장음표시 사용
241쪽
NATUR. HISTOR. LIB. X. 133sne cunctatione dicendus, quanquam sub auctore Aristotele & Alexandri Magni militibus. Generatio
eorum lambendo constare, non coitu, dicitur: ex una genitos CXX tradiderunt : apud Persas Vero, praegnantes & in Ventre parentis repertas. Et salis gustatu fieri praegnantes opinantur. Itaque desinit
mirum esse, unde Vis tanta messeS populetur murium agrestium: in quibus illud quoque adhuc latet, quonam modo illa multitudo repente occidat. Nam nec eXanimeS reperiuntur, neque eXstat qici
murem hieme in agro effoderit. Plurimi ita ad Troadem proveniunt: & jam inde fugaverunt incolas.
Proventiis eorum siccitatibus : tradunt etiam obituris Vermiculum in capite gigni. AEgyptiis muribus durus pilus, sicut herinaceis. Iidem bipedes ambulant, ceu Alpini quoque. Cum di Verssi generis coi- Vere animalia, ita demum generant, si tempuS nasiacendi par habent. Quadrupedum ΟVa gignentium lacertas ore parere ut creditur Vulgo Aristoteles negat : neque incubaot eaedem, oblitae quo sint in loco enixae, quoniam huic animali nulla memoria. Itaque per se catuli erumpunt. LXXXVI. Anguem ex medulla homiliis spinae gigni, accipimus a multis. Pleraque enim occulta δίcaeca Origine proVeniunt, etiam in quadrupedum genere : sicut salamandra, animal lacerti figura, stellatum , nunquam , nisi magnis imbribus, pro Veniens, & serenitate deficiens. Huic tantus rigor, ut ignem tactu restinguat, non alio modo, qU3m glacies. Ejusdem sanie, quae lactea Ore Vomitur, quacunque parte corporis humani contacta, toti
242쪽
236 defluunt pili: idque quod contactum est, colorent
in vitiliginem mutat. LXXXVII. Quaedam vero gignuntur eX non genitis, & sine ulla simili origine, ut supra dicta r& quaecunque tempus anni generat. Ex iis quaedam nihil gignunt, ut salamandrae. Neque est iis
genus masculinum femininumVe: ssicut neque in anguillis, omnibusque quae nec animal, nec ΟVum ex 1ese generant. Neutrum est & ostreis genus, & ce-eeris adhaerentibus Vado Vel saXo. Quae autem per se generantur, si in mares ac feminas descripta sunt,
generant quidem aliquid coitu, sed imperfectum &dissimile, & ex quo nihil amplius gignatur, ut Vermiculos muscae. Id magis declaraVit natura eorum, quae insecta dicuntur, arduae eXplanationiS Omnia , & privatim dicato opere narranda. Quapropter ingenium praedictorum, & reliqua subtexetur dissertatio. LXXXVIII. Ex sensibus ante cetera homini tactus , dein gustatus: reliquis superatur a multis. Aquilae clarius cernunt : Vultures sagacius odorantur : liquidius audiunt talpae Obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento. Praeterea Voce omnium in sublime tendente sermonem exaudiunt:& si de iis loquare, intelligere etiam dicuntur, &profugere. Auditus cui hominum primo negatus est, huic & sermonis usus ablatus : nec sunt naturaliter surdi, ut non iidem sint & muti. In marinis ostreis auditum esse, non est Verisimile : sed ad sonum mergere se dicuntur solenes. Ideo & silentium in mari piscantibus.
243쪽
LXXXIX. Pisces quidem audituS nec membra habent, nec foramina : audire tamen eos palam estitit patet, cum plausu congregari seros ad cibum asse suetudine in quibusdam vivariis spectetur: & in pissicinis Caesaris genera piscium ad nomen Venire, qtiosdamque singulos. Itaque produntur etiam clarissime audire, mugil, lupus, salpa, chromis, &ideo in vado Vivere.
XC. Olfactum iis esse manifeste patet: quippe
non omnes eadem esca capiuntur: & prius, quam appetant, odorantur. Quosdam & speluncis latentes , salsamento illitis faucibus scopuli piscator expellit, veluti sui cadaveris agnitionem fugientes. Conveniuntque eY alto etiam ad quosdam odores, ut sepiam ustam, & polypuni: quae ideo conjiciuntur in natas. Sentinae quidem navium odorem procul fugiunt : maxime tamen piscium sanguinem. Non potest petris avelli polypus : idem cunila admota , ab odore protinus resilit. Purpurae quoque foetidis capiuntur. Nam de reliquo animalium genere quis dubitat λ Cornus cervini odore serpentes fugantur, sed maxime styracis : origani, aut calcis, aut sulphuris formicae necantur. Culices acida petunt: ad dulcia non advolant. Tactus sensitis omnibus est, etiam quibus nullus alius: nam Scostreis ; & terrestritim , VermibuS quoque. XCI. Existimaverim omnibus sensum & gustatus esse : cur enim alios alia sapores appetant 8 in quo Vel praecipua naturae architectae vis. Alia dentibus praedantur, alia unguibus, alia rostri aduncitate carpunt, alia latitudine rutini, alia acumine
244쪽
excavant, alia stigunt, alia lambunt, sorbent, mandunt, Vorant. Nec minor varietas in pedum ministerio , ut rapiant, distrahant, teneant, premant, Pendeant, tellurem scabere non cessent.
XCII. Venenis capreae, Sc coturnices ut diximus pinguescunt, placidissima animalia : at ser- Pentes ovis, spectanda quidem draconum arte: autcnim solida hauriunt, si jam fauces capiunt, quae
deinde in semet convoluti frangunt intus, atque ita putamina extussiunt: aut si1 tenerior est catulis adhuc aetas , orbe apprehensa spirae , ita sensim Vehementerque praestringunt, ut amputata parte, seu ferro, reliquam quae amplexu tenetur sorbeant. Simili modo avibus devoratis solidis , contentione
XCIII. Scorpiones terra vivunt. SerpenteS, cum occasio est, Vinum praecipue appetunt, cum alioqui exiguo indigeant potu. Eaedem minimo & paene nullo cibo, cum asservantur inclusae : sicuti aranei quoque, alioqui sitictu ViVentes. Ideoque nullum interit fame aut si1ti Venenatum. Nam neque calor his, neque sanguis, neque sudor, quae aviditatem naturali sale augent. In quo genere Omnia magis exitialia, si1 suum genus edere, antequam noceant. Condit in thesauros maxillarum cibum sphingtonim & satyrorum genus : mox inde sensim ad man-Aendum manibus expromit: & quod formicis in annum solenne est, his in dies vel horas. Unum animal digitos habentium herba alitur , lepus ; sed &sruge : solidipedes , & e bisulcis sues omni cibatu &radicibus. Solidipedum volutatio propria. SerratO-
245쪽
NATUR. HISTOR. LIB. X. 239rtim dentium carniVOra sunt omnia. Ursi & fruge, fronde, vindemia, pomis ViVunt, & apibus , cancris etiam , ac formicis . Lupi, ut diximus, & terra in fame. Pecus potu pinguescit: ideo sal illis aptissimus : item Veterina , quanquam Sc fruge herba: sed ut bibere, sic edunt. Ruminant praeter jam dicta, silvestrium cerVi, cum a nobiS aluntur: Omnia autem jacentia potius quam stantia, & hieme
magis quam aestate, septenis fere mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt. XCIV. In potu autem, quibus serrati dentes, lambunt: & mures hi Vulgares, quamvis ex alio genere sint. Quibus continui dentes, sorbent: ullequi, boves. Neutrum ursi, sed aquam quoque morsu vorant. In Africa major pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium : quam ob causam capti mures Libyci, si bibere, moriuntur. Orygem perpetuo sitientia Africae generant, & natura loci potu carentem, & mirabili modo ad remedia si1tientium. Namque Gaetuli latrones eo durant auxilio , repertiS in corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis. Insidunt in eadem Africa pardi condensa ar-,hore, occultatique earum ramiS , in praetereuntia desiliunt, atque e volucrum sede grassantur. Feles quidem quo silentio, quam levibus vestigiis obrepunt avibus i quam occulte speculatae in musculos exsiliunt i Excrementa sita effossa obruunt terra , intelligentes odorem illum indicem sui esse. XCV. Ergo & alios quosdam sensus esse, quam supra dictos, haud dissiculter apparet. Sunt enim quaedam his bella amicitiaeque, unde Sc affectus ,
246쪽
praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus
locis. Dissident olores & aquilar : corVuS R chlOreus, noctu inVicem ova exquirentes. Simili modo corvus & milvus, illo praeripiente huic cibos: cornices atque noctua : aquilae & trochilus, si1 credi-mUS , quoniam rem appellatur aVium: noctuae, &Ceterae minores aveS. Rursus cum terrestribus mustela & cornix : turtur & pyralis , ichneumones vespae & phalangia aranei. Aquaticae, & gaviae. Harpe & triorches accipiter. Sorices & ardeolae, invicem foetibus insidiantes. AEgithus avis minima cum assino. Spinetis enim se scabendi causa atterens, nidos ejus dissipat: fiod adeo paVet, ut Voce omnino rudentis audita, ova ejiciat, pulli ipsi metu
cadant. Igitur advolans litilcera ejus rostro eXcaVat. Vulpes &nisi: angues, militelae, & QeS. AEsalon VO-catur ParVa aVis, OVa corvi frangens, cujus pulli infestantur a vulpibus. Invicem haec catulos ejus ip- , samque vellit. Quod ubi Viderunt corVi, contra au-Xiliantur, Velut adversus communem hostem. Et acanthis in spinis vivit: idcirco asinos & ipsa odit, fores spinae devorantes. AEgithum Vero anthus in tantum, ut sanguinem eorum credant non coire, multisque ob id veneficiis infament. Dissident thoes ac leones. Et minima aeque ac maXima. FormicO-sam arborem sorices cavent. Librat araneus se filo in caput serpentis porrectae stib umbra arboris suae, tantaque Vi morsu cerebrum apprehendit, ut stridens stibinde , ac vertigine rotata, ne filum quidem desuper pendentis rumpere, adeo non iugere queat: nec finis ante mortem est.
247쪽
XCVI. Rursus amici paVOneS de columbae: turtii res se psittaci: merulae & turtureS : cornix aria deolae; contra Vulpium genus communibus inimi
citiis. Harpe & milvus contra triOrchem. Quid,& non affectus indicia sunt etiam in serpentibus, immitissimo animalium genere Θ Dicta sunt, quae Arcadia narrat de domino a dracone servato, &agnito voce draconi. De aspide miraculum Phylarcho reddatur: is enim auctor est, cum ad mensam cujusdam veniens in AEgypto aleretur assidue, eni-Xam catulos, quorum ab uno filium hospitis in teremtum : illam reversam ad cons tudinem cibi , intellexisse culpam, & necem intulisse catulo :nec postea in tectum id reversam. XCVII. Somni quaestio non obscuram conjectationem habet. In terrestribus, omnia quae conni veant, dormire manifestum est. Aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant,
dormire tamen eXistimant : non oculorum argumento, quia non habent genas : Verum ipsa quiete cernuntur placida, ceu soporata, neque aliud quam caudas moventia, & ad tumultum aliquem eXpavescentia. De thynnis confidentius assirmatur: iuxta ripaS enim aut petras dormiunt. Plani autem piicium in Vado, ut manu saepe tollantur. Νam delphini , balaenaeque stertentes etiam audiuntur. Insecta quoque dormire silentio apparet, quia ne tu minibus quidem admotiS excitentur.
XCVIII. Homo genitus premitur somno per aliquot menses : deinde longior in dies vigilia. Som niat statim infans : nam pavore expergiscitur, de
248쪽
suctum imitatur. Quidam vero nunquam : quibus mortiferum fuisse si1gnum contra consuetudinem somnium, inVenimus exempla. Magnus hic invitat Iocus, & diversis resertus documentis, Utrumnessint aliqua praescita animi quiescentis: qua fiant ratione, an fortuita res sit, ut pleraque. Et si exemplis agatur, profecto paria fiant. A vino & a cibis proXima, atque in redormitatione Vana esse visa, prope convenit. Est autem somnus nihil aliud, quam animi in medium sese recessus. Praeter hominem somniare equos, caneS, bOVes, pecora, ca pras , palam est. Ob hoc creditur & in omnibus, quae animal pariant. De iis, quae ova gignunt, incertum est: sed dormire ea, certum. Verum ad insecta transeamus: haec namque restant immensae subtilitatis animalia: quando aliqui ea neque spirare, ει sanguine eitam carere prodiderunt. l
