Vdalrichi Zasii ... Responsorum iuris ciuilis libri 2. Intellectuum item singularium in uaria iurisconsultorum ueterum responsa libri duo, accessione non modica ex ipsius autoris monumentis locupletati. Addidimus tractatus aliquot ex eiusdem autoris

발행: 1545년

분량: 881페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ex substitutione libertatem seruo copetere, & de haereditate tacuit dictiteri nemo debet, quin ab eodem seruo haereditate euideter abnegauerit,ium quia tex .ibid. de haereditate nihil exprimit, tum deniq; quia Ι.C.in eo se fundat, quod in tali casu unus gradus esse uigeatur: unde merito substitutio uiti tur per regulam d. I .fi.Deniq; quia tex .in d. g .Titius.in uer. quid ergo. Stichum seruuineo tantumodo casu quo Titius non adiret liberii & haeredem esse vult: ergo in altero casu, scilicet Titii adeuntis Stichus a portione hqreditatis abstinere iubetur: siq; aliud diceremus tunc casus a casu nihil dime rct,& superuacanee I. C . tam anxie qu si uisset, quid ergo in ris esset,si Titius non adiret,& frustra ita laboriose ibide d ) cidisset. Faciat ad pr missa quod uulgo dicitur, Duobus propositis, si de uno tantum deciditur, ρliud obmissum uideri.l. si cum dotem .in prin. supra sol .matr. l. si uero. g. de uiro eo. . tit. cum multis simit. Sed quid multa Constat esse euidente& expressam iuris doctrinam, quod cum in iure nostro super libertate & haereditate serui tractatur, si super sola libertate deciditur,liae reditas adempta esse intelligitur.ita est tex. m- euitabilis in l.& si sine. s. sed quod ait Papi . fide minoribus.& ibi gl .in uerb.remanere. hoc expresse tenet,licet satis incosideranter in nostro A .Titius .in uerb.libertatem. cotrarium decidat. Quae unica doctrina adsertionem praedictam gl.&Doct euidenter subuertit:& mirum cst tantos uiros huiusmodi casum non adsequutos. Vt igitur semel finiam, pro claro intellectu horam textuli, scilicet t. sed si plures. g. fin.& l. fin. 6 Titius .aliquas in summa recipe ueritates. Prima ueritas:

Non ualet substitutio, cu institutus sibi ipsi substituitur, sine

causae mutatione.hoc aperte uolunt predicti tex. nostri in g. s.&in A.Titius. Quando aute dicatur causa mutari, ibidem habetur. Secunda ueritas: Non ualet substitutio, si liber ii ' mo uel seruus cum alio cohaerede institutus, ipse sibi substituatur. habetur in i j .respos. s.fin. T ertia ueritas: Valet in stitutio, si duo cohaeredes institutitur, & alter in suam & c haeredis partem substituitur.Deci dic hoc I. sn. ad 11. & D. l. quod si uiuo .in s. de in diem addict. Et hae tres ueritates us-- queadeo sunt uerae,ut dubiu non habeant. Quarta ueritas: Cum seruus instituitur,& sibiipsi substituitur, ii libertas tantum in substitutione exprimitur,causa no dicitur mutari, nec ualebit substitutio. Ita uoluit tex. in s.fi.& s .Titius. in vers. secundum

332쪽

INTELL. SINGVL. LIB. II.

secudum haec. ubi hoc dicitur, quemadmodu supra latius deduxi. Et pro hoc facit uiua ratio. Nam annexa substitutioni, libertas no respicit nec institutionem, nec substitutione quoad se nec bona li reditaria, sed est qualitas quae persona serui

respicit, prout hoc uulgo cognitu est .Esse enim seruum uel liberit,personis adhaeret Vnde causa mutari no dicitur,cum libertas in substitutione adiicitur: cade enim inuenitur portio in substitutione, quς in institutione' item dc ambae institutiones inuenititur purς,contra saltius. Sed posset obiici,praedicta forte procedere quando Stichus cohaerede haberet,qui pro sua persona adeat, ut in M. Titius. ad fin. princ. tunc testamentii cohaeredis aditione cofirmatum esset: sed longe aliud fore cum haereditas non aditur, sicuti est cum solus seruus in

stituitur, &sibiipsi cum libertate substituitur. Nam quia in

institutione adire non potest,& sic haereditas non aditur,ui detur quod libertatem non consequatur,iuxta tex. in l. si nemo. dc testa. tui. Hoc argumentum est difficile. Responde

ri tamen hoc pacto posse reor, quod semus adhuc sit liber de

haeres. Probo per text. praesentem g.nostri Titius . infin .ue

sieu. Quid ergo ubi Stichus seruus fuit cum Titio cohaerede institutus, & Stichus sibiipsi cum libertate substitutus 3 Dicit text. quod si cohaeres Titius repudiet, seruus autem ex institutione haeres non sit, & sic haereditas testatoris non est adita, nihilominus ide Stichus ex substitutione liber & hae res erit, ut ibidem est clarus text. si non cauilletur. Nec memoratur illa disccptatio, qua ibidem cotrouertitur, quod ille Stichus seruus cuidam Meuio legatus fuerat, & propter perplexum impossibile iuberi non potuit per Meuium ut adiret: quia su Ticit mihi, quod Stichus ex institutione non potuit eme haeres, ut est apertus text. illic, quomodocunq; hoc contigerit: dc Titius etiam non adluit, quo casu haereditas ex institutione non fuit adita : nihilominus deciditur ibidem,Stichum liberum & haeredem esse. Nec potest, ut supra dixi, dictum legatum Meuio factum quiddam diuersific re, cum tale legatum, ut ibidem dicitur, sit inutile. Per quam decisionem pertinentissime infertur, quod in finali licet substitutio non ualeat in personam Stichi, qui sibiipsi fuerat substitutus cum libertate, tamen liber erit si Titius cohaeres adeat: at uero si Titius repudiet idem Stichus haeres de libererit,ut co casu substitutio ualeat, & s. finalis determinatur

333쪽

per β.Titius. ita ut quod in uno deficit, per alium suppleatur. Praemissa omnia iudicio peritiorum subiicio, eo solos arauo, quod non dubito quin in iuribus supradictis glossa uir

biq; errauerit,per rationes prae memoratas.

Intellectum I sita cr si sic f. de Ieg iij.

BA IV T. banci male summat, cum uult, haeredem haer dis po sse grauari fideicommisso sub nomine appella

liuo, non sub nomine proprio . Nam exeressio no minis proprii uel appellativi, ibidem non diuersificat casus: sed hoc solum, quod qui fortuitu, non iudicio testatoris e pit,non potest grauari, siue utamur proprio, siue appellativo nomine. Vnde si testator ita ad haeredem diceret: Peto a te Luci Titi, ut petas ab illo qui tibi succedet, decem dari Seio: ecce hic non est nomen appellativum, quia pronomina, se licet,ille,iste, habent uim nominis,sunt enim termini singi Iares, & tamen ualet fideicommissum. E' diuerso si testator ita diceret: Si aliquis haeres Titio factus hae reditatem adierit, rogo det,&c .Ecce ibi sunt nomina appellativa,& sine dubio non ualet.Vnde sic distingue: aut testator grauando talibus uerbis utitur, per quae certum est bona sua ad grauatum peruenire,& tunc grauari potest quisquis ille sit .ita procedit d. l. sed&si sie. in princip. quia ibi gnauauit haeredem haeredis, quo casu necesse erat bona ad cum peruenire, iuxta commi nes regulas .Et dato quod haeres sit nomen apppellativum, tamen est respectivum, quia respicit bona haereditaria testat rix. Aut testator huiusmodi uerbis non utitur quibus certumst purumiri,&non potest . per dict. text. in I sed&si sic.&D. iuxtauerum intellectiim l. i. g. penult. supra eod. tit. de leg. iij. Quare contra Bart. concludo quod filii filiorum iuxta traditionem suam grauari non possunt.

Intia .l. qui se debere. f. de cond. ob caus

IsTA l .dicitur esse difficilis a Doct. Quorum dicta non

morando,seu superuacanee corum scripta recitando, o

do hane l. sie debere intelligi: Quod si is qui putabat se

mulieri obligatum, eius iussu putatiuum debitum nomine dotis prominerit,& soluerit sponso,nec nuptiae sequutae sint, posse eundem debitorem repetere quod soluerat, tanquam causa non sequuta. Cuius rationem Nerita &Λttilicinus p .

nunt.

334쪽

nunt. Nam si putatiuus debitor promisisset tantummodo, noetiam soluisset,& nuptiis non sequutis, dictus assertus sponssus ui promissionis debitum ab eo peteret, is debitor et duc sus cum exceptione doli se tueri potuisset, quasi dolo face rei, qui causa non sequuta id debitum peteret, in quo promissor mulieri in ueritate non esset obligatus. Et cum ea sit mens textus , frustra disceptatur de uarietate lecturarum,an intelli gatur de exceptione doli quae competat contra mulierem, an contra sponsum illa enim exceptio cotra sponsum dirigitur,&mulieris causam concernit, cum non solum cx facto 1po si scilicet causae non sequutae, sed etiam ex defectu putatiuae obligationis excipi debeat. Ex quo colligendum puto, quod debitor putativus, si cotra cum ex promissione ageretur, necesse haberet in exceptione sua ,duobus copulative se defendere, scilicet causam non csse sequutam, & debitum fuisse putatiuummam neutrum per se sufficeret. Si enim is qui scierat se non debere, promisisset,exceptio causae non sequutar cuin non adiuuaret, pertext. l.nostrae, qui se debere. g. si cum se ret. Et hoc quasi per transennam uel sub somnio attigisse mihi uidetur Paul. de Castr.cum dicit: Ubicunq; debitor si soluisset mulieri,cum repeteret ut indebitum, ibi si soluat, alter non repetet ex causa non sequuta .E' diuerso si promissor ex ciperet tantum de putatiuo dcbito, de causa autem non sequata excipere non posset, quia esset sequuta, tunc no audiretur. per t. si donaturus. infra cod. tit. Idem si causa esset per mulie rem remisi a. Consequens igitur erit, quod in casu l. nostrae in princip. promissor no soluens, si ab eo peteretur, dicti; da bus copulatiuὸ se defendere cogeretur. Ex quo latius infero, putatiuum promissorem si soluisset, solutum repetere non aliter posse, quam si dicta duo copulative concurrerent, quo rum alterum si cessaret, repetitio soluti locum non haberet.

memorabilia in sequenti intelleetu aduertenda.

x Praepositio,cum,habet uim copulae., P pyio ciuilissola quandosufficiat ad usucapionem.

3 Vsucapi res potest quae non capitur usu. Fundum meum in quo Titius babet Uumsi ucIum,quiperuenit ad

tertium,qualiter cir quando uendicare queam. s Re mea,qua inpotestate mea es,uti uolentem. ιipossum repellere.. Res mea in qua Titius habet emphi sim uel tu eudi,si defacto ad teperueniat, quid ιui M.t s

335쪽

Emolumentum no debet sentire qui propter uim illatam damna, ri debet. spTurpitudinem allegans non est audiendus.

I fio. huius g. dicit text. Sed etsi ususcitctus cum res

lutaalienus sit,&c. Gl.final. exponit hunc text. quod intelligatur de re mea propria quae soluta sit, cum usutructus sit alienus. Bariolus & Doctores communiter, nemine, quem ego uiderim, discrepate, hanc gl .expositionem sequuntur.Ego illum texi .aliter intelligo, uidelicet quod ibi Iur co de re aliena soluta sentiat, cuius dc usufructus alienus sit. Fingamus enim: Possedi rem alienam bona fide, cuius usust. ad Titium pertinuit: cum crederem me esse obligatum in decem Valerio,solui ei proprietatem dictae rei quam meam a didi certum est quod hac solutione no competeret mihi co dictio indebiti, quia no transtuli dominili. Quid si Valerius Iongo tempore possideat hanc proprietate, & postea de oro re indebitae solutionis comperiatur3 Prosecto quia tuncus eapione est in cum translatu dominium,licet reuocabiliter,ut supra proximo responso est ostensum, ergo dabitur mihi condictio proprietatis. Et quod iste sit uerus & indubitatus intellectus, probo per duo. Primo, quia superius respotum deposisessione rei alienae meminit quae post usucapionem condicitum nunc annectitur hoc responsum per clausula sed etsi, quae, ut supra dixi denotat casum sequentem cum praecedente conuenire in genere, licet in aliqua qualitate digerat. de quo est in simili bonus tex in l. sed & si quis stipuletur. iuncta l. pra 3 eed.cum multis similibus .ff. de usust. Secundo, quia praepositio, cum, habet uim copulae .l.Titiae. A . nihil. de leg. , . l. illi cuillo de usustuc.leg .Erit ergo hic sensus Sed etsi usufructus de res soluta aliena sit, doc. Et si diceres,cures esset Titii, &Di ctus Sempronii, quomodo ego eam rem bona fide meam esse credens, proprietatem soluere poteram3Facilis est responsio. Nam fundii qui tuus est, possiciere pro meo potui, cuius ui

fructum Valerio dedi, dehinc proprietatem soluo alteri, sed indebite,&e. Ex praedicto intellectu collige secundum cosa qui distinguunt possessione naturalem a ciuili quod hic sola ciuilis post essio 1ufficit ad usucapione,&ad hoc tex .est nota 3 bilis. Secudo collige, quod usucapi res potest, quae no capitur

336쪽

INTELL. sINGVL. LIB. II.

usu:nam usufructus fuit apud alterii,& tame nudam propri tate alter usuceperat. Proinde no sequitur ea arguendi scrior Titius usuccpit, ergo cepit usu:na uis appellatoria secundum logicos,ambas propositiones diuersificat: quod ignorat quia dam Iuristae,cotra quos Budaeus aciem strinxit. Gl. sinalis hic ponit duas quaestiones quasi inter se differetes. Primis,cutandum ineu cuius usufructus ad Titium pertinet, qui tamen nunquam posscdit, simpliciterino deducto usufructu, indebite soluo, qualiter hoc casu copetat condictio. Gl. quaerit,de se remittit ad i. fructus. supra de rei uend. Secundo quaerit: Si fundum meu cuius usufruct fuit Titii, Sepronio soluam dedactous r. que Titius posscderat: Sempronius aute Titiu expellat, qualiter condica. Respodet,proprietate codici,&post contra Sempronia actione negatoriam intendi debere. Circa praedicta aduertendum esse arbitror, quia me iudice praescriptae duae quaestiones inter se nihil disserui, sed eiusdem&i ris sunt & decisionis. Probo ma in casu primae quaest. licet fundu plenii solua no deducto usufructu,tame quo ad codicti nem indebiti intentandam nihil aliud censeor soluisse, quam nudam proprietatem: in illa enim transtuli domini uitia usust. uero qui alterius fuerat, nihil trastuli:& sic quo ad hoc, ut mihi eondictio indebiti copetat,no uideor usufructu soluisse:& ita quo ad solutionem proprietatis ambae qu stiones pares sunt. Deniq: & dictς quaestiones inter se non disserui quo ad usi ructuarios:in prima enim quaest .u fructuarius ab initio non possederat in secuda quae st.ex post facto, utpote expulsus non postederat: unde constat, quod ambo quo ad tertium cui proprietas soluta erat, non possederiit. Nam in effectu paria 1unt,ab initio non possedule,& no possedisse ex post ia- ἀcto: sicut paria sunt,ab initio transferri dominiit S ex post facto reconciliatione .l. si filius. F. si cer. pet. Porro & non differunt quo ad restitutionem fructuum perceptorum: na in casu ambaria quaestionum fructus a tertio percepti, restitui debent mihi eodicenti. quod probo dicti enim fructus apud tertium remanere non possunt,cum natura condictionis sit, ut nihil lucri apud eum remanere debeat,cui indebitε soluitur, per quod effectus esset locupletior, per princip. text. in l. nostra. Nec usustuctuarius eos petere potest, quia sundum sequuntur. l. si fur decerpserit, supra de usi ruet. Ergo in utroq; casu sequentur me condicentem. Constat igitur dictas quaest. nee t s quis

337쪽

Io ad soluentem,nec quo ad accipientem,nec quo ad usustatuarios inter se differre.Vnde dimissa glost .pro doctr. ua . de utili Collige: Cu fundus meus in quo Titius habet usum-frach .peruenit ad tertium, qui dicto meo fundo fruatur. siue a principio sit usustactuarius exclusus, siue ex post facto ex pulsus, ego fundam cum fructibus perceptis uendicare pos-1um. Nec necesse est negatoriam contra eum intendere: aut

enim mihi uendicanti obiicit seruitutem usi iuructus, aut non obiicit. Si obiicit tutus sum replica, quia nil sit ad eum de haeseruitute cum fundum habeam liberum quo ad tuam personam .l.loci corpus. g. competit. ff. siser licia. Si non obiicit, , sed eondemnatus restituit, hic iterum mihi non est opusnc gatoria: nam si uellet uti re mea, quam in potcstate mea habe rem, possum eum ui repellere. l. quemadmodum-ad LAquit. tibi de hoc est tex. ualde not. quando negatoria competat .sa.

l. si uitem. A . si ad ianuam. T. quod vi aut clam. i9d si ei relistere non possem,& per uim me molestaret,agere contIZeum interdicto Vnde ui. per tex. not.in i uim facit. E. de ui & ut M.

quam glos.non intellexiti quae l. sicut infinitar aliae,egent Liscubratione uel nostra,vel alterius docti, qui in medullam i trospiciat. Circa quartam quaestione dictic gl. cum de eo lo uitur qui nudam proprietate indebitu soluerat,cuius cmpluteosis Titii erat qui opellitur, gi tenet condiceti non poste opponi emphyleo sim: ubi Ias.colligit dura, ut ipse dicit, de- eisionem: quod si res mea in qua Titius liabet emphyleo sinitiei ius studi de facto ad te perueniat, non possem eam uendicare quandiu duret ius emphyleoticu seu studi: utile enim do. miniumihi vcndicati obstaret. Nos circa illud aliquato ali tet decidimus,sic distinguedo: Aut enim dominus uult nuda proprietate uendicare,& tuc, quia per hoc Otinente uidetur recognoscere pro emphyleota seu ualallo, arg.l. iij. s.falsus. Trem rat. liab. credo quod possit,& recipiet iste possides seu detines a domino inuestitura. Puto tamen saluu esset ueri emphyleotae qui expulsiis crat,cotra cum qui detinet. Aut dominus uult plenu fundum uendicare, hicq; rursus distinguo. Nam emphyleota seu uasallus aut est expulsus modo illicit,& improbabili, aut modo licito. Si illicite cxpulsus erat, ita

quod ei facta sit uis iniusta tuc sine dubio credo quod dominus fundu ad se uedicare iure directi dominii possit, ita quod probato dominio directo, alter restituere cogatur. Nec pos-

338쪽

set iste detentator excipere de utili dominio: absurdum enim γesset: quod qui propter uim illata damnandus sit, emolumeti ex eo ut fiat capax. l. siue haereditaria .in fin .cii gl. ibi supra deneg. gest. Deniq; cu sine turpitudine sua cxcipore no posset, snon esset audi edus sua turpitudine allegans .l. transactione.& ibi Doct. C.detrasact. cu uulg. Vendicabit igitur hoc casu dominus totu funda, procedetq; sua actio desectu salte exceptionis in persona eius qui detinet, sicut in simili dixi in l. ni etsi fur. g. j . supra si cer. pet. quod est singulare. At uero si fuerit emphyleota seu uasallus expulsus modo licito dc probabili, puta iure belli licui, uel quia erat banitus,hic dico quod domino fetidi uedicati obstaret ius utilis dominii taquam reale. Secus in usust. quia si usufructuarius etia modo licito, scilicet iure belli uel banni expelleretur,dominus fundi uendicas huiusmodi exceptione seruitutis no repelleretur. d. g. copetit. in l. loci corpus. si ser. uend.attento etia quod usustr. persona

respiciat,&norem,ut hic persi. Vndegi. sic intellecta bene& not.loquitur.Ηare possent applicari ad pr terita tempora. Princeps enim Palatinus lapsis annis, cu quaeda seuda possideret, quoru directu dominium adEpiscopos Bambergen . de Argentinen .pertinebat, isq; princeps Palatinus perserenisi . principe diuum Caesare iure belli exueretur, certe quadiu durant seu da, huiusmodi domini seudorum non uendicabunt, per dictam gl. quam sic nouiter ornauimus.

memorabilia in sequenti intellectu aduertenda.

a Contra fias emptionis O uenditionisistat, simpleonium deo monstratio interredat Iraee habet uim pacii. venditor sua destinationepotest constituerones. 3 Verba non praesumuntur ex errore prolata, quoru uerificatio pen

det ex uoluntateproferentis.

4 Probaturin errorem nonsuscitsi probet rem aliterse habere.

GLOSS A in l. pen .sffin. reg.multum facili clara,notabili,&expedita, male errauit: quod certe absit inuidis ueritati) magnam inaduertentiam arguit Doctorum, qui potius glossae di ει tenent,& sine delectu sequuntur,no praeuidentes quid textus exigat. Casum igitur iuxta literae ue ritatem ego sie fingo,missam faciendo prae allegatam gl. Flaecus dominus duos contiguos fundos habebat, quoru uterq; propriis

339쪽

propriis ab antiquo limitibus,distinctus fuerat. Is Flaccus dominus horum bonorum, alterum fundum uendidit Titio, &in uenditione monstrauit fines, non secunda antiquum modum, sed qui sibi placuere:& ea demonstratio apparuit per testes uel instrumenta, quod necessario prae supponitur . Orta post controuersia inter emptorem & uenditorem istum, emptore contendente latiores sui fundi fines ab antiquo fuisse, uenditore cotra allegante se fines emptori a principio demo stra sic,quibus merito acquiescere debeat,dubitabatur, an fines iuxta antiquum modum definiendi sint,demonstratione uenditoris reiecta,tanquam contra antiquum modu,& sic ex errore facta. Respondet multum eleganter & notabiliter Iu- recons. non debere obseruari terminos qui singulos fundos, id est,fundum emptoris a fundo uenditoris,prius separabat, sed standum demonstrationi uenditoris, quae nouos fines costituere debet. Ex praedictis patet, quantus & quam pudendus sit error glosiae&Codicistarum, in l. omnibus. C. dct sta.&Odoscit Bal. in hac nostrat. qui eam intelligunt,quod inter duos emptores uenditor de fi n. deposuerit, quod man feste falsum est. Bariolum tame inuciii in l. nostra uerius praecae teris sentietem, licet nec ipso ucritatem ex asso adsequutus, vidcatur. Secundo colligo, quod in contractu cmptionis &uenditionis simplex demostratio finium habet uim pacti, Secostituit nouos fines etiam contra antiquum modum: quodo est notabile & singulare. Sed ratio cst, quia ea demonstratio pependit a uoluntate uenditoris, qui sua desti natione fine constituere poterat. l. quod in rerum .in fin .ff. de leg. j .& p test per hanc l. pulchrum exemplum poni in I. in traditionib., supra depach. T crtio colligo,uerba non praesumi ex errore prolata, quorum uerificatio cx uoluntate proferentis pende- bat. Quarto collige casum singularem, quod ad probandum errorem non sufficit probare quod res aliter se habeat: nam in casul. nostrae cmptor probauerat quod antiquitus aliis terminis sines separabantur,tamen non praeualuit.

Memorabilia in sequenti intellectu aduertenda.

x Aedificans uel in meo uel in sis,eum iactura tamen mea, qualiter

impediripsit. α Vim facere dicitur qui in solo aliquidscit. 3 Aedificans in solo quod meum est,tamesipsideatii bibem erbo,aut lapillo,uelsimplici nuncio.

340쪽

INTEL L. SINGVL. LIB. II. Na Aedificans iu solo quodsuum est, alim tamen possideat, dieituriualterius aedificare.

s Aedificam in fundo suo quempossidet, tametsi noceat iuri meo, noides possum esiprohibere interiecto quod uiau clam, qualiter il debeat nunciam.

O Aedificanti in solo uelsuo uel nostro, quando amittatur uel retineatur Ista, quae nunciatio necessaria.

Intell. s.menanisse. in l. de psspisso .f. de op .no.nunc. NISI me fallit iudicium, A. iste altu habet intellectu,

quam qui uulgo circunfertur.Vcrus inteli. ita attentari posse uidetur: Quod cum aliquis in nostro aedifi- acat, eundem. per praetorem, manum, nunciationem arceri posse. Cum uero in 1uo quis aedificet,is nec praetore, nec iactu lapilli amoueri, sed solam nudiationem esse necesIaria. Habeo ergo triplex remedium, qui te prohibere uolo, si in meo qdificas: unum latum cum te prohibere tendo in tuo aedificatem,

ex quo aedificio mihi damnum aliquod immineat.Quod iste tex. ita intelligatur,uerba eiusdem aporiunt. Nam ille casus, cum tu in tuo aedificas quod mihi noceat, clud &manifeste jsuperiori casu distinguitur, ut patet cuilibet legenti . Praeterea quod utrobiq; diuersa sit decisio facit ad hoc. Nam in s periori casu tria admittuntut remedia, in posteriori unum lao tum: ex quo apparet alia duo arceri per regulam nobis in allegando peculiarem, qua dicitur, Duobus uel tribus in superiori oratione propositis, si in posteriori tantum de uno disponitur,caetcra excluduntur, &c. Sed ratio diuersitatis difficilis est, quare eo casu cum quis non citra damnii meum in suo aedificat, non etiam prae toris nunciatione, & iactii lapilli prohibeatur: nisi dicas prae torem non ita laxare habenas uoluis se contra eum,ex eo quod ipse est possessor:& cotra eum qui in nostro qdificat, quod uel nostrum est, uel nos possidet nus.

Nee posset obstare l. j. g. sed si quis iactu. infra quod vi autelam. quia ibi intellisitur, quando aedificans non aedificabat in suo quod ipse possidebat:& ille totus tit. si in toto proces

in percurratur, nullo loco mentionem facit de co casu, quando aliquis in tuo proprio, quod ipse possidet aedificat. &gl. in l. j. g. & parui co . tit. sic intelligit, quod tunc prohiberi cointerdicto nemo pol sit: ut certe co casu nullo remedio huic subueniri possit, qui cum iactura sua alium in alio aedificante

proh

SEARCH

MENU NAVIGATION