Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X. 22 Ilore fragilia, serpentilina ex frigore lenta, piscium

ex liquore mollia. Aquatilium, rotunda: reliqua, fere fastigio cacuminata. Exeunt a rotundissima sui parte, dum Pariuntur, molli putamine, sed protinus durescente, quibuscunque emergunt portionibus Quae oblonga sint ova, gratioris saporiS putat Horatius Flaccus. Feminam edunt, quae rotundiora gignuntur, reliqua marem. UmbilicuS OVis a cacumine inest, ceu gutta eminens in putamine. Quaedam omni tempore coeunt, ut gallinae, M pariunt, praeterquam duobus mensibus hiemis brumalibus. Ex iis juvencae plura, quam Veteres, sed minora, in eodem foetu prima ac novissima. Est autem tanta foecunditas, ut aliquae & sexagena pariant, aliquae quotidie, aliquae bis die, aliquae in tantum, ut es etae moriantur. Adrianis laus maxima. Columbae decies anno pariunt, quaedam & undecies : in AEgypto vero etiam brumali mense. Ηirundines , & merulae, & palumbi, & turtures bis

anno pariunt: ceterae aves fere semel. Turdi in cacuminibus arborum luto nidificanteS, paene conlevtim, in secessu generant. A coitu decem diebus ova maturescunt in utero. Vexatae autem gallinae & columbae penna evulsa, aliave simili injuria, diutius. Omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni corpore id gigni opinantes : in OVo certe gutta ea salit, palpitatque. Ipsum animal ex albo liquore ovi corporatur. Cibus in luteo est. Omnibus intus caput majus toto corpore: oculi compressi capite majores. Increscente pullo, candor C. Plin. Vol. II. P

232쪽

C. PLINII SECUNDI

in medium Vertitur, luteum circumfunditur. V1cesimo die, si moveatur ovum, jam viventis intra putamen VOX auditur. Ab eodem tempore plumescit: ita positus, Ut caput supra dextrum pedem habeat, deXtram Vero alam stipra caput. VitelluS paulatim deficit. Aves omnes in pedeS nascuntur, contra quam reliqua animalia. Quaedam gallinae omnia gemina ova pariunt, & geminos interdum excludunt, ut Cornelius Celsus auctor est, alterum majorem. Aliqui negant omnino geminos eXcludi. Plus vicena quina incubanda subjici vetant. Parerea bruma incipiunt. Optima foetura ante Vernum aequinoctium. Post solstitium nata non implent magnitudinem justam, tantoque minus, quanto serius

LXXV. Ova incubari intra decem dies edita uti-1islsimum: Vetera aut recentiora infoecunda. Subjici impari numero debent. Quarto die postquam

coepere incubari, si contra lumen cacumine OVo-TUm Zpprehenso una manu, purus & uniusmodi

perluceat color, sterilia existimantur esse, proque eis alia substituenda. Et in aqua est experimentum :inane fluitat: itaque sidentia, hoc est, plena, subjici volunt. Concuti Vero experimento Vetant, qUOniam non gignant confiissis vitalibus venis. Incubationi datur initium post novam Lunam, quia prius inchoata non proveniant. Celerius excluduntur calidi diebus. Ideo aestate undevicessimo educunt foetum et hieme, XXV. Si in cubitu tonuit, OVa pereunt: & accipitris audita Voce Vitiantur. Remedium contra tonitrus, clavus serreus sub stramine

233쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X.

227 ovorum postus, aut terra eX aratro. Quaedam alistem & citra incubitum sponte naturae gignunt, ut in AEgypti fimetis. Scitum de quodam reperitur, Syracusis tamdiu potare solitum, donec cooperta

terra foetum ederent OVa.

LXXVI Quin & ab homine perficiuntur. Livia Augusta, prima sua juventa Tiberio Caesare ex Nero.

ne gravida, cum parere Virilem sexum admodum cuperet, hoc tisa esst puellari augurio, ovum in simi vendo, atque cum deponendum haberet, nutrici per sinum tradendo, ne intermitteretur tepor. Nec falso augurata proditur. Nuper inde sortasse inventum, ut ova in calido loco imposita paleis igne modico foverentur, homine Versante, pariterque & stato die illinc erumperet scelus. Traditur quaedam ars gallinarii cujusdam, dicentis quod ex quaque essisset. Narrantur & mortua gallina mariti earum v si stic. cedentes invicem, & reliqua foetae more facientes, abstinentesque se a cantu. Super Omnia est anatum ovis subditis atque exclusis admiratio, primo non plane agnoscentis foetum: mox incertos incubitus follicite convocantis : postremo lamenta circa piscinae stagna, mergentibus se pullis natura duce. LXXVII. Gallinarum generositas spectatur crista erecta, interdum gemina: penniS nigris , Ore rubicundo , digitis imparibus, aliquando & super quatuor digitos transverso uno. Ad rem divinam, luteo rostro pedibusque , purae non Videntur : ad opertanea s.cra, nigrae. Est & pumilionum genus non ste .rile in his, quod non in alio genere alitum, sed quibus certa foecunditas rara, & incubatio ovis noxia.

234쪽

22.8

C. PLINII SECUNDI

LXXVIII. Inimicissima autem omnium generi pituita , maximeque inter messis & vindemiae tempus. Medicina in fame, & cubitus in fumo, utique si ex lauro, aut herba sabina fiat: penna per transversas

inserta nares, & per omnes dieS mota: cibus, allium cum farre, aut aqua perfusus, in qua maduerit noctua, aut cum semine vitis albae coctus: Sc quaedam alia. LXXIX. Columbae proprio ritu osculantur ante coitum. Pariunt fere bina ova : ita natura moderante , ut aliis crebrior sit scelus, aliis numerosior. Palumbes Se turtures plurimum terna: nec plus quam his vere pariunt: atque ita, si prior foetus corruptus est: & quamvis tria pepererint, nunquam plus duobus educunt. Tertium quod irritum est, urinum Vocant. Palumbes incubat semina post meridiana in matutinum, cetero mas. Columbae marem semper & seminam pariunt, priorem marem, postridie feminam. Incubant in eo genere ambo, interdiu mas, noctu femina. Excludunt vicesimo die. Pariunt a coitu quinto. aestate quidem interdum binis mensibus terna educunt paria: . nam decimo Octavo die excludunt, statimque concipiunt. Quare

inter pullos saepe ova inveniuntur, & alii provo- Iant , alii erumpunt. Ipsi deinde pulli quinquemestres foetificant. Et ipsae autem inter se si mas non sit) seminae aeque saliunt, pariuntque ΟVa irrita, ex quibus nihil gignitur : quae hypenemia Graeci

vocant.

PaVo a trimatu parit. Primo anno unum aut alterum ovum, sequenti quaterna quinaVe, cete

235쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X.

HS duodena, non amplius : intermittens binos dies ternosve parit; & ter anno, si gallinis subjiciantur incubanda. Mares ea frangunt desiderio incubantium. Quapropter noctu & in latebris pariunt, aut in excelso cubantes : & nisi molli strato excepta, franguntur. Mares singuli quinis sussiciunt conjugibus. Cum singulae aut binae fuere, corrumpitur salacitate foecunditas. Partus excluditur diebus tex no- Venis, aut tardius tricesimo. Anseres in aqua coeunt, pariunt vere: aut si bruma colvere, post solstitium, quadraginta prope. Bis anno, si priorem foetum gallinae excludant: alias plurima ova sedecim : paucissima, septem. Si quis surripiat, pariunt donec rumpantur. Aliena non eX- cludunt. Incubanda subjici utilisfiniim novem, aut undecim. Incubant seminae tantum tricenis diebus etsi vero tepidiores sint, viginti quinque. Pullis eorum urtica contactu mortifera : nec minus aviditas, nunc satietate nimia, nunc suamet Vi: quando apprehensa radice, morsu saepe conantes avellere, ante colla sua abrumpunt. Contra urticam remedium est, stramento ab incubitu subdita radix

earum.

Ardeolarum tria genera: leucon, asteriaS, pel los. Hi in coitu anguntur. Mares quidem cum Vociferatu sanguinem etiam ex oculis profundunt. Nec minus aegre pariunt gravidae. Aquila tricenis diebus incubat, & fere majores alites : minoreS Vicenis , ut milvus & accipiter. Singulos sere parit, nunquam plus ternos: is qui aegotios Vocatur, quaternos : corvus aliquando & quinos : incubant to-

236쪽

C. PLINII SECUNDI

CB novenoS: melancoryphus supra Vicenos parit, semper numero impari: nec alia plures : tanto sce-cunditas major parvis. Hirundini caeci primo puleti, & sere omnibus quibus numerosior foetuS. LXXX. Irrita ova, quae hyponemia diXimus, aut mutua feminae inter se libidinis imaginatione Concipiunt, aut pulvere: nec columbae tantum, sed& gallinae, perdices , pavones, ansereS, chenRlOPeces. Sunt autem sterilia, SP minora, ac minus jucundi saporis, magis humida. Quidam & vento putant ea generari: qua de causa etiam Zephyria ap-

Pellantur. Haec autem Vere tantum Iiunt, incubatione derelicta, quae alii cynosura dixere. OUR aceto macerata in tantum emolliuntur, Ut per annU-1os transeant. Servari ea in lomento, aut hieme in paleis, aestate in furfuribus, utilissimum. Sale exinaniri creduntur. LXXXI. Volucrum animal parit vespertilio tantum, cui & membranaceae pinnae uni. Eadem sola volucrum lacte nutrit: ubera admoVet. ParenS geminos volitat amplexa infantes, secumque portat. Eidem coxendix una traditur, &in cibatu culices gratissimi. LXXXII. Rursus in terrestribus ova pariunt serpentes: de quibus nondum dictum est. Coeunt complexu, adeo circumvolutae sibi ipsae, ut una existimari biceps possit. Viperae mas caput inserit in os, quod illa abrodit voluptatis di lcedine. Terrestrium eadem sola intra se parit ova unius coloris Sc mollia , ut pisces. Tertia die intra uterum catulos eX-

237쪽

23 INATUR. HISTOR. LIB. X. cludit: deinde singulos singulis diebus parit, viginti

fere numero. Itaque ceterae tarditatis impatientes, perrumpunt latera, occisii parente. Ceterae serpentes contexta ΟVa in terra incubant, & foetum sequente excludunt anno. Crocodili vicibus incubant,mas & femina. Sed reliquorum quoque terrestrium reddatur generatio.

LXXXIII. Bipedum solus homo animal gignit.

Homini tantum primi coitus poenitentia, augurium scilicet vitae a poenitenda origine. Ceteris animalibus stati per tempora anni concubitus : homini ut dictum est omnibus horis dierum noctiumque. Ceteris satietas in coitu, homini prope nulla. Messe salina Claudii Caesaris coniux, regalem existimanς palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis ancillam mercenariae stipis, eamque nocte ac die superavit, quinto ac vicesimo concubitu. Ita hominum genere maribus diverticula Veneris excogitata , omnia scelere naturae: feminis Vero abortus. Quantum in hac parte multo nocentiores quam

ferae sumus t Viros avidiores Veneris hieme, seminas aestate, Hesiodus prodidit Coitus aversis elephantis, camelis, tigribus , lyncibus, rhinoceroti, leoni, dasypodi, cuniculis, quibus aversa genitalia. Cameli etiam solitudines,

aut secreta certe peltuat: neque intervenire datur sine pernicie. Coitus tota die r & his tantum ex omnibus, quibus solida ungula. In quadrupedum genere mares olfactus accendit. Avertuntur & canes,

Phocae , lupi, in medioque cciitu, invitique etiam cohaerent. Supra dictorum plerisque feminae priores

238쪽

C. PLINII SECUNDI

232 superveniunt, reliquis mares. Ursi autem, ut dic timest , humanitus strati, herinacei stantes ambo inter se complexi: feles mare stante, femina subjacente :vulpes in latera projectae, maremque femina ample-XR. Taurorum cerVorumque feminae Vim non tole-Tant: ea de causa ingrediuntur in conceptu. Cervi vicissim ad alias transeunt, & ad priores redeunt. Lacertae, ut ea quae sime pedibus sunt, circumplexu

Venerem novere.

Omnia ianimalia quo majora corpore , hoc minus secunda sunt. Singulos gignunt elephanti, cameli, equi: acanthis duodenos, avis minima. Ocissime Pariunt, quae plurimos gignunt. Quo majus est animal , tanto diutius formatur in utero. Diutius gersantur, quibus longiora sunt Vitae spatia. Neque, crescentihim tempestiVa ad generandum aetas. Quae solidas habent ungulas, singulos : quae bisulcas, geminos pariunt. Quorum in digitos pedum fisi ira divisa est, ea numerosiora in foetu. Sed superiora Omnia perfectos edunt partus, haec inchoatos : in quo sunt genere leaenae, ursae, & vulpes informia etiam magis, quam supradicta, parit: rarumque est videre parientem. Postea lambendo calefaciunt foetus omnia ea, & figurant. Pariunt plurimiun qua

ternos.

Caecos autem gignunt canes, lupi, pantherae, thoes. Canum plura genera. Laconicae octaVo mense utrinque generant. Ferunt sexaginta diebus, &plurimum tribus. Ceterae canes & semestres coitum patiuntur. Implentur omnes uno coitu. Quae ante justum tempus concepere, diutius caecos ha-

239쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X. 233

bent catulos, nec omnes totidem diebus. Existimantur in urina attollere crus fere semestres: id est signum consummati Virium roboris: feminae hociidem sidentes. Parthis duodeni, quibus numerosissimi: cetero quini, seni, aliquando singuli, quod prodigiosum putant, sicut omneS mares, aut OmneS feminas gigni. Primos quoque mares pariunt: in cete is alternant. Ineuntur a partu seYto mense. Octonos Laconicae pariunt. Propria in eo genere maribus laboris alacritas. Vivunt Laconici annis denis, feminae duodenis r cetera genera quindenOS BnnOS, aliquando & vicenos : nec tota sua aetate generant, sere a duodecimo desinentes. Felium & ichneumonum reli a , Ut canum. Vivunt annis senis.

Dasypodes omni mense pariunt, & superstetant, sicut lepores. A partu statim implentur. Concipiunt, quamvis ubera siccante foetu. Pariunt Verocaecos. Elephanti, ut diximus, pariunt singulos , magnitudine vituli trimestris. Cameli duodecim mensibus ferunt: trimatu pariunt Vere, iterumque post annum implentur a partu. Equas autem post tertium diem, aut post unum ab enixu utiliter admitti putant, coguntque invitas. Et mulier septimo die concipere facillime creditur. Equarum jubas tondere praecipiunt, ut asinorum in coitu patiantur humilitatem : comantes enim gloria superbire. A coitu solae animalium currunt ex adverso Aquilone Austrove, prout marem aut feminam concepere. Colorem illico mutant rubriore pilo, Vel quicunque sit, pleniore: hoc argumento desintini admittere, etiam nolentes. Nec impedit partus quas-

240쪽

C. PLINII SECUNDI

dam ab opere, falluntqtie gravidae. Vicisse Olympia praegnantem Echecratidis Thessali invenimus. Equos, & canes, & sues initum matutinum appetere , feminas autem post meridiem blandiri diligentiores tradunt. Equas domitas LX diebus equire , antequam gregales : sues tantum coitu spumam ores indere : Verrem subantis audita voce, nis1 admittatur , cibum non capere usque in maciem: feminas autem in tantum esserari, ut hominem lacerent, candida maxime veste indutum. Rabies ea aceto mitigatur naturae asperso. Aviditas coitus putatur &cibis fieri: siciit viro eruca, pecori cepa. Quae eae seris mitigentur, non concipere, Ut anseres: ZprOSVero tarde, & cervos, nec nisi ab infantia educatOS, mirum est. Quadrupedum praegnanteS Venerem Breent, praeter equam & suem. Sed supers cetant dasypus & lepus tantum.

LXXXIV. Quaecunque animal pariunt, in capita

gignunt, circumacto stib enixum foetu : alias in utero porrecto. Quadrupedes gestantur extensis ad longitudinem cruribus , & ad alvum suam applicatis :homo in semet conglobatus, inter duo genua nR-ribus sitis. Molas, de quibus ante diximus, gigni

putant, ubi mulier non eX mare, Verum eX semetipsa tantum conceperit : ideo nec animari, quia non sit ex duobus: altricemque habere per se vitam illam, quae satis arboribusque contingat. EX Omnibus, quae perfectos foetus, sues tantum & numerosos edunt: item plures, contra naturam soli-dipedum, aut bisulcorum.

LXXXV. Super cuncta est murium foetus: haud

SEARCH

MENU NAVIGATION