Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XI. 16

medio incipit, circinato orbe subtegmina an nectens : maculasque paribus 1 emper intervallis , sed subinde crescentibus, ex anglisto dilatans indi lubili nodo implicat. Quanta arte celat pedicas, scUttilato rete grassantes Θ quam non ad hoc videtur pertinere crebratae pexitas telae, & quadam politurae arte, ipsa se tenaX ratio tramae 3 quam laxus adflatus, ac non respuenda, quae Veniant, sintis λ Derelicta lata praetendi summa parte arbitrere licia rat illa dissicile cernuntur, atque ut in plagis lineae offensae, praecipitant in sinum. Specus ipsa qua concameratur architectura λ contra frigora quanto Villosior λ quam remotus a medio , aliudque agentiS similis λ inclusus vero sic, ut sit, necne, intUS aliquis , cerni non possit λ.Age, firmitas : quando rumpentibus Ventis 3 qua pulverum mole degravante ρ Latitudo telae saepe inter duas arboreS, CUIn exercet artem & discit texere : longitudo siti a culmine, ac rursus a terra per illud ipsum Velox reciprocatio : subitque pariter ac fila deducit. Cum Vero captura incidit, quam vigilans & paratus adcursum λ licet extrema haereat plaga, semper in medium currit: quia sic maxime totum concutiendo implicat. Scissa protinus reficit, ad polituram farciens. Namque & lacertarum catuloS Venantur: OS

primum tela involventes, & tunc demum labra utraque morsu apprehendentes, amphitheatrali spe taculo, cum contigit. Sunt ex eo & auguria. Quippe incremento amnium saturo telas suas altius tollunt. Iidem sereno texunt, nubilo texunt. Ideoque multa aranea imbrium signa sunt. Feminam putant

272쪽

266 C. PLINII SECUNDI

esse quae texat, marem qui venetur: ita paria fieri merita conjugio. XXIX. Aranei conveniunt clunibus : pariunt vermiculos ovis similes. Nam nec horum differri potest genitura, quoniam insectoriim vix ulla alia narratio est. Pariunt autem OVa ea in telas, sed sparsa, quia saliunt, atque ita emittunt. Phalangia tantum in ipso specu incubant magnum numerum: qui ut omersit, matrem consumit , saepe & patrem : adjuVat enim incubare. Pariunt autem & tricenOS , ceterae pauciores. Et incubant triduo. Consummantur aranei quater septenis diebus.

XXX. Similiter his & scorpiones terrestres, Vermiculos OVorum specie pariunt, similiterque pereunt: pestis importuna, veneni serpentium, nisi quod graviore supplicio lenta per triduum morte conficiunt, virginibus letali semper ictu, & feminis sere in to

priusquam aliquo fortuito ictu jejunum egerant venenum. Semper cauda in ictu est: nulloque momento meditari cestat, ne quando desit occasioni. Ferit & obliquo ictu, & inflexo. Venenum ab iis candidum fundi Apollodorus auctor est, in noVem genera descriptis per colores maxime : superVactio, quoniam non est scire, quos minime exitiales praedixerit. Geminos qhiibusdam aculeos esse : maresque saevissimos. Nam coitum iis tribuit. Intelligi autem gracilitate & longitudine. Venenum Omnibus medio die, cum incanduere Solis ardoribus :itemque cum sitiunt, inexplebiles potu. Constat de septena caudae internodia saeviora esse : pluribus

273쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XI. 267

enim sena stini. Hoc malum Africae volucre etiam Austri faciunt, pandentibus brachia, ut remigia sul levantes. Apollodorus item, plane quibtisdam inesse pennas tradit. Saepe Psylli, qui reliquarum venena terrarum inVehenteS quaestus sui causa peregrinis malis implevere Italiam, hos quoque importare conati sunt: sed vivere intra Siculi caeli regionem non potuere. Visuntur tamen aliquando in Italia, sed innocui; multisque aliis in locis, ut circa Pharum in AEgypto. In Scythia interimunt etiam sues, alioquin vivaciores contra Venena talia : nigras quidem celerius, si in aquam se immerserint. Homini icto putatur esse remedio ipsorum cinis potus in vino. Magnam adversitatem oleo mersis Sc stellionibus putant esse : innocuis dumtaxat iis, qui & ipsi carent sanguine, lacertarUm figura. Atque scorpiones in totum nullis nocere, quibus non sit sanguis. Quidam & ab ipsis foetum devorari arbitrantur. Unum modo relinqui solertissimum , & qui se ipsius matris clunibus impOnendo, tutus & a cauda & a morsu loco stat. Hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo genitores superne conficiar. P untur autem Undent. XXXI. Chamaeleonum stelliones quodammodo naturam habent, rore tantum ViVenteS, praeterque

araneis.

XXXII. Similis cicadis vita : quarum duo genera : minoreS, quae primae proveniunt, & novissimae

pereunt: sunt autem mutae. Sequens est Volatu rara. Quae canunt, Vocantur achetae: & quae minores ex his sunt, telligoniae : sed illae magis canorae.

274쪽

2.6s

C. PLINII sECUNDI

Mares canunt in utroque genere: feminae silent: gentes Veschinrur iis ad Orientem, etiam Parthi opibus abundantibus. Ante coitum mares praeserUnt, a coitu seminas, OVis earum correptis, quae sunt candida. Coitus supinis. Asperitas praeacuta in dor so, qua eXcaVant f Ceturae locum in terra. Fit primo Vermiculus, dein ex eo, quae Vocatur testigometra, cujus cortice rupto circa solstitia evolant, noctu semper: primum nigrae atque durae. Unum hoc ex iis quae Vivunt, dc sine ore est. Pro eo quiddam aculeatarum linguis simile, & hoc in pectore, quo rorem lambunt. Pectus ipsum fistulosum: hoc

canunt achetae, ut diximus. De cetero in ventre nihil est. Excitatae cum subvolant, humorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. lissidem solis nullum ad excrementa corporiS foramen.

Oculi tam hebetes, ut si quis digitum contrahens

ac remittens iis appropinquet, transeant velut in folia. Quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior : frumentariam., quam alii avenariam vocant. Apparet enim simul cum frumentis arescentibus. Cicadae non nascuntur in rinritate arborum : idcirco non sunt Cyrenis circa oppidum et nec in campis, nec in frigidis aut umbrosis nemoribus. Est quaedam & iis locorum differentia. In Milesia regione paucis sunt locis. Sed in Cepha- lenia amnis quidam penuriam earum & copiam dirimit. At in Rhegino agro silent omnes : ultra flumen in Locrensi canunt. Pennarum illiS natura quae

apibus , sed pro corpore amplior. XXXIII. Insectorum autem quaedam binas gerunt

275쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XI. 169

pinnas, ut nitiscae : quaedam quaternaS, Ut apes.

Membranis & cicadae volant. Quaternas habent, quae actueis in alVO armantur. Nullum, cui telum

in ore, pluribus quam binis advolat pennis. Illis enim ultionis causa datum est, his aviditatis. Nullis

eorum pennae reViviscunt aVulsae. Nullum, cui acu

letis in alvo, bipenne est. XXXIV. Quibusdam pennarum tutelae crusta supervenit, ut scarabaeis, quorum tenuior fragiliorque penna. His negatus aculeus: sed in quodam genere eorum grandi, cornua praelonga, bisulcis dentata forcipibus in cacumine, cum libuit ad morsum coeuntibus, infantium etiam remediiς ex cervice suspenduntur. Lucanos vocat hi Nigidius. Aliud rursus eorum genus, qui e fimo in gentes pilas aVersi pedibus Volutant, parVOsque in iis contra rigorem hiemis Vermiculos scelus sui ni

diuantur. Volitant alii magno cum murmure ac mi

gitu. Alii focos & prata crebris foraminibus exca-Vant , nocturno stridore Vocales. Lucent ignium modo noctu, laterum & clunium colore lampyrides , nunc pennarum hiatu resulgentes, nunc Vero compressu obhmbratae, non Ante matura pabula , aut post desecta conspicuae. E contrario tenebrarum alumna blattis vita, lucemque sugiunt, in balineis maxime humido vapore prognatae. Fodiunt eX eodem genere rutuli atque praegrandes scarabae itellurem aridam, favosque parvae ac fistulosae modo spongiae , medicato melle fingunt. In Thracia juxta Olynthum locus est parvus., in quo unum hoc animal exanimatur, ob hoc Cantharolethrus appellatus.

276쪽

C. PLINII SECUNDI

Pennae insectis omnibus sine scissura : nulli cauda nisi scorpioni. Hic eorum solus & brachia ha bet, & in cauda spiculum. Reliquorum quibusdamaculatis in ore, ut asilo, sive tabanum dici placet: item cidici, & quibusdam muscis. Omnibus autem his in ore & pro lingua sunt hi aculei. Quibus dam hebetes, neque ad punctiim , sed ad suctum, ut muscarum generi, in quo lingua evidens fistula

est. Nec sunt talibus dentes. Aliis cornicula ante oculos praetenduntur ignava, ut papilionibus. Quaedam insecta carent pennis, ut scolopeiadra.

XXXV. Insectorum pedes quibus sunt, in obliquum mOVentur. Quorundam extremi longiores foris c vantur, ut locustis. Hae pariunt, in terram demtisso spinae caule, OVa condensa, autumni tempore. Ea durant hieme sub terra. Subsequente anno exitu veriS emittunt parVas, nigrantes & sine cruribus , pennisque reptantes. Itaque vernis aquis intereunt OVA : siccoque Vere major proventus. Alii duplicem earum scetum, geminum eXitum tradunt. Vergiliarum eXOrtu parere, deinde ad Canis ortum obire, & alias renasci. Quidam Arcturi occasu renasci. Mori matres, cum pepererint, certum est, Vermiculo statim circa fauces enascente, qui eas stran-gidat. Eodem tempore mares obeunt. Tam frivola ratione morientes, serpentem, cum libuit, necant

singulae, faucibus ejus apprehenus mordicuS. Non nascuntur, nisi rimosis locis. In India ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus & feminibus serrarum usum praebere, cum inaruerint. Est & alius earum obitus. Gregatim sublatae vento in maria aut

277쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XI. 17 Istagna decidunt. Forte hoc castique eVenit, non

ut prisci existimavere ) madefactis nocturno humore alis. Iidem quippe nec Volare eas noctibus propter frigora tradiderunt: ignari etiam longinqua maria ab iis transiri, continuata plurium dierum quod maxime miremur fame quoque, quam

propter eXterna pabula petere sciunt. Deorum irae pestis ea intelligitur. Namque & grandiores cernuntur & tanto Volant pennarum stridore, ut aliae alites credantur : Solemque obumbrant, sellicitis suspectantibus populis, ne suas operiant terras. Sussiciunt quippe Vires : & tanquam parum sit maria transisse, immensos tractus permeant, diraque messibus contegunt nube, multa contactu AdurenteS : omnia Vero morsu erodentes, & sores quoque tectarum. Italiam ex Africa maxime coortae infestant, saepe populo ad Sibyllina coacto remedia confugere, inopiae metu. In Cyrenaica regione lex etiam est ter anno debellandi eas, primo ova obterendo, deinde foetum, postremo adultas : desertoris poena in eum, qui cessaverit. Et in Lemno insula certa mensura praefinita est, quam singuli enecatarum ad magistratus referant. Gracculos quoque ob id colunt, adverso volatu OccurrenteS , earum exitio. Necare & in Syria militari imperio coguntur. Tot orbis partibus Vagatur

id malum. Parthis & hae in cibo gratae. VOX earum proficisci ab occipitio videtur. Eo loco in commissura scapularum habere quassi dentes existimantur, eosque inter se terendo stridorem edere, circa duo aequinoctia maxime, sicut cicadae circa

278쪽

C. PLINII SECUNDI

272ibistitium. Coitus locustarum, qui & insectoriimo innitim quae coeunt, marem portante semina , in eum seminarum ultimo caudae reflexo , tardoque digressit. Minores autem in omni hoc genere semi

XXXVI. Plurima insectorum Vermiculum gignunt. Nam & formicae similem ovis vere : & hae communicantes laborem : sed apes utiles faciunt cibos , hae condunt. Ac si quis comparet onera corporibUS earum, fateatur nullis portione vires esse majoreS. Gerunt ea morsu. Majora aVersae postremis pedibus moliuntur, humeris obnixae. Et iis Reipublicae ratio, memoria, cura. Semina arrosa condunt, ne rursus in fruges exeant e terra. Majora ad introitum dividunt. Madefacta imbre proferunt atque siccant. Operantur & noctu plena Luna. Eaedem interlunio cessant. Jam in opere qui labor Θquae sedulitas Θ Et quoniam ex diverso convehunt altera alterius ignara, certi dies ad recognitionem mutuam nundinis dantur. Quae tunc earum con cursatio λ quam diligens cum obviis quaedam collocutio atque percontatio 3 Silices itinere earum at tritos videmus, dc in opere 1 emitam faciam, ne quis dubitet qualibet in re quid possit quantulacunque assiduitas. Sepeliunt inter se viventium solae, praeter hominem. Non sunt in Sicilia pennatae. Indicae sormicae cornua, Erythris in sede Herculis fixa, miraculo fuere. Aurum eX cavernis egerunt terrae, in regione septemtrionalium Indorum, qui Dardae vocantur. Ipsis color selium, magnitudo AEgyP- si luporum. Erutum hoc ab iis tempore hiberno ,

279쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XI. 273

Indi furantur aestivo ferVore, conditiS propter va-vorem in cuniculos formicis : quae tamen odore sollicitatae proVolant, crebroque lacerant, quamVis praevelocibus camelis fugientes. Tanta pernicitas

feritasque est cum amore auri.

XXXVII. Multa autem insecta & aliter nascuntur, atque in primis eX rore. Insidet hic raphani solio primo vere, & spissatus Sole in magnitudinem milii cogitur. Inde porrigitur Vermiculus parvus, & triduo eruca: quae adjectis diebus accrescit,

immobilis, duro cortice : ad tactum tantum mo-VetUr, Armeo accreta, quam chrysallidem appellant: rupto deinde cortice volat papilio. XXXVIII. Sic quaedam ex imbre generantur in terra: quaedam & in ligno. Nec enim costi tantum in eo, sed etiam tabani ex eo nascuntur: &alibi, ubicunque humor est nimius : sicut intra hominem taeniae tricenum pedum, aliquando & plurium longitudine. XXXIX. Iam in carne exanimi, & Viventium quoque hominum capillo: qua foeditate & Sulla Dictator, & Alcman ex clarissimis Graeciae Poetis, obiere. Hoc quidem & aves infestat: phasianas Vero interimit, nisi pulverantes sese. Pilos habentium

asinum tantum immunem hoc malo credunt, &oves. Gign intur autem & Vestis genere, praecipue lanicio interemtarum a lupis ovium. Aquas quo

que quasdam , quibus lavamur, fertiliores ejus generis, inVenio apud auctores. Quippe cum etiam cerae id gignant, quod animalium minimum existimatur. Alia rursus generantur sordibus a radio

280쪽

C. PLINII SECUNDI

274 Solis, posteriorum lascivia crurum petauristae. Alia

pulvere humido in cavernis, VolucriR. XL. Est animal ejusdem temporis, infixo semper sanguini capite Vivens , atque ita intumescen S, Unum animalium cui cibi non sit exitus : dehiscitque nimia satietate, alimento ipso moriens. Nunquam hoc in jumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia. In ovibus & in capreis hoc solum. AEque mira

sanguinis & hirundinum generi in palustri aqua

sitis. Namque & hae toto capite conduntur. Est &Volucre canibus peculiare sutim malum, aUreS maxime lancinans, quae defendi morsu non queunt. XLI. Idem pulvis in lanis & Veste tineas creat, praecipue si araneus una includatur. Sitit enim, MOmnem humorem absorbens , ariditatem ampliat. Hoc & in chartis nascitur. Est earum genuS tunicas suas trahentium, quo cochleae modo. Sed harum pedes cernuntur. Spoliatae eXspirant. Si accro vere , faciunt chrysallidem. Ficarios culices capri sicus Generat. Cantharidas vermiculi ficorum &

piri, & peuces, & cynacanthae, & rosae. Venenum hoc alae medicantur: quibus demtis, letale est. Rursus alia genera culicum acescenS natura gignit. Quippe cum & in nive candidi inveniantur, & Vetustiore vermiculi: in media quidem altitudine ru

tili , nam & ipsa nix vetustate rubescit: hirti

pilis, grandiores , torpentesque. XLII. Gignit aliqua & contrarium naturae et mentum. Siquidem in Cypri aerariis fornacibus, &medio igni, majoris muscae magnitudinis Volat pen-

SEARCH

MENU NAVIGATION