장음표시 사용
161쪽
lucri hirundini: item milvus. Subit in summa maiaria piscis ex argumento appellatus lucerna , linguaque ignea per os eXserta, tranquillis noctibiis relucet. Attollit e mari s es quipedanea fere cornua,
quae ab his nCmen traxit. Rursus draco marinus captus , atque immissus in arenam , cavernam sibi rostro mira celeritare eXCRI At.
XLIV. Piscitim quidam sanguine carent, de quibus dicemus. Sunt autem tria genera : In primis quae mollia appellantur : deinde contecta crustis tenuibus : postremo testiS conclusa duris. Mollia sunt, loligo, sepia, polypus , dc cetera ejus generis. His caput inter pedes Sc Ventrem : pediculi octoni omnibus. Sepide & lolisini pedes duo : ex his longis nu& asperi, quibus ad Ora admovent cibos , & insuctibus se, velut ancoris, stabiliunt: cetera, cirri,
XLV. Loligo etiam volitat, eaetra aquam se ess rens , quod & pectunculi faciunt sagittae modo. Sepiarum generis mares Varii & nigriores, constantiaeque majoris. Percussae tridente feminae auxiliantur : at semina icto mare fugit. Ambo autem, ubi sensere se apprehendi, effuso atramento , quod pro sanguine his est, infuscata acyla absconduntur. XLVI. Polyporum multa genera : terreni majores , quam pelagii: Omnes brachiis, ut pedibus ac mdnibUS, Utuntur : cauda Vero, quae est bisulca &acuta, in coitu. Est polypis fistula in dorso, qua
transmittunt mare: eamqUe modo in deYtram par-rem , modo in sinistram transferunt. Natant obliqui in caput, quod praedurum est sumatione viVentibus.
162쪽
Cetero per brachia velut acetabulis dispersis, haustii quodam adhaerescunt: tenent supini, ut avelli non queant. Vada non apprehendunt: & grandibus
minor tenacitas. Soli mollium in siccum exeunt, dumtaXat asperum : laevitatem Odere. Vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas compleXucrinium frangunt: itaque praejacentibus testis cubile eorum deprehenditur. Et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatat, in re quodammodo familiari callet. Omnia in domum comportat: dein putamina erosa carne egerit,
adnatantesque pisciculos ad ea Venatur. Colorem mutat ad similitudinem loci, & maxime in metu. Ipsum brachia sua rodere, falsa opinio est. Id enima congris evenit ei : sed renasci, sicut colotis &lacertis, caudas , haud falsum. XLVII. Inter praecipua autem miracula est, qui Vocatur nautilos, ab aliis pompilos. Supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim subrigens, ut emissa omni per fistulam aqua , velut exoneratuS sentina, facile naviget. Postea prima duo brachia
retorquens, membranam inter illa mirae tenuitatis extendit. Qua velificante in aura, ceteris subremigans brachiis, media cauda, ut gubernaculo , se regit. Ita vadit alto, liburnicarum ludens imagine; &, si quid pavoris interveniat, hausta se mergenS a lud. XLVIII. Polyporum generis est oraena , dicta a
gravi capitis odore, ob hoc maXime muraenis eam consectantibus. Polypi binis mensibus conduntur. Ultra bimatum non Vivunt. Pereunt autem tabe
semper, feminae celerius, Zc sere a partu. Non sunt
163쪽
praetereunda & L. Lucullo Proconsule Baeticae comperta de polypis, quae Trebius Νiger e comitibus ejus prodidit: Avidissimos esse concharum: illas adta istum comprimi, praecidentes brachia eorum, ultroque escam ex praed3nte c3pere. Carent conchae
visu, omnique sensu alio, quam cibi & periculi. Insidiantur ergo polypi apertis: impositoque lapillo eXtra corpus, ne palpitatu ejiciatur : ita securi grassantur , extrahuntque carnes : illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. Tanta solertia animalium hebetis 1 mis quoque est. Praeterea negat ullum esse atrocius animal ad conficiendum hominem in aqua. Luctatur enim complexu, & sorbet acetabulis, ac numeroso suctu, dum trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. Sed si invertatur, elanguescit ViS : exporrigunt enim se resupinati. Cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri. Carteiae in cetariis assuetus eYire e mari in lacus eorum apertos, atque ibi salsamento populari, mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum : qua de causa & nassis illinuntur :) convertit in se custodum indignationem assiduitate furti. Immodicae his sepes erant objectae :sed has trans endebat per arborem: nec deprehendi potuit, nisi canum sagacitate. Hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expaverenOVitatem. Primum omnium magnitudo inaudita
erat: deinde color muria obliti, odore diri. Quis ibi polypum exspectasset, aut ita cognosceret λ cum monstro dimicare sibi videbantur. Namque & ama. tu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus
164쪽
flagellatos nunc robiistioribiis brachiis clavarum modo incussOS, aegreque multis. tridentibus confici potuit. Ostendere Lucullo caput ejus, dolii magnitudine , amphorarum quindecim capax, atque ut ipsius Trebit verbis litar barbas, quas vix utroque brachio complecti esset, clavarum modo torosas :longas pedum triceniim : acetabulis , 1ive caliculis urnalibus, pelvium modo : dentes magnitudini respondentes. Reliquiae asser alae miraculo , pependere pondo DCC. Sepiam quoque & loligines ejiisdem magnitudinis expulsas in litus illud, idem auctor est. In nostro mari loligineS quinum cubitorum capiuntur , sepiae binum. Νeque his bimatu longior
XLIX. Navigeram similitudinem Sc aliam in Propontide visam sibi prodidit Mutianus: concham este acatii modo carinatam, infleXa Puppe, prora rostrata: in hac condi nauplium, animal sepiae simile, ludendi societate sola. Duobus hoc fieri generibus :tranquillo enim Vectorem demi11is palmulis serire ut remis. Si Vero satus invitet . easdem in iisti gu- hernaculi porrigi, pandique buccarum sinus aurae. Hujus voluptatem esse, ut ferat: illius, ut regat :simulque eam descendere in duo sensu carentia : n ssi forte tristi id enim constat) omine navigantium,
humana calamitas in causa est. L. Locustae crusta fragili muniuntur, in eo genere, quod caret sanguine. Latent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore OccultIntur , S ambo veris principio senectutem anguium more
mutant rei OVatione tergorum. Cetera in undis na-
165쪽
tant: lociis ad reptantium modo suitant: si nullus ingruat metuS, recto meatur cornibus, quae fiunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis : iisse dem erectis in paVore Oblique in latera. procedunt. Cornibus inter se dimicant. Unum hoc animalium, nisi vivtun serventi aqua incoquatur, fluida carne non habet callum. Vivunt petrosis locis: cancri, mollibus. Hieme aprica litora sectantur: aestate in opaca gurgitum recedunt. Omnia ejus generis hieme laeduntur , autumii O & Vere pinguescunt, & plenilunio magis, quia nocte sidus tepido fulgore mi
guri, heracleotici, leones, & alid ignobiliora. Ca-
rabi cauda a ceteris cancris distant. In Phoeniceiππεῖς VOc3ntur, t3ntae Velocitatis, ut consequi non
sit. Cancris vita longa, pedes octoni, omneS in Obliquum flexi. Feminae primus pes duplex, mari simplex. Praeterea bina brachia denticulatis forficibus. Superior pars in primoribus his movetur : inseriore
immobili. Dextrum brachium omnibus majus. Universi aliquando congregantur: os Ponti eVincere non Valent: quamobrem regressi circumeunt, apparetque tritum iter. Pinnotheres autem Vocatur minimius ex omni genere , ideo opportunus injuriae. Huic solertia esst inanium ostrearum testis se condere: & cum accrevexit, migrare in capacioreS. Cancri in pavore etiam retrorsum pari velocitate redeunt. Dimicant inter se, ut arietes, adVersS cornibus incursantes. Contra serpenuum ictuS meden-
166쪽
tur. Sole Cancri signum transeunte, & ipsorum, cum eXanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco .
Ex eodem genere sunt echini, quibus spinae propedibus. Ingredi est: his, in orbem volvi : itaque
detritis saepe aculeis inVeniuntur. Ex his echinometrae appellantur, quorum longissimae spinae, calyces minimi. Nec omnibus idem vitreus color. Circa Toronem candidi nasciuatur , spina parva. OVA Omnium amara, quina numero. Ora in medio corpore in terram versa. I radunt saevitiam maris praesagire eos, correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes, nolunt volutatione spinas atterere. Quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant. In eodem genere cochleae, aquatiles, terrestresque, exserentes se domicilio, binaque ceu cornua pirotendentes contrahentesque : oculis carent: it que corniculis praetentant iter. Pectines in mari eY eodem genere habentur, reconditi & ipsi in naagnis Digoribus, ac magnis aesti bus Ginguesque Velut igne lucentes in tenebris, etiam
LII. Firmioris jam testae murices , dc concharum genera: in quibus magna ludentis naturae Varietas: tot colorum differentiae, tot figurae , planiS, concZVis , longis, lunatis, in orbem circiunactis , dimidio orbe caesis, in dorsum elotiS, laevibus , rugatis, denticulatis, striatis : Vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato. Jam distinctione Virgulata crinita, crispar
167쪽
cuniculatim, pectinatim divisa: imbricatim undata , cancellatim reticulata : in obliquum, in rectum expansa : densata, porrecta , sinuata : brevi nodo ligatis, toto latere connexis, ad plausum apertis, adhuccinum recurviS. ΝaVigaut ex hiS Veneriae, praebentesque concavam sui partem, & aurae opponentes , per summa aequorum Velificant. Saliunt pectines, & extra volitant, seque & ipsi carinant. LIII. Sed quid haec tam parVa commemoro, cum
populatio morum atque tu Xuria non aliunde major, quam e concharUm genere proVeniat λ Jam quidem
ex tota rerum natura damnosissimum Ventri mare est,
tot modis, tot mensis, tot piscium saporibus, quibus pretia capientium periculo fiunt sed quota haec portio est reputantibus purpuras, conchylia, margaritas 3 Parum scilicet fuerat in gulas condi maria, nisi manibus, auribus, capite, totoque corpore a seminis juxta virisque gestarentur. Quid mari cum vestibus 8 Quid undis fluctibusque cum vellere Θ Non
recte recipit haec nos rerum natura, nisi nudgs. Esto, sit tanta Ventri cum eo societas, quid tergori λ Parum est, nisi qui Vescimur periculis, etiam vestiamur. Adeo per totum corpus, anima hominis quaesita maxime placent. LIV. Principium ergo culmenque omnium rerum pretii, margaritae tenent. IndicuS maYime has mittit oceanus, inter illas belluaS tales tantasque, quas diximus , per tot maria Venientes, tam longo terrarum tractu, e tantis Solis ardoribus: atque Indis quoque in insulas petuntur, & admodum paucaS. Ferin
168쪽
162 cultu' mundi: item Perimula promontorium Indiae. Praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri. Origo atque genitura conchae, est haud multum ostrearum conchis differens. Has ubi genitalis anni stimulaverit libra, pandentes sese quadam oscitatione, impleri roscido conceptu tradunt, graVidaS postea niti, partumque concharum esse margaritas , pro qualitate roris accepti: si purus iisluYerit, candorem con1pici: si vero turbidus, & foetum sordesscere: eundem pallere, caelo minante conceptum: eX
eo quippe constare, caelique eis majorem societatem esse, quam maris: inde nubilum trahi colorem , aut pro claritate matutina serenum. Si tempestive satientur, grandescere & partus. Si fulguret, comprimi conchas, ac pro jejunii modo minui. Si vero etiam
tonuerit, paVidas ac repente compressAS, quae VO-
cant physemata essicere, speciem modo inani inflatam sine corpore: hoS esse concharum abortus. Sani quidem partus multiplici constant cute, non improprie callum ut existimari corporis possit: itaque depurgantur a peritis. Miror ipso tantum era caelo gaudere, Sole rubescere, candoremque perdere, Ut corpus humanum. Quare praecipuum custodiunt pelagiae, altius mersae, quam ut penetrent radii. Flavescunt tamen & illae senecta, rugisque torpescunt: nec nisi in juventa constat ille, qui quaeritur, Vigor. Crassescunt etiam in senecta, conchisque adligerusiacunt: nec his avelli queunt, nisi lima. Quibus una nantum est facies, ab ea rotunditas, aversis planities, ob id tympania nominantur. Cohaerentes vi-
169쪽
NATUR. HISTOR. LIB. IX. 163dimiis in conchis, hac dote unguenta circumserentibus. Cetero in aqua mollis unio, eXemtus protinus durescit. LV. Concha ipsa cum manum videt, comprimit
sese, operitque opes suas , gnara propter illas sepeli: manumque si praeveniat, acie sua abscindit, nulla justiore poena : & aliis munita suppliciis: quippe inter scopulos major pars invenitur : sed in alto quoque comitantur marinis canibus': nec tamen
aureS seminarum arcentur. Quidam tradunt, sicut apibus4 ita concharum examinibus singulas magnitudine & vetustate praecipuas, esse veluti duces, mirae ad cavendum solertiae: has urinantium cura peti: illis captis, facile ceteras palantes retibus in cludi. Multo deinde obrutis sale in vasis fictilibus, erosa carne omni, nucleos quosdam corporum, hoc est, uniones decidere in ima. LVL Usu alteri non dubium est, coloremque indiligentia mutare. DOs omniS in candore, m Agnitudine , orbe, laeVOre, pondere , haud promtis rebus ;in tantum ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scificet imposuere deliciae. Nam id apud Graecos non est, ne apud Barbaros quidem inVentores ejus aliud, quam margaritae. Et in candore ipso magna differentia: clarior in Rubro mari repertis : Indicos specularium lapidum squama assimulat, alias magnitudine praecellentes. Summa laus coloris est eXaluminatos Vocari. Et procerioribus sua gratia est: elenchos appellant fastigata longitudine, alabastrorum figura in pleniorem o bem desinentes. Hos digitis suspendere, & binos
170쪽
ternos auribus, seminarum gloria est. Subeunt lu-Xuriae ejus nomina, & taedia, exquisita perdito nepotatu: siquidem cum id fecere, crotalia appellant,
ceu sono quoque gaudeant, & collisu ipso margaritarum. Assectantque jam & pauperes, lictorem se- minae in publico unionem esse dictitantes. Quin &pedibuS, nec crepidarum tantum obstragulis, sed totis socculis addunt. Neque enim gestare jam margaritas, nisi calcent, ac per uniones etiam ambulent, satis est. In nostro mari reperiri solebant, crebrius circa Bosphorum Thracium, ruit ac parvi in conchis, quas myas appellant. At in Acarnania quae Vocatur pinna gignit. Quo apparet non uno conchae genere nasci. Namque & Iuba tradit, Arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo , ipsum unionem in carne, grandini similem.
Conchae non taleS ad nos afferuntur. Nec in Acarnania autem laudati reperiuntur, enormes & feri,
colorisque marmorei. Meliores circa Actium, sed hi parvi: & in Mauritaniae maritimis. AleXander Polyhistor & Sudines senescere eOS putant, cO
LVII. Eorum corpus solidum esse manifestum est, quod nullo lapsu franguntur. Non autem semper in media carne reperiuntur, sed aliis atque aliis locis. Vidimusque jam in extremis etiam marginibus Velut concha exeuntes: dc in quibusdam quaternos quinosque. Pondus ad hoc aevi semunciae pauci singulis scrupulis excessere. In Britannia parvOS atque
