Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XI. 3I

na existimo, nec sine cunctatione proferenda, ne in se quis hie & auguria anxie quaerat : attingam tamen, quae tantus Vir in doctrina non sprevit. Igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, praelo sos digitos, plumbeum colorem, pluresque in manu incisuras, nec perpetuas. Contra longae esse Vitae incurvos humeris, & in manu una duas incisuras longas habentes, & plures quam XXXII dentes, auribus amplis. Nec universa haec, ut arbitror

sed singula observat, frivola, ut reor & Vulgo

tamen narrata. Addidit morum quoque adspectus smili modo apud nos Trogus, & ipse auctor seVerissimus : quos verbis ejus subjiciam: Frons ubi es magna, segnem animum subesse significat: quibus parVa, mobilem: quibus rotunda, iracundum, Ve- Itit hoc vestigio tumoris apparente. Supercilia quibus porriguntur in rectum ς molles significant: quibus juxta nasum flexa sunt, austeros : quibus juxta tempora inflexa, derisores : quibus in totum demissa, malevolos & invidos. Oculi quibuscunque sunt longi, maleficos esse indicant. Qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae notam praebent. Candida pars extenta, notam impudentiae habet: qui identidem operire solent, inconstantiae. Oricularum magnitudo, loquacitatis & stultitiae nota est. Hactenus TrogUS.CXV. Animae leonis virus grave, ursi pestilens. Contacta halitu ejus nulla fera attingit : citiusque putrescunt afflata reliquis. Hominis tantum natura infici voluit pluribus modis, & ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio. Dolorem sentire

322쪽

316 C PLINII SECUNDI

non poterat : tactu sensuqtie omni carebat, sine qua nihil sentitur. Eadem commeabat, recenS assidue, exitura supremo, & sola ex omnibus sit perstitiira. Denique haec trahebatur e caelo. Hujus quoque tamen reperta poena est, ut neque is

ipsum, quo Viveret, in Vita juvaret. Parthorum populis hoc praecipue, & a juventa, propter indiscretos cibos : namque & vino foetent ora nimio. Sed si1bi proceres medentur grano Assyrii mali , cujus est suavitas praecipua, in esculenta addito. Elephantorum anima serpentes eXtrahit, cervorum item urit. Diximus hominum genera, qui Venena serpentium suctu corporibus eximerent. Quin& subus serpentes in pabulo sunt, & aliis venenum est. Quae insecta appellavimus, omnia olei aspersu necantur. VultureS unguento qui fugantur, alios appetunt odores, scarabaei rosam. Quasdam serpentes scorpio occidit. Scythae sagittas tingunt Viperina sanie, & humano sanguine : irremediabile id scelus, mortem illico adfert levi tactu. CXVI. Quae animalium pascerentur Veneno, diximus. Quaedam innocua alioqui, VenenatiS Pasta noxia fiunt & ipsa. Apros in Pamphylia & Ciliciae montuosis, salamandra ab his devorata, qui edere moriuntur. Nec est intellectus ullus in odore, vel sapore: & aqua vinumque interimit salamat dra ibi immortua, vel si omnino biberit, unde potetur : item rana, quam rubetam Vocant. Tantum

insidiarum est vitari Vespae serpente aVide Vescuntur, quo alimento mortiferos ictus faciunt. Ideoque magna differentia est victus : ut in tractu place

323쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XI. 3I7

viventium Theophrasitis prodit, boves quoque pisce vesci, sed non nisi ViVente. CXVII. Homini cibus utilissimus simplex. Acervatio saporum pestifera, & condimento perniciosior. Difficulter autem perficiuntur omnia in cibis acria, nimia, & avide hausta : & aestate, quam hieme , dissicilius : & in s enecta , quam in juVenta. Vomitiones homini ad haec in remedium excogitatae, frigidiora corpora faciunt, inimicae oculis maxime ac dentibus. CXVIII. Somno concoquere, corpulentiae quam firmitati utilius. Ideo athletas malunt cibos ambulatione perficere. Pervigilio quidem praecipue Vincuntur cibi. Augescunt corpora dulcibus, atque

pinguibus, &potu : minuuntur siccis & aridis, frigidisque, ac siti. Quaedam animalia, & pecudes quoque in Africa , quarto die bibunt. Homini non

utique septimo letale est inedias durasse : at ultra undecimum plerosque certum est mori, esuriendi semper inexplebili aviditate animalium unicuique. CXIX. Quaedam rursus exiguo gustu famem ac sitim sedant, conservantque Vires, ut butyrum, hippace, glycyrrhiron. Perniciosissimum autem in omni quidem Vita, quod nimium , praecipue tamen corpori : minuique, quod graVet, quolibet modo

utilius. Verum ad reliqua naturae transeamuS.

325쪽

HIST ORIAE

LIBER XII.

327쪽

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XIL

1. I NIMALIUΜ omnitim, qilae nosci potuere, naturae generatim membratimque ita se habent. Reastant neque ipsa anima carentia quandoquidem nihil sine ea vivit) terra edita, ut inde eruta dicantur , ac nullum sileatur rerum naturae opus. Diu fitere occulta ejus beneficia: summumque munus homini datum, arbores silvaeque intelligebantur. Hinc primum alimenta , harum fronde moli orspecus , libro Vestis. Etiamnum gentes sic degunt. Quo magis ac magis admirari subit, ab iis principiis caedi montes in marmora, Vestes ad Seras petit unionem in Rubri maris profundo, smaragduri 1 in ima tellure quaeri. Ad hoc excogitata sunt aurium vulnera: nimirum quoniam partim erat colato crinibusque gestari, nisi infoderentur etiam corpori. Quamobrem sequi par est ordinem vitae, &arbores ante alia dicere, ac moribus primordia in

gerere.

ΙΙ. Haec suere numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc Deo praecellentem ar. horem dicant. Nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra, quam lucos, in iis silentia ipsa adoramus. Arborum genera numinibus suis dicatata Plin. Hol. IV X

328쪽

321 C. PLINII SECUNDI

perpetuo servantur: ut Jovi esculus, Apollini lauruS, Minervae olea, Veneri myrtus, Herculi populus. Quin & Silvanos, Faunosque, & dearum genera silvis, ac stia numina, tanquam & caelo, attributa credimus. Arbores postea blandioribus fruge succis hominem mitigavere. Ex iis recreanS membra olei liquor, Viresque potus Vini: tot denique sapores annui sponte Venientes : & mensae depugnetur licet earum causa cum feris, &pasti naufragorum corporibus pisces expetantur etiamnum tamen secundae. Mille praeterea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. Arbore sul

dificamus tecta. Ex arbore de simulacra numinum fuere, nondum pretio excogitato belluarum cadaveri : antequam, ut a Diis nato jure luXuriae, eOdem ebore numinum ora spectarentur, & mensarum pedes. Produnt Alpibus coercitas, & tum inexsuperabili munimento Gallias, hanc primum habuiste causam superfundendi se Italiae, quod Helico

ex Helvetiis civis earum, fabrilem ob artem Romae commoratus, ficum siccam uVam, oleique ac vini praemisia remeans secum tulisset. Quapropter haec vel bello quaesisse venia sit. III. Sed quis non jure miretur, arborem Umbrae gratia tantum ex alieno petitam orbe t Platanus

haec est, mare Ionium in Diomedis insulam ejus dem tumuli gratia primum invecta, inde in Siciliam transgressa, atque inter primas donata Italiae, & jam ad Morinos usque pervecta, ac tributarium etiam detinens soliun, ut gentes vectigal

329쪽

NATUR. HISTOR. s. II. X II. 313

& pro umbra pendant. Dionysii is prior, Siciliae tyrannus, Rhegium in Urbum transtulit eas, do-1niis 1 uae miraculum, ubi postea 1 actum gymnasium: nec potuisse in amplitudinem adolescere; δίalias sui se in Italia, ac nominatim illi palesa, apud

auctores invenitur. IV. Hoc actum circa captae Urbis aetatem :tantumque postea honoris increvit, ut mero infuso enutriantur : compertum id maxime prodesse radicibus : docuimusque etiam arbores Vina

V. Celebratae sunt pr mum in ambulatione Academiae Athenis cubitorum XXXIII, a radice ramoSantecedente. Nunc est clara in Lycia gelidi fon-itis socia amoenitate, itineri apposita, domicilii modo, caVa LXXX atque uniUS pedum specu, nemo irosa vertice, & se Vastis protegens ramiS, arborum instar, agros longis obtinet umbris': ac ne quid desit speluncae imagini, saxeae intus crepidinis corona muscos S compleXa pumices : tam digna miraculo, ut Licinius Mutianus ter Constit, '& nuper provinciae eius Legatus, prodendum etiam posteris putarit, epulatum intra eam se cum duodevicesimo comite : large ipsa toros praebente fronde , ab omni affatu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem, quZm mArmorum ni-.1Ore, picturae Varietate, laquearium auro, cubuisse

in eadem. Aliud exemplum Caji principis, in Veliterno rure mirati uniuS tabulata , laxeque ramo

rum trabibus scalma patula, & in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae, XV conViVarum ac min, Xa

330쪽

sterii capace triclinio, quam coenam appellavit illenidum. Est Gortynae in insula Creta juxta fontemplatanus una, insignis utriusque linguae monumentis, nunquam soli a dimittens : statimque ei Graeciae fabula, sitas superfuit, Iovem sub ea cum Europa concubuisse : ceu vero non alia ejusdem generis esset in Cypro. Sed ex ea primum in ipsa Creta ut est natura hominum novitatis avida ) platani

satae regeneraVere Vitium: quandoquidem commen datio arboris ejus non alia major est, quam Solem aestate arcere, hieme admittere. Inde in Italiam quoque ac suburbana sua, Claudio principe, Marcelli Esernini libertus , sed qui se potentiae causa Caesaris libertis adoptasset, spado Thessalicus praedives, &merito dici posset is quoque Dionysius, transtulit

id genus. Durantque etiam in Italia portenta terrarum, praeter illa scilicet, quae ipsa excogitavit Italia. VI. Namque & chamaeplatani Vocantur coactae brevitatis : quoniam arborum etiam abortus invenimus. Hoc quoque ergo in genere, pumilionum in felicitas dicta erit. Fit autem & serendi genere , &recidendi. Primus C. Matius ex equestri ordine, Divi Augusti amicus, invenit nemora tonsilia in

tra hos LXXX annoS.

VII. Peregrinae & ceras, Persicaeque, & omnes quarum Graeca nomina aut aliena : sed quae ex his incolarum numero esse coepere, dicentur inter frugiferas. In praesentia externas persequemur, a salutari maxime orsi. Malus Assyria, quam alii Vocant Medicam, Venenis medetur. Folium ejus est unedonis, intercurrentibus spinis. Ponaum ipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION