Vdalrichi Zasii ... Responsorum iuris ciuilis libri 2. Intellectuum item singularium in uaria iurisconsultorum ueterum responsa libri duo, accessione non modica ex ipsius autoris monumentis locupletati. Addidimus tractatus aliquot ex eiusdem autoris

발행: 1545년

분량: 881페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

tis frustrari non uellem,oppugnationes Stellς quamuis ipse

longa uerborum syrmata trahat, & multa cxtra causam misceat summo suod dicitur digito, alio tamen ordine quam coeperim, confutandas suscepimus. Igitur ante omnia rescit cro placuit, quod stella toto me coelo errare dicit, dum 1cripsi, naturam condictionis indebiti esse,ut erronea solutione domi niti in accipientem transsera tur: si quidem & sola possessio indebite tradi possit,&c Equidem domine Petre, tametsi no ualde cotrouertam, si toto me coelo aberrare putes: no enim sum stella,sed homo e terra sim plus:Tibi fortasse, qui Stella es uide ne creatica uerius coue niet coeli error: uidendu tame est an cotra me iuste mouearis lex didi i indebiti. g. sed mi numi. Et certe is textus rationi meae no obstat. Nam licet ibi sola rei possessio fuerit in accipiente traflata,eatame possessio dominiit usucapione parere

potuit, quod & a tradente proficisci dicitur, id quod in d. g. sed & si numi.in vers.sed & si . tex .no obscure uoluit,dum di

cit: Sed & si possessione tua fecissem,&c. Quapropter quavis tradens sola posscssione,actu transtulerit, habitu tamen etiatranstulisse dominiit censebituri ut sic quo ad condictionem indebiti parum reserat,possessio an dominium transferatur. Nam licet ipsa origine possessio & domitu differant, per g. nihil commune. dc quae ibi post Doctor. scripsi, postquam tamen in esse producta stini, sese respicitit,maxime ubi cogita tione domini possidetur,id quod aperte patet in publiciana.& n. uulg. l. clavibus. Caeterii in calu isto tuo peregrino, do mine stella, nihil illorii recipi poterit:re enim propria domino restituta posscssio tradita, nec actu nec habitu dominium parere potest, ut ita is casus stellatus, tanquam exoticus & impertinens,cum tit. sub quo d. l.repetitio .ponitur, nihil communicet, recteq; & fundate dixerimus,d. l. repetitio . ex natu ra & conditione tituli sub quo ponitur, intelligendam, nec ad peregrina ista & extranea esse corrumpendam. Nee obstat quod Stella obilait, natura condictionis indebiti esse, ut quodcunq; quod alterius apud alterii deprehenditur,reuocet .l. haec condictio .co. tit.quia hoc non ita Iudaice& crude ut Stella putat, scd cum temperameto accipiendum est, uidelicet quod alterius apud alterii ex crronea solutione deprchenditur,reuocari posse, quod ex uerbo reuocet, constare potorit. Nam ex communiter accidentibus reuocari non solent

722쪽

Ient nisi ex errore data. Deniq; dictae legis generalitas per t.

ex hic. eo .lit.manifeste cocreetur, ubi uelut pro regula ponsetur, Ex omnibus causis quae iure non ualuerunt, uel non habuerunt effectum,secuta per errorem sol utione, condictioni Iocum esse . quem tex. Bar. summam esse dicit quasi totius materiae poneroq; summarium in tot. fit. Vide Stella quam frigidis.& omnino nihili rationibus ducaris, ut ueritati, quae communiter recepta est,cerebri tui imaginatione resultes.sed heus tu Stella, n6nne tu ipse in tuo comentulo in m teria l.fundi. g. item si amicus. de acquir. pos cadem ratione qua ego hic utor,te fundasti, dum asserebas tex. in l. Papinianus .de publici. intelligendum esse secundum tit. in suo situs

est3Cur non & ipsi mihi permitth, quod tibiipii licere put TD3 duae hae e est iniquitas, te in meis improbare uello, quod in tuis approbas3 Quis te seret in aliis reprehendentem, quod

in tuo iustum esse contendis μ' Alia porro quae obiicis,cu partim levicula sint, partim extranea, tanquam nihil habentia momenti, quod magnopere consutandum sit transeunda putavi: funem enim ex prouer bio Hieronymi, in diuersum sine mesura trahere nolui. Quid enim habet rei tua certatio,cum mihi inani ostentatione croditorem putatiuum, cui assertus dcbitor rem quam possidet tradiderit, obieristi Nam exsuperioribus satis patuit resolutio quod si quis rei propriae possessione tradit, dominium transtulit: sin rei aliena'. transsen usucapiendI conditionem, ex qua & habitu dominium transire poterit. Sed quid hoc ad

eausam nostram' . -

Qiuued aute, domine stella,suppletione mea, qua ad d. l. repetitio. duo uerba suppleui, inclementor accipis,indignit puto ut super re tam aperta disceptem .supplendum enim es Le in legibus, dum id pertinenter fiat, euidentia iuris & faeti habet. Deniq; & tu ipse non negas, quin in iure frequenter ex aliis legibus,ad explicationem aliarum legum quaedam surpicantur, cum iura iuribus aliter concordari non possint,&ratio cxigat aequitatis, &c. At haec utraq: hic locum habent. Nam & in proposito nostro duae leges saepe allegatae aliter quam dista stippletione, uel simili, concordari non pollunt. Et ratio ae quitatis hoc exigit, ut consulatur creditoribus sua recipietibus. Quin & ordo legalis exposcit, ut suo quaeq; lex

titulo respondeat. In caeteris quae de suppletione dici pos-

723쪽

sunt,refero me ad Antinomias meas, in quibus tota eam rem latius declaraui. Iam ad aliam meam ratione, qua dixi: Si Stellar interpretatio procederet, dictam l. repetitio. esse super indubitabili: quod nemo foret tam fatuus qui dubitaret, eu qui sine frauderem accipit cuius est dominus,ad restitutione non teneri,&c. Hanc natione cum contare no queat Stella, sophistica uersi

ita pergit cludere, quasi pugnatia loquar, qui cti antea ambiguis eum argumentis uti dixerim, nunc intellectum suu ultro asseram indubitabilem, adiectis nonnullis friuolis uerborum pompis: quod quid est aliud, nisi mera cauillatio λ cuius ea est

natura, ut ab euideter ueris, per breuissimas mutationes disparitio ad euideser falsa prodacatur. l. natura. de uerb. sig. cum similib. An ignoras, domine Stella, legem in iure nostro du- .pliciter dici indubitatat Aut quia de lege principio dubitare

rur sicut inplerisq; omnibus legibus usui lenit quae tame dabitatio 1 Doct. uel autoritate, uel ratione redditur porspicua& indubitata. A ut quod reductione ad absurda, &ex absit da interpretatione lex ad casum indubitabile redigeretur. In

priori casu, nego te lesem nostra ex ambiguis tuis argumen iis indubitatam fecisse, ut qui nec autoritate ulla, nec ratione legitima,dubitatione eiusde legis discusseris. Cartem posteriore loeo, qui ex absurda interpretatione enascitur, ingenuCfateor te tuis ineptis certationibus, ex ambiguo sumptis, id effecisse,ut d. l. repetitio .ctia lixis & cerdonibus indubitataeasum qui legalibus decisionibus indignus sit continere u

deatur,cotrat. Domitius. detesta. cu uulg. Vides itaq; me n

hil minus quam pugnatia scripsisse, cum negarem committi oportere, quod per ambigua argumcta,legis nostrae dignita de cuius tame sentetia ab initio recte dubitari poterat) ad casum etia rudibus indubitabilem detorqueretur.Dilemata tua non moror, quae potius sunt captiunculae, & quae ex pari in te reflecti pollent, si minutula ista persequi consilium esset. Sed cum hune lenti res laqueum, anxie laboras, ut dictam legem facias dubitabilem. Putas enim haud mediocriter dubitari posse, aequisne esset saltem possessionem repeti a domino,cui res propria restituta fuit, tum quod magnum sit co-

modum po ssessionis, tum etiam quod condictio indebiti ad id detur, in quo accipiens cum iactura estorius factus sit locupletior, S c. Parce mihi domine Stella, commentitia ista in ptiora

724쪽

ptiora sunt,quam ut confutationem exigant. Quis enim compositae rationis homo dubitare posset,an res propria restit in domino,per tradente cui nihil iuris est ad rem. repeti propter commodum posscssionis posset an dominus ei Mercurius esse debeat,ut ad illud Persit alludam 3 quae esset insania dubitari an dominus re propria sese nudare,& alteram ignotum,commodo posscssionis nulla ratione instaurare tene tur Iam& non minori absurditate dubitaretur, an is qui suam domino rem tradit,ideo repetat,quod dominus ea tr

ditione sit factus locupletior. Quid ad tradentem, domi nus sit uel non sit locupletior, cum is qui tradidit nullam sit passus iacturam, ut qui nihil iuris ad rem habuerit 3 Quid nos domine Stella cu istis fatigas naeniis 3 Quomodo tibi philai

tia imponere potuit, ut non cerneres quot peritorum homianum uel iudicium uel nasum sis subiturus Z Dimitto alia quae eum in locum nulla ratione deduxisti, quae legem nostram tam non faciunt dubitabilem,ut ex eis intolerabilis absurditas effictae tuae dubitationis reluceat. Ex praedictis consequitur, uerum esse quod principio in Antinomiis meis scripsi, Stellam ambiguis assumetis uerum& legitimum sensum dict. l. repetitio. absurde corrupisse. At Stella cum eam rationem oppugnandam suscepisset, miratur me ausum scribere, quod dictioctum, sit ambigua,cum proprie dominium denotct,&c .sed non sum ita rudis Imperiti , qui nesciam quid ea dictio proprie significet. Nouisse tamen Stella poterat,1uum, non sola proprie, sed saepenumero improprie pro re debita sumi,id quod & ipse ultro male cautus

patronus pro meo commodo fatetur,nempe ea uerba, meum, tuumsuunt,aliquando ex communi usu loquendi, pro debito accipi. Cum ergo ca uerbauarie, nempe ex communi usu loquendi, & proprie & improprie accipi possunt, quomodo

non erunt ambigua Nam quod multiplex est,& ad uaria trahi potest non solum ex uulgata Boethii sententia, sed etiam ipta, sensu ambiguum esse cognoscitur. Non est ergo domine Stella quod negare possis, quin tuam opinationem ex ambiguis argumentis fundare contenderis : si interim praeterea, quod &uitiosa confirmatione contra praecepta rhetorica id pro certo sumis, quod inter omnes non constat,atq; ita litem ut ille ait ex lite resoluis. Nam necdum compertu est, quod

dictio suum,indicta repetitio .pro dominio intelligatur:&propterea

725쪽

propterea pro certo argumento sumi no poterat. Mitto quod es in ah stata rhetorum incidisti. Nam quo argumento contra me tugnas,eodem ego te uerbi ambiguitate reserto. Quod si ista ambiguitas pro alterutra parte resoluenda ueniat, pro me sine dubio resoluetur,id quod ex materia subiecta,& ex natura tituli de condictione indebiti,in quo lex nostra collocatur liqu&e facile potest. Quinetiam propriis tuis

uerbis manifeste conuincitur,cum in priore commentulo diaxeras uerbum uum, propriari, si aliter materiae non conueniret. At eam impropriationem omnino materiae nostrae conuenire uel ex eo constat, quod in l. repetitio. 1 hon uero debitore solutionem factam esse dicitur. Nam ex uerbo debitoris,consequens est, quod non alii quam creditori facta sit solutio:correlativorum enim natura cst, ut alterum inseratur ex

altero, ut per Doctores in rub. de acquirenda possessione. Et uulgo notum est, talia esse subiecta, qualia ab eorum praediratis permittantur: si quidem praecedentia sequentibus declarantur. per iura uulg. Vnde cum lex debitoris mentionem facit, necessario infertur etiam de creditore sensisse. Verum S tella cum hunc nodum sentiret & fateretur, circa nonae debitoris misere uariat & uacillat, ut recte Fodericus de Sen. consi. cclitis . dixerit,circa ueritatem omnia plana esse, sedestra ueritatem cum magno labore & languore argumenta tr hi Stella enim iam debitorem improprie sumit, contra suam mei intelionem: nunc dicit debitorem etiam erga dominum rei recte dici, si contractus praecedat, &c. At neutrum ualet: nam a primo figmento ipsemet Stella recedit. Secundum uero huc non confert, cum in casu quem Stella fingit inter dominum & tertium istum, qui rem domino restituisse dieitur nullus contractus praecesserit. Et sic stella incidit in prunax'

cum uult euitare patellam.

Deniq; cum in dicta l. repetitio.dicatura non uero debitore solutum fuisse fieri non potest quod dominus ibidem rem

suam propriam receperit. Nusquamcnim auditum nec rei tum est, quantum ego memini, quod domino res sua propria solui dicatur, sed restitui. Verbum enim solutionis ex communiter accidentibus, debita perinalia respicit, non iura realia. Cum ergo uerba dictae l. repotitio. debito conueniant, non doni nio,conseques est,ipsomet stella confitente, qud dsuum,pro re debita accipiatur.

726쪽

sed age, geamus hominem etia ex legis autoritate: nam&ipsis legum textibus opinatio sua subuertitur. Siquide Imperator in l. de haereditate. C. de petitione haeredit. cum decidisset bonae fidei possessorem qui creditores solucrat, si su cumberct,detrahere ca quae soluta forent,ox haercilitate posse: subiungit rationem, quod a creditoribus peti non possit, res suum receperunt. Noc dubitari conueniet, quin eam decionem Imperator ex d. l.repetitio. fundauerit, scilicet quod paria propemodum sint in utraq; lege uerba. Nam in dicta l. repetitio.dicitur, nullam repetitionem esse ab eo qui suum recepit. At hoc ipsum Imperator docet, nempe peti a creditoriis bus non possc qui suum receperunt. Aude Stella coninadicere Imperatori, qui tam aperte in constitutione sua, dictam l. repetitio .declarando,omnia tua figmenta sustulit. Addo regulam iuris, qua in l. nihil dolo. dicitur,nihil do- Io creditorem facere, qui suum recepit. quae lex cum & ipsa Pauli Iureconsulti sit, sicut & l. repetitio. quis tam a sole,imo a sanitate alienus,ausit dicere Paulum, qui in utraq; l. cadem doctrinam tractat,&utrobiq; eode sermonis idiomate usus

est, sibiipsi nulla ratione uariasse λ ut ita fateri uel inuito Mobluctante Stella necesse sit, quod Paulus in ambabus log bus,suum,id est, sibi debitum,recepisse significauerit. Accedat quod & Vlpianus in l. qui autem. I.apud Labeonem. T. quae in fraudem cred. ea uerba, suum recipere, pro si bidebito clarissime exposueri t. Sic enim dicit: Apud Labeone scriptum est,eum qui suum recipiat,nullam uideri fraude facere: hoc est, cu qui quod sibi debetur, recipiat. Quid hie dicis StellaZad quae confugies diuerticula Verba Iureconsulti perta sunt, qui suum recipere, pro rc quae debita est, &non

pro dominio, exposuit. Proinde cum ipsemet Iureconsultus eam expositionem fecerit, quam & Doct. comuniter omnes

senserunt, quid peccauit Tasius, qui paria cum tot illustribus uiris docuiti Age domine Petre, ubi tua iam est statio in quo portum nauem tuam fluctuantem diriges Z Quid si tibi. alios

quoq; textus non absimiles ostcndero ZNam in l. dominus testamento. in fine. de condict. indeb. dicitur, cum qui numos

ro seruo indebite dederat, suu posse repetere, id est, sibi de-itum numos enim fecerat accipientis, ut ibidem est tex. Et Paulus Iureconcin l .pure. s. si cum qui. de except. lol. cum

decideret,creditorem ex delegatione sibi facta,petctem, exceptiq

727쪽

ceptione repelli no post e rationem sibiicit , quod is creditor suum repetat: hauddubie intelligens suum, id est, sibi debiatum: si interim alia iura praeteream.

Ex praedictis non solum apparet opinationem stellet nihil habere ueritatis, sed & insuper stellam in eo quoq; manifestierroris conuinci, quod in suo commentulo inter alia Paulum Iureconsultum ubique proprium fuisse scribit, eum in dictis iuribus, nempe in tribus legibus supra allegatis, is Iureconsultus improprie suum pro sibi debito acceperit. Deniq; cum Stella ut in superioribus tetigi uerbum debitoris impropribsumi dixerit,licet uariarit, quomodo poterat scribere Paululabiq; fuisse proprium Z Profecto bene in prouerbium abiit,

oportere memorem esse eum qui fingeret. Porro de alibi Paulus contra improuida Stellae iactitationem improprius est, utini.&fideicommissum. deaur.&argen .leg. ubi appella tione legati, etiam donationem causa mortis uenire dicit. n. I. pediculis. g. item cum quaereretur. eod. tit. Quinetiam Pacilus in i .cum de lanionis. g. asina. de fund. instr. uelut pro regula ponit, propriam significationem uerborum non semper serutari oportere, id quod alioqui 3c in iure, & in rhetoricis manifestum est. Quae cum ita sint, & costet meam assertionem tot elegantibus iuribus, comuniq; Doctorum doctrina stabiliri: deuia sigillata sit,fundari ex textibus , ut dicit Bal. cosi. lxxxvij .ij. hart. Stellam autem nec ratio, nec autoritas adiuuet, quinetia a ueritate ipsa deseratur,cuius detectus nil quam purgabitur, ut dicit Ba .ini. si ueritas. C. de fideicomm . nihil dubii relin- ruitur, quinis in sua opinatione in uniuersum conciderisia-ed ut per totam Iurisperitorum coronam, non solum ex asystato praeiudicati oppugnetur, sed etiam Eutychis exemplo de quo in l. quonia uenerabilis. C. de Epis&cler. ab omnibus uno ore calculum damnationis sit excepturus. Concludimus ergo, concordiam nostram ueram & notabilem esse, quod in l. ii poenae. g. j .is qui debitum soluerat, suo ut haeredis nomine: at in l. repetitio. nomine & intuitu de bentis haereditatis soluerit, sicuti haec latius in Antinomiis

declarauimus. Tandem 1uper praetem casu tuo,domine Stella,aliqua scribenda occurrunt, quae praeterire non potui. Nam cum ex facto ius oriatur, ubi gentium ea species facti euenire poterat, V quam

728쪽

quam effingisὶFortassis ex V topia aduexisti. Siquidem in hominum conuentionibus uel nunquam , uel raro futurum est, quod res a Titio deposi ta aut commodata ad tertium sine uitio perueniat, qui eam domino proprio restituat,& nihiloibinus postea dubitet an eandem rem in qua tamen nihil unquaturis habuit a domino proprio possit repetere.Insolitum plane est, imo rara avis in terris ut ille ait nigroq; simi lima cygno. At insolita ius nostrum tractare non colueuit.l. nam ad eme leg.& facit i. j. F.sed & si quae .C.de uet. iur. enucle.gl. in c. j . de treug.& pace.& est arg.in l. certi condi 'io. s. si namos. si cert. pet. Nemo igitur ita est cnassi ingenii, qui insolitam istam facti speciem a Paulo Iureconsul. nulla rerum uel consequentia,uel serie,uel ordine, in titulum impertinentem inculcari adserat. Quis porris est tertius iste, quem stella in suo casu comminisciturZDeniq; quomodo ad eum res domini a commodatario sine uitio uenireIoteratZ Nonne scire debebat, quod launon erat,alterius csse3l f n. C. unde ui. nisi forsitan Stella putet successione haereditaria ad cum ignorantem peruenirie. At tunc non amplius crat tertias, sed ipsemet debitor haeroditarius misi alia fingat diuerticula, quae uitium excusent, ut ita ex pluribus fictionibus consarcinatis, lepida texatur fabala,& per inextricabiles circuitus, res eo deueniat, ut erroris te xtura manifestius detegatur. Et ut alia transeam, dispiciamus rationem dubitacli, quam

stella fabricauit,quam omnino sit ridicula. Quae enim Stella prolatione dubitandi colligit, ea omnem dubitationem eatenus tollunt,ut qui d.l. repetitio. indubitabilem facere uelit non aliis magis rationibus conficiet, quam istis, quibus stella dubitationem peperit: ut non immeriro cum Hor ito sciscitari liceat, Amphora coepit Institui, currente rota,

cur urceus exit3

Cum itaq; casas iste, quinimo tota ista opinatio, nihil momenti habeat: consequens est, ut etiam caeterae nouationes, quas in processu scripturae suae contra communes Doct. sententias ex dicto suo erroneo intellectu Stella commetus est, proruerint, & sint de nihilo. Quod enim nihil est, quicquid ex eo tequitur,facit nullum, ut dicit Bald. consi .clv j .iij . par te.&est glosint. quod si nolit. s. qui mancipia.dc aedit. cdi. cum simil. uulg.

729쪽

Haec sunt,domine Petre Stella, quae pro mea defensione non apparenter, non ad ostentationem, sed urgente ueritati Montra commentitia tua scribenda esse putaui: simul ut audis toribus& tuis & meis cosulerem, ne eis Stellata argumenta imponerent, & ut tandem cognosceres, quam omnino tutum sit sub A iacis contegi clyeco, id est, maiorum nostrorum doctrinis acquiescere, nisi fortissimi suci textibus uel rationibus ad diuersa tuenda urgeamur. Quod autem aliouato as rius tecum egi, tu causam dodisti, qui me ignotum, ii pirile merentem, non in uno loco, no habita senectutis ratione, duriuscule tractas. Itaq; par pari resurro, & famae meae quantulacunq; sit,consulere, non dedecuit citra tamen omne iniuriam, qui te uirum in primis doctum essen ra Atthim nouimus bonum aliquanJo dormire Homerum: & ex Philosophi sententia. Der manus traditur . eos Qui ad pauca respi ciant, facile decipi & circumueniri. F I N I s.

IACOBUS VIM PH

UAE , uir humanissime, de eaeis Iudaeis vero si mὸ

eongessisti, non uidentur mihi ullam calumniam pasti posse uel repraebensionem:quippe quae tum profused imis apientissimi s diuinarum scripturarum sententii tum praecipue rationibussirmis: quassemulisti, γ termi ist)h in medisi adduxisti, mirifice sunt roborata qu uis eorum elegantiam aliquantulum deprimere uidentur uariae illae, quibus usus es,legum allegationes,quae prosam,alioquin omatissima, insuavem atque cicatricosam reddunt. Sententias illas iudicativas doctoris Georgii, miseram,antequam tu praesens aggredereris opus, illuminatissimo Theologo Ioanni Κ sersbergis: adieris,supercis inoter Theologos G Iureconsultos in nostro Iamnasio esse dissensionem: qui uniuersas bis propositiones adstruxit, eritati consonas esse rescripsit.Vellem ego multos esse Do loris Georgii tuismiles,qui tantum baberenodes Lyra et elumsperarempropediem illam amoplificari, tandem impurissimos etiam Turcas udum Iudaeos upo pressum triposse Sed ita sunt tempora ini diuitiis, illi honoribus cono sequendispudenti paucos amor ueri iuHis litare: quo magis uobis, consummatissim uiti ad uos enim iam loquor bladiri potesili, qui

730쪽

hoe Iudae; pub/ris ne eis id de uobis argumentumprant ipsis,uas qua unquam occasio se offerat pro fide ustitia, ueritate1 , nullum sitis laborem subtersunturi. Tu quos mi Zasi,quia eleganti me mqteriam propositam complexus es, laudem tot immortale hauddubie .peperi- :quam ut assidus utilia scribedo amplifices, te metu ais magis adhortor. Vale.

Engo,uiro cum integritate perspectissimo,

S. P. D.

V o D de meo opere adfers iudicium, Iambe perstesctissime,eo aeripio, quod animi optimi et iasva laus

delectat. Causaru te si allegationesnosae intextas. Iuristaefuit bae textura riuaramen monita subseeus 'tus, allaxationes intereumentes, i patia, latebriasue reieci,ut continenti orsu procedens contextus, O tibi satis aceret,

haberent cateri pro suo qui j eaptu quod legerent. Vule.

EGREGIO, ET CL

OSS. UIRO HENOCO COLITER, iuris Pontificii Do lari, Canonico Ecclesiae collegiata ad sanctum Petru iuniorem Argentinae, ctori Ecfelsa Friburgensis,Vdatriebus Zasius L L. Doctor,earum, ordinarim in retissima Academia dii Friburgi

S. P. D.

V PERIORIBVS diebus, egregis ae elan me uir, eum in eo bella quod Regia Naiestas contraprincipem Palatinsi mouit,Iudaeus quispiam a nosti is eas plus, pecuniam promisisset,silio, dato pro obsidepo pigisset, ut is pecunia perseiata restituereturfilius aure in nostra deductus diuitate baptisma peteret, O ad te, praestat is me Henricetro ea coministrati supplex accu=reret Mes inter do,ctos orta est disceptatio, dictumnesilium, qui intra annos pubertatis fuit,eotra patris uoluntate,uel maxime obstantibus pactis,ad baptissma perduci liceret. Fuere insignes uiri, qui pacta strua obusfluxa pecunia,etia negato baptismat patra restitui cotenderet.E' diuer

si σ

SEARCH

MENU NAVIGATION