장음표시 사용
131쪽
NATUR. HISTOR. LIB. VIII. 123 pater ejus Rulli, qui Ciceronis Consulatu legem agia
rariam promulgaVit. Tam propinqua origo nunc quotidianae rei est. Et hoc AnnaleS notarunt, ho rum scilicet ad emendationem morum : quibus non tota quidem coena , i ed in principio , bini ternique pariter manduntur apri. ViVarid horum, ceterorumque silvestrium , primus togati generis invenit Fulvius Lupinus, qui in Tarquiniensi seras pascere instituit. Nec diu imitatores desuere L. Lucullus, &Q. HortensIUS. Sues ferae semel anno gignunt. Maribus in coitu plurima asperitas. Tunc inter se dimicant, indurantes attritu arborum costaS, lutoque se tergorantes.
Feminae in partu asperiores, & fere similiter in omni genere bestiarum. Apris maribus, nonnisi anniculis generatio. In India cubitales dentium flexus gemini ex rostro , totidem a fronte, ceu Vituli cornua, exeunt. Pilus aereo similis agrestibus, ceteris niger. At in Arabia suillum genus non vivit. LXXIX. In nullo genere aeque facilis mixtura cum sero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant, ceu semiferos : ad homines quoque, ut in C. Antonium Ciceronis in Consulatu collegam, appellatione translata. Non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, clijuscunque generis ullum est placidum, ejusdem invenitur & serum; iitpote cum hominum etiam sis vestrium tot genera praedicta sint. Caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. Sunt cBpreae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quanquam onerato capite vastis cornibus gladiorumque Vaginis:
132쪽
I 16 ait haec se librant, ut tormento aliquo rotati in pe- iras , potissimum e monte aliquo in alium transilire quaerenteS; Atque recussu pernicius, quo libuerit,
exsultant. Sunt & oryges, soli quibus tam dicti contrario pilo Vestiri, & ad caput verso. Sunt & damae, & pygargi, & strepsicerotes, multaque alia haud dissimilia. Sed illa Alpes, haec transmarini situs
LXXX. Simiarum quoque genera hominis figurae proXima, caudis inter se distinguuntur. Mira solertia: Visco inungi, laqueisque calceari imitatione Venantium tradunt : Mutianus & latrunculis lu-1isse, fictas cera icones usu distinguente. Luna ca- a tristes esse, quibus in eo genere cauda sit, novam exsultatione adorare: nam desectum siderum& ceterae pavent quadrupedes. Simiarum generi praecipua erga foetum affectio. Gestant catulOS, quae mansuefactae intra domos peperere , omnibuS demonstrant, tractarique gaudent, gratulationem intelligentibus ssimiles. Itaque magna ex parte complectendo necant. Efferatior cynocephalis natura, sicut
satyris. Callitriches toto paene adspectu disserunt: barba est in facie, cauda late fusa primori parte. Hoc animal negatur vivere in alio quam AEthiopiae, quo gignitur, caelo. LXXXI. Et leporum plura sunt genera. In Alpibus candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu
nivem credunt esse: certe liquescente ea rutilescunt
annis omnibus : & est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. Leporum generis sunt Sc quos Hispania cuniculos appellat, foecunditatis innume-
133쪽
NATUR. HISTOR. LIB. VIII. I 17rae , famemque Balearibus insulis, populatis messi
bus asserentes. Foetus Ventri exsectos, vel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent: laurices vocant. Certum est, Balearicos adversus proVentum eorum auYilium militare a Di vo Augusto petiisse. Magna propter Venatum eum viverris gratia est. Injiciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra, unde & nomen animali: atque ita ejectos superne capiunt. Archelaus auctor est,
quot sint corporis cavernae ad eXcrementa lepori, totidem annos esse aetatis. VariuS certe numeruS reperitur. Idem utramque Vim singulis inesse, ac sine mare aeque gignere. Benigna circa hoc natura, innocua δc esculenta animalia foecunda generaVit. Lepus
omnium praedae nascens, solus praeter dasypodem superi oetat, aliud educans, aliud in utero pilis vestitum, aliud implume, aliud inchoatum gerens pariter. Nec non & vestes leporino pilo facere tentatum est , tactu non perinde molli, ut in cute, propter breVitatem pili dilabidas. LXXXII. Hi mansuescunt raro, cum feri dici jure non possint: complura namque sunt nec pla-clcia, nec sera, sed mediae inter utrumque naturae, ut in volucribus hirundines, apes : in mari, delphini. Quo in genere multi & hos incolas domuum posuere mureS, haud spernendum in ostentis etiam publicis animal. Arrosis Lanuvii clypeis argenteis , Marsicum portendere bellum : Carboni Imperatori apud Clusium fasciis, quibus in calceatu Utebatur, exitium. Plura eorum genera in Cyrenaica regione : alii lata fronte, alii acuta, alii herinaceorum
134쪽
genere pungentibus pilis. Theophrastus auctor est, in Gyaro insula cum incolas fugassent, serrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam & ad Chalybas facere in serrariis ossicinis. Aurariis quidem
in metallis ob hoc alvos eorum excidi, semperque furtum id deprehendi : tantam este dulcedinem furandi. Venisse murem CC denariis, Casilinum obsidente Hannibale : eumque qui vendiderat fame interiisse, enatorem vixisse, Annales tradunt. Cum candidi provenere, laetum faciunt ostentum. Nam soricum occentu dirimi auspicia , Annales refertOS habemus. Sorices & ipsos hieme condi, auctor est
Nigidius: sicut glires, quos Censoriae leges, Princepsque M. Scaurus in Consulatu, non alio modo CoeniS ademere, quam conchylia, aut eX alio Orbe convectas aves. Semiferum & ipsum animal, cui
vivaria in doliis, idem qui apris, instituit. Qua in
re notatum, non congregari, nisi populares ejus dem silvae: & si misceantur alienigenae, amne Vel monte discreti, interire dimicando. Genitores suossessos senecta alunt insigni pietate. Senium finitur hiberna quiete. Conditi enim & hi cubant: rhyciis aestate juvenescunt: simili & nitelis quiete. LXXXIII. Mirum, rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ qiuaedam aliquibus locis negasse. In Maesia silva Italiae, non nisi in parte reperiuntur hi glires. In Lycia dorcades non transeunt montes Syris Vicinos : onagri montem, qui Cappadociam a Cilicia dividit. In Hellesponto in alienos sines non commeant cervi: & circa Arginusiam Elaphum montem
135쪽
non eYcei liint, auribuS etiani in monte fissis. In Potaroselene insula Viam mustelae non transeunt : in
Boeotiae Lebadia illatae solum ipsum fugiunt, quae juxta in Orchomeno tota arVa subruunt, talpae, quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeone religio quidem a portentis summovet delicias. In Ithaca lepores illati moriuntur extremis quidem in litoribus : in Ebuso, in litoribus, cuniculi: scatent juxta in Hispania, Balearibus ile. Cyrenis mutae fuere ranae, illatis e continente vocalibus durat genus earum. Mutae sunt etiam nunc in Seripho insula. Eae. dem alio translatae canunt: quod accidere & in lacu Thessaliae Sicendo tradunt. In Italia muribus araneis venenatus est morsus: eosdem ulterior Apennino regio non habet. Iidem ubicunque sint, orbitam si transiere, moriuntur. In Olympo Macedoniae monte non sunt lupi, nec in Creta insula. Ibi quidem non vulpes, UrsiVe, atque omnino nullum maleficum animal, praeter phalangium : aranei id genus, de quo dicemus suo loco. Mirabilius, in eadem insula cerVos, praeterquam in Cydoniatarum regione , non esse: item apros, & attagenas, herinaceos. In
Africa autem nec aprOS, nec cerVOS, nec capreBS, nec urs S.
LXXXIV. Jam quaedam animalia indigenis innoxia , adVenas interimunt : sicut serpentes parvi in Tirynthe : quos terra nasci proditur. Item in Syria angues, circa Euphratis maxime ripaS, dormientes Syros non attingunt: aut etiamsi calcati momordere, non sentiuntur maleficia : aliis cujus
cunque gentis infesti, avide Sc cum cruciatu exa C. PSA Vol. H. I
136쪽
mo C. PLINIIS UNDI NAT. HIST. L. VIII
nimantes : quamobrem & Syri non necant eos. Contra in Latino Cariat monte Aristoteles tradit a scorpioniblis hosbitus non laedi, indigenas interimi. Sed reliquorum quoque animalium, & praeterea terrestrium, dicemuS genera.
137쪽
139쪽
terrestria appellaVimus, hominum quadam consortione degentia , indicata natura est. Ex reliquis minimas esse volucres con-Venit. Quamobrem prius aequorum, amnium, stag-uorumque dicentur. Sunt alitem complura in iis, majora etiam terrestribus. Causa evidens, humoris luxuria. Alia sors alitum, quibus vita pendentibus. In mari autem tam late supino, mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi sei perque pariente natura, pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis, & in semet aliter atque aliter nunc statu, nunc fluctu convolutis seminibus, atque principiis : Vera ut fiat vulgi opinio, quidquid nascatur in parte naturae ulla, & in mari esse: prae terque, multa, quae nusquam alibi. Rerum quidem , non solum animalium simulacra esse, licet intelligere intuentibus uvam, gladium, serras : cucumimvero & colore & odore similem : quo minus miremur equorum capita in tam parVis eminere cochleiS. II. Plurima autem & maxima in Indico mari animalia , e quibus balaenae quaternum jugerum, Pri
140쪽
stes ducentim cubitorum : quippe ubi locustae quaterna cubita impleant: anguillae quoque in Gange amne tricenoS pedes. Sed in mari belluae circa sol-1titia maxime visuntur. Tunc illic ruunt turbine, , tunc imbres, tunc dejectae montium jugis procellae ab imo vertunt maria, pulsatas hie ex profundo belluas cum fluctibus volvunt: & alias tanta thynnorum multitudine, ut Magni Alexandri classis haud
alio modo, quam hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte direxerit: aliter sparsis non erRt eVadere: non Voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur, nec nisi ruina turbantur. Cadara
appellatur Rubri maris peninsula ingens. HujuS Obiectu vastus essicitur sinus, duodecim dierum nocietium remigio enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recepit amatum. Hujus loci quiete prae, cipua ad immobilem magnitudinem helluae adolescunt. Gedros , qui Arbin amnem accolunt, Alexandri Magni classium praesecti prodidere, in domibus fores maxillis belluariim facere, ossibuS tecta contignare, ex quibus multa quadrigenum cubitorum longitudinis reperta. Exeunt & pecori simiales belluae ibi in terram, pastaeque radices fruticum remeant: & quaedam equorum, asinorum, taUrorum capitibus , quae depascuntur sata.
III. Maximum animal in Indico mari pristis &balaena est: in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens, altiorque navium velis diluviem quandam eructans. In Gaditano Oceano arbor in tantum vastis dispansa ramiS, ut ex ea causa fretum nunquaui intrasse credatur. Apparent & r
