Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

NATUR. HISTOR. LIB. IX' l 1 s

monstro solertia est navigium stibeiindi, atque itae tuto proeliandi. Omnis ergo cura ad speculandum hoc malum insiimitur. Certissima est securitas vidisse planos pisces: quia nunquam sunt, ubi maleficae bestiae : qua de causa urinantes sacros appellant eoS. LXXI. Silicea testa inclusis fatendum est: nullum esse sensum, ut ostreis. Multis eadem natura, qua frutici, ut holothuriis, pulmonibus, stellis. Adeoque nihil non gignitur in mari, ut cauponarum etiam aestiva animalia, pernici molesta saltu, & quae capillus maxime celat, exsistant, & circumglobata escae saepe eX trahantur: quae causa somnrim piscium in mari noctibus infestare existimatur. Quibusdam Vero ipsis innascuntur, quo in numero chalcis accipitur. LXXII. Nec venena cessant dira, ut in lepore et qui in Indico mari etiam tactu pestilens, Vomitum dissolutionemque stomachi protinus creat: in nostro offa insormis, colore tantum lepori similis : in

Indis, & magnitudine , & pilo, duriore tantum enec vivus ibi capitur. AEque pestiferuria animal araneus, spinae in dorso aculeo noxius. Sed nullum usquam exsecrabilius, quam radius, super caudam embnens trygonis, quam nostri pastinacam appellant, quincunciali magnitudine. Arbores infixus radic1 necZt: arma, ut telum, perforat: vi ferri, & veneni malo. LXXIII. Morbos universa genera piscium, Ut cetera animalia etiam fera, non accipimuS sentire. Verum aegrotare singulos, manifestum facit aliquorum macies, cum in eodem genere praepingues alii capiantur.

182쪽

P C. PLINII SECUNDI

LXXIV. Quonam modo generent, desiderium S admiratio hominum disserri non I alii tir. Pisces attritu Ventrium coeunt, tanta celeritate ut vi sum fal-iant : delphini, & reliqua cete, simili modo, & paulo

diutius. Femina piscis coitus tempore marem sequietur, ventrem ejus rostro pulsans : sub partum mares feminas similiter, ova vescentes earum. Nec satis est generationi per se coitus, nis1 editis OVis, interversando mares Vitale adsperserint viruS. Non om-aribus id contingit ovis in tanta multitudine: alioqui replerentur maria & stagna, cum singuli uteri innumerabilia concipiant. Pischim ova in mari cressi cunt, quaedam summa celeritate, ut muraenZmm, quaedam paulo tardius Plani piscium quibus cauda non obest, aculeique,& testudines, in coitu supervenirint: polypi crine uno semime naribus annexo: sepiae & loligines linguis, componentes inter se brachia, & in contrarium nantes : Ore es pariunt. Sed polypi in terram verso capite coeunt. Reliqua mollium tergis, ut canes : item locustae, & squillae: cancri, ore. Ranae superVeniunt, prioribus pedibus alas seminae mare apprehendente, posterioribus clunes. Pariunt minimas carneS nigras, quas gyrinos Vocant, oculiStantum & cauda insignes: mox pedes figurantur, cauda sindente se in posteriores. Mirumque, semestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, &rursus Vernis aquis renascuntur quae fuere: naturae perinde Occulta ratione, cum Omnibus anniSid eveniat.

Et mituli & pectines sponte naturae in arenos S

183쪽

NATUR. HISTOR. LIB. IX. 17

proveniunt. Quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, salivario lentore: sicut acescente humore culices: apuae, spuma maris incalescente, cum admissus est imber. Quae Vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo, aut spuma circa navigia diutius stantia, defixosque palos, lignum maXime. Nuper compertum in ostreariis, humorem iis foetificum lactis modo emuere. Anguillae atterunt id scopulis: ea strigmenta ViVescunt: nec alia est eorum procreatio. Piscium diversa genera non coeunt, praeter squalinam & raiam : ex quibus nascitur priori parte ratae similis, & nomen ex utroque compositum apud Graecos trahit. Quaedam tempore anni gignuntur, & in humore, ut in terra. Vere pectines, limaces, hirundines : eadem , tempore eVanescunt. Piscium lupus & trichias bis anno parit, & saxatiles omnes. Multi ter, ut chalcis: cyprinus sexies , scorpiones his, ac sargivere dc autumno. Ex planis squalina bis : sola autumno , occasii Vergiliarum. Plurimi piscium tribus mensibus , Aprili, MajO , Junio. Salpae autumno :sargi, torpedo , squali, circa aequinoctium : molles vere : sepia omnibus mensibus. Ova ejus glutino

atramenti ad speciem lixae cohaerentia, masculus

prosequitur affatu, alias sterilescunt. Polypi hieme

coeunt, pariunt Vere OVa tortili Vibrata pampino, tanta foecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non recipiant caVo capitis, quo praegnantes tulere. Ea eXcludunt quinquagesimo die, e quibus multa Propter numerum intercidunt. Locustae, & reliqua tenuioris crustae, pomini ova super OVa, atque ita

184쪽

x 8 C. PLINII SECUNDI

incubant. Polybus semina modo in OVis sedet, modo cavernam cancellato brachiorum implexu claudit. Sepia in terreno parit inter arundines, aut sicubi enata alga e excludit quinto decimo die. Lo-ligines in alto conserta ova edunt, ut sepiae. Purpurae , murices, ejusdemque generis, Vere pariunt. Ε-chini ova pleniluniis habent hiemer & cochleae hiberno tempore nascuntur.

LXXV. Torpedo octogenos foetus habens invenitur: eaque intra se parit ova praemollia, in alium locum uteri transferens, atque ibi excludens. Simili modo omnia , quae cartilaginea appellavimus. Ita fit, ut sola piscium & animal pariant & ova concipiant. Silurus mas solus omnium edita custodit ova, saepe & quinquagenis diebus, ne abstimantur ab aliis. Ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit. LXXVI. Acus , sive belone , unus piscium dehiscente propter multitudinem utero parit. A partu coalescit vulnus: quod & in coecis serpentibus tr dunt. Mus marinus in terra scrobe effosso parit ova,& rursus obruit terra: tricesimo die resosia aperit, foetumque in aquam ducit. LXXVII. Erythini & chanae vulvas habere traduntur et qui trochos appellatur a Graecis, ipse se inire. Aquatilium omnium foetus inter initia visu

carent.

LXXVIII. Avi piscium memorandum nuper exemplum accepimus. Pausilypum Villa est Campaniae, haud procul Neapoli; in ea in Caesaris piscinis a Pollione Vedio conjectum piscem, sexagesimum

185쪽

NATUR. HISTOR. LIB. IX. 179

post annum exspirasse scribit Annaeus Seneca, duobus aliis aequalibus ejuS eX eodem genere tunc Viventibus. Quae mentio piscinarum admonet, ut paulo plura dicamus hac de re, prilisquam digrediamur ab aquatilibus. LXXIX. Ostrearum vivaria primus omnium Sergius Orata invenit in Bajano, aetate L. Crassi oratoris, ante Marsicum bellum: nec gulae causa, sed avaritiae, magna Vectigalia tali ex ingenio suo percipiens, ut qui primus pensiles invenerit balineas, ita mangonigatas villas stibinde vendendo. Is primus optimum saporem o1treis Lucrinis adjudicavit, quando eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora : sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontes, rhombus Ravennae , muraena in Sicilia, elops Rhodi& alia genera similiter, ne culinarum censura peragatur. Nondum Britannica serviebant litora, cum Orata Lucrina nobilitabat: postea visum tanti in extremam Italiam petere Brundisium Ostreas : ac ne lis esset inter duos sapores, nuper excogitatum, famem longae advectionis a Brundisio compascere in

Lucrino.

LXXX. Eadem aetate prior LiciniuS Muraena, reliquorum piscium Vivaria invenit: cujus deinde exemplum nobilitas secuta est, Philippi, Hortensii:

Lucullus exciso etiam monte juxta Neapolim majore impendio, quam Villam exaedificaVerat, euripum& maria admisit: qua de' causa Magnus Pompejus Xerxen togatum eum appellabat. Quadragies H-S. piscinae a defuncto illo Veniere pisceS. LXXXI. Muraenarum Vivarium privatim exco-

186쪽

C. PLINII SECUNDI

atogitavit C. Hirrius ante alios, qui coenis triumphalibus Caesaris Dictatoris, sex millia numero muraenarum mutuo appendit. Nam permutare quidem Pretio noluit, aliave merce. Hujus villam intra quam modicum quadragies piscinae Vendiderunt. Invasit deinge singulorum piscium amor. Apud Baulos in parte Bajana piscinam habuit Hortensius Orator, in

qua muraenam adeo dilexit, ut exanimatam flesse credatur. In eadern Villa, Antonia Drusi, muraenae,

quam diligebat, inaures addidit: cujus propter famam nonnulli Baulos videre concupiUerunt.

LXXXII. Cochlearum vivaria instituit Fulvius Hirpinus in Tarquiniensi, paulo ante civile bellum, quod cum Pompejo Magno gestum est, distinctis

quidem generibus earum, separatim ut essent albae , quae in Reatino agro nascuntur: separatim Illyricae , quibus magnitudo praecipua : Africanae, quibus foecunditas: Solitanae, quibus nobilitas. Quin& saginam earum commentus est, sapa & farre, aliisque generibus, ut cochleae quoque altiles ganeam implerent: cujus artis gloria in eam magnitudinem perducta sit, ut octoginta quadranteS ca rent singularum calices. Auctor est M. Varro. LXXXIII. Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur : circa Babylonis rigua decedentibus fluviis , in cavernis aquas habentibuS remanere. Quosdam inde exire ad pabula pinnulis

gradientes, crebro caudae motu, contrAque vena

res refugere in suas cavernas , & in iis obversos stare : capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas

partes gobiorum, branchias ut ceteris piscibus. Cir-

187쪽

NATUR. HISTOR. LIB. IX.

18ica Heracleam , Sc Cromnam, & Lycum, & multifariam in Ponto unum genus esie, quod eXtremas fluminum aquas sectetur, cavernasque faciat sibi in terra, atque in his ViVat, etiam reciprocis amnibus siccato litore. Effodi ergo : motu demum corporum vivere eos approbant. Circa Heracleam eandem, eodemque Lyco amne decedente , ovis relictis, in

limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpirent exiguis branchiis , quo fieri non indigos humoris : propter quod & anguillas diutius vivere

eXemtas aquis. OVa autem in sicco maturari, ut testudinum. Eadem in Ponti regione apprehendi glacie piscium maxime gobiones , non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes. Est in his quidem, tametsi mirabilis , tamen aliqua ratio. Idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis, terrenos, altis scrobibus, in his locis ubi nullae restagnent aquae : miratusque & ipse gigni sine coitu, humoris quidem vim aliam inesse, quam puteis, arbitratur, ceu vero in nullis reperiantire pisces. Quid, quid est hoc, certe minus admirabilem talparum facit vitam subterranei animalis, nis1 forte vermium terrenorum & his piscibus natura inest. LXXXIV. Verum omnibus his fidem Nili inundatio affert, omnia excedente miracula : quippe detegente eo musculi reperiuntur inchoato opere genitalis aquae terraeque, jam parte corporis Vi Ventes , novissima essigie etiamnum terrena.

LXXXV. Nec de anthia pisce sileri convenit, quae plerosque adverto credidisse. Chelidonias insulas dixit inis Assiae, scopulosi maris, ante Promon

188쪽

181 C PLINII SECUNDI

torium sitas: ibi frequens hic piscis & celeriter capitur uno genere. Parvo navigio, & concolori veΘste , eademque hora per aliquot dies continuos pisi calor enaVigat certo spatio, escamque projicit. Quis quid ex eo mittitur, suspecta fraus praedae est: ca-Vensque quod timuit, cum id saepe factum est, unus aliquando consuetudine invitastis anthiaS, escam appetit. Notatur hic intentione diligenti, ut auctor spei, conciliatorque capturae. Neque enim est dissicile, cum per aliquot dies solus accedere audeat. Tandem & aliquos invenit, paulatimque comitatior, Postremo greges adducit innumeros , jam vetustissimis quibusque assuetis piscatorem agnoscere, & e manu cibum rapere. Tum ille paulum ultra digitos in esca jaculatus hamum, singulos involat Uerius quam capit, ab umbra navis brevi conatu rapiens , ita ne ceteri sentiant, alio intus excipientecentonibus raptum , ne palpitatio ulla aut sonus ceteros abigat. Conciliatorem nosse ad hoc prodest, ne capiatur, fugituro in reliquum grege. Ferunt discordem socium duci insidiatum pulchre noto, cepisseque malefica voluntate: agnitum in macello a socio, cujus injuria erat: & damni formulam editam, condemnatumque addidit Mutianus aestimatalite. Iidem anthiae, cum unum hamo teneri viderint, spinis, quas in dorso serratas habent, lineam

secare traduntur: eo qui tenetur, extendente, Ut

praecidi possit. At inter sargos, ipse qui tenetur, ad

scopulos lineam terit. LXXXVI. Praeter haec claros sapientia auctores video mirari stellam in mari. Ea figura est: parva

189쪽

NATUR. HISTOR LIB. IX. 183

admodum caro intus, extra duriore callo. Huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. Quibus sit hoc cognitum experimentis, haud facile dixerim e multo memorabilius dixerim id, cujus e periendi quotidie occasio est. LXXXVII. Concharum e genere sunt dactyli ab humanorum unguium similitudine appellati. His natura in tenebris remoto lumine, alio fulgere claro;& quanto magis humorem habeant, lucere in ore mandentium, lucere in manibus, atque etiam in solo ac Veste, decidentibus guttis : ut procul dubio pateat, succi illam naturam esse , quam miraremur

etiam in corporeia

LXXXVIII. Sunt & inimicitiarum atque concor diae miracula. Mugil & lupus mutuo odio flagrant rconger & muraena, caudas inter se praerodentes. Polypum in tantum locusta pavet, ut si juxta vidit, omnino moriatur. Locustam conger rursuS PO-lypum congri lacerant. Nigidius auctor est, prae-ΤOdere caudam mugili lupum, eosdemque statis

mensibus concordes esse. OmneS autem Vivere, quibus caudae sic amputentur. At e contrario amicitiae

exempla sunt, praeter illos, de quorum diximus societate, balaena & musculus e quando praegravi superciliorum pondere obrutis ejus oculis, infestantia magnitudinem vada praenatanS demonstrat, oculorumque vice fungitur. Hinc volucrum nat; α dicentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION