장음표시 사용
81쪽
lbim : inflationemque & profluvium alvi, nec alia morborum genera sentiunt. Olei potu tela, quae corpori eorum inhaereant, decidere invenio : a sudore autem facilius adhaerescere. Et terram edisse his tabificum est , nisi saepius mandant. DeVorant autem& lapides. Truncos quidem gratissimo in cibatu habent. Palmas excelsioreS fronte posternunt, ac ita jacentium absumunt fructum. Mandunt ore: spirant bibunt, odoranturque haud improprie appellata manu. Animalium maxime odere murem : & si1 pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre, fastidiunt. Cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hirudine , quam sanguisugam Vulgo coepisse appellari adverto. Haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando assicit dolore. Durissimum dorso tergus, ventri molle, setarum nullum tegumentum : ne in cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum, namque id &tanta vastitas sentit:) sed cancellata cutis, & invitans id genus animalium odore. Ergo cum eXtenti
recepere eXamina, arctatis in rugaS repente cAncellis , comprehensas enecant. Hoc iis pro cauda, juba, villo est. Dentibus ingens pretium, & Deonim simulacris lautissima ex iis materia. ΙnVenit luxuria commendationem & aliam, expetiti in callo manus saporis: haud alia de causa, credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere videtur. Magnitudo dentium Videtur quidem in templis praecipua. Sed tamen iii eXtremis Africae, qua confinis AEthiopiae est, postium vicem in domiciliis praebere: sepelique in iis
82쪽
& pecorum stabulis, pro palis, elephantorum dentibus fieri, Polybius tradidit, austore Gulussa regulo. XI. Elephantos fert Africa ultra Syrticas solitudines , & in Mauritania : serunt f thiopes & Troglodytae , ut dictuin est : sed maximos India, bellantesque cum iis praepetua discordia dracones, tantae magnitudinis & ipsos , ut circumplexu facili ambiant, neXuque nodi praestringant. Commoritur ea dimicatio : victusque corruens, complexum elidit
XII. Mira animalium pro se cuique solertia est, ut his una: Ascendendi in tantam altitudinem difficultas draconi : itaque iter ad pabula speculatus, ab excelsa se arbore injicit. Scit ille imparem sibi
luctatum contra neYuS: itaque arborum aut rupium
attritum quaerit. CaVent hoc dracones, ob idque gressus primum alligant cauda. Resolvunt illi nodos manu. At hi in ipsas nareS caput condunt, PR-riterque spiritum praecludunt, & mollissimas lanci nant partes : iidem obvii deprehensi, in adversos erigunt se, oculosque maXime petunt. Ita sit ut plerumque caeci, ac fame & moeroris tabe confecti reperiantur. Quam quis aliam tantae discordiae causam attulerit, nis1 naturam, spectaculum sibi ac paria componentem λ Est & alia dimicationis hujus fama. Elephantis frigidisiimum esse sanguinem: ob
id aestu torrente praecipue a draconibuS expeti. Quamobrem in amnibus mersos insidiari bibentibus: arctatisque illigata manu in aurem morsum defigere: quoniam is tantum locus defendi non possit manu Dracones esse tantos, ut totum sanguinem capiant
83쪽
ltaque elephantos ab iis ebibi, siccatosque concidere : & dracones inebriatos opprimi, commorique. XIlI. Generat eos Sc AEthiopia Indicis pares, vicenum cubitorum. Id modo mirum , Unde cristatos Juba crediderit. Asachaei Vocantur Athiopes, apud quos maXime nascuntur. Narratur in maritimis eorum quaternos quinosque, inter se cratium modo implexos, erectis capitibus votificantes ad meliora palmia Arabiae vehi fluctibus. XIV. Megasthenes scribit, in India serpentes in
tantam magnitudinem adolescere, ut solidos hauriant cerVOS taurosque. Metrodorus, circa Rhyndacum amnem in Ponto, ut superVolantes quAmvis alte perniciterque alites haustu raptas absorbeant. Nota est, in Punicis bellis ad flumen Bagradam a Regulo Imperatore ballistis tormentisque, ut oppidum aliquod, expugnata serpens CXX pedum longitudinis. Pellis ejus maxillae ue usque ad bellum Numantinum duravere Romae in templo. Faciunt his fidem in Italia appellatae boae : in tantZm amplitudinem exeuntes , ut Divo Claudio principe , occisis in Vaticano iblidus in alvo spectatus sit infans. Aluntur primo bubuli lactis succo, unde nomen traXere. Ceterorum animalium, quae modo convecta undaque, Italiam contigere saepius, formas nihil attinet scrupulose referre.
XV. Paucissima Scythia gignit, inopia fruticum :pauca contermina illi Germania: insignia tamen boum ferorum genera, jubatos hisbntes, excellentique vi & velocitate uros, quibus imperitum V l-sus bubalorum nomen imponit, cum id gignat
84쪽
frica, vituli potius cervique quadam similitudine.
XVI. Septemtrio fert & equorum greges ferorum , sicut asinorum Asia, & Africa : praeterea alcem, ni proceritas aurium & cervicis distinguat, jumento similem. Item natam in Scandinavia insula , nec unquam Visam in hoc orbe: multis tamen
narratam, aclitin, haud dissimilem illi, sed nullo
suifraginum sexu: ideoque non cubantem, sed acclinem arbori in somno, eaque incisa ad insidias, capi, alias Velocitatis memoratae. Labrum ei superius praegrande : ob id retrograditur in pascendo, ne in priora tendens involvatur. 'Tradunt in Paeonia feram , qtiae bonasus Vocetur, equina juba, cetera rauro similem, cornibus ita in se flexis, ut non sint utilia pugnae : quapropter fuga sibi auxiliari, reddentem in ea fimum, interdum & trium jugerum longitudine: cujus contactus sequentes Ut ignis aliquiς amburat. . XVII. Mirum pardos, pantheras, leones, & similia, condito in corporiS VaginAs Unguium mucrone , ne refringatur hebeteturve, ingredi : aversisque falculis currere, nec nisi appetendo protend re. Leoni praecipua generositas, tunc cum colla armosseque vestiunt jubae. Id enim aetate contingit leone conceptis. Quos Vero pardi GeneraVere, semper
insigni hoc carent: simili modo feminae. Magna iis libido coitus, de ob hoc maribus ira. Africa haec
maxime spectat, inopia aquarum ad paucOS amnes congregantibus se feris. Ideo multiformes ibi animalium partus : Varie feminis cujusque generis mares aut vi aut Voluptate mlicente. Unde etiam vul-
85쪽
gare Graeciae dictum : Semper aliquid novi Africam asserre. Odore parili coitum sentit in adultera leo ,
totaque vi consurgit in poenam. Idcirco ea culpa flumine abluitur, aut longius comitatur. Semel autem edi partum, lacerato unguium acie utero in enixu , vulgum credidisse video. Aristoteles diversa tradit, vir quem in iis magna secuturuῖ ex parte, praeflandum reor. Alexandro Magno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi, delegataque hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro, aliquot millia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu parere jussa, Omnium quOS VenatUS, aucupia, piscatusque alebant: quibusque ViVaria, armenta, alVearia, piscinae, AViaria in cura erant: ne quid usquam gentium ignoraretur ab eo : qUOS percontando , quinquaginta ferme Volumite illa praeclara de animalibus condidit : quae a me collecta in arctum, cum iis quae ignoraVerat, quaeso ut lC-
gentes boni constuant, in iliai VersiS rerum naturae operibus, medioque clarissimi regum omnium des1-derio, cura nostra breviter peregrinantes. Is ergo tradit leaenam primo foetu parere quinque catulOS, ac per annos singulos uno minus : ab uno sterilescere. InformeS minimasque carnes maguitudine mustelarum esse initio, semestres vix ingredi posse,
nec nisi bimestres moveri. In Europa autem inter Acheloum tantum Nestumque amnes leones esse:
sed longe viribus praestantiores iis, quos Africa aut Syria gignant. XVm. Leonum duo genera : compactile & breve, crispioribus jubis. Hos pavidiores esse, quam
86쪽
longos sinplici lite villo: eos 'contemtores Vulneriini. Urinam mareS crure sublato reddere, Ut caneS , graVem Odore, nec minus halitum: raros in
potu : vesci alternis diebus: a saturitate interim tri duo cibis carere. Quae possint, in mandendo solida devorare: nec capiente aViditatem alvo , conjectis in fauces unguibus extrahere : ut, si fugiendum in satietate, abeant. Vitam iis longam docet argumento , quod plerique dentibus desecti reperiantur. Polybius AEn iliani comes, in senecta hominem appeti ab iis refert, quoniam ad persequendas feras Vires non superant. Tunc obsidere Africae urbes: eaque de causa crucifixos Vidisse se cum Scipione, quia ceteri metu poenae similis absterrerentur ea
XIX. Leoni tantum ex feris clementia in supplices : p stratis parcit: & ubi saevit, in viros potius, quam in feminas fremit: in infantes non nisi magna fame. Credit Libya intellectum pervenire ad
eos precum. CaptiVam certe Gaetuliae reducem audivi, inultorum in silvis impetum a se mitigatum alloquio, ausam dicere se feminam, profugam , infirmam, supplicem animalis omnium generossissimi, ceterisque imperitantis, indignam ejus gloria praedam. Varia circa hoc opinio, ex ingenio cujusque, vel casu, mulceri alloquiis feras : quippe obvium,
serpentes extrahi cantu, cogique in poenam, Verum salsumne sit, Vita non decreverit. Leonum animi index cauda, sicut & equorum aures. Namque & has notas generosissimo cuique natura tribuit. Immota ergo placidus, clemens, blan-
87쪽
diensique similis, quod rarum est: crebrior en ut iracundia. Eius in principio, terra Verberatur: in- Cremento terga , ceu quodam incitamento , flagellantur. Vis summa in pectore. Ex omni Vulnere, sive ungue impresso, sive dente, ater profluit sanguis. Iidem satiati, innoxii simi. Generositas in periculis maxime deprehenditur: non in illo tantummodo, quod spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac Velut cogi testatur : cooriturque non tanquam periculo coactus, sed tanquam amentia: iratus. Illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum & Venantium urgente Vi, contemtim restitans' te cedit in campis , & ubi spectari potest:
idem ubi virgulta silvasque penetraVit, acerrimo cursu fertur, velut abscondente turpitudinem loco. Dum seqhiitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. Vulneratus ObserVatione mira percus rem Movit, Sc in quantalibet multitudine appetit. Eum vero qui telum quidem miserit, sed tamen non VulneraVerit, correptum rotatumque sternit, nec Vutinerat. Cum pro catulis foeta dimicat, Oculorum aciem traditur defigere in terram , ne Venabula eX- pavescat. Cetero dolis carent & suspicione: nec limis intuentur oculis, aspicique simili modo nolunt. Creditum est, a moriente humum morderi, lacrimamque leto dari. Atque hoc tale, tam saevum animal, rotarum orbes circumacti, currusque ina nes, & gallinaceorum cristae , cantusque etiam mZgiS terrem, sed maxime ignes. AEgritudinem fastidii tantum sentit: in qua medetur ei contumelia, in ra- C. Plin. GL IL ' F
88쪽
tus deinde sanguis in remedio est. XX. Leonum simili plurium pugnam Romae princeps dedit Q. Scaevola P. filius in curuli AEdilitate. Centum autem jubatorum primus omnium L. Sulla,
qui postea Dictator fuit, in Praetura. Post eum Pompejus Magnus in Circo DC , in iis jubatorum
CCCXV. Caesar Dictator CCCC. XXL Capere eos, ardui erat quondam operiS, foveisque maxime. Principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis ferae nomine, pastoris Gaetuli sago contra ingruentis impetum Objecto : quod spectaculum in arenam protinus translatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate, quamvis leVi injectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans: Videlicet omnis Vis constat in oculis. Quo minus mirΗm sit, a Lysimacho Alexandri jussu ssimul incluso strangulatum leonem. Jugo subdidit eos, primusque Romae ad currum junxit M. Antonius, & quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsali his campis: non sine quodam ostento temporum , generosos spiritus jugum subire illo prodigio significante : nam quod ita Vectus est cum mima Cytheride, supra monstra etiam illarum calamitaltim fuit. Primus autem hominum leonem manu tractare ausus, & ostendere mansuefactum, Hanno e clarissimis Poenorum traditur :damnatusque illo argumento; quoniam nihil non Persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur: &male credi libertas ei, cui tu tueatum cessisset etiam
89쪽
Suntivero & sortuita eorum quoque clanaentiae exempla. Mentor Syracusanus in Syria leone obvio simpliciter volutante, attonituS paVore, cum refugienti undique sera opponeret sese, & vestigia lamberet adulanti ssimilis, animad Vertit in pede ejus tumorem Vulnusque, Sc extracto surculo liberavit cruciatu. Pimira casum hunc testatur Syracusis. Simili modo Elpis Samius natione, in Ahicam delatus nave, juxta litus conspecto leone hiatu min ci , arborem fuga petit, Libero Patre inVocato: quoniam tum pGcipuus votorum locuS es, cum spei nullus est. Νeque profugienti, cum potuisset, fera institerat: & procumbens ad arborem, hiatu, quo terruerat, miserationem quaerebat. Os morsu avidiore inhaeserat dentibus, cruciabatque inedia, tum poena in ipsis ejus telis, suspectantem, ac Velut mutis precibus orantem: dum fortuitu fidens non est contra feram, multo diutius miraculo , quam metu, cessatum est. Degressius tandem evellit praebenti, &quam maXime opus esset, accommodanti. Tradun que, quamdiu navis ea in litore steterit, retulisse gratiam Venatus aggerendo, Qua de causa Libero Patri templum in Samo Elpis sacravit, quod ab eo iacto Graeci κεχειοτος Διονυσου appellAVere. Miremur postea vestigia hominum intelligi a feris, cum etiam auxilia ab. uno animalium sperent λ Cur enim non ad alia iere Θ aut unde medicas manus hominis sciunt λnis1 sorte vis malorum, etiam seras omnia experisi cogit. AEque memorandum & de panthera tradit Deme
90쪽
siderio, repente apparuisse patri cujusdam Philini,
Lissectatoris sapientiae : illum pavore coepi sie regredi, seram Vero circumvolutari non dubie blandientem, seseque considiantem moerore, qui etiam in panthera intelligi posset. Foeta erat, catulis procul in f Veam delapsis. Primum ergo, miserationis fuit non eXPAVescere: proXimtun , ei curam intendere: iecutusqhle, qua trahebat vestem unguium levi injectu, ut causam doloris intellexit, simulque salutis itide mercedem, eXemit catulos : eaque cum iis prosequente, iis ite extra solitudines deductus, laeta atque gestiente: ut facile appareret gratiam referre,
dc nihil in vicem imputare : quod etiam in homine rarum est.
XXII. Haec fidem & Democrito asserunt, qui Thoantem in Arcadia servatum a dracone nBrr3LNutrierat eum puer dilectum admodum : parensque serpentis naturam, & magnitudinem metuens, insolitudines tulerat; in quibus circumvento lair num insidiis , agnitoque Voce , subvenit. Nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis , cum essent eXPositi , produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta serri aequius,
quam ferarum naturae arbitror.
XXIII. Panthera & tigris macularum Varietate prope solae bestiariun spectantur: ceteris unuS Rc suus cujusque generis color est. Leonum tantum in Syria niger. Pantheris in candido breves macularum Oculi. Ferunt odore earum mire sollicitari quadri pedes cunctas, sed capitis torvitate terreri. Qu8mobrem occultato eo, reliqua dulcedine invitata& cor.