장음표시 사용
171쪽
thoracem, quem Veneri Genitrici in templo ejus dicavit, ex Britannicis margaritis factum voluerit
intelligi. LVIII. Lolliam Paulinam, quae fuit Caii principis
matrona, ne serio quidem, aut solemni caerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium coena, Vidi smaragdis margaratisque Opertam, alterno textu litigentibus, toto capite, crinibus, spira, auribus, collo, monilibus, digitisque : quae summa quadringenties Η-S. colligebat: ipsa confestim parata mancupationem tabulis probare. Nec dona prodigi principis fuerant, sed avitae Opes , proVinciarum scilicet spoliis partae. Hic est rapinarum eXitus : hoc filii quare M. Lollius infamatus regum mil-neribus in toto oriente, interdicta amicitia a CajoCaesare Augusti filio venenum biberet, ut neptis ejus quadringenties Η-S. Operta spectaretur ad ii cernas. Computet nunc aliquis eae' altera parte, quantum Curius aut Fabricius in triumphis tulerint: imaginetur illorum fercula; & ex altera parte Lolliam , unam imperii mulierculam accubantem : non illos curru detractos, quam in hoc vicisse malit λNec haec summa luxuriae exempla sunt. Duo fitere maximi unioneS per Omne aeViam : Utrumque possedit Cleopatra, AEgypti reginarum noVissima , per manus Orientis regum s1bi traditos. Haec, cum exquisitis quotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix , lautitiam ejus omnem apparatumque Obtrectans, quaerente eo quid adstrui magnificentiae posset, respondit, una se coena centies H-S. absumturam. Cu-
172쪽
piebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. Ergo sponsionibus factis, postero die quo judicium agebatur, magnificam aliaS coenam, ne dies periret, sed quotidianam Antonio apposuit, irridenti , computationemque expostulanti. At illa
corollarium id esse, & consumturam eam coenZmtaxationem confirmans, solamque se centies H-S. coenaturam, inferri mensam secundam jussit. Ex praecepto ministri unum tantum VAS ante eZm posuere aceti, cujus asperitas visque in tabem margaritas resolvit. Gerebat auribus cum maxime singu-1are illud, & vere unicum naturae opuS. ItZ Ue exspectante Antonio quidnam esset actura, detractum alterum mersit, ac liquefactum absorbuit. Injecit alteri manum L. Plancus, judex sponsionis ejus, eum quoque paranti simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit, Omine rato. Comitatur fama unionis ejus parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina dissectum, ut esset in utrisque Veneris alia ibus Romae in Pantheo dimidia eorum
LIX. Non serent tamen hanc palmam, spoliabunturque etiam luxuriae gloria. Prior id fecerat Romae in unionibus magnae laxationis Clodius Tragoedi AEsopi filius, relictus ab eo in amplis opibus heres, ne Triumviratu suo nimis superbiat Antonius , paene histrioni comparatus, & quidem nulla sponsione ad hoc producto, quo magis regium fiat: sed ut experiretur in gloria palati, quid saperent margaritae: atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones conVivis quoque absorbendos
173쪽
dedit. Romae in promisciitum ac frequentem histimvenisse, Alexandria in ditionem redacta: primum autem coepisse circa Sullana tempora minutas & viles, Fenestella tradit, manifesto errore, cum Alius Stilo Iugurthino bello unionum nomen impositum maxime grandibus margaritis Prodat.. LX. Et hoc tamen aeternae prope possessionis est: sequitur heredem, in mancipatum Venit, Ut praedium aliqliod: conchylia & purpuras omnis hora atterit, quibus eadem mater luxuria paria paene etiam margaritis pretia fecit. Purpurae vivunt annis plurimum septenis. Latent, sicut murices, circa CaniSortum tricenis diebus ... Congregantur verno tem-POre, miltiloque attritu lentorem cujusdam cerae salivant. Simili modo & murices. Sed purpurae sorem illum tingendis expetitum vestibus, in mediis habent faucibus. Liquoris hic minimi est in candida Vena, unde pretiosus ille bibitur, nigrantis rosae colore sublucens. Reliquum corpus sterile. Vivas capere contendunt, quia cum Vita succum eum eVO-munt. Et majoribus quidem purpuris detracta concha auserunt: minores cum testa Vivas frangunt ita demum rorem eum eXsbuenteS.
Tyri praecipuus hic Asiae : in Meninge, Asticae ,& Gaetulo litore oceani: in Laconica, Europae. Huic fasces securesque Romanae viam faciunt : idemque pro majestate pueritiae est. Distinguit ab Equite Curiam: Diis advocatur placandiS: Omnemque Vestem illuminat: in triumphali, miscetur auro. Quapropter excusata & purpurae sit insania. Sed unde conchyliis pretia: queis virus graVe in laco, co-
174쪽
lor ahisteriis in glauco , & irascenti similis mari λLingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur perforando reliqua conchylia: tanta duritia acinteo est. Aqua dulci necantur, & ssicubi sumen immergitur : alioqui captae, diebus quinquagenis Vivunt saliva sua. Conchae omneS celerrime crescunt, praecipue purpurae: anno magnitudinem implent. LXI. Quod si hactenus transcurrat eXpositio, fraudatam prosecto se luxuria credat, nosque indiligentiae damnet. Quamobrem persequemur etiam Ossicinas : ut tanquam in vita frugum noscitur ratio; sic Omnes, qui istis gaudent, praemia vitae suae calleant. Concharum ad purpuras & conchylia eadem enim est: materia, sed distat temperamento duo sunt genera: Buccinum minor concha, ad similitudinem ejus qua buccini sonus editur: unde &causa nomini, rotunditate oris in margine incisa. Alterum purpura Vocatur, cunieulatim procurrente rostro, & cuniculi latere introrsus tubulato, qua proseratur lingua. Praeterea clavatum est: ad turbinem usque, aculeis in Orbem septenis fere : qui non sunt buccino : sed utrisque orbes totidem, quot habeant annoS. Buccinum nonnisi petris adhaeret, circaque scopulos legitur. Purpurae, nomine alio pelagiae VocBntur. Earum genera plura, pabulo &solo discreta. Lutense putri limo, & algense enutritum alga, vilissimum utrumque: meliuS taeniense, in taeniis maris collectum : hoc quoque tamen etiam rium levius atque dilutius: calculense appellatur aealculo maris, mire aptum conchyliiS: longe Optimum purpuris Dialutense, id est, vario soli genere
175쪽
pastum. Capiuntur autem purpurae parVuliS rarissique textu veluti nassis in alto jactis. Inest iis esca,
clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos Videmus : has semineces, 1 ed redditas mari avido hiatu reviviscentes appetunt purpurae, porrectisque linguis insestant: at illae aculeo exstimulatae claudunt 1ese, comprimuntque mordentia: ita pendenUS AViditate sua purpurae tolluntur. LXII. Capi eas post Canis ortum, aut ante Vernum tempus, utilissimum : quoniam cum cerifica- Vere , fluxos habent succos. Sed id tingentium ossi- cinae ignorant, cum summa Vertatur in eo. EXimitur postea Vena, quam diximus: cui addi salem necessarium, sextarios serme in libras centenaS : macerari triduo justum : quippe tanto major ViS, quanto recentior. Fervere in plumbo, singulasque amphorascentenas, ad quingentenas medicaminis libras aequari, ac modico Vapore torreri, & ideo longinqua: fornacis cuniculo. Ita despumatis subinde carnibus, quas adhaesisse venis necesse es , decimo ferme die liquata cortina, vellus elutriatum mergitur in experimentum : & donec spei fatis fiat, uritur liquor. Rubens color nigrante deterior. Quinis lana potes horis, rursusque mergitur carminata, donec omnem ebibat saniem. Buccinum per se damnatur, quoniam fucum remittit. Pelagio admodum alligatur, nimiaeque ejus nigritiae dat austeritatem illam nitoremque. qui quaeritur, cocci. Ita permiXtis Viribus alterum altero excitatur, aut adstringitur. Summa medicaminum in L libras vellerum, buccini ducenae: Pela
gii, CX. Ita sit amethysti color eximius ille. At
176쪽
Tyrius pelagio primimn satiatur, immatura viridique cortina: mox permutatur in buccino. Laus ei summa , in colore sanguinis concreti, nigricanS adspectu, idemque suspectu refulgens. Unde & Homero purpureus dicitur sanguis. LXM. Purpurae usum Romae semper fuisse video, sed Romulo in trabea. Nam toga praetexta, & latiore clavo Tullum Hostilium e regibus primum usum Etruscis devictis satis constat. Nepos CorneliuS,
qui Divi Augusti principatu obiit, Me, inquit, ju-Vene Violacea purpura Vigebat, cujus libra denariis centum Venibat: nec multo post rubra Tarentina.
Huic successit dibapha Tyria, quae in libras denariis mille non poterat emi. Hac P. Lentulus Spinther aedilis curulis primus in praetexta usus improba batur : qua purpura quis non jam, inquit, triclinaria facit λ Spinther AEdilis fuit Urbis conditae anno DCXCI, Cicerone Consule. Dibapha tunc dicebatur , quae bis tincta esset, veluti magnifico impendio , qualiter nunc Omnes paene commodioreSpurpurae tinguntur.
LXIV. In conchyliata veste cetera eadem, sine buccino : praeterque , jus temperatur aqua, & pro indiviso, humani potus excremento: dimidia & medicamina adduntur. Sic gignitur laudatus ille pallor saturitate fraudata, tantoque dilutior, quanto magis vellera esuriunt. Pretia medicamento sunt quidem pro sertilitate litorum viliora : non tamen usquam pelagii centenas libras quinquagenos nummOS excedere, & buccini centenos, sciant qui ista mercantur immenso.
177쪽
NATUR. HISTOR. LIB. IX. I7I LXV. Sed alia e fine initia: juvatque ludere impendio , & lusiis geminare miscendo, iterumque &ipsa adulterare adulteria naturae : ssicut testudines tingere, argentum auro confundere, ut electra fant: addere his aera , ut Corinthia. Non est satis abstulisi se gemmae nomen amethystiim : rursum absolutum inebriatur Tyrio, ut sit ex utroque nomen imprObum , simulque luxuria dupleY : & cum confecere conchylia, transire melius in Tyrium putant. Poenitentia hoc primum debet invenisse, artifice mi tante quod damnabat: inde ratio nata, Votum quoque factum e vitio portentosis ingeniis, & gemina
demonstrata via luxuriae, ut color alius Operiretur
alio , suavior ita fieri leniorque dictus. Quin & terrena miscere, coccoque tinctum Tyrio tingere, Ut fieret hysginum. Coccum Galatiae rubenS grdnUm, ut dicemus in terrestribus, aut circa Emeritam Lusitaniae, in maYima laude est. Verum ut simul per agantur nobilia pigmenta, anniculo grano languidus succus: idem a quadrimo evanidus. ItR nec recenti Vires, neque senescenti. Abunde tractata est
ratio, qua se Virorum juxta feminarumque forma credit amplissimam fieri. LXVI. Concharum generis & pinna est. Nascitur in limosis subrecta semper, i rec unqu3m sine comite, quem pinnoterem Vocant, alii pinnophylacem. Is est squilla parva : alibi cancer dapis assectator. Pandit se pinna, luminibus orbum corpus intuS minutis piscibus praebens. Assultant illi protinus, &uhi licentia audacia crevit, implent eam. Hoc tempus speculatus index, morsu levi significat. Illa
178쪽
compressu, quidquid inclusit, exanimat, partemque socio tribuit. LXVII. Quo magis miror, quosdam existimasse, aquatilibus nullum inesse sensum. Novit torpedo
vim suam, ipsa non torpens : mersaque in limo se occultat , piscium qui securi stipernatantes obtorpuere, corripiens. Huius jecori teneritas nulla praesertur. Nec minor solertia ranae, quae in mari piscatrix Vocatur. Eminentia sub oculis cornicula turbato limo exserit, assultantes pisciculos attrahens, donec tam prope accedant, ut assiliat. Simili modo siqua tina, & rhombus, abditi pinnas exsertaS movent
specie Vermiculorum : itemque quae Vocantur ratae. Nam pastinaca latrocinatur ex occulto, transeunteS
radio quod telum est ei) figens. Argumenta solertiae hujus, quod tardissimi piscium hi, mugilem Ve-1ocissimum omnium habentes in Ventre reperiUntur. Scolopeiadrae terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interanea eVO-munt , donec hamum egerant, deinde resorbent. At
vulpes marinae, simili in periculo glutiunt amplius usque ad infirma lineae, quae facile praerodant. Cautius qui glanis vocatur: aversos mordet hamos, nec devorat, sed esca spoliat. Grassatur aries, ut latro. Et nunc grandiorum naVium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi voluptas invitet, eY- spectat: nunc elato extra aquam capite, piscantium cymbas speculatur, Occidiusque adnatanS mergit. LXVIII. Equidem & his inesse sensum arbitror, quae neque animalium, neque fruticum , sed tertiam quandam eX utroque naturam habent: urticis dico,
179쪽
& spongiis. Urticae laoctu Vagantur, noctiiqtie mutant. Carnota frondis his natura : & carne Vescuntur. Vis pruritu mordax, eademque quae terrestris urticae. Contrahit ergo se quam maxime rigens, ac
praenatante pisciculo frondem suam spargit, complet tensque devorat. Alias marcenti similis, δc jactari se passa fluctu algae Vice , contactos pisceS, a trituque petrae scalpentes pruritum, invadit. Eadem noctu pectines & echinos perquirit: dum admoverissibi manum sentit, colorem mutat contrahitur. Tacta uredinem mittit, paulumque s1 fuit intervalli, absconditur. Ora ei in radice esse traduntur : eXcre menta per summa tenui sistula reddi. LXIX. Spongiarum tria genera accepimus spis sum ac praedurum & asperum, tragos id Vocatur: spissum & mollius, manon : tenue densumque, eX
quo penicilli, Achilleum. Nascuntur Omnes in petris: aluntur conchis, pisce, limo. Intellactum inesse his apparet, quia ubi avulsorem sensere, contractae multo dissicilius abstrahuntur. Hoc idem flictu pulsante facituat. Vivere esca, manifesto conchae minutae in his repertae ostendunt. Circa Toronem vesci illis avulsas etiam aiunt, & ex relictis radicibus recrescere. In petris cruoris quo e inhaeret color, Africis praecipue , quae generantur in Syrtibus. Maximae 11unt manae, sed mollissimae, circa Lyciam. In profundo Butem, nec ventoso, molliores. In Hellesponto assiperae, & densae circa Maleam. Putrescunt in apricis locis : ideo optimae in gurgitibus. Viventibus idem qui madentibus, nigricans color. Adhaerent nec parte, nec totae s intersti t enim nitulae quaedam inanes,
180쪽
quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. Sunt & aliae, seci superne concretae. Et subessena embrana quaedam radicibus earum intelligitur. Vivere constat longo tempore. Pessimum omnium genus est earum, quae aplysiae Vocantur, quia elui non
possunt, in quibus magnae sunt fistinae, & reliqua densitas spissa.
LXX. Canicularum maxime muli ludo circa eas urinantes gravi periculo infestat. Ipsi serunt, & nu- hem quandam crassescere super capita, animalium planorum piscium similem, prementem eOS, arcentemque a reciprocando: & ob id stilos praeacutos lineis annexos habere sese: quia nisi perfossae ita, non recedant: caliginis & pavoris, Ut arbitror, opere.
Nubem etiam & nebulam cujus nomine id malum appellant) inter animalia haud ullam comperit quissiquam. At cum caniculis atrox dimicatio. Inguina ,& calces, Omnemque candorem corporum appetunt. Salus una in adversas eundi, ultroque terrendi. Pavet enim hominem seqhre ac terret. Et sors aequa in gurgite: ut ad summa aquae ventum est, ibi periculum anceps, ademta ratione contra eundi, dum conetur emergere : & saltis omnis in sociis:
funem illi religatum ab humeris ejus trahunt: hunc dimicans, ut sit periculi signum, laeva quatit: deX-tra aptarehenso stilo in pugna est: modicus alias tractus. Ut prope carinam Ventum est, nisi praeceleri vi repente rapiat, abstinat spectant. Ac saepe iam subducti, e manibus auseruntur , si non trahentium opem, conglobato corpore in pilae modumi pie adjuvere. Protendunt quidem tridentes alii: sed
