장음표시 사용
281쪽
natum quadrupes : appellatur pyralis, a quibusdam pyrausta. Quamdiu est in igne, Vivit : cum evasit longiore paulo Volatu , emoritur. XLIII. Hypanis fluvius in Ponto circa solstitium defert acinorum eiu gie tenueS membranas: quibus erumpit Volucre quadrupes supradicti modo, nec ultra unum diem vivit: unde hemerobion Voca tur. Reliquis talium ab initio ad finem septenarii sunt numeri: culici & Vermiculo ter septeni: corpus parientibus, quater septeni. Mutationes, & in alias figuras transitus, trinis aut quadrinis diebus. Cetera ex his pennata , autumno sere moriuntur :tabani quidem etiam caecitate. Muscis humore exanimatis, si cinere condantur, redit Vita. XLIV. Nunc per singulas corporis parteS, Praeter jam dicta, membratim tractetur historia. Caput habent cuncta , quae sanguinem. In capite paucis animalium, nec nisi Volucribus, api ces , diversi quidem generis : Phoenici plumarum serie, e medio eo eXeunte alio : PRVOnibus, crinitis arbusculis : stymphalidi , cirro : phasianae, corniculis. Praeterea parVae aVi, quae ab illo galerita appellata quondam , postea Gallico Vocabulo etiam legioni nomen dederat alaudae. Diximus & cui plicatilem cristam dedisset natura: per medium caputa rostro residentem, & fulicarum generi dedit: cirros pico quoque Martio , & grui Balearicae. Sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum : nec carnem id esse, nec cartilaginem, nec callum jure dixerimus, Verum peculiare. Draconum enim cristas qui viderit, non reperitur.
282쪽
XLV. Cornua multis quidem & aquatilium, &marinorum , & serpentum, variis data sitiat modis: sed quae jure cornua intelligantur, quadrupedum ge neri tantum. Actaeonem enim, & Cipum etiam in Latina historia, fabulosos reor. Nec alibi major naturae lascivia. Lusit animalium armis. Sparsit haec in ramos, ut cervorum. Aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis. Aliorum finxit in palmas, digitosque emisit ex iis eunde platycerotas Vocant. Dedit ramosa capreis, sed parva : . nec secit decidua. Convoluta in anfractum arietum generi, ceu caestus daret: infesta, tauris. In hoc quidem genere, & feminis tribuit: in multis, tantum maribus. Rupicapris in dorsum
adunca, damis in adversum. Erecta autem, rugdrumque ambitu contorta, & in leve fastigium exacuta, ut liras diceres , strepsiceroti, quem ad lacem Africa appellat. Mobilia eadem, ut aures , Phrygiae armentis: Troglodytarum , in terram directa: qua de causa obliqua cervice pascuntur. Aliis singula, &haec medio capite, aut naribus, ut diximus. Jam quidem aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum: aliis adunca, aliis redunca: aliis ad jactum, pluribus modis : supina , conVexa, conVersa , omnia in mucronem migrantia. In quodam genere pro manibus ad scabendum corpus. Cochleis ad praetentandum iter; corporea haec, siciit cerastis : aliquando & singula. Cochleis semper bina : & ut praetendantur, ac resiliant. Urorum cornibus barbari septemtrionales potant: urnisque bina capitis unius
cornua implent. Alii praefixa hastilia cuspidant.
283쪽
Apud nos in laminas secta translucent, atque etiam Iumen inclusum latius fundunt: multasque alias ad delicias conseruntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrota picturae genere dicuntur. Omnibus autem cava, & in mucrone demum concreta sunt. Cedivis autem tota solida, & omnibus annis decidua Boum attritis ungulis, corialia ungendo arVina, medentur agricolae. Adeoque sequax natura est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera sectantur, atque incisa nascentium in diversas partes torqueantur, ut singulis capitibus quaterna fiant. Tenuiora feminis plerumque sunt, ut in pecore mUtilis : ovium nulla, nec cervarum, nec quibuS multifidi pedes, nec solidipedum ulli, excepto asino Indico , qui uno armatus est cornu. Bisulcis bina tribuit : nulli superne primores habenti dentes. Qui putant eos in cornua absiunt , facile coarguuntur
cerVRrum natura, quae neque dentes habent, ut neque mares , nec tamin cornua. Ceterorum ossibus adhaerent, cervorum tantum cutibuS enascuntur.
XLVI. Capita piscibus portione corporum maxima , fortassis ut mergantur. Ostrearum generi nulla, nec spongiis, nec aliis sere, quibus solus ex sensibus tactus est. Quibusdam indiscretum caput
XLVII. In capite cunctorum animalium homini plurimus pilus , jam quidem promiscue maribus ac feminis, apud intonsas utique gentes. Atque etiam nomina ex eo Capillatis Alpium incolis, Gallia Comatae r ut tamen sit aliqua in hoc terrarum diia serentia. Quippe Myconii carentes eo gignuntur,
284쪽
ssciit in Cauno lienosi. Et quaedam animalium naturaliter calvent, sicut struthio cameli , corvi aquatici, quibus apud Graecos nomen est inde. De fluvium eorum in muliere rarum, in spadonibus
non Visum, nec in ullo ante Veneris usum. Nec infra cerebrum , aut infra Verticem, But circa tempora, atque aures. Calvitium uni tantum animalium homini, praeterquam innatum. Canities homini tantum & equis: sed homini semper a priori parte capitis: tum deinde ab aversa. XLVIII. Vertices bini hominum tantum aliquibus. Capitis ossa plana, tenuia , sine medullis, serratis pectinatim structa compagibus. Perfracta non queunt solidari: sed exemta modice non sunt letalia , in vicem eorum succedente corporea cicatrice. Infirmissima esse ursis , durissima psittacis, suo diximus loco. XLIX. Cerebrum omnia habent animalia, quae sanguinem : etiam in mari, quae mollia appellavimuS, quamViS careant sanguine , ut polypi. Sed homo portione maximum Sc humidissimum, omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra subterque membranis Velatum , quarum alterutram
rumpi mortis erum est. Cetero Viri, quam feminae, majus. Hominibus hoc sine sanguine, sine venis,& rbliquis sine pingui. Aliud esse, quam medullam , eruditi docent, quoniam coquendo durescat. Omnium cerebro insunt ossicula parva. Uni homini in infantia palpitat, nec corroboratur ante primum sermonis exordium. Hoc est Viscerum excelsissimum, proximum caelo capitiS , sine carne,
285쪽
sine critore, sine sordibus. Hanc habent sensus arcem: huc venarum Omnis a corde vis tendit, hic desinit: hic culmen altissimum, hic mentis est regimen. Omnium autem animalium in priora pronum , quia & sensus ante nos tendunt. Ab eo proficiscitur somnus: hinc capitis nutatio. Quae cerebrum non habent, non dormiunt. Cervis in capite inesse vermiculi sub linguae inanitate, & circa articulum, qua caput jungitur, numero Viginti pro
L. Aures homini tantum immobiles. Ab iis Flaccorum cognomina. Nec in alia parte feminis majus impendium, margaritis dependentibus. In Oriente quidem & viris, aurum gestare eo loci, decuS existimatur. Animalium aliis majores, aliis minoreS.Cervis tantum scisae, ac velut divisae : sorici pilosae. Sed auriculae omnibus animal dumtaxat generantibus , eXcepto Vitulo marino, atque delphino, & quae cartilaginea appellavimus, & Viperis.
Haec cavernas tantum habent aurium loco, praeter cartilaginea, & delphinumes, quem tamen audire manifes nim est. Nam & cantu mulcentur, & capiuntur attoniti sono. Quanam Audiant, mirum. Iidem nec Olfac tis Vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. Pennatorum animalium buboni tantum& oto plumae, Velut aureS : ceteriS caVernae ad
auditum. Simili modo squamigeris, atque serpentibus. In equis 3c omnium jumentorum genere indicia animi praeferunt: sesiis marcidae , micantes pavidis, subrectae furentibus , resolutae aegriS. LI. Facies homini tantum, ceteriS OS, RUt rostra.
286쪽
tatis , clementiae, severitatis index. In animo sensi is ejus. Supercilia homini, & pariter & alterne mobilia , & iii iis pars animi. Negamus , an annui mus 3 Haec maxime indicant fastum. Superbia aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet. In corde nascitur, huc subit, hic pendet. Nihil altius simul abruptiusque invenit in corpore, ubi solitaria esset. LII. Subjacent oculi, pars corporis pretiosissima, & qui lucis usu vitam distinguant a morte. Non omnibus animalium hi: ostreis nulli: quibus dam concharum dubii. Pectines enim, si quis digitos adversum hiantes eos moveat, contrahuntur,
ut videntes. Et solenes fiigiunt admota ferramenta. Quadrupedum talpis visus non est: oculorum essi-gies inest, si quis praetentam detrahat membranam.
Et inter aves ardeolarum genere, quoS leucoS VO-cant, altero oculo carere tradunt. Optimi augurii,
cum ad austrum Volant, septemtrionemve : solvi enim pericula & metus narrant. Νigidius nec locustis, nec cicadis esse dicit. Cochleis oculorum vicem cornicula bina praetentatu implent. Nec lumbricis ulli sunt, Vermium Ue generi. LIII. Oculi homini tantum diverso colore: ceteris in suo cuique genere similes. Et equorum quibusdam glauci. Sed in homine numerosissimae varietatis atque differentiae : grandiores, modici, parvi, prominentes, quos hebetioreS putant : conditi, quos clarissine cernere : sicut in colore ca
LIV. Praeterea alii contuentur longinqua; alii
287쪽
nisi prope admota, non cernunt. Multorum visus fulgore Solis constat, nubilo die non cernentium, nec post occasus. Alii interdiu hebetiores, noctu praeter ceteros cernunt. De geminis pupillis, aut quibus noxii Visus essent, satis diximus. Caesii in tenebris clarioreS. Ferunt Tiberio Caesari, nec alii genitoriim mortalium , fuisse naturam, ut expergefactus noctu paulisper, haud alio modo, quam luce cl3ra contueretur Omnia, paulatim tenebris sese obducentibus. Divo Augusto equorum modo glauci fuere, supraque hominem albicantis magnitudinis. Quam ob causam diligentius spectari eos, iracunde serebat Claudio Caesari ab angulis candore carnoso sanguineis venis subinde suffusi : Cajo principi rigentes. Neroni, nisi cum conniVeret, ad prope admota hebetes. Viginti gladiatorum paria in Cajiprincipis ludo silere: in iis duo omnino , qui contra comminationem aliquam non conniVerent, &ob id invicti. Tantae hoc dissicultatis est homini. Plerisque vero naturale , ut nictari nou cessent, quos pavidiores accepimuS. Oculus uniculor nulli: cum candore omnibus medius color differens. Neque ulla ex parte majora animi indicia cunctis animalibus: sed homini maxime , id est , moderationis , clementiae, misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae. Contuitu quoque multiformes , truces, torvi, flagranteS, graves, transversi, limi, summissi , blandi. Profecto in oculis animus habitat. Ardent, intenduntur, humectant, connivent. Hinc illa misericordiae la-
288쪽
crima. Hos cum Osculainhir, animum ipsum videmur attingere. Hinc fletus & rigantes ora rivi. Quis ille humor est, in dolore tam foecundus ¶tus λ aut ubi reliquo tempore λ Animo autem videmus, animo cernimUS: Oculi, ceu Vasia quaedam , visibilem ejus partem accipiunt, atque tr3nLmittunt. Sic magna cogitatio obcaecat, abducto intus visu. Sic in morbo comitiali aperti nihil cernunt, animo caligante. Quin & patentibus dormiunt lepores, multique hominum, qUOS κορυβαν-τιῆν Graeci dicunt. Tenuibus multisque membranis eOS natura composuit, callosis contra frigora caloresque in extimo tunicis , quas subinde purificant lacrimationum salivis, lubricos propter incursantia, & mobiles. LV. Media eorum cornua fenestravit pupilla , cujus angustiae non sinunt vagari incertam aciem,& Velut canali dirigunt, obiterque incidentia facile declinant : aliis nigri, aliis ravi, aliis glauci coloris orbibus circumdatis , ut habili mixtura Scaccipiatur circumjecto candore lux, & temperato repercusiti non obstrepat. Adeoque iis abso ita vis speculi, ut tam parva illa pupilla totam imaginem reddat hominis. Ea causa est, ut pleraeqvie alitum e manibus hominum oculos potissimum appetant, quod essigiem suam in iis cernentes, Velut ad cognata desideria sua tendunt. Veterina tantum quaedam , ad crementa Lunae morbos sentiunt. Sed homo solus emita humore caecitate liberatur. Post vicesimum annum multiS restituitis es: visus. Quibusdam statim nascentibus
289쪽
negatus, nullo oculorum Vitio : multis repente ablatus simili modo, nulla praecedente injuria. Venas ab iis pertinere ad cerebrum, peritissimi auctores tradunt: ego & ad stomachum crediderim. Certe nulli sine redundatione ejus eruitur oculus. Morientibus operire, rursusque in rogo patefacere , Quiritium ritu sacrum est : ita more condito, ut neque ab homine supremum eos spectari fas sit, caelo non ostendi, nefas. Uni animalium homini depravantur: unde cognomina Stra-
bonum & Paetorum. Ab iisdem qui altero lumine Orbi nascerentur, Coclites Vocabantur: qui parvis utrisque, Ocellae : Luscini injuriae cognomen
Nocturnorum animalium, Veluti selium, in tenebris fulgent radiantque oculi, ut contueri non sit:& caprae, lupoqite splendent, lucemque jaculantur. Vituli marini, & hyaenae, in mille colores transeunt subinde. Quin & in tenebris multorum piscium refulgent aridi, sicut robusti caudices Me
tustate putris. Νon connivere diXimus, quae non obliquis oculis, sed circumacto:capite cernerent. Chamaeleonis oculos ipsos circumagi totos tradunt.
Cancri in obliquum adspiciunt. Criista fragili inclusis, rigentes. Locustis squillisque magna ex parte sub eodem munimento praeduri eminent. Quorum duri sunt, minuS cernunt, quam quorum humidi. Serpentium catulis, & hirundinum pullis, si quis eruat, renasci tradunt. Insectorum Omnium, & testacei operimenti, oculi mOVentur, ficut quadrupedum aures. Quibus fragilia operi-
290쪽
menta, iis oculi duri. Omnia talia, & pisces, & Insecta, non habent genas, nec integunt oculos. Omnibus membrana vitri modo translucida obtenditur.
LVI. Palpebrae in genis homini titrinque. Mulieribus vero etiam insectae quotidiano. Tanta est decoris affectatio, ut tingantur oculi quoque. Alia
de causa hoc natura dederat, ceu Vallum quoddam Visus, & prominens munimentum contrR occursantia animalia, aut alia fortuitu incidentia. Deflue re eas haud immerito Venere abundantibus tradunt. Ex ceteris nulli sunt, nisi quibus & in reliquo corpore pili. Sed quadrupedibus in superioret3ntum gena, Volucribus in inseriore : & quibus molle tergus, ut serpentibus : & quadrupedum quae
GVa pariunt, ut lacertae. Struthiocamelus alitum sola , ut homo, utrinque palpebras habet. LVII. Nec genae quidem omnibus: ideo neque nictationes iis, quae animal generant. Graviores alitum inferiore gena conniVent Eaedem nictantur, ab angulis membrana obeunte. Columbae & similia, utraque conniVent. At quadrupedes quae ova pariunt, ut testudines, crododili, inferiore tantum, sine ulla nictatione, propter praeduros oculos. EX- tremum ambitum genae superioris, antiqui cilium Vocavere : unde & supercilia. Hoc vulnere aliquo diductum non coalescit, ut in paucis humani corporis membris. LVIII. Infra oculos malae homini tantum, quas prisci genas vocabant, XII tabularum interdicto radi a seminis eas vetantes. Pudoris haec sedes. Ibi maxime ostenditur rubor
