Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

turnicibiis veneni 1 einen gratissimus cibus : quam ob causam eas damnaVare mensae: simulque comitialem propter morbum despui suetum, quem solae animalium sentiunt, praeter hominem. XXXIV. Abeunt & hirundines hibernis mensibus, sola carne vescens avis ex iis, quae aduncoS ungues non habent : sed in Vicina abeunt, apricos secutae montium recesitis : inventaeque jam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit: nec Bi-χyae in Thracia, propter scelera Terei. Caecina Volaterranus equestris ordinis, quadrigarum dominus, comprehensas in Urbem secum auferens, Victoriar nuntias amicis mittebat, in eundem nidum remeantes, illito victoriae colore. Tradit & Fabius Pictor in Annalibus suis, cum obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se allatam : ut lino ad pedem ejus alligato nodis significaret, quoto die adveniente auxilio eruptio fieri

deberet.

XXXV. Abeunt & merulae, turdique, & sturnismili modo in vicina. Sed hi plumam non amittunt, nec occultantur: visi saepe ibi, quo hibernum pabulum petunt: itaque in Germania hieme maYime turdi cernuntur. Verius turtur Occultatur, Pennasque amittit. Abeunt & palumbes, quonam & in iis incertum. Sturnorum generi proprium caterVatim volare, & quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. Volucrum soli hirundini sexuossi volatus velox celeritas : quibus ex causiS neque rapinae ceterarum alitum obnoxia est.

212쪽

C. PLINII SECUNDI

2o6Ea demum sola avium nonnisi in Volatu pascituri XXXVI. Temporum magna differentia a Vibus. Perennes, ut columbae: semestres, ut hirundines: trimestres, ut turdi dc turtures: & quae, cum sce- tum eduxere, abeunt Ut galguli, upupae. XXXVII. Auctores sunt, omnibus annis adVΟ-lare Ilium ex AEthiopia aves, & confligere ad idennonis tumulum, quas ob id Mennonidas Vocant. Hoc idem quinto quoque anno facere eas in AEthiopia circa regiam Mennonis, exploratum sibi Cremutius tradit.

XXXVIII. Simili modo pugnant Meleagrides in

Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibberum , Variis sparsum plumis : quae novissimae sunt

peregrinarum avium in mensas receptae propter ingratum Virus. Verum Meleagri itimulus nobiles eas fecit. XXXIX. Seleucides aves Vocantur, quarum Bdventum ab Iove precibus impetrant Casii montis incolae, fruges eorum locustis vastantibus. Nec unde Veniant, quoVe abeant, compertum : nunquam

conspectis, nisi cum praesidio earum indigetur. XL. Invocant & AEgyptii ibes suas contra serpentium adventum: & Elei Mylagron Deum, musicarum multitudine pestilentiam asserente : quae protinus intereunt, quam litatum est ei Deo. XLI. Sed in secessu avium & noctuae paucis diebus latere traduntur: quarum genus in Creta insula non est: etiam si qua invecta sit, emoritur. Nam haec quoque mira naturae differentia : alia aliis locis negat : tanquam genera frugum frtiti et

213쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X.

aQ7 inmaVe , sic & animalium : non nasci, translati-titim: invecta emori, mirum. Quid est illud unius generis saluti adversum λ quaeve ista naturae invidia λ aut qui terrarum dicti avibus termini λ Rhoc diis aquilam non habet. Transpadana Italia juxta Alpes Larium lacum appellat, amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant: sicuti nec o taVum circa lapidena ab eo. Immensa alioqui finitimo Insubritim tractu examina gracculorum, monedularumque, cui soli avi furacitas auri argentique praec, pue mira est. Picus Martius in Tarentino agro negatur esse. Nuper, & adhuc tamen rara, ab Apennino ad Urbem versus cerni coepere picarum genera, qude longa insignes cauda variae appellantur. Proprium his calvescere omnibus annis, cum serantur rapa. Perdices non transvolant Boeotiae fines in Attica : neo ulla avis in Ponto, insula qua sepultus est Achi les, sacratam ei aedem. In Fidenate agro juXta urbem ciconiae nec pullos nec nidum faciunt. At in agrum Volaterranum palumbium ViS e mari quotannis advolat. Romae in aedem Herculis in foro Boario nec muscae , nec caneS intrant. Multa praeterea similia, quae prudens subinde omitto in singulis generibus, fastidio parcens: quippe cum Theophrastus tradat invectitias esse in Asia columbas,& pavones, & corvos, & in Cyronaica Vocales

XLII. Alia admiratio circa oscines : fere mutant colorem Vocemque tempore anni, ac repente fiunt aliae: quod in grandiore alitum genere grues tantum rhae enim senactute nigrescunt. Merula ex nigra ruse

214쪽

C. PLINII SECUNDI

muta. Rostrum quoque anniculis in ebur transfi- guratur , dumtaxat maribus. Turdis color aestate circa cervicem VariuS , hieme concolor.

XLIII. Luscitatis diebus ac noctibus continuis quindecim garrulus sine ilatermissu cantus, densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu aVe. Primum tanta vox tam parVo in corpus

culo, tam pertinax spiritus. Deinde in una perfecta musicae scientia modulatus editur soraus : & nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc Variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto : promittitur revocato, infuscatur eY inopinato: interdum & secum ipse murmurat: plenus, graVis, acutuS, creber, extentus : ubi Visum est, Vibrans , summus, medius, imus. BreViterque Omnia tam parvulis in faucibus, quae exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit : ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam essicaci auspicio,

cum in ore Stesichori cecinit infantis. Ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est. Victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente, quam c3ntu. Meditantur aliae juniores, Versusque quos imirentur accipiunt. Audit discipula intentione magna, &reddit: vicibusque reticent. Intelligitur emendarae correctio, & in docente quaedam reprehensio. Ergo

servorum illis pretia sunt: & quidem ampliora, quam quibus olim armigeri parabantur. Scio sestertiis sex, candidam alioquin, quod est prope inundi

215쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X. 2oytatum, Venisse, quae Agrippinae Claudii Principis conjugi dono daretur. Visum jam saepe, jussas canere coepisse, & cum symphonia alternasse : scuthomineS repertos, qui sonum earum , addita intrant,ersas arundines aqua , foramen inspirantes , linguaeque parVa aliqua opposita mora , indiscreta redderent similitudine. Sed eae tantae tamque artifices argutiae a quindecim diebus paulatim desinimi, nec ut fatigatas possis dicere, aut satiatas. MOY aestit

aucto in totum alia Vox fit, nec modulata, RUt V ria. Mutatur & color. Postremo hieme ipsa non cernitur. Linguis earum tenuitas illa prima non est , quae ceteriS aVibus. Pariunt Vere primo cum plurimum sena OVB.

XLIV. Alia ratio scedulis: nam sormam sint il

coloremque mutant. Hoc nomen autumno: non

habent postea : melancoryphi vocantur. Sic & erithacus hieme, idem phoenicurus aestate. Mutat &upupa, ut tradit AEschylus poeta, obscoena alias pastu avis, crista Visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis. XLV. Enanthe quidem etiam statos latebrae dies habet, exoriente Sirio Occultata, ab occasu ejusdem prodit: quod miremur, ipsis diebus utrumque. Chlorion quoque, qui totus est luteus, hieme non visus, circa solstitia procedit. Merulae circa Cyllenen

Aa cadiae, nec usquam aliubi , candidae nascuntur. Ibis circa Pelusium tantum nigra es , ceteriS Omnibus locis candida. XLVI. Oscines, praeter exceptaS, non temere foetus faciunt ante aequinoctium Vernum, aut post

216쪽

C. PLINLI SECUNDI

autumnale : ante solstitium autem dubios, post solstitium vitaleS. XLVII. Eo maxime sunt insignes halcyones. Dies earum partuS maria, quiqUe naVigant, noVere. Ιpsa avis paulo amplior passere, colore cyaneo ex parte majore, tantum purpui is & candidis admixtis pennis, collo gracili ac procero. Alterum genus earum magnitudine distinguitur & cantu. Minores in arundinetis canunt. Halcyonem videre rarisii-inum est, nec nisi Vergiliarum occasu, & circa solstitia brumamve, naVe aliquando circumvolata statim in latebras abeuntem. Foetificant bruma, qui dies halcyonides Vocantur, placido mari per eos & navigabili, Siculo maxime. Faciunt autem septem Bnte brumam diebus nidos, & totidem sequentibus pariunt. Nidi earum admirationem habent pilae figura , paulum eminenti, Ore perquam angusto, grandium spongiarum similitudine : serro intercidi non queunt, franguntur ictu Valido, ut spuma arida m ris. Nec unde confingantur, invenitur. Putant ex spinis aculeatis : piscibus enim vivunt. Subeunt &in amnes. Pariunt OVa quina.

XLVIII. Gaviae in petris nidificant: mergi & in

arboribus. Pariunt plurimum terna : sed gaviae aestate , mergi incipiente Vere. XLIX. Halcyonum nidi figura, reliquarum qUO-que solertiae admonet : neque alia parte ingenia avium magis admiranda sunt. Hirundines luto con struunt, stramento roborant. Si quando inopia est luti, madefactae multa aqua penniS pulverem spargunt. Ipsum vero nidum mollibus plumis soccisque

217쪽

NATUR. HISTOR. L I B. X.

consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit infantibus pullis. In foetu summa aequitate alternana cibum. Notabili munditia egerunt Oxcrementa pullorum : adultioresque circumagi docent, & foris saturitatem emittere. Alrerum genus hirundinum est rusticarum & agrestium, quae raro in domibus, diversos figura, sed eadem materia, confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in angustum, utero capaci: mirum qua peritia & occultandis habiles pullis, & substernendis molles. In AEgypti Heracleotico ostio molem continuatione nidorum eVaganti Nilo inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spatio : quod humano opere perfici non posse set. In eadem juxta oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret amnis idem, munirint opere, incipientibus Vernis diebus, palea & stramento rostrum ejus firmantes, continuatis per triduum noctibus tanto labore, ut multaS in opere emori constet. Eaque militia illis cum anno redit semper. Tertium est earum genus , quae ripAS eXcRVAnt, atque ita internidificant. Harum pulli ad cinerem ambusti, mortifero faucium malo, multisque aliis morbis humani corporis medentur. Non faciunt hae nudos , migrantque multis diebus ante, si suturum est

ut auctus amniS attingat.

L. In genere Vitiparrarum est, cui nidus ex musco arido ita absoluta perficitur pila, ut inveniri non possit aditus. Acanthyllis appellatur, eadem figura ex lino intexens. Picorum alicui suspenditur surculo primis in ramis cyathi modo, ut nulla quadrupes possit accedere. Galgulos quidem ipsos deo a

218쪽

C. PLINII SECUNDI

pendentes pedibus somnum capere confirmant, quia tutiores ita se sperent. Jam publicum quidem omnium est tabulata ramorum sustinendo nido provide eligere, camerare ab imbri, aut fronde protegere densa. In Arabia cinnam Ologos aVis appellatur: cinnami surculis nidificat. Plumbatis eos sagittis decutiunt indigenae, mercis gratia. In Scythis avis magnitudine otidis, binos parit, in leporina pelle semper in cacuminibus ramorum suspensa. Picae cum diligentius visum ab homine nidum sensere, ΟVatransferunt alio. Hoc in his avibus, quarum digiti non sunt accommodati complectendis transserendisque OVis, miro traditur modo. Namque surculo super bina Ova imposito ac ferruminato alvi glutino, subdita cervice medio, aequa utrinque libra deportant alio. LI. Νec vero iis minor solertia, quae cunabula in terra faciunt, corporis gravitate prohibitae sublime petere. Merops Vocatur, genitores suos reconditos pascens, pallido intus colore pennarum, superne cyaneo, primori subrutilo. Nidificat in specu sex pedum defossa altitudine. Perdices spina & frutice sic muniunt receptaculum , ut contra feras abunde vallentur. Ovis stragulum molle pulVere contumulant, nec in quo loco peperere incubant : neve cui frequentior conversatio sit suspecta, transserunt alio. Illae quidem &maritos suos fallunt, quoniam intemperantia libidinis frangunt earum ova, ne incubando detineantur. Tunc inter se dimicant mares desiderio feminarum : victum ajunt Venerem pati. Id quidem & co-

219쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X.

Σῖ3turnices Trogus, & gallinaceos aliquando: perdices Vero a domitis seros, & novos , aut victos, iniri promiscue. Capiuntur quoque pugnacitate ejusdem libidinis, contra aucupis indicem exeunte in proe lium duce totius gregis. Capto eo procedit alter, ac subinde singuli. Rursus circa conceptum feminae

capiuntur, contra aucupum feminam eXeunteS, Ut

rixando abigant ea in Neque in alio animali par opus libidinis. Si contra mares steterint seminae , aura ab his sanie praegnantes fiunt: hiantes autem exserta lingua per id tempus aestuant. Concipiunt& supervolantium amatu, saepe voce tantum audita masculi. Adeoque Vincit libido etiam foetus caritatem , ut illa furtim & in occulto incubans , cum sensit seminam aucupis accedentem ad mBrem , recanat reVocetque, & ultro praebeat se libidini Rabie quidem tanta feruntur, ut in capite aucupantium saepe caecae metu sedeant. Si ad nidum is coepit accedere, procurrit ad pedeS ejus foeta, praegravem aut delumbem sese simulans , subitoque in pro- eursu aut brevi aliquo volatu cadit, fracta aut ala aut pedibus: procurrit iterum, jamjam prehensurum effugiens, spemque frustrans, donec in diversum abducat a nidis. Eadem pavore libera ac materna VacanS cura, in sulco resupina gleba se terraepedibus apprehensa operit. Perdicum vita ad sedecim annos durare existimatur.

LII. Ab his columbarum maxime spectantur simili ratione mores iidem: sed pudicitia illis prima, &neutri nota adulteria. Conjugii fidem non Violant, commmeisque ser rant domum. Nisi coelebs aut

220쪽

214 C. PLINII SECUN Di

vidua, nidum non relinquit. Et imperiosos mares,

subinde etiam iniquos, serunt: quippe suspicio est

adulterii, quamvis natura non sit. Tunc plenum querela guttur, saevique rostro ictus, mox in satisfactione exosculatio, & circa Veneris preceS crebris pedum orbibus adulatio. Amor utrique sobolis aequalis : saepe & ex hac causa castigatio, pigrius intrante semina ad pullos. Parturienti solatia & ministeria ex mare. Pullis primo salsiorem terram collectam gutture in ora inspuunt, praeparanteS tempestivitatem cibo. Proprium generis ejus & turturum , cum hibant, colla non resupinare, largeque bibere jumentorum modo. Vivere palumbes ad XXX annum, aliquos ad XL, habemus auctores , uno tantum incommodo unguium , eodem & argumento senectae, qui citra perniciem reciduntur. Cantus omnibus similis atque idem, trino conficitur Versu, praeterque in clausula gemitu : hieme mutis, a vere Vocalibus. Nigidius putat, cum ova incubat, sub tecto nominatam palumbem relinquere nidos. Pariunt autem post solstitium. Columbae & turtures octonis anni 8 ViVUnt. Contra passeri minimum vitae, cui salacitas par. Mares negantur anno diutiuS durare, argumento quia

nulla veris initio appareat nigritudo in rostro , quae ab aestate incipit. Feminis longiusculum spatium. Verum columbis ines: quidam & gloriae intellectus. Nosse credas suos colores, varietatemque dispositam : quin etiam ex Volatu quaeritur plaudere in caelo, varieque sulcare. Qua in Ostentatione, ut

vinctae, praebentur accipitri, implicatis strepitu pen-

SEARCH

MENU NAVIGATION