장음표시 사용
201쪽
XIV. Cornices & alio pabulo: ut quae durit emnucis rostro repugnantem, Volantes in altum in sa-Σa tegulasve laciunt iterum ac saepius, donec quassatam perfringere queant. Ipsa ales est inauspicatae garrulitatis , a quibusdam tamen laudata. Ab Arcturi isdere ad hirundinum adventum notatur eam in Minervae lucis templisque raro, alicubi omnino non adspici, 11cut Athenis. Praeterea sola haec etiam Volantes pullos aliquamdiu pascit: inauspicatissinia foeriis tempore, hoc est, post solstitium. XV. Ceterae omneS ex eodem genere pellunt nidis pullos, ac Volare cogunt, sicut & corvi a qui ipsi non carne tantum aluntur, sed robustos quo-:que foetus suos fugant longius. Itaque parvis in Vicis non plus bina conjugia sunt: circa Cranonem quidem Thessaliae singula perpetuo: genitores soboli loco cedunt. Diversa in hac, ac supradicta alite quaedam. Corvi ante solstitium generant, iidem aegrescunt sexagenis diebus, siti maxime, antequam
fici coquantur autumno. Cornix ab eo tempore cor ripitur morbo. Corvi pariunt cum plurimum qui-nOS. Ore eΟS parere aut coire Vulgus arbitratur:
ideoque gravidas, si ederint corvinum ΟVum, peros partum reddere; atque in totum, difficulter parere, si tecto inserantur. Aristoteles negat, non hercule magis, quam in AEgypto ibim : sed illam exossiculationem , quae saepe cernitur , qualem in columbis , esse. Corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significationum suarum. Nam cum Me diae hospites occissi sunt, omnes e Peloponneso. Attica regione volaverunt. Pessima.eorum sis-
202쪽
niscatio , cum glutiunt Vocem velut strangulati. XVI. Uncos ungues & nocturnae aveS habent, ut noctuae, bubo, ululae. Omnium horum hebetes interdiu oculi. Bubo funebris, & maxime abominatus publicis praecipue auspiciis, deserta incolit: nec tantum desolata, sed dira etiam & inaccessa: noctis monstrum, nec cantu aliquo Vocalis, sed gemitu. Itaque in urbibus aut omnino in luce visus, dirum ostentum est. Privatorum domibus insidentem plurimum scio non sitisse feralem. Volat nunquam
quo libuit, sed transversus aufertur. Capitolii cellam ipsam intravit Sex. Papelio Histro, L. Pedanio Coss. propter quod Nonis Martiis Urbs lustrata est
XVII. Inauspicata est & incendiaria avis, propter quam saepenumero lustratam Urbem in Annalibus invenimus, sicut L. Cassio, C. Mario Coss. quo anno & bubone viso lustrata est. Quae sit avis ea, nec reperitur, nec traditur. Quidam ita interpretantur incendiariam esse quaecunque apparuerit carbonem ferens ex aris vel altaribus. Alii spinturnicem eam vocant: sed haec ipsa quae esset inter aves, qui se scire diceret, non inveni. Cliviam quoque avem ab antiquis nominatam, animadverto ignorari. Quidam clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam. Et apud Nigidium subis appellatur aVis, quae aquilarum ova frangat. Sunt praeterea complura genera depicta in Etrusca disciplina, sed ulli non visa:
quae nunc desecisse mirum est, cum abundent etiam quae gula humana populatur.
XVIII. Externorum de auguriis peritiissime scrip-
203쪽
sse Hylas nomine putatur. ΙS tradit noctuam, bubonom , picum. arbores caVentem, trogonem, cornicem , a cauda de OVO eXire : quoniam pondere pitum perVersa ΟVa, posteriorem partem corporum fovendam matri applicent. XIX. Noctuarum contra aves solers dimicatio. Majore circumdatae multitudine, resupinae pedibus repugnant, collectaeque in arctum , rostro dc unguia buS totae teguntur. Auxiliatur accipiter collegio quodam naturae, bellumque partitur. Noctuas sexagenis diebus hiemis cubare, & novem voces habere tradit Nigidius.
XX. Sunt Sc parvae aves uncorum unguium, Ut pbei : Martio cognomine insignes, & in auspicatu mayni. Quo in genere arborum cavatores scandentes insubreptum selium modo: illi vero & supini, percussi corticis sono, pabulum subesse intelligunt. Pullos in
cavis educant avium soli. Adactos cavernis eorum a pastore cuneos, admota quadam ab his herba, elabi creditur vulgo. Trebius auctor est, claVUm cunetlmVe adactum, quanta libeat vi, arbori in qua nidum habeat, statim exssilire, cum crepitu arboriS, eum ins erit clavo aut cuneo. Ipsi principales Latio sunt in auguriis , a rege, qui nomen huic avi dedit. Unum eorum praescitum transire non queo.
In capite Praetoris urbani AETu Tuberonis, in foro jura pro tribunali reddentis, sedit ita placide, ut
manu prehenderetur. Respondere vates, exitium impario portendi, si dimitteretur: at si eXanimaretur, Praetori. Et ille avem protinus concerpsit:
204쪽
XXL Vescunnir & glande in hoc genere, pomisique multae, sed qυ de carne tantum non ViVUnt, excepto milvo: quod ipsum in auguriis dirum est. Uncos ungues habentes Omnino non congregantur, &sibi quaeque praec anti tr. Sunt autem omnes fere altiVolae , praeter nocturnas: & magis, majores. Omnibus alae grandes, corpus exiguum. Ambulant difficulter. In petris raro consistunt, curVatura Unguium prohibente. XXII. Nunc de secundo genere dicamus, quod in duas dividitur species, oscines, & alites : illarum generi cantus oris, his magnitudo differentiam dedit: itaque praecedent & ordine : omnesque reliquas in his paVontina genus, cum sorma, tum intellectu ejus
Gemmantes laudatus expandit colores, adverso maxime Sole, quia sic fulgentius radiant. Sim ηl umbrae quosdam reperchissus ceteris, qui & in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda: Omnesque in acerVtam contrahit pennarum, quos spectari gaudet, oculos. Idem cauda annuis vicibus amissa cum foliis arborum, donec renascatur iterum cum fore, pudibundus ac moerens quaerit latebram. Vivit annis XXV. Colores incipit fundere in trimatu . Ab auctoribus non gloriosum tantum animal hoc traditur, sed Sc malevolum, sicut anser Verecundum:
quoniam has quoque quidam addiderunt notas in his, haud probatas mihi. XXIII. Pavonem cibi gratia Romae primus occidit Orator Hortensius , aditiali coena sacerdotii. Sasinare primus instituit circa novissimum piraticum
205쪽
bellum M. Aufidius Lurco, exque eo quaestu reditus sestertium sexagena millia habuit. XXIV. Proxime gloriam 1 entiunt& hi nostri vigiles noctvi mi, quos excitandis in opera mortalibus, rumpendoque somno Natura genuit. Norunt sidera,& ternas distinoiunt horas interdiu cantu. Cum Sole eunt cubitum, quartaque castren11 vigilia ad curas laboremque revocant. Nec Solis ortum incautis patiuntur obrepere : diemque venientem nuntiant cantu, ipsum Vero cantum 'plausu laterum. Imperitant suo generi, Sc regnum in quacunque sunt domo, eXercent. Dimicatione paritur hoc quoque inter ipsbs, velut ideo tela agnata cruribus suis intelligentes: nec finis saepe commorientibus. Quod si palma contingit, statim in victoria canunt, seque ipsi principes testantur. Victus Occultatur silens, aegreque servitium patitur. Et plebs tamen aeque si perba, graditur ardua cervice, cristis celsar caelumque sola volucrum adspicit crebro, in sublime caudam quoque falcatam erigens: itaque terrori sunt etiam leonibus ferarum generosissimis. Jam ex his quidam ad bella tantum Sc proelia assidua nascuntur, quibus etiam patrias nobilitarunt, Rhodum, aut Tanagram. Secundus est honos habitus Melicis, ZeChalcidicis,-ut plane dignae aliti tantum honoris praebeat Romana purpura. Horum sunt tripudia solistima. Hi magistratus nostros quotidie regunt, dΟ- mosque ipsis suas claudunt aut reserant: hi fasces
Romanos impellunt aut retinent, jubent acies aut prohibent, victoriam omnium toto orbe partarum
auspicos: hi marinae terrarum imperio imperant ,
206쪽
extis etiam fibrisque haud aliter quam Opimae Vi toriae Diis grati. Habent ostenta 3c praeposteri eorum Vespertinique cantus. Namque totis noctibus canendo, Boeotiis nobilem illam adversus Lacedaemonios praesagivere victoriam, ita conjecta interpretatione , quoniam Victa ales illa non caneret. XXV. Desinunt canere castrati: quod duobus sit modis : lumbis adustis candente ferro, aut imis crUribus i mo, hu'cere oblito figlina creta: sacilius ita pinguescunt. Pergami omnibus annis spectaculum gallorum publice editur, ceu gladiatorum. Invenitur in Annalibus, in Ariminensi agro, M. Lepido, Q. Catulo Coss. in villa Galerii locutum gallinaeeum , semel, quod equidem sciam. XXVI. Et anseri vigil cura, Capitolio testata defenso, per id tempus canum silentio proditis re-hus. Quam ob causam cibaria an serum Censores inprimis locant. Quin & fama amoris, AEgii dilecta forma pueri Olenii, & Glauces Ptolemaeo regi cithara canentis, quam eodem tempore & aries adamasse proditur. Potest & sapientiae videri intellectus his esse. Ita comes perpetuo adhaesisse Lacydi Philosopho dicitur, nusquam ab eo, non in publico , non in balneis, non noctu, non interdiu digressus. XXVII. Nostri sapientiores, qui eos jecoris bonitate novere. Fartilibus in magnam amplitudinem crescit: exemtum quoque lacte mulso augetur. Nec sine causa in quaestione est, quis primus tantum honum invenerit, Scipione Metellus vir Consularis, an M. Sejus eadem aetate eques Rom. Sed quod con
stat Messalinus Cotta, Messalae Oratoris filius, pal-
207쪽
mas pedum ex his torrere, atque patinis cum gallinaceorum cristiS condire reperit. Tribuetur enim a me culinis cujusque palma cum fide. Mirum in hac alite, a Morinis usque Romam pedibus venire. Feusi proseruntur ad primos : ita ceteri stipatione naturali propellunt eos. Candidorum alterum vectigal in pluma. Velluntur quibusdam locis bis anno. Rursus plumigeri vestiuntur : mollior, quae corpori proxima : & e Germania laudatissima. Candidi ibi, verum minoreS, gantae Vocantur. Pretium plumae eΟ-rtim, in libras denarii quini. Et inde crimina plerumque auxiliorum praefectis, a vigili statione ad haec aucupia dimissis cohortibus totis. Eoque deliciae processere, ut sine hoc instrumento durare jam ne Virorum quidem cetvices possint. XXVIII. Aliud reperit Syriae pars, quae Comma
gene vocatur : adipem eorum in Vase aereo cum cinnamo nive multa obrutum , ac rigore gelido maceratum, ad usiam praeclari medicaminis, quod ab gente dicitur Commagent m. XXIX. Anserini generis sunt chenalopeces : &quibus lautiores epulas non noVit Britannia, cheneroteS, fere ansere minores. Decet tetraonas suus nitor, absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. Alterum eorum genus Vulturum magnitudinem eXcedit, quorum & colorem reddit. Nec ulla ales, excepto struthio camelo, majus corpore implens pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque immobilis prehendatur. Gignunt eos Alpes, & septemtrionalis regio. In aviariis saporem perdunt. Moriuntur contumacia spiritu revocato. PrOXimae
208쪽
eis sunt, quas Hispania aves tardas appellat, Graecia ωτιδας , dBmnataS in cibis. Emissa enim ossibus medulla , odoris taedium extemplo sequitur.
XXX. Inducias habet gens Pygmaea abscessu gruum ut diximus cum iis dimicantium. Immensiis est tractus, quo veniunt, si quis reputet a mari Eoo. Quando proficiscantur consentiunt: Volant ad prospiciendum alte: ducem, quem sequantur, eligunt: in extremo agmine per Vices, qui acclament, dispositos habent, & qui gregem Voce contineant. Excubias habent nocturnis temporibus , lapillum pede sustinentes, qui laxatus somno & decidens indiligentiam coarguat. Ceterae dormiunt eapite subter alam condito , alternis pedibus insistentes. Dux erecto providet collo, ac praedicit. Eaedem mansuefactae lasciviunt, gyrosque quos' dam indecoro cursii vel singulae peragunt. Certum est, Pontum trans Volaturas , primum omnium angustias petere, inter duo promontoria Criumetopon, & Carambin: mox saburra stabiliri. Cum medium transierunt, abjici lapillos e pedibus : cum attigerint continentem , & e gutture arenam. Cor
nelius Nepos, qui Divi Augusti principatu obiit,
cum scriberet turdos paulo ante coeptos saginari, addidit, ciconias magis placere, quam gr leS : cum haec nunc ales inter primas eXpetatur, illam nemo velit attigisse. XXXI. Ciconiae quonam e loco Veniant, aut quo iis reserant, incompertum adhuc est. E longinquo venire non dubium, eodem quo grues mo--o : illas hiemis, has aestatis advenas. Abiturae con-
209쪽
gregantur in loco certo : comitataeque sic , ut nulla sui generis relinquatur, nisi captiva & serva, ceri lege praedicta die recedunt. Nemo vidit agmen discedentium, cum discessit rum appareat: nec Venire, sed venisse cernimus: utrilmque nocturnis sit temporibus. Et quamvis ultra citraVe perVolent, Iahit quam tamen advenisse usquam, nisi noctu, existimantur. Pythonos comen vocant in Asia patentibus campis, ubi congregatae inter se commurmurant, eamque quae noVissima ad Uenit, lacerant, atque ita abeunt. Notatum, post Idus Augiis as non temere visas ibi. Sunt qui ciconiis non inesse linguas confirment. Honos iis serpentium exitio tantus , ut in Thessalia capitale fuerit occidisse; eademque legibus poena, quae in homicidam. XXXII. Simili anseres quoque & olores ratione commeant: sed horum Volatus cernitur: liburnicarum modo rostrato impetu feruntur , facilius ita findentes aera, quam si recta fronte impellerent: a tergo sensim dilatante se cuneo porrigitur agmen , largeque impellenti praebetur aurae. Colla imponunt praecedentibus: sessos duces ad terga recipiunt.
Ciconiae nidos eosdem repetunt: genitricum senectam invicem educant. Olorum morte narratur flebilis cantus, falso , ut arbitror , aliquot experi
mentis. Iidem mutua carne vescuntur inter se.
XXXIII. Verum haec commeantium per marinterrasque peregrinatio non patitur differri minores quoque, quibus est natura similis: utcunque enim sipradictas magnitudo & vires corporum invitare videri possint. Coturnices ante etiam semper adVe-
210쪽
niunt, quam grues: parva avis, & cum ad nos venit, terrestris potius, quam sublimis. Advolant &har simili modo, non sine periculo naVigantium, cum appropinquaVere terris. Quippe velis saepe incidunt , & hoc semper noctu, merguntqtie naVigia. Iter est his per hospitia certa. Austro non VO-lant , humido scilicet & graviore Vento. Aura tamen Vehi Volunt, propter ponduS corporum, Viresque parvas. Hinc volantium illa conquestio labore expressa. Aquilone ergo maXime Volant Ortygometra duce. Primam earum terrae appropinquantem accipiter rapit. Semper hinc remeantes comitatum solicitant: abeuntque una persuas, glottis ,& otus, & cychramUS. Glottis praelongam exserit linguam: unde ei nomen. Hanc initio blandita peregrinatione avide prosectam , poenitentia in Volatu, cum labore scilicet , subit: reverti incomitatam piget, & sequi r nec
Unquam plus uno die pergit: in proximo hospitio
deserit. Verum invenitur alia, antecedente anno
relicta: simili modo in singulos dies. Cychramus
perseverantior festinat etiam pervenire ad expetiatas sibi terras. Itaque noctu is eas excitat, admonet-q:ie itineris. Otus bubone minor est, noctuis major , auribus plimaeis eminentibus: unde & nomen
illi: quidam Latine asionem vocant: imitatrix alias avis ac parasita, & quodam genere saltatrix. Capitur haud dissiculser, ut noctuae, intenta in aliquo, circumeunte alio. Quod si ventus agmen adverso flatu coeperit inhibere, pondusculis lapidum apprehensis, aut gutture arena repleto, stabilitae volant. Co-
