장음표시 사용
301쪽
trantur. Iecur maxime Vetustatis patiens, centenis durare annis, obsidionum exempla prodidere.
LXXVII. Exta serpentibus & lacertis longa. Caecinae Volaterrano dracones emicuisse de extis laeto
prodigio traditur: de profecto nihil incredibile iit, existimantibus, Pyrrho regi, quo die periit, prα-
cisa hostiarum capita repsisse, sanguinem suum lambentia. Exta homini ab inseriore Visterum parte separantur membrana, quae praecordia appellant et quia cordi praetenditur, quod Graeci appellaverunt qγρενας. Omnia quidem principalia viseera , membraniS propriis, ac Velut vaginis inclusit providens natura: in hac fuit & peculiaris caula vicinitas alvi, ne cibo supprimeretur animus. Huic certe refertur accepta subtilitas mentis : ideo nulla est ei caro, sed nervola exilitas. In eadem praecipua hilaritatis sedes, quod titillatu maxime intelligitur alarum, ad quas subit: non alibi tenuiore cute humana, ideo scabendi dulcedine ibi proxima. Ob hoc in proeliis gladiatorumque spectaculis mortem cum risu trajecta praecordia attulerunt.
LXXVIIL Subest venter stomachum habentibus , ceteris simplex , ruminantibus geminus , sat guine carentibus nullus. Intestinus enim ab ore incipit, & quibusdam eodem reflectitvi , ut si piae, polypo. In homine adnexus infimo stom cho, similis canino. His solis animalium inseriori parte angustior: itaque & sola vomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus : quod accidere non potest iis, quorum spatiosa laxitageum in inseriora transmittit.
302쪽
LXXIX. Ab hoc ventriculo lactes in homine& ove, per quas labitur cibus: in ceteris hillae: a quibus capaciora intestina ad alvum, hominique flexuosissimis orbibus. Idcirco magis avidi ciborum, quibus ab alvo longius spatium. Iidem minus solertes, quibus obesissimus Venter. Aves quoque geminos sinus habent quaedam : unum, quo merguntur recentia, ut guttur : alterum, in quem Ex eo demittunt concoctione maturata: ut gallinae, Palumbes, columbae, perdices. Ceterae sere carent eo, sed gula patentiore utuntur : ut gracculi, CorVi, corniceS. Quaedam neutro modo, sed Ventrem proximum habent, quibus praelonga colla &nngusta , ut porphyrioni. Venter solidipedum asper& durus. Terrestrium aliis denticulatae asperitatis, aliis cancellatim mordacis. Quibus neque dentes Utrinque , nec ruminatio, hic conficiuntur cibi, 'hinc in alvum delabuntur. Media haec umbilico adnexa in omnibus, in homine suillae infima parte similis : a Graecis appellatur colon, ubi dolorum magna causa est. Angustissima canibus, qua de causa vehementi nisu, nec sine cruciatu, leVant eam. Insatiabilia animalium , quibuS a Ventre protinus recto intestino transeunt cibi, ut lupis cervariis, &
tera suibus similia: pulmo quadruplo major bubulo. Avibus venter carnosus callosusque. In Ventre
hirundinum pullis lapilli candido aut rubenti colore , qui chelidonii vocantur, magicis narrati artibus, reperiuntur. Et in juvencarum secundo ventre pilae rotunditate nigricans tophus , nullo pondere r
303쪽
singulare, ut putant, remedium aegre parientibus, si tellurem non attigerit.
LXXX. Ventriculus atque intestina pingui ac
tenui omento integuntur, praeterquam Ova gignen
tibus. Huic adnectitur lien in sinistra parte adversiis jecori, cum quo locum aliquando permutat, sed prodigiose. Quidam eum putant inesse ΟVa parientibus, item serpentibus admodum eXiguum: ita certe apparet in testis line, & crocodilo, & lacertis, & ranis. AEgocephalo avi non esse constat , neque iis quae careant sanguine. Peculiare cursus impedimentum aliquando in eo: quamobrem inuritur cursorum laborantibus. Et per vulnuSetiam eXemto, Vivere animalia tradunt. Sunt qui putent, adimi simili risu nr homini; intemperantiamque ejus constare lienis magnitudine. Asiae regio Scepsis appellatur, in qua minimos esse pecori tradunt, & inde ad lienem inVenta remedia. LXXXI. At in Brileto & Tharne quaterni re-neS cerviS: contra pennatis, squamosisque nulli. Cetero summis adhaerent lumbis. Dexter Omnibus elatior, & minus pinguis sicciorque. Utrique autem pinguitudo e medio exit, praeterquam in Vitulo marino. Animalia in renibus pinguisissima: oves quidem letaliter circum eos concreto pingui. Aliquando in eis inveniuntur lapilli. Renes habent Omnia quadrupedum, quae animal generant: OVaparientium testudo sola, quae alia omnia Viscera : sed ut homo, bubulis similes, velut e multis
LXXXII. Pectus, hoc est, ossa, praecordiis &
304쪽
vitalibus natura circumdedit: at Ventri, quem necesse erat increscere, ademit. Nulli animalium circa ventrem ossa. Pectus homini tantum latum, reliquis carinatum, Volucribus magis, & inter eaS aqua
ticis maxime. Costae homini tantum octonae, stil-hus denae, cornigeris tredecim, serpentibus triginta. LXXXIII. Infra alvum est a priore parte Vesica, quae nulli OVa gignentium , praeter testudinem : nulli nisi sanguineum pulmonem habenti: nulli pedibus carentium. Inter eam & alvum arteriae, ad pubem tendentes, quae ilia appellantur. In Vesica lupi lapillus, qui Syrites vocatur. Sed in hominum quibusdam diro cruciatu subinde nascentes calculi, & setarum capillamenta. Vesica membr3na constat, quae Vulnerata cicatrice non solidescit: neque qua cerebrum, aut cor involvitur:
plura enim membranarum genera.
LXXXIV. Feminis eadem omnia : praeterqUe vesicae junctus utriculus, unde dictus uterus: quod alio nomine locos appellant, hoc in reliquis animalibus vulvam. Haec Viperae & intra se parientibus, duplex : Ova generantium adneXa praeco diis : & in muliere geminos simis ab utraque parte laterum habet: fimebris, quoties versa spiritum inclusit. Boves gravidas negant praeterquam dextero vulvae sinu ferre, etiam cum geminos serant. Vul-Va ejecto partu melior, quam edito. Ejectitia vocatur illa, haec porcaria: primiparae suis optima: contra effoetiS. A partu, praeterquam eodem die sitis occisae , livida ac macra, Νec noVellarum
305쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XI. 19'silum, praeter primi paras probatur: potiusque usterum, dum ne effaetarum, nec biduo ante partum,
aut post partum, aut quo ejecerint die. Proxima ejectitiae est , occisae uno die post partum. Hujus& silmen optimum, si modo scelus non hauserit: ejectitiae deterrimum. Antiqui abdomen Vocabant: pruisquam calleret, incientes occidere non assueti.
LXXXV. Cornigera una parte dentata, & quae in pedibus talos habent, sevo pinguescunt. Bisulca, scissis ve in digitos pedibus, non cornigera, adipe. Concretus hic, Sc cum refrixit, fragilis :semperque in sine carnis. Contra pingue inter camnem cutemque, succo liquidum. Quaedam non pingueschmi, ut lepus, perdix. Steriliora cuncta pinguia , & in maribus, in feminis. Senescunt celerius praepinguia. Omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. Adeps cunctis sine sensu, quia nec arterias habet, nec venas. Plerisque animalium est pinguitudo sine sensu: quam ob causam sues spirantes a muribus tradunt arrosas. Quin& L. Apronii Consularis viri filio detractos adipes, levatumque corpus immobili onere. LXXXVI. Et medulla ex eodem videtur esse , in juventa rubens, & senecta albescens. Non nisi
cavis haec ossibus: nec cruribus jumentorum, aut canum : quare fracta non serruminantur, quod defluente evenit medulla. Est autem pinguis iis , quibus adeps : seVosa, cornigeris : nervosa , & in spina tantum dorsi, ossa non habentibus, ut piscium generi: ursis nulla : leoni in feminum & brachio-
306쪽
3o Tilm ossibus paucis exigua admodum : sed iis in tanta duritia, 1it ignis elidatur, velut e silice. LXXXVII. Et iis dura, quae non pinguescunt: asinorum ad tibias canora. Delphinis ossa, non spinae : animal enim pariunt: serpentibus spinae. Aquatilium mollibus , nulla : sed corpus circulis carnis Vinctum, ut sepiae, atque loligini. Et insectis negatur aeque esse ulla. Cartilaginea aquatilium habent medullam in spina. Vituli marini cartilaginem,
non Ossa. Item omnium auriculae, ac nares, quae
modo eminent, flexili mollitia, naturae providentia, ne frangerentur. Cartilago rupta non solidescit. Nec praecisa ossa recrescunt, praeterquam Veterinis ab ungula ad suffraginem. Homo crescit in longitudinem ad annos usque ter septenos i tum deinde ad plenitudinem. Maxime autem pubescenS nodum quendam solvere , & praecipue aegritudine,
LXXXVIII. Nervi orsi a corde, bubuloque etiam circumvoluti, similem naturam & causam habent, in omnibus lubricis applicati ossibus : nodosque corporum , qui Vocantur articuli, aliubi interventu , aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes : hic teretes , illic lati, ut in unoquoque poscit figura- tio. Neque ii solidantur incisi: mirumque, Vulneratis summus dolor; praesectis, nullus. Sine nervis sunt quaedam animalia, ut pisces : arteritS enim constant. Sed neque his molles piscium generis. Ubi
sunt nervi, interiores conducunt membra, superiores revocant. Inter hos latent arteriae, id est,
spiritus semitae. Ηis innatant venae, id est, sangui-
307쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XI. 3o Inis rivi. Arteriarum pulsus, in cacumine maxime membrorum evidens, indeX fere morborum , in modulos certos, legesque metricas, per aetates, stabilis, aut citatus, aut tardus, descriptus ab Herophilo medicinae vate, miranda arte, nimiam proPter stibtilitatem desertus, observatione tamen crebri aut languidi ictus, gubernacula Vitae temperat. LXXXIX. Arteriae carent sensu e nam & sanghune. Nec omnes vitalem continent spiritum: praecisisque torpescit tantum pars ea corporis. AVes nec venas nec arterias habent: item serpentes, testudines, lacertae, minimumque sanguinis. Venae in praetenues postremo fibras subter totam cutem dispersae, adeo in angustam stibtilitatem tenuantur , ut penetrare sanguis non possit, aliudVe quam exilis humor ab illo, qui cacuminibus innumeris sit lor appellatur. Venarum in umbilico nodus ac coitus.
XC. Sanguis quibus multus & pinguis, iracunda : maribus, quam seminis, nigrior : & juventae magis, quam senio : & inseriore parte pinguior. Magna & in eo vitalitatis portio. Emissus spiritum
secum trahit: tactum tamen non sentit. Animalium fortiora, quibus sanguis crassior: sapientiora, quibus tenuior: timidiora, quibus minimus, aut nul lUS. Taurorum celerrime coit atque durescit, ideo pestifer potu maxime. Aprorum, ac cervorum, caprearumque, & bubalorum Omnium non spissatur. Pinguissimus asinis, homini tenuissimus. His, quibus plus quaterni pedes , nullus. Obesis mi nus copiosuS, quoniam absumitur pingui. Prosu-vium ejus uni fit in naribus homini, aliis nare al-
308쪽
3o Aterutra, quibiisdam per inferna : multis per orastato tempore, ut nuper Macrino Visco viro Praetorio: sed omnibus annis Volusio Saturnino Urbis Praesecto, qui nonagesimum etiam excessit annum. Solum hoc in corpore temporarium sentit incrementum : siquidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius bibere.
XCI. Quae animalium latere certis temporibus diximus, non habent tunc sanguinem, praeter eX guas admodum circa corda guttas, miro opere naturae : sicut in homine, vim ejus ad minima momenta mutari: non modo tantum in ore suffusa materia, verum ad singulos animi habitus, pudore, ira, metu: palloris pluribus modis, item ruboris. Alius enim irae, alius verecundiae. Nam & in me. tu refugere, & nusquam esse certum est : multisque non transfluere transfossis: quod homini tantum eVenit. Nam quae mutari diximus, colorem Elienum accipiunt quodam repercussu : homo soliis in se mutat. Morbi omnes morsque sanguinemsbsiimunt. XCII. Sunt qui subtilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent: sed cute Oporimentisque corporum magis aut minus bruta esse, ut ostrea& testudines: boum terga, setas suum obstare tenuitati immeantis spiritus, nec purum liquidumque transinitti: sic & in homine, cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu vero non crocodilis& duritia tergoris tribuatur, & solertia. XCIII. Hippopotami corii crassitudo talis, ut inde tornentur hastae: & tamen quaedam ingenio
309쪽
medica diligentia. Elephantorum quoque tergora impenetrabiles cetraS habent: cum tamen omnium quadrupedum stibtilitas animi praecipua perhibeatur illis. Ergo cutis ipsa sensu caret, maxime in capite: ubicunque per se ac sine carne est, Vulne- .rata non coit, ut in bucca cilio que. 'XCIV. Quae animal pariunt, pilos habent: quae
OVa, pennas, aut squamas, aut corticem, ut testudines: aut cutem puram, ut serpentes. Pennarum caules omnium caVi: praecisae non crescunt,eVulsae renascuntur. Membranis volant fragilibus
insecta, humentibus hirundines in mari, siccis inter tecta vespertilio. Horum alae quoque articulos habent. Pili a cute exeunt crassa hirti, feminis te nuiores , equis in juba largi, in armis leoni : da-sypodi & in buccis intus , & in pedibus, quae utraque Trogus & in lepore tradit: hoc exemplo libidinossiores hominum quoque hirtos colligens. Vil-lossissimus animalium lepus. Pubescit homo solus: quod nisi contigit, sterilis in gignendo est, seu massiculus, seu femina. Pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. Congeniti autem non des1-nunt, sicut nec seminis magnopere. InVentae tamen
quaedam defluvio capitis invalidae: ut & lanugines oris, cum menstrui cursus stetere. Quibusdam pos geniti viris sponte non gignuntur. Quadrupedibus pilum cadere atque subnasci, annuum est. Viris crescunt maxime in capillo, mox in barba. Recisi, non, ut herbae, ab ipsa incisura augentur, sed ab radice exeunt. Crescunt & in quibusdam morbis, maxime phthisi, de in senecta: defunctorum quoque cor-
310쪽
poribus. Libidinosis congeniti, maturius defluunt: agnati, celeriUS crescunt. Quadrupedibus senectute crassescunt, lanaeque rarescunt. Quadrupedum dorsa pilosa, Ventres glabri. Boum coriis glutinum excoQuitus, taurorumque Praecipuum. XCV. Mammas homo solus e maribus habet :cetera animalia mammarum notas tantum. Sed ne
seminae quidem in pectore, nisi quae possiliat partus suos attollere. Ova gignentium , nulli : nec lac, nisi animal parienti: Volucrum, Vespertilioni tantum. Fabulosum enim arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris immulgere. Esse in maledictis jam antiquis strigem convenit: sed quae sit
avium, constare non arbitror. Asinis a foetu dolent : ideo sexto mense arcent partUS, cum equae anno prope toto praebeant. Quibus solida ungula , nec supra geminos foetus, haec omnia binas habent mammas, nec aliubi, quam in feminibus. Eodem loco bisulca & cornigera : boVeS quaternaS, Oves capraeque binas. Quae numeroso foecunda partu, & quibus digiti in pedibus, haec plures habent,
toto ventre duplici ordine, ut sues, generosae duodenas , Vulgares binis minus: similiter canes. Alia Ventre medio quaternas , ut pantherae : alia binas, ut leaenae. Elephas tantum sub armis duas: nec in pectore, sed citra in alis occultas. Nulli ' n seminibus digitos habentium. Primogeniti in quoquo Partu sitis primas premunt: eae sunt faucibus proximae : suam quisque novit in foetu, quo genitus est Ordine, eaque alitur, nec alia. Detracto illa alumno suo sterilescit illico, ac resilit. Uno Vero
