장음표시 사용
193쪽
I. SEouiaeust natura avium, quarum grandissimi& paene bestiarum generis, struthio cameli Africi vel
Ethiopici, altitudinem equitis insidentis equo excedunt , celeritatem vincunt: ad hoc demum datis
Pennis, Ut currentem adjuVent: cetero non sunt VolucreS , nec a terra tolluntur. Ungulae iis cervinis
similes, quibus dimicant, bisulcae, comprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequenteSingerunt pedibus. Concoquendi sine delectu devorata mira natura: sed non minus stoliditas, in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultaverunt, latere se existimantium. Praemia ex iis ova, propter amplitudinem pro quibusdam habita vasis, conosque bellicos, & galeas adornanteS pennae. II. AEthiopes atque Indi, discolores maxime Scinenarrabiles ferunt aves, & ante omnes nobilem Arabia phoenicem, haud scio an fabulose, unum iii toto orbe, nec Visum magnopere. Aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa colla, cetero purpureuS, caeruleam roseis caudam pennis distinguentibus , cristis fauces, caputque plumeo apice honestante. Primus atque diligentissimus togatorum de
eo prodidit Manilius, Senator ille maximis nobilis
194쪽
doctrinis doctore nullo : neminem exstitisse qui viderit vescentem : sacriim in Arabia Soli esse, vivere annis DIX, senescentem easiae thuris lite surculis construere nidum, replere odoribus, & superemori. Ex ossibus deinde ic medullis ejus nasci primo ceu Vermiculum : inde fieri pullum : principioque justa su-nera priori reddere, & totum deferre nidum prope Panchajam in Solis urbem, & in ara thi deponere. Cum hujus alitis vita magni conversionem anni fieri prodidit idem Manilius, iterumque significationes tempestatum & siderum easdem reverti. Hoc autem circa meridiem incipere, quo die signiim Arietis Sol intraverit. Et fuisse ejus conVersionis annum prodente se, P. Licinio, Cn. Cornelio Consulibus, ducentesimum quintum decimum. Cornelius Valerianus phoenicem devolavisse in AEgyptum tradidit, Q. Plautio, Sex. Papinio Coss. Allatus est & in Ur- hem, Claudii Principis Censura, anno Urbis DCCC,& in Comitio propositus, quod actis testatum est: sed quem falsum esse nemo dubitaret.
III. Ex his quas novimus, aquilae maximus honos , maxima & Vis. SeX earum genera : Melanaetos a Graecis dicta, eademque Valeria ,ininima magnitudine, Viribus praecipua, colore nigricans : sola aquilarum foetus suos alit: ceterae, ut dicemus, fil-gant : sola sine clangore, sine murmuratione. Conversatur autem in montibuS. Secundi generis pygargus , in oppidis mansitat & in campis , albicante cauda. Tertii in Orphnos, quam Homerus & perc- non vocat, aliqui & plancum, & anatariam, secunda magnitudine-vi: huicque vita circa lacus. Phe-
195쪽
naonoe Apollinis dicta silia, dentes ei esse prodidit,
Inaltae alias, carentique lingua: eandem aquilarum Tigerrimam, prominentiore cauda. Consentit &Boetis. Ingenium est ei, testudines raptas frangere e si ibi imi jaciendo : quae sors interemit Poetam 9
schylum, praedictam fatis ut serunt ejus diei ruinam secura caeli fide caventem. Quarti generis est PercnopteruS : eadem oripelarguS, Vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine antecellens, sed imbellis & degener, ut quam Verberet corVUS. Ea dein jejunae semper aviditatis, δc querulae murmurationis. Sola aquilarum eYanima fert corpora: ceterae, cum occidere, considunt. Haec facit, ut quintum genUS γν, σιον Vocetur, Velut Verum, solumque
incorruptae Originis, media magnitudine, colore subrutilo, rarum conspectu. Superest haliaeetos, clarisse sima oculorum acie, librans ex alto sese: visoque in mari pisce, praeceps in eum ruens discussis pectore aquis rapiens. Illa, quam tertiam fecimus , circa stagna aquaticas axes appetit mergentes se subinde, donec sopitas lassatasque rapiat. Spectanda dimicatio, ave ad peritigia litorum tendente, maXime si condensa arundo sit: aquila inde ictu abigente alae, & cum appetit, in lacus cadente : umbramque suam nanti sub aqua a litore ostendente :rursus ave in diverso, & ubi minime se credat eY- spectari, emergente. Haec causa gregatim aVibuS natandi , quia plures simul non infestantur, respersia pennarum hostem obcaecantes. Saepe & Aquilae ipsae
non tolerantes pondus apprehensum, Una merguntur. Haliaeetus tantum implumes etiamnum pullos
196쪽
I9Osuos percutiens, subinde cogit adversos intueri Solis radios, & si conniventem humectantemque animadvertit, praecipitat e nido, Vettit adulterinum atque degenerem : illum cujus acies firma contra stetit, educat. Haliaeeti suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. Id quidem
quod ex iis natum est, in ossifragis genus habet,
e quibus Vultures progenerantur minores : & ex iis magni, qui omnino non generant. Quidam adjiciunt genus aquilae, quam barbatam vocant: Tusci vero ossifragZm.
IV. Tribus primis, & quinto aquilarum generi
in aedificatur nido lapis aetites, quem aliqui dixere gangitem : ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens. Est autem lapis iste praegnans, intuS cum quatias, alio Vehit in utero sonante. Sed vis illa medica non nisi nido direptis. Nidificant in petris &arboribus : pariunt & ova terna : excludunt pullos hinos: visi sunt & tres aliquando. Alterum expellunt taedio nutriendi. Quippe eo tempore ipsis cibum negaVit natura, prospiciens ne Omnium ferarum stetuS raperentur. Ungues quoque earum invertuntur diebus iis, albescunt inedia pennae, ut merito partus suos oderint. Sed ejectos ab his cognatum genus ossifragae excipiunt, & educant cum suis. Verum adultOS quoque persequitur parenS ,& longe fugat, aemulos scilicet rapinae. Et alioqui unum par aquilarum magno ad populandum tractu, ut sitietur, indiget. Determinant ergo spatia, nec in proximo praedantur. Rapta non protinus serunt,
sed primo deponunt: expertaeque pondus, tunc din
197쪽
NATUR. HISTOR. LIB. X. I91mlim abeunt. Oppetunt non senio, nec aegritudiare, sed fame, in tantum superiore accrescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat. A meridiano autem tempore operantur, & Volant: prioribus horis diei, donec impleantur hominum conVentu fora, ignavae sedent. Aquilarum pennae mixtaS reliquarum alitum pennas devorant. Negant unquam solam hanc alitem fulmine exanimatam : ideo armigeram Iovis consuetudo judicavit. V. Romanis eam legionibus C. Marius in secundo Consulatu suo proprie dicavit. Erat & antea prima cum quatuor aliis: lupi, minotauri, equi ,
aprique, singulos ordines anteibant. PauciS ante annis sola in aciem portari coepta erat : reliqua in castris relinquebantur. Marius in totum ea abdica-Vit. Ex eo notatiun , non sere legionis unquam hi-ibernasse castra, ubi aquilarum non sit jugum. Primo & secundo generi non minorum tantum quadrupedum rapina, sed etiam cum cerVis proelia, Multum pulverem volutatu collectum, inssidens cornibus excutit in oculos, pennis ora VerberanS, donec praecipitet in rupes. Nec unus hostis illi satis est : acrior est cum dracone pugna, multoque magis anceps, etiamsi in aere. Ova hic consectatur
aquilae aviditate malefica : at illaeob hoc rapit ubicunque visum. Ille multiplici nexu alas ligat, ita se implicans, ut simul decidat. VI. Est percelebris apud Seston urbem aquilae
gloria: educatam a virgine retulisse gratiam, aVes Primo, mox deinde venatus aggerentem. Defuncta
postremo, in rogum accensim ejus injecisse sese,
198쪽
dc simul conflagrasse. Quam ob caiisam incolae, quod Vocant Heroum, in eo loco fecere, appellatum Jovis & virginis, quoniam illi Deo ales adscribitur. VII. Vulturum praevalent nigri. NidoS nemo attigit : ideo etiam fuere, qui putarent illos ex adverso orbe advolare, falso : nidificant enim in excelsissimis rupibus. Foetus quidem saepe cernuntur, sere bini. Umbricius Artispicum in nostro deVo pe- .ritissimus, parere tradit ova tredecim : uno ex iis reliqua ova nidumque lustrare, mox abjicere. Triduo autem antea volare eos, ubi cadavera ititura
VIII. Sanqualem avem, atque immussulum , Augures Romani in magna quaestione habent. Immussisulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse, &sanqualem ossifragae. Masilirius sanqualem ossifragum esse dicit, immussulum autem pullum aquilae, priusquam albicet cauda. Quidam post Mutium Augurem visos non esse Romae confirmavere : ego
quod veri similius ) in desidia rerum omnium non
IX. Accipitrum genera sedecim inVenimus. Ex iis aegithum claudum altero pede prosperrimi augurii nuptialibus negotiis & pecuariae rei. Trio chem a numero testium, cui principatum in auguriis Phemonoe dedit : buteonem hunc appellant Romani, familia etiam eae eo cognominata, chim prospero au*icio in ducis navi sedisset. Epileum Graeci vocant, qui solus omni tempore apparet:. ceteri hieme abeunt. Distinctio generum ex aviditate. Alii non nisi ex terra rapiunt avem: alii non
199쪽
nisi circa arbores volitantem : alii sedentem in sublimi: aliqui volantem in aperto. Itaque & columbae novere ex iis pericula, Visoque considunt, vel subvolant, contra naturam ejus auxiliantes sibi. In insula Africae Cerne in Oceano accipitres totius Masaesyliae humi foetificant: nec alibi nascuntur, illis assueti gentibuS. X. In Thraciae parte super Amphipolim homines
atque accipitres societate quadam aucupantur. Hi ex silvis & arundinetis excitant aves: illi supervolantes deprimunt. Rursus capras aucupes dividunt cum iis . Traditum est, missas in sublime sibi excipere eos : & cum tempuS sit capturae, clangore ac volatus genere invitare ad Occasionem. Simile quiddam lupi apud Maeotin paludem faciunt. Nam nisi
partem a piscantibus suam accepere, exp3nsa eorum retia lacerant. Accipitres avium non edunt corda. Nocturnus accipiter cymindis Vocatur, rarus etiZm in silvis, interdiu minus cernens. Bellum interne- cinum gerit cum aquila, cohaerentesque saepe prehenduntur. XI. COccyx ex accipitre videtur fieri, tempore anni figuram mutans, quoniam tunc non apparent
reliqui, nisi perquam paucis diebus : ipse quoque
modico tempore aestatis visus non cernitur postea. Est autem neque aduncis unguibus solus accipitrum, nec capite similis illis, neque alio quam colore, ac rictu columbi potius. Quin & absumitur ab accipitre, si quando una apparuere: sola omnium avis a suo genere interemta. Mutat autem &Vocem : procedit Vere, occultatur Caniculae ortu :
200쪽
semperqire parit in alienis nidis, maxime palumbium, majori ex parte singula ova , quod nulla alia avis :raro bina. Causa subjiciendi pullos putatur, quod1ciat se invis cunctis avibus: nam minutBS qUO-que infestant: ita non fore tutam generi suo stirpem Opinatur, ni fefellerit: quare nullium facit nidum, alioqui trepidum animal. Educat ergo subditum adulterato foeta nido. Ille avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis , itaque pinguescit, & nitidus in se nutricem convertit: illa gaudet ejus specie , miraturque sese ipsam, quod talem pepererit: suos comparatione ejus damnat, ut alienos, absumique etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque jam volandi potens. Nulla tunc avium sua-Vitate carnis comparatur illi. XII. Milvi ex eodem accipitrum genere, magnitudine disserunt. Notatum in his, rapacissimam &famelicam semper alitem nihil esculenti rapere unquam ex funerum ferculiS, nec Olympiae ex ara . Ac ne ferentium quidem manibus, nisi lugubri municipiorum immolantium ostento. Iidem Videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in caelo monstrante Natura, quod opus esset in profundo. Milvi & ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes. Traduntur autem dc a
solstitiis assici podagrd. XIlI. Volucrum prima distinctio pedibus maxime constat. Aut enim aduncos ungueS habent, aut
digitos, aut palmipedum in genere sunt, uti anseres& aquaticae fere aves. Aduncos Ungues habentia,
