimunt: callent enim in hoc cuncta animalia , sciuntque non sua modo commoda, verum & hOstium adversa : norunt sua tela, norunt occ3ssioneS, partesque dissidentium imbelles. In ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se, ut territi, mergunt delphini, subeuntesque alvum illa secant spina. Quin & gens hominum est huic helluae ad versa in ipso Nilo Tentyritae, ab insula , in qua
habitat, appellata. Mensiira eorum parva, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. Terribilis haec contra fugientes bellua est, fugax contra
insequentes: sed adversum ire soli hi audent. Quin
99쪽
NATUR. HI STO R. LIB. VIII. 93
etram sumini innatant: dorsoque equitantium modo impositi, hiantibus resupino capite ad morsum, addita in os clava, deXtra ac laeVa tenenteS eXtrema ejus utrinque, ut freniS in terram agunt captivos : ac Voce etiam sola territOS, cogunt e Vomere recentia corpora ad sepulturam. Itaque uni ei insulae crocodili non adnatant: olfactuque ejus generis hominum, ut Psyllorum serpentes, sugantur. Hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi Visus : quatuorque menses hiemis inedia semper transmittere in specu. Quidam hoc unum
quamdiu Vivat, crescere arbitrantur: Vivit autem lango tempore. φXXXIX. Major altitudine in eodem Nilo hellua hippopotamus editur : ungulis binis, quales bubus, dorsis equi, & juba, & hinnitu , rostro resimo ,
cauda & dentibus aprorum aduncis , sed minus nOxiis et tergoris ad strita galeasque impenetrabilis, praeterquam si humore madeat. De scitur segetes, destinatione ante ut ferunt determinatas in diem,& ex agro ferentibus vestigiis, ne quae revertenti insidiae comparentur. XL. Primus eum, & quinque crocodilos Romae AEdilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo Ostendit. Hippopotamus in quadam medendi parte etiam magister exstitii. Assidua namque satietate obesus exit in litus, recentes arundinum caesuras speculatum : atque ubi acutissimum videt stirpem , an PrimenS corpus, Venam quandam in crure Vulnerat , atque ita profluvio sanguinis morbidum alias corPus exonerat, & plag limo rursus Obducit.
100쪽
XLI. Simile quiddam & volucris in eadem AEgypto monstravit, quae Vocatur ibis: rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. Nec haec sola a multis animalibus reperta sunt, usui futura & homini. Dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstravere, percussi eo telo, pastuque ejus herbae ejecto. Iidem percussi a phalangio, quod est aranei genus, aut aliquo simili, cancros edendo sibi medentur. Est& ad serpentum ictus praecipua, qua se lacerti, quoties cum his conseruere pugnam, vulnerati reso vent. Chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere, VexatiS pullorum oculis illa medentes. Testudo cunilae, quam bubulam Vocant, pastu,
Vires contra serpentes re Vel : mustela rutae, in murium venatu cum iis dimicatione conserta: ciconia origano, edera apri in morbis sibi medentur,& cancros Vescendo, maxime mari ejectos. Anguis hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi succo impedimentum illud eXuit, nitidusque Vernat. Exuit autem a capite primum, nec celerius quam uno die ac nocte replicans, ut eXtra fiat membranae, quod suerat intus. Idem hiberna latebra visu obscurato , marathro herbae sese affricans , oculos inungit ac rei vel : si Vero squamae obtorpuere,
spinis juniperi se scabit. Draco vernam nauseam silvestris lactucae succo restinguit. Pantheras perfricataearne aconito Venenum id est barbari venantur. occupat illico fauces earum ungor: quare pardali anches id venenum appellavere quidam. At fera contra hoc excrementis hominis sibi medetur: