장음표시 사용
251쪽
LIBER XI. i. Albi ih haee & multigenera, terrestrvim Vo
lucrumque Vita. Alia pennata, ut apes : alia utroque modo, ut formicae : aliqua & pennis & pedi-hus carentia : jure omnia insecta appellata. ab inci suris, quae nunc cerVicum loco, nune pectorum atque alvi, praecincta separant membra, tenui modo fistula cohaerentia. Aliquibus Vero non tota incisura, eam ambiente ruga: sed in alvo, aut supernerantum, imbricatis flexili vertebris , nusquam alibi spectatiore naturae rerum artificio. In magnis siqui dem corporibus, aut certe majoribus , facilis officina sequaci materia fuit. In his tam parvis, atque tam nullis, quae ratio, quanta Vis, quam inextri
cabilis persectio λ ubi tot sensus collocavit in culi ce λ & sunt alia dictu minora. Sed ubi visum in eo praetendit λ ubi gustatum.applicavit 3 ubi odoratum inseruit λ ubi vero truculentam illam & portione maximam Vocem ingeneravit λ qua subtilitate peninnaS anneXuit λ praelongavit pedum crura i disposuit jejunam caveam, uti alvum 8 avidam sanguinis , potissimum humani, stim accendit λ Telum Vero perfodiendo tergori, quo spiculavit ingenio 3 Atque ut in capaci, cum cerni non possit exilitas
252쪽
ita reciproca geminavit arte, ut sodiendo acuminatum pariter, sorbendoque fistulosum esset. Quos teredini ad perseranda robora cum sono teste dentes assixit, potissimumque e ligno cibatum fecit pSed turrigeros elephantorum miramur humeroS , taurorumque colla, & truces in sublime iactus : tigrium rapinas, leonum jubas , cum rerum natura nusquam magis, quam in minimis, tota sit. Qua-Propter quaeso, ne nostra legentes, quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent, cum in contemplatione naturae nihil possit videri super-
II. Insecta multi negarunt spirare, idque ratione
persuadentes, quoniam in Viscera interiora nexus spirabilis non inesset. Itaque Vivere ut frugeS, Br-boresque : sed plurimum interesse , spiret aliquid,
an Vivat. Eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis carentibus corde atque jecore. Sic nec spirare ea, quibus pulmo desit. Unde numerosa quaestionum series exoritur. Iidem enim & vocem esse his negant, in tanto murmure apium, cicBdZ rum sono, & aliis quae suis aestimabuntur locis. Nam mihi contuenti se persuasit rerum natura, nihil incredibile existimare de ea. Nec Video, cur magis possint non trahere animam talia, & Vivere, quam spirare sine visceribus: quod etiam in marinis docuimus , quamVis arcente spiratum densitate altitudine humoris. Volare quidem aliqua, & animatu carere in ipso spiritu viventia , habere sensum vic-wS, generationiS, Operis, atque etiam de futuro curam : Sc quamvis non sint membra, quae Vel ut ca-
253쪽
rina sensus invehant, esse tamen his auditum , Ol- factum, gustatim, eXimia praeterea naturae dona, solertiam, animum, artem, quis facile crediderit pSanguinem non esse his fateor, sicut ne terrestribus quidem cunctis, verum simile quiddam. Ut sepiae in mari sanguinis vicem atramentum obtinet, porpurarum generi infector ille succus : sic & insectis quisquis est vitalis humor, hic erit & sanguis. Donec aestimatio sua cuique sit, nobis propositum est, naturas rerum manifestas indicare, non causas judicare dubias. III. Insecta, ut intelligi possit, non Videntur ner- Vos habere, nec ossa, nec spinas , nec cartilagi nem, nec pinguia, nec carneS, ne crustam quidem fragilem, ut quaedam marina, nec quae jure dicatur cutis : sed mediae cujusdam inter omnia haec DBturae corpus, arenti simile, nervo mollius, in reliquis partibus siccius vere, quam durius. Et hoc solum his es , nec praeterea aliud. Nihil intus, nisi admodum paucis intestiniim implicatum. Itaque di- Vulsis praecipua Vivacitas, & partium singularum palpitatio. Quia quaecunque es: ratio vitalis, illa non certis inest membris, sed toto in corpore, mim Cime tamen capite, solumque non moVetur, nisi cum pectore avulsum. In nullo genere plures stini pedes. Et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris videmus. Habent autem oculos, praeterque e sensibus tactum atque gustatum : aliqua & odoratum , pauca & auditum. IV. Sed inter omnia ea principatus apibus, de iure praecipua admiratio solis ex eo genere homi-
254쪽
mim caiisa genitis. Mella contrahunt, succumque dulcissimum atque subtilissimum, ac saluberrimum. Favos confingunt & ceras, mille ad usus Vitae : laborem tolerant, opera conficiunt, rempublicam habent , consilia privatim , ac duces gregatim &quod maxime mirum sit, ia res habent. Praeterea, cum sint neque mansiteti generis, neque feri: tamen tanta esst natura rerum, Ut prope eX umbra minimi animalis , incomparabile effecerit quiddam. Quos essicaciae industriaeque tantae comparemUS neo VoSήλ quas vires λ quos rationi medius fidius viros λhoc certe praestantioribus, quo nihil novere, nisi commune. Non sit de anima quaestio : constet δίde sanguine, quantulum tamen esse in tantulis potest y bEstimemus postea ingenium. V. Hieme conduntur r unde enim ad pruinas n1vesque, & Aquilonum flatus perferendos vires λSane & insecta omnia; sed minus diu : quae parieti
bus nostris occultata, mature tepefiunt. Circa apes aut temporum locorumVe ratio mutata est, aut erraverunt priores. Conduntur a Vergiliarum occasu, sed latent ultra exortum r adeo non ad Veris
initium , ut dixere, nec . quisquam in Italia de alvis existimat. Ante fabas florentes exeunt ad opera &labores : nullusque, cum per caelum licuit, Otio perit dies. Primum favos constrtiunt, ceram fingunt, hoc est, domos cellas ite faciunt. Deinde sobolem, postea mella , ceram ex floribus, melliginem e lacrimis arborum, quae glutinum pariunt. salicis, ulmi , arundinis, succo, gummi, resina. His primum alveum ipsum intus totum, ut quodam tectorio,
255쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XI. et 'illinunt, Sc aliis amarioribus succis contra aliarumhestiolarum aviditates: id se facturas consciae , quod
concupisci possit. His deinde sores quoque latiores
VI. Prima fundamenta commota vocant periti, secunda pissoceron, tertia propolin, inter coria cerasque: magni ad medicamina usus. CommosiS crusta est prima, saporis amari. Pisibeeros stiper eam Venit, picantium modo, ceu dilutior cera. E vitium populorumque mitiore gummi propolis, crassioris jam materiae, additis floribuS, nondum tamen cera, sed favorum stabilimenthina, qua omnes frigoris aut injuriae aditus obstruunthir, Odore & ipsa etiamnum graVi, ut qua plerique pro galbano utantur. VII. Praeter haec convehitur erithace, quam 3li qui sandaracam, alii cerinthum vocant. Hic erit apium , dum Operantur, cibus, qui saepe invenitur in favorum inanitatibus sepositus, & ipse amari s C. , poris . Gignitur autem rore Verno, & arborum succo, gummium modo , Asrici minor, Austri satu nigrior, Aquilonibus melior & rubens, plurimus in Graecis nucibus. Menecrates sorem esse dicit, sed
soribus confingunt, excepta rumice & echinopode. Uerbarum haec genera. Falso excipitur & spartum: quippe cum in Hispania multa in spartariis mella herbam eam sapiant. Falso & oleas excipi arbitror, quippe olivae proVentu plurima examina gigni certum est. Fructibus nullis nocetur. Mortuis ne floribus quidem , non modo corporibus insidunt. Operan-
256쪽
2 otur intra sexaginta passus : Sc sultande consumtis in proximo floribus, speculatores ad pabula ulteriora
mittunt. Noctii deprehensae in expeditione eXcu-hant supinae, ut alas a rore Protegant. IX. Νe quis miretur amore earum captos, Aristomachum Solensem duodesexaginta annis nihil
aliud egisse : Philiscum vero Thasium in desertis
3 pes colentem Agrium cognominatum: qui ambo scripsere de his. X. Ratio operis. Interdiu statio ad portas more castrorum, noctu quies in matutinum, donec una excitet gemino aut triplici bombo , ut buccino aliquo. Tunc universae provolant, si dies mitis futurus est. Praedivinant enim ventos imbresque, & se continent tectis. Itaque temperie caeli, & hoc inter praescita habent) cum agmen ad Opera processe sit, aliae flores aggerunt pedibus, aliae a luctara Ore, guttasque lanugine totius corporis. Quibus est earum Adolescentia, ad opera exeunt, & supradicta convehunt: seniores intus operantur. Quae flores comportant , prioribus pedibus semina onerant, propter id natura scabra, pedes prioreS rostro : totaeque onu1tae remeant sarcina pandatae. Excipiunt eas ternae, quaternaeque, & eXOnerant.
Sunt enim intus quoque officia divisa. Aliae striiunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibUm comparant eae eo, quod allatum est. Neque enim separatim Vescuntur, ne inaequalitas operis & cibi fiat &temporis. Struunt orsae a concameratione alvei,
teXtumque vehit a summa tela deducunt , limitibus binis circa singulos actus, ut aliis intrent,
257쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XI. et Ialiis exeant. Favi superiore parte assxi, & paulum etiam lateribus simul haerent, & pendent una. Al-Veum non contingunt, nunc obliqui, nunc rotundi , qualiter poposcit alveus : aliquando & duorum
generum e cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. Ruentes ceras fulciunt, pi- Iarum intergerinis sic a solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. Primi fere tres versus inanes fruuntur, ne promtum sit quod invitet furanterru ovissimi maxime implentur melle : ideoque aVersa alvo favi eximuntur. Gerulae secundos satus captant. Si cooriatur procella, apprehensi pondus culo lapilli se librant. Quidam in humeros eum imponi tradunt. JuXta vero terram volant in adverso statu vepribus evitatis. Mira observatio operis. Ces santium inertiam notant, castigant mox, & pu- niunt morte. Mira munditia. Amoliuntur omnia emedio, nullaeque inter opera spurcitiae jacent. Quin& excrementa Operantium intuS, ne longius recedant, Unum congesta in locum, turbidis diebus &operis Otio egerunt. Cum adVesperascit, in alveo strepitiat minus ac minus, donec una circumvolet eodem, quo excitavit, bombo, ceu quietem capere imperans et & hoc castrorum more. Tunc repente omneS conticescunt. Donaos primum plebei exaedificant , deinde regibus. Si speratur largior proventus, adjiciuntur contubernia & fucis. Hae cellarum minimae, sed ips1 majores apibuS. XI. Sunt autem fuci sine aculeo, velut impe sectae apes, novissimaeque, a fessis & jam emeritis inchoatae, serotimis foetus, δc quas servitia vera-
258쪽
2 arum apium : quamobrem imperant iis, primosque
in opera eXpellunt, tardhntes sine clementia puniunt. Neque in opere tantum, sed in foetu quoque adjuvant eas, multum ad calorem conserente turba. Certe quo major eorum fuit multitudo, hoc major fiet eXaminum proventuS. Cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos: multaeque singulos a
gressae trucidant. Nec id genus, nisi Vere, conspicitur. Fucus ademtis alis in alveum rejectus, ipse
XII. Regias imperatoribus f ituris in ima parte
alvei exstruunt amplas, magnificas , separatBS, tu herculo eminentes: quod si exprimatur, non gignuntur soboles. Sexangulae omnes cellae , singulorum eae pedum opere. Nihil horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia. Et melle uno alterove ad summum die cellas replent. Venit hoc ex aere, & maxime siderum exortu, praecipueque ipso Sirio exsplendescente fit r nec omnino priUSVergiliarum exortu, sublucanis temporibus. Itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inveniuntur : ac si1 qui matutino sub dio fhere, unctas liquore Vestes, capillumque concretum sentiunt.
Sive ille est caeli sudor, sive quaedam siderum saliva, sive purgantis se aeris succuS, utinamque esset & purus ac liquidus , & suae naturae , qualis defluit primo : nunc vero e tanta cadens altitudine, multumque drim venit, sordescens, & obvio terrae halitu infectus; praeterea e fronde ac pabulis potus,& in uterculos congestus apum: ore enim eum
vomunt:) ad haec succo florum corruptus, & alveis
259쪽
imaceratus, totiesque mutatUS , magnam tAmen caelestis naturae voluptatem affert.
XIII. Ibi optimus semper, ubi optimorum doliolis florum conditur. Atticae regionis hoc, & Siculae , Hymetto, & Hybla, ab locis : mox Calydna insula. Est autem initio mel, ut aqua, dilutum& primis diebus servet, ut musta, seque purgat:
vicesimo die crassescit, mox Obducitur tenui membrana, quae servoriS ipsius spuma concrescit. Sorbetur optimum, & minime fronde insectum, e quer-CUS , tiliae, arundinum soliis. XIV. Summa quidem bonitatis natione constat,
ut supra diximus pluribus modis. Aliubi enim favi cera spectabiles gignuntur, ut in Pelignis, Sicilia : aliubi mellis copia, ut sta Creta, Cypro , Africa: aliubi magnitudine, ut in septemtrionalibus, viso jam in Germania octo pedum longitudinis fa-VO , in cava parte nigro. In quocunque tamen tractu terna sunt mellis genera. Vernum eX floribus constructo favo, quod ideo vocatur anthinum. Hoc quidam attingi Vetant , ut largo alimento valida exeat soboles. Alii ex nullo minus apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas, magninum fiderum eXortu.
Praeterea solstitio, cum thymum & uva florere incipiunt, praecipua cellarum materia. Est autem in eximendis favis necessaria dispensatio, quoniam inopia cibi desperant, moriunturque aut diffugiunt contra copia ignaviam affert: ac jam melle, non erithace pascuntur. Ergo diligentiores ex hac Vin
demia duodecimam partem apibus relinquunt. Di
260쪽
status inchoandae, ut quadam lege naturae , si scire aut observare homines velint, tricessimus ab educto examine: fereque Majo mense includitur haec vin
Alterum genus est mellis aestivi, quod ideo Vocatur ωραῖον, a tempestivitate praecipua, ipso Sirio exsplendescente post solstitium diebus tricenis fere.
Immensa circa hoc subtilitas naturae mortalibus patefacta est, nisi fraus hominum cuncta pernicie corrumperet. Namque ab exortu sideris cujuscunque, sed nobilium maxime, aut caelestis arcus, si non sequantur imbres, sed ros tepescat Solis radiis, medicamenta, non mella, gignuntur z. oculiS,hulceribus, internisque Visceribus , dona caelestia. Quod si servetur hoc Sirio eXoriente, casuque congruat in eundem diem, Ut saepe, Veneris, aut Jovis , Mercuriive exortus , non alia suavitas, Vissique mortalium malis a morte Vocandis, quam divini nectaris, fiat. XV. Mel plenilunio uberius capitur, serena die pinguius. In omni melle quod per se fluxit, ut mustum oleumque, appellatur acetum. Maxime laudabile est etiam omne rutilum, vel sic auribuS aptissimum. In aestimatu est e thymo, coloris aurei,
saporis gratissimi. Quod sit palam doliolis, pingue:
marino e rore, spissum. Quod concrescit autem, minime laudatur. Thymosum non coit, tactu prae
tantita fila mittit : quod primum graVitatis argumentum est. Abrumpi statim & ressilire guttas, vilitatis indicium habetur. Sequens probatio, ut sit Od Oxatum, & ex dulci acre, glutinosum, palucidum.
