Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X.

2Iynis, qui non nisi ipsis alarum humeris eliditur: alioqui soluto volatu in multum Velociores. Speculatur occultus fronde latro, & gaudentem in ipsa gloria rispit. Ob id cum iis habenda est avis, quae tinnunculus vocatur. Defendit enim illas, terretque accipi tres naturali potentia, in tantum, ut Visum Vocemque ejus fugiant. Hac de causa praecipuus columbis amor eorum. Feruntque, si in quatuor angulis defodiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas: quod auro insectis alarum articulis quaesiere aliqui, non aliter innoxiis vulneribus : multivaga alioqui ave. Est enim ars illis inter se blandiri & corrumpere alias, fitrioque commitatiores reVerti

LIII. Quin & internuntiar in rebus magniS fuere, epistolas annexas earum pedibus obsidione Mutinensi in castra Consulum Decimo Bruto mittente.

Quid vallum, & vigil obsidio, atque etiam retia

amne praetenta profuere Antonio, per caelum eunte nuntio λ Et harum amore insaniunt multi: super tecta exaedificant turres iis, nobilitatemque singularum & origines narrant, Vetere jam eXemplo. L. AXius eques Romanus ante bellum civile Pompejanum denariis quadringentis singula paria venditavit, ut M. Varro tradit. Quin & patriam nobilitaVere, in Campania grandissimae provenire existimatae. LIV. Harum volatus in reputationem ceterarum quoque Volucrum nos impellit. Omnibus animalibus reliquis certus & uniusmodi, & in suo cuique genere incessiis est : aves solae vario meatu feruntur& in terra, & in aere. Ambulant aliquae, ut cor-

222쪽

116 C. PLINII SECUNDI

nices: saliunt aliae, ut passeres, merulae: currunt, ut perdices, rusticulae: ante se pedes jaciunt, ut ciconiae, grueS: eXpandunt alas, pendentesque raro intervallo quatiunt, aliae crebrius, sed & primas dumtaxat pennas : aliae & tota latera pandunt aquaedam Vero majore eX parte compressas Volant percussoque semel, aliquae & gemino ictu aere feruntur, Velut inclusum eum prementeS, ejaculantur sese in stiblime, in rectum, in pronum. Impingi putes aliquas , aut rursus ab alto cadere has, illas salire. Anates solae, quaeque sunt ejusdem generis, in sublime protinus sese tollunt, atque e Vestigio caelum petunt, & hoc etiam eX aqua. Itaque in foveas, quibus feras Venamur, delapsae solae evadunt. Vultur, & ferae graviores, nisi ex

prochirsu, aut altiore cumulo immissae, non evolant e cauda reguntur. Aliae circumspectant, aliae flectunt colla. Nonnullae Vescuntur ea, quae rRPUere pedibus. Sine Voce non Volant multae r aut econtrario semper in volatu silent. Subrectae, pronae , obliquae, in latera, in ora, quaedam & resupinae feruntur: ut si pariter cernantur plura genera , non in eadem natura meare Videntur. LV. Plurimum volant, quae apodeS, quid careant usu pedum : ab aliis cypselli appellantur, hi ,rundinum specie. Nidificant in scopulis. Hae sunt,

quae toto mari cernuntur: nec unquam tam longonaVes, tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. Cetera genera

residunt & insistunt: his quies, nisi in nido , nulla :aut pendent, aut jacent.

223쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X. QI7LVI. Et ingenia aeque Varia, ad pastum maXime. Caprimulgi appellantur grandioris merulae adspectu, fures nocturni : interdiu enim visu carent. Intrant pastorum stabula, caprarumque uberibus advolant suctum propter lactis: qua injuria uber emoritur, caprisque caecitas, quaS ita mulsere, Oboritur. Platea nominatur , advolans ad eas, quae se in mari mergunt, & capita illarum morsu corripiens, donec cBpturam eXtorqueat. Eadem cum deVoratisse implevit conchis, calore ventris coctas eVOmit, atque ita ex iis esculenta legit, testaS excernens.

LVII. Villaribus gallinis & religio inest. Inhorrescunt edito ovo, excutiuntque sese, & circumactae purificant, ac festuca aliqua sese, & ova it strant. Minimae avium cardueles imperata faciunt, nec Voce tantum , sed pedibus & ore pro manibus.

Est quae boum mugitus imitetur, in Arelatensi agrotaurus appellata, alioqui parva. Est quae equorum quoque hinnitus, anthus nomine, herbae pabulo

adVentu eorum pulsa imitatur, ad hunc modum se ulciscenS. LVIII. Super omnia humanas Voces reddunt, psittaci quidem etiam sermocinantes. India hanc avem mittit, sittacen vocat, Viridem toto corpore, torque tantum miniato in cervice distinctam. Ιmperatores salutat, & quae accipit Verba, pronuntiat: in vino praecipue lasciva. Capiti ejus duritia

eadem, quae rostro. Hoc, cum loqui discit, ferreo Verberatur radio : non sentit aliter ictus. Cum de-

Volat, rostro se excipit, illi innititur, levioremque se ita pedum infirmitati facit.

224쪽

C. PLINII SECUNDI

218 LIX. Minor nobilitas, quia non ex longinquo venit, sed expressior loquacitas, generi picarum est. Adamant Verba quae loquantur. Nec discunt tantum , sed diligunt: meditantesque intra semet, cura atque cogitatione intentionem non occultant. Constat emori victas dissicultate verbi ; ac nisi subinde eadem audiant, memoria falli: quaerentesque mirum in modum hilarari, si interim audierint id verbum. Nec vulgaris illis forma, quamvis non spectanda. Satis illis decoris in specie sermonis humani est. Verum addiscere afias negant posse, quam quM eX genere earum sunt, quae glande vescantur : dc inter

eas facilius, quibus quini sunt digiti in pedibus : ac ne eas quidem ipsas, nisi primis duobus vitae annis. Latior iis est lingua : omnibusque in suo cuique genere , quae sermonem imitantur ii manum :quanquam id paene in omnibus contingit. Agrippina Claudii Caesaris turdum habuit quod nunquam

ante) imitantem sermones hominum, cum haec Proderem. Habebant & Caesares juvenes sturiatim, item luscinias, Graeco atque Latino sermone dociles :praeterea meditantes in diem , & assidue nova lo-qhlentes, longiore etiam conteXtu. Docentur secreto , & ubi nulla alia vox misceatur, assidente qui crebro dicat ea, quae condita velit, ac cibis blandiente.

LX. Reddatur & corvis sua gratia, indignatione quoque populi Romani testata, non solum conscientia. Tiberio Principe ex foetu supra Castorum aedem genito pullus, in oppositam sutrinam de-Volavit, etiam religione commendatus ossicinae do-

225쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X.

2I9mino. Is mature sermoni asities actus, Omnibus matutinis evolans in Rostra , forum versus, Tiberium , dein Germanicum & Dursum Caesares nominatim, moX transeuntem populum Rom. salutabat, postea ad tabernam remeanS, Pluritim annorum assiduo ossicio mirus. Hunc sive aemulatione Vicinitatis, manceps proXimae sutrinae, si1Ve iracundia subita, ut voluit videri, eXcrementis ejus posita calceis macula, eXanimaVit: tanta plebei consternatione, Ut primo pulsus ex ea regione, mOX& interemtus ssit, funus hie innumeris aliti celebratum exsequiis, constratum lectum super AEthiopum duorum humeros, praecedente tibicine, & coronis omnium generum, ad rogum usi ille, qui constructus dextra viae Appiae ad secundum lapidem, in campo Rediculi appellato, fuit. Adeo satis justa causa populo Romano visa est eYsequiarum, ingenium avis, aut supplicii de cive Romano, in ea urbe ,

in qua multorum principum nemo duxerat sinus et Scipionis vero AEmiliani post Carthaginem Numantiamque deletas ab eo, nemo Vindica Verat mortem. Hoc gestum M. Servilio, C. Cestio Cossi a. d. V Kalend. April. Nunc quoque erat in urbe Roma, haec prodente me, equitiS Rom. cornix e Baetica, primum colore mira admodum nigro: deinde plura contexta Verba exprimens, & alia crebro addiscens. Nec non & recens fama Crateri Monocerotis cognomine, in Erigena regione Asiae corvorum opera Venantis , eo quod devehebat in silvas

eos insidentes corniculis humerisque : illi vestigabant agebantque, eo perducta consuetudine, ut

226쪽

21o C. PLINII SECUNDI

exeuntem sic comitarentur & feri. Tradendum pu-t3Vere memoriae quidam, visum per sitim lapides congerentem in situlam monumenti, in qua pluvia aqua durabat, sed quae attingi non posset: ita descendere paventem expressisse tali congerie, quantum poturo sussiceret. LXI. Nec Diomedeas praeteribo aves: Iuba catar

ractas Vocat: eis esse dentes, oculosque igneo colore, cetero candidis, tradens. Duos semper iis duces: alterum ducere agmen, alterum cogere. ScrobeS eracavare rostro, inde crate consternere , & operire terra , quae ante fuerit egesta: in his foetificare. Fores binas omnium scrobibus : Orientem spectare., quibus exeant in pascua : occasum, quibus redeant. Alvum exoneraturas subvolare semper, & contrario statu. Uno hae in loco totius orbis visuntur, in insula, quam diximus nobilem Diomedis tumulo atque delubro, contra Apuliae oram, fulicarum similes. Advenas barbaros clangore infestant, Graecis tantum adulantur, miro discrimine, velut generi Diomedis hoc tribuentes: aedemque edin quotidie pleno gutture madentibus penniS perluunt atque purificant: unde origo fabulae, Diomedis socios in earum eiugies mutatOS. LXII. Non omittendum est, cum de ingeniis disserimus , e volucribus hirundines esse indociles, e terrestribus mures: cum elephanti j iissa faciant, leo.

nes jugum subeant; in mari vituli, totque piscium

genera mitescant.

LXIII. Bibunt aves suctu: ex his, quibus longa colla, intermittentes, dc capite resupinato velut in-

227쪽

NATUR. HI STO R. LIB. X. mfundentes sibi. Porphyrio solus morsu bibit. Idem est proprio genere, Omnem cibum aqua subinde tingens, deinde pede ad rostrum, Veluti manu, afferens. Laudatissimi in Commagene. Rostra iis, Scpraelonga crura rubent.

LXIV. Haec quidem & haematopodi, multo minori, qUanquam eadem crurum altitudine. Nascitur in AEgypto. Insistit ternis digitis. Praecipue ei pabulum muscae. Vita in Italia paucis diebus.

LXV. Graviores omnes fruge Vescuntur, alti-Volae carne tantum. Inter aquaticas, mergi soliti sunt deVOrare, quae ceterae reddunt.

LXVI. Olorum similitudinem onocrotali habent : nec distare existimarentur,omnino, nisi faucibus ipsis inesset alterius uteri genus. Huc omnia. inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas. Mox persecta rapina, sensim inde in os reddita, in Veram alVum ruminantis more refert. Gallia hos septemtrionali proXima Oceano mittit. LXVII. In Hercynio Germaniae saltu inusitata genera alitum accepimuS, quarum plumae ignium' modo colluceant noctibus, in ceteris nihil praeter nobilitatem longinquitate factam, memorandUm Occurrit. Phalerides in Seleucia Parthorum, & in Asia aquaticarum laudatissimae : rursus Phasianae in Colchis geminas ex pluma aures submittunt, subriguntque. Numidicae in parte Africae Numidia, omnes- qtie jam in Italia. LXVIII. Phoenicopteri linguam praecipui saporis esse , Apicius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. Attagen maxime Ionius celebrattia , Vocalis

228쪽

C. PLINII SECUNDI

Alias, captuS Vero Obmutescens , quondam existimatus inter raras aves. Jam & in Gallia Hispaniaque capitur , & per Alpes etiam, ubi & phalacrocoraces, aves Balearium insularum peculiares: sicut Alpium pyrrhocorax, luteo rostro, niger : & praecipuo sapore lagopus : pedes leporino V1llo nomen

ei hoc dedere, cetero candidae , columbarum magnitudine. Non extra tepram eam Vesci facile , quando nec viva mansuescit, & corpus occisae statim marcescit. Est & alia nomine eodem, a coturnicibus magnitudine tantum differens, croceo tinctu

cibis gratissima. Visam in Alpibus ab se peculiarem AEgypti & ibim Egnatius Calvinus Praefectus earum prodidit. LXIX. Venere in Italiam Bebriacensibus bellis

civilibus trans Padum & novae aVes ta enim adhuc vocantur ) turdorum specie, paulum infra columbas magnitudine, sapore gratae. Baleares insulae nobiliorem etiam supra dicto porphyrionem mittunt. Ibi & buteo accipitrum generis in honore mensarum est: item VipioneS : sic enim Vocant mi

LXX. Pegasos equino capite Volucres, & gryphas aurita aduncitate rostri fabulosos reor : illos in Scythia, hos in bEthiopia. Equidem & tragopana, de qua plures assirmant, majorem aquila, cornua in temporibus curvata habentem, ferruginei coloris, tantum capite phoeniceo. Nec Sirenes impetraverint fidem : licet assirmet Dino , Clitarchi celebrati auctoris pater, in India esse: mulcerique edrum cantu, quos graVatos somno lacerent. Qui

229쪽

NATUR. HISTOR. LIR X. 123

credit ista, & Melampodi prosecto aures lambendo , dedisse intellectum avium sermonis dracones

non abnuet: Vel quae DemocrituS tradit, nominando aves, quarum confvsb sanguine serpens gignatur : quem quisquis ederit, intellecturus sit alitum colloquia : quaeque de una aVe galerita privatim

commemorat, etiam sine his immeus a vitae ambage circa auguria. Nominantur ab Homero scopes , avium genus : neque harum satyricos motuS, cum insidentiu , plerisque memoratos, facile conceperim mente : neque ipsae jam aVes noscuntur. Quamobrem de confessis disseruisse praestiterit. LXXI. Gallinas saginare Deliaci coepere : Unde

pestis exorta, opimaS aVes & suopte corpore Unctas devorandi. Hoc primum antiquis coenarum interdictis exceptum invenio jam lege C. Fannii Cos.

XI annis ante tertium Punicum bellum, ne quid Volucre poneretur, praeter unam gallinam, quae non esset altilis: quod deinde caput tranStatum, per omnes leges ambulavit. Inventumque diverticulum est, in fraude earum, gallinaceos quoque pascendi lacte madidis cibis : multo ita gratioreS approbantur. Feminae quidem ad saginam non omneS eliguntur, nec nisi in cervice pingui cute. Postea culinarum artes, ut clunes spectentur, ut dividantur in tergora, ut a pede uno dilatatae repositoria occupent. Dedere & Parthi cocis suos mores. Nec tamen in hoc mangonio quidquam toturn placet: hic clune , alibi pectore tantum laudatis.

LXXII. Aviaria primus instituit, inclusis omnium generum aVibus, M. Laenius Strabo Brundisii

230쪽

C PLINII SECUNDI

224 equestris ordinis. Ex eo coepimus carcere animalia coercere, quibuS natura caelum assignaverat. Maxime tamen insignis est in hac memoria, Clodii AEsopi tragici histrionis patina, Η-S. centum taxata: in qua positit aves cantu aliquo aut humano sermone Vocales , H-S. sex fmgulas coemtas : nulla alia inductus suavitate, nisi ut in his imitationem hominis manderet: ne quaestus quidem suos reveritus illos Opimos, & Voce meritos: dignus prorsus filio, a quo devoratas diYimus margaritas. Non sit tamen

ut verum fatear ) facile inter duos judicium turpitudinis : nisi quod minus est, summaS rerum naturae opes, quam hominum linguaS, coenasse. LXXIII. Generatio avium simplex Videtur esse, cum S: ipsa sua habeat miracula : quoniam & qu drupedes ova gignunt, chamaeleonteS, lacertae, &quae diximus inter serpentes. Pennatorum autem in- foecunda sunt, quae aduncOS h3bent UngueS : cen-

chris sola ex his supra quaterna edit ova. Tribuit hoc avium generi Natura, ut foecundiores essent fugaces earum, quam sortes. Plurima pariunt struthio cameli, gallinae, perdices. Soli coitus avibus duobus modis : femina humi considente, ut in gallinis : aut stante, ut in gruibus. LXXIV. Ovorum alia sunt candida, ut columbis, perdicibus : alia pallida, ut aquaticis: alia punctis distincta, ut meleagridi: alia rubri coloris, ut

phasianis, cenchridi. Intus autem Omne OVUm VO-

lucrum bicolor. Aquaticis lutei plus quam albi, idque ipsum magis luridum, quam ceteris. Piscium unus color, in quo nil candidi. Avium ova ex ca-

SEARCH

MENU NAVIGATION