Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X 1. 3 os

ex omni turba relicto, la munifex, quae genito

fuerat attributa, descendit. Ursae mammas quaternas

gerunt. Delphini binas in ima alvo papillas tantum, nec eVidentes, & paulum in obliquum porrecinctas. Neque aliud animal in cursiti lambitur. Et ba

laenae autem Vitulique mammis nutriunt foetus.

XCVI. Mulieri ante septimum mensem prosti

sum lac, inutile. Ab eo mense, quod vitalis est

partus, salubre. Plerisque autem totis mammis, atque etiam alarum sinu fuit. Cameli lac habent, donec iterum gravescant. Suavissimum hoc exis i- matur ad unam mensuram tribus aquae additis. Bosante partum non habet. Ex primo semper a partii colostra fiunt: quae, ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunt duritia. Asinae praegnantes continuo lactescunt. Pullis earum, ubi pingue pabulum , biduo a partu maternum lac gustasse, letale es . Genus mali Vocatur colostratio. Caseus non fit ex utrinque dentatis, quoniam eorum lac non coit. Tenuissimum camelis, mox equis : crassi si mum asinae, ut quo coaguli Vice utantur. Confer. re aliquid & candori in mulierurn cute existimatur. Poppaea certe Domitii Neronis coniux, quingentas secum per omnia trahens foetas, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens. Omne autem igne spissatur, frigore serescit. Bubulum caseo fertilius , quam caprinum, eX eadem mensura paene altero tanto. Quae plures quaterniS mammas habent, caseo inutilia, & meliora quae binas. Coa

312쪽

puum tamen dasypodis , quod & profluvio alvi

medetur, unius Utrinque dentatorum. Mirum barbaras gentes, quae lacte vivant, ignorare aut spernere tot seculis casei dotem, densantes id alioqui in acorem jucundum, & pingue butyrum : spuma id es lactis, concretiorque, quam quod serum VΟ-catur. Non Omittendum in eo olei vim esse, &barbaros omnes, infantesque nostros ita ungi. XCVII. Laus caseo Romae, ubi omnium gentium bona cominus judicantur, e provinciis, Nemausensi

praecipua, Leserae Gabalicique pagi: sed brevis , ac

musteo tantum commendatio. Duobus Alpes generibus pabula sua approbant: Dalmaticae Docleatem mittunt, Centronicae ritusicum. Numerosior Apenni 1. Cebanum hic e Ligui ia mittit, ovium maxime lactis: AEssinatem ex Umbria : mixtoque Etruriae atque Liguriae confinio , Lunensem magnitudine conspicuum : quippe & ad singula millia pondo premitur. Proximum autem Urbi Vestinum, eumque e Ceditio campo laudatissimum. Et caprarum gregibus sua laus est, Agrigenti maxime, ean augente gratiam filmo : qualis in ipsa Urbe conficitur , cunctis praeserendus. Nam Galliarum sapor medicamenti vim obtinet. Trans maria Vero Bithynus fere in gloria est . Inesse pabulis salem, etiam ubi non detur, ita maxime intelligitur, omni in

salem caseo senescente : quales redire in musteum saporem , aceto & thymo maceratoS, certum est. Tradunt Zoroastrem caseo vixisse annis viginti, ita temperato, ut Vetustatem non sentiret.

XCVIII. Terrestrium solus homo bipes. Uni

313쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XI. 3o7

juguli, humeri: ceteris armi: uni ulnae. Quibus

animalium manus sunt, intus tantum carnosae : extra nervis & cute constant.

XCIX. Digiti quibusdam in manibus seni. C Horatii ex patricia gente filias duas ob id Sedigitas appellatas accepimus, & Volcatium Sedigitum, illustrem in Poetica. Hominis digiti articulos habent ternos , pollex binos , & digitis adversus universis flectitur: per se Vero in obliquum porrigitur, crassior ceteris. Huic minimus mens tira parest : duo reliqui sibi, inter quos medius longissime protenditur. Quibus ex rapina Victus quadrupedum, quini digiti in prioribus pedibus, reliquis quaterni. Leones, lupi, canes, & pauca, in posteriobus quoque quinos ungueS habent, uno iuXta cruris articulum dependente : reliqua quae sunt minora,& digitos quinos. Brachia non omnibus paria secum. Studioso Thraci in C. Caesaris ludo notum est dextram sitisse proceriorem. Animalium quaedam, ut manibus, utuntur priorum ministerio pedum : sedentque ad os illis admoventia cibos, ut sciuri. C. Nam simiarum genera persectam hominis imitationem continent facie, naribus, auribus, palpe-hris , quas solae quadrupedum & in inseriore habent gena. Jam mammas in pectore, & brachia, & crura in contrarium similiter flexa: in manibus ungues , digitos, longioremque medium. Pedibus paulum disserunt. Sunt enim, ut manus, praelongi, sed vestigium palmae simile faciunt. Pollex quoque his &articuli, ut homini: ac praeter genitale, & hocv a

314쪽

in maribus tantum , viscera etiam interiora omnia ad exemplar. CI. Ungues clausulae nervorum summae existimantur. Omnibus hi, quibus & digiti. Sed simiae imbricati, hominibus lati, & defuncto crescunt: rapacibus unci: ceteris recti, ut canibuS, praeter eum qui a crure plerisque dependet. Omnia digitos habent, quae pedes, excepto elephanto' Huic enim informes, numero quidem quinque, sed indivisi , ac leviter discreti, ungulisque, haud unguibus similes : & pedes majores priores. In posterioribus articuli breves. Idem poplites intus sectit hominis modo. Cetera animalia, in diversum posterioribuς articuli pedibus, quam prioribus. Nam quae animal generant, genua ante se sectunt, & suffraginum

artus in aVersum.

CII. Homini genua & cubita contraria: item hirsis, & simiarum generi, ob id minime pernicibus. Ova parientibus quadrupedima, crocodilo, lacertis., priora genua post curVantur, posteriora in priorem partem. Sunt autem crura his obliqua , humani pollicis modo. Sic & multipedibus, praeterquam' novissima salientibus. Aves , ut quadrupedes, alas in priora citi Vant, suffragines in po

CIII. Hominis genibus quaedam & religio inest,

Observatione gentium. Haec supplices attingunt: ad

haec manuS tendunt: haec, ut aras, adorant: fortassis quia inest iis vitalitas. Namque in ipsa genu utriusque commissura, dextra laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest: qua

315쪽

NATUR. HISTOR. L I B. XI. 3o9 perfossa, ceu jugulo, spiritus fugit. Inest & aliis partibus quaedam religio : sichit dextra osculis aversa appetitur, in fide porrigitur. Antiquis Graeciae in

supplicando mentum attingere mos erat. Est in , aure ima memoriae locus, quem tangenteS antestamur. Est post aurem aeque dextram Nemesios, quae Dea Latinum nomen ne in Capitolio quidem invenit :) quo referimus tactum Ore proximum a minimo digitum, veniam sermonis a diis ibi recondenteS.CIV. Varices in cruribus viro tantum : mulieri raro. C. Marium, qui septies consul fuit, stantem sibi extrahi passum unum hominum, Oppius auctor est. CV. Omnia animalia a dextris partibus incedunt, sinistris incubant. Reliqua , ut libitum est, gradiuntur. Leo tantum & camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. Pedes homini maximi, seminis tenuiores in omni genere. Surae homini tantum , & crura carnosa. Reperitur apud auctoreS, quendam in AEgypto non habuisse suras. Vola homini tantum, exceptis qui busdam . Namque & hinc cognomina inVenta, Planci, Plauti, Scauri, Pansae: sictit a cruribus Vari, Vaciae, Vatinii : quae vitia & in quadrupedibus. Solidas habent ungulas, quae non sunt cornigera rigitur pro his telum ungula inest illis. Nec talos habent eadem. At quae bisulca sunt, habent. Iident digitos habentibus non stuat di neque in prioribus pedibus omnino ulli. Camelo tali similes bubulis, sed minores paulo. Est enim bisulcus discrimine

316쪽

C. PLINII SECUNDI

3I exiguo pes imus , Vestigio carnoso, ut ursi : qua de causa in longiore itinere sine calciatu fatiscunt. CVI. Ungulae veterino tantum generi renascuntur. Sues in Illyrico quibusdam locis solidas habent ungulas. Cornigera fere bisulca. Solida ungula , & bicorne nullum. Unicorne asinus tantum Indicus : unicorne & bisulcum, oryx. Talos asi-ntis Indicus unus solidipedum habet. Nam sues ex latroque genere existimantur, ideo foedi earum. Hominem qui existimarunt habere, facile convicti. Lynx tantum digitos habentium, simile quiddam talo habet: leo etiamnum tortuosius. Talus autem reditis est in articulo pedis ventre eminens conc3VO, in Vertebra ligatus.

CVII. Avium aliae digitatae , aliae palmipedes , aliae inter utrumque divisis digitis adjecta latitudine. Sed omnibus quaterni digiti, tres in priore parte, unus a calce. Hic deest quibusdam longa crura habentibus. Iynx sola utrinque binos habet. Eadem linguam serpentium similem in magnam longitudinem porrigit. Collum circumagit in aversum. Ungues ei grandes, ceu gracculis. Avium quibusdam gravioribus, in cruribus additi radii. Nulli uncos hahentium ungues. Longipedes porrectis ad

caudam cruribus volant: quibuS breves , contractis ad me8ium. Qui negant volucrem ullam sine pedibus esse , confirmant & apodas habere, & hirundinem , & drepanin , in eis quae rarissime apparent. Viste jam etiam serpentes anserinis pedibuS. CVIII. Insectorum pedes primi longiores, dil-

317쪽

NATUR. HISTOR. LIB. X I. 3Irros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos temgeant, ceu notamus6in muscis. Quae ex hi, novi Lsimos habent longos, taliunt di ut locustae. Omnibus autem his seni pedes. Araneis quibusdam praelongi accedunt bini. Internodia singulis terna. Octonos & marinis esse diximus, polypis, sepiis, loliginibus, cancris, qui brachia in contrarium mo-Vent, pedes in orbem, aut in obliquum. Iisdem solis animalium rotundi. Cetera binos pedes duces habent: cancri tantum, quaternos. Quae hunc numerum pedum excessere terrestria , ut plerique Vesemes , non infra duodenos habent, aliqua vero ¢enoS- Numerus pedum impar nulli est. Soli-dipedum crura statim justa nascuntur mensura: pG-stea exporrigentia se verius, quam crescentia. Itaque in infantia scabunt aures posterioribus et quod addita aetate non queunt: quia longitudo stiperficiem corporum solam ampliat. Hac de causa inter initia pasci, nisi submissis genibus, non possunt: nec usque dum cervix ad justa incrementa perUeniat. Pumilionum genus in omnibus animalibus est, atque etiam inter Volucre9. CIX. Genitalia maribus quibus essent retro, fatis diximus. Ossea sunt lupis, vulpibus , mustelis , viverris : unde etiam calculo humano remedia praecipua. Urso quoque simul atque exspiraVerit, cornescere ajunt. Camelino arcus intendere, Orientis populis fidissimum. Nec non aliqua gentium quoque in hoc discrimina, & sacrorum etiam, citra perniciem amputantibus Matris Deum Gallis. Contra mulierum paucis prodigiosa assimilatio : sicut

318쪽

C. PLINII SECUNDI

3Iχhermaphroditis titritis hie sexus : quod etiam quadrupedum generi accidisse Neronis principatu primum arbitror. Ostentabat cert8hermaphroditas sit h. iunctas carpento suo equas, in Treverico Galliae agro repertas : ceu plane Visenda res esset, Principem terrarum insidere portentis. CX. Testes pecori armentoque ad crura decidui , subus adnexi: delphino praelongi ultima conduntur alvo, & elephanto occulti. Ova parientium lumbis intus adhaerent: qualia ocissima in Venere. Piscibus serpentibusque nulli, sed eorum vice binae ad genitalia a renibus Venae. Buteonibus terni. Homini tantum injuria, aut sponte naturae franguntur: idque tertium ab hermaphroditis & spadonibus se- naiviri genus habent. Mares in omni genere sortiores , praeterquam in pantheris, & ursis. CXI. Caudae, praeter hominem ac simiaS, Omnibus fere animalium & ova gignentibus, pro desiderio corporum : nudae hirtis, ut apriS : parVae villosis , ut ursis : praelongiS setosae, ut equis. Amputatae lacertis & serpentibus renascuntur. Piscium meatus gubernaculi modo regunt: atque etiam in dextram atque laevam motae, ut remigio quodam impellunt. Lacertis inveniuntur & geminae. Boum caudis longissimus caulis, atque in ima parte hirtus. Idem asinis longior, quam equis, sed setosus veterinis. Leoni infima parte, ut bubus & sorici: pantheris non item : vulpibus & lupis villosus, ut ovibus, quibus procerior. SueS intorquent: canum degeneres sub alvum reflectunt. CXH. Vocem non habere, nisi quae spirent,

319쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XI. 313

Aristoteles putat. Idcirco & insectis sontim esse, non Vocem , intus meante spiritu, & incluso sonante. Alia murmur edere, ut apes. Alia cum tractu stridorem, ut cicadas. Recepto enim ut duobus sub pectore cavis spiritu, mobili occursante membrana intus, attritu ejus sonare. Muscas, apes, &similia cum volatu & incipere audiri & desinere.

Sonum enim attritu & interiore aurB, non Anima,

reddi. Locustas pennarum & feminum attritu sonare, creditur sane. Item aquatilium pectines stridere, cum Volant: mollia, & crusta intecta, nec Vocem nec sonum ullum habere. Sed & ceteri pissices, quamViS pulmone & arteria careant, non in totum sine ullo sono sunt. Stridorem eum dentibus fieri cavillantur. Et is qui caper vocatur, in Acheloo amne, grunnitum habet, & alii de quibus diximus. Ova parientibus sibilus, serpentibus longus, testudini abruptus. Ranis sonus sui generis, ut dictum est, nisi si & in his ferenda dubitatio est,) qui mox in ore concipitur, non in pectore. Multum tamen in iis refert & locorum natura. Mutae in Macedonia traduntur, muti & apri. Avium loquaciores quae minores, & circa coituS maXime. Aliis in pugna VOX, ut coturnicibus : aliis ante pugnam, ut perdicibus : aliis cum Vicere, ut gallinaceis. Iisdem sua maribus: aliis eadem ut feminis, ut lusciniarum generi. Quaedam toto Anno canunt, quaedam certiS temporibus, ut in singulis dictum est. Elephas citra nares ore ipso, sternutamento simillam elidit sonum : per nares autem, tubarum raucitati. Bubus tantum seminis vox graVior : in

320쪽

omni alio genere exilior, quam maribus : in homine etiam castratis. Insantis in nascendo nulla a ditur, antequam totuS emergat utero. Primus sermo anniculo est. Semestris locutus est Croesi filius in crepundiis: quo prodigio totum id concidit 'regnum. Qui celerius fari coepere, tardius ingredi incipiunt. Vox roboratur quatuordecim annis. Eadem in senecta exilior: neque in alio animalium saepius mutatur. Mira praeterea sunt de voce digna dictu. In theatrorum orchestris, scobe aut arena saperiecta deVOratur, & in rudi parietum circumjectu, doliis

etiam inanibus : currit eadem concavo vel recto

parietum spatio , quamvis levi sono dicta verba ad

alterum caput perserens, si nulla inaequalitas impediat. Vox in homine magnam vultus habet partem. Agnoscimus eam prius, quam cernamus, non aliter quam oculis: totidemque sunt eae, quot in rerum natura mortales, & sua cuique, sicut facies. Hinc illa gentium, totque linguarum , toto orbe di- Versitas : hinc tot cantus & moduli, flexionesque. Sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris, inter ipsos quoque homines discrimen alterum aeque grande, quam a belluis, fecit. CXIII. Membra animalibus agnata inutilia sunt, sicut sextus homini semper digitus. Placuit in AEgypto nutrire portentum, binis & in aversa capitis parte oculis hominem, sed iis non cer

nentem.

CXIV. Miror quidem, Aristotelem non modo credidisse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum etiam prodidisse. Quae quanquam Va-

SEARCH

MENU NAVIGATION