Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De praeceptis decalogi

발행: 1723년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Gasti. III. Anieulus II.

minor Utrum autem in die Comm morationis Defunctorum teneantur pEt utrum ad litanias teneantur in sesso Divi Marci, & tribus diebus Rogationum p Communiter Doctores animmant; Multi tamen negant, quia Pius V. absolute liberat Sacerdotes ab O ligatione recitandi ossicium Defunctorum privatim . Raare ex hoc , quod Rubrica illorum dierum imponat omcium de sunctorum , dc litanias, docent

non sequi, quod ista sint pars osticii illius diei , sed solum quod habeatur

talis Rubrica directiva, non praecepti va ; Quam sententiam putat probab, Iem Tambur. r Sed a communi non est recedendum.

III. Quaeritur secundo; Utrum Pee cet , qui recitat ossicium idiomate graeco , vel italico, vel hebraeo , &α ρRespondeo cum Bonac. , & Sa , non peccare , qui privatim sic recit, ret ad aliquem bonum finem. puta ne dediscatur tale idioma: Ratio ess, quia retineretur quoad substantiam sorm Ia Romana precandi; Si vero fine uuIo bono fine, graeco, vel hebraeo issilomate recitaretur , videtur veniale quia fieret contra consiletudinem Ecclesiae Latinae in re non admodum gravi . Verum si vulgari idiomate recitaretur . Peccaretur graviter ; quia ex Bellum. , & Suar. Ecclesia Romana semper abstinendum duxit a vulgari lingua. Qui tamen ex voto, vel j -- nitentia deberet recitare Pater , &Α-ve, non peccaret, si vulgari idiomate recitaret , quia haec passim propo nuntur ab Ecclesia in compendiis do. ctrinae Christianae. Immo u Psalmi ex voto, aut poenitentia recitandi privatim recitentur idiomate vulgari ob b num aliquem finem. videlicet ob maiorem devotionem , Tambur. ex BO nac. putau, quod ne e ullo pacto Pe

cavetur .

IU. Quaeritur tertio ; An liceat os ficium pro ossicio recitare PRespondeo , damnatam esse ab M lex. VII. propos 3 . . quae dicit : In

die Palmarum reeitans osseium paschaisu satisfaciι pracepto . Ex qua damn tione insinuatur peccari graviter, qu ties mutatio unius ossicii in aliud est notabilis mutatio ritus Ecclesiae . In hac re Suar. tom. a. de Relig. lib. q. cap. & 23., Bellum. , Resinat d. . Nauar. , Filliu c., Bonac., & alii putarunt peccari graviter , etiamsi semel

officium pro quolibet alio ossicio P citetur. Ratio est, quia Pius V. in Buula, quae in fronte Breviarii apponitur. vult . & declarat non aliter satisfieri praecepto recitandi ossicium, quam recitando illud juxta Rubricas praeser, ins , quae non solum praescribunt os.cium in genere, sed etiam quod tute officium tali die recitetur ; Quare

qui illud omittit , substantiam illam praecepti non adimplet; Sicut substam tiam praecepti non adimpleret, qui

loco ossicii recitaret mille orationes dominicas . quamvis longius oraret τUnde docent , quod qui propter in

advertentiam unum officium pro alio recitavit, teneatur iterum sub mortali

recitare ossicium illius diei, nisi parvitas materiae diversae excusaret. Communior tamen sententia apud Pellia. , Tamburi, & Dian. Pan. a. trin. I a. re l. 3. docet peceare graviter , qui aut semel mutat ossicium

in notabiliter brevius puta ossicium

Palmarum , vel Passionis , aut conmmilis dominicae in Paschale aut sepius mutat unum in aliud ossicium pene aequale ; Contra vero peccare venialiter, qui raro sine causa ob solan

commoditatem mutat unum ossicium

in aliud non notabiliter diversim; Et ne venialiter quidem peccare, qui rarissime ratione itineris. studii, infirmae valetudinis, magnae defaetigationis, vel

etiam non mediocris devotionis erga aliquem Sanctum mutat unum ossicium

in aliud. licet brevius; dummodo non

52쪽

Godnam virium sit notabilis variatio ritus Ecclesiast ei; qualis esset, si die lugubri palmarum . vel hebdomadae Sanctae recit ret ossicium Paschae. Ratio horum mnium est eadem , quia scilicet Pius V. praecipit, ut oscium recitetur iuvia rubricas Breviarii Romani: Quare quando Rubricae violantur in materia fravi, Peccatum est mortale, quando in materia levi, peccatum est veniale; Si vero susticiens ratio detur . ne in materia levi Rubricae observentur , peccatum est nullum. Quae omnia imie perpendimus in Trutina Thesium damnatarum exponendo praedictam th fim ab Λlex. VII. confixam . V. Notandum hic ex Lug. de Euch. , Gavant. . Tambur. de Sacris Missae Iib. 2. cap. s. Rubricas missatis , &breviarii alias esse Directivas , alias Praeceptivas: Istae obligant sub mortati, nisi excuset parvitas materiae I Illae vero cum sint de consilio, non O, Iigant sub mortali: &fiex aliqua causa negligantur, ne sub veniali quidem obligant . Sunt autem Praeceptivae ex Lug. . quae ex iure , vel ex legitima consuetudine aliquid graviter praecipiunt; ut est Sacrificii antegritas, ac locus, ieiunium naturale ante Sacrificium , vestes . & instrumenta debita Sacrificio adhibere, praemittere comsessionem mortalium , &e. Α liae vero Rubricae, verbi gratia . de servando ritu duplici, de multiplicitate orati num , c., dicuntur directivae , quae ad mortale non obligant, si sine scandalo, aut contemptu negligantur: Quia tamen qui ut plurimum eas non servat , videtur implicite contemnere, ut ait Gavant. pari. 3. trast a. , ideo qui continuo eas negligit, peccat mort liter. Si vero negligentia sit modica, aut in parva materia , peccatum est dumtaxat veniale. I. Ex dictis insertur cum commu

niori sententia . quod qui invincibili ter erravit, ossicium pro ossicio rec, reeitandam Ili stando, non teneatur ossicium repereis

re t Quod si quis hodie recitavit ost cium crastina recitandum, aliqui putant, quod crastina deinde debeat re citare ossicium hodiernum: Equidem censeo cum communiori , quod ubi error advertitur, ibi corrigendus sit; unde crastina debeat recitare osticium illius diei, etiamsi illud hodie per e rorem recitarit; sic enim semel, non his erraret. Eodem modo qui matutinum, & laudes dixit de sancto A., vel de seria, & deinde errorem adinvenit , quamvis possit iterum dicere

matutinum debitum , non tamen i netur ; satis enim est si corrigat tunc errorem Prosequendo horas debitas. quamvis non eo rmes matutino , quod recitavit.

Vt L Dubium est primo ; An qui

celebrat in aliqua Ecclesia missam de aliquo Sancto, quod ibi .lemniaatur, potest enim id facere quilibet Sace

dos , ut se consermet loco . in quo celebrat in possit 1 deinde recitare ossicium de eodem Sancto, ut missa cum officio concordet juxta Rubricas pRespondeo , non facile id admi tendum de quolibet Sacerdote . Tam-bur. ex Quintanadvenas trin. 8. lin. gulari 7. solum docet , probabile es.sie, quod Capellanus Montalium si in Ecelesia Μonasterii missam celebret de Sancto, quem Moniales serte propter suum ritum celebrant , ut se conis mei cum selemnitate earum V quibus inservit, possit deinde domi ossicium privatum de eodem Sancto recitare. Idemque docet Croti lib. q. n. I 23 de Sacerdote habitante cum Religi sis, aut exercitia obeunte apud illos. Ex quo sequitur , quod possit hic e iam anticipato primas vesperas recutare de eodem Sancto ; quia primae vesperae sunt pars ossicii diei seque

tis , ut notat idem Tambur. lib. a. cap. s.

VIII. Dubium est sicundo ; An lu

ceat

53쪽

6 Quastio ILLceat cuilibet sequi ritum socii , cuin

quo recitat ovicium, etiam ii nulla d ditur causa recitandi ollicium ciuia illo pRespondeo ex Henr. . & aliis apud. eundem Quintanad. probabilitet a iii inative. Ratio est, quia , ut notat idem Tam bur. , id videtur consequi ad naturam societatis, in quo contractu Socii. in. lucro, sunt omnino pares Praeterea. quod lex, seu privilegium disponit in uno ex correlativis, cxtendi solet ad aliud ; ergo li uni detur privilegium recitandi, verbi gratia , oilicium de Conceptione, vel recitandi anticipato. S possit hic ad l, hilum cum iocio o Ilicium recitare Onsequenter socius. eodem privilegio, uti poterit.

ARTICULUS III . Sub qua Culpa.. & Poena ollicium sit

recitandum pi. Etiam qua semel Ulaium omittis ,

peccat graυιter. II. Num septem peccata committat, qui seviem ossicis horas omiIIis, an vero unum dumtaxat λ

m. Quaenam dicatur pars ossicii notabuetis cujus omissio sit lethalis em. Qui omittit Horas , ad quas oblia gatur ra/ione ordinis Sacri, Oratione Beneficii, probabilius unum

peccatum contra Religionem commiιιιι ,. cum onere restruenda firmctus.

r. G dubites an partem ossicii amiseris . . ad auid teneris pn. Surdus , qua cum socio recitat, te netur recitare, quae ipse non audis. VII. Potest alter ex sociis omnes Lecti uet. Capitula , . GT O Iiones recta

rare .

graviter , etiam qui semel . aut iterum ollicium omittit e Respondeo allirmative cum communi contra Angelum, & Aragon. , quorum sententia reputatur improbabilis;

Sicuti peccat graviter etiam qui semel in toto anno non assistit Sacro die festo; & qui semel in tota Quadragesima non jejunat . Ratio. est . quia

violatur praeceptum in materia gravi pertinente ad virtutem Religionis ;etiamsi talis omissio non sit ex consuetudine , aut ex contemptu, sed ex mera negligentia.

IL Quaeritur secundo p An peccet

graviter qui quamcunque horam mittit, itaut septies peccet . qui e dem die integrum officium omittit δ' Respondeo, duas esse in hoc sententias. Prima Va' , Suar. . Bonac. dOcet, totum officium praecipi unico praecepto. itaui unum sit peccatum omittere integrum Ollicium , quamvis majus peccatum sit, quam si solum mavitinum omitteretur . Secunda Cajet. . Lest.. Tolet. docet, tot esse Praecepta quot horae Canonicae , unde septem peccata committat λ quI totum Olm-cium omittit ;. Utraque sententia est probabilis . prior tamen cit commu nior. & ideo juxta illam discurrendo certum est apud Doctores, quod mortaliter peccet. qui partem osticii notabilem omittit. III. Dubium tamen est , Quaenam dici debeat pars notabilis Oilicii pNiqui volunt decimam partem ii re parvae, Puta Completorii, este partem notabilem; Alii tertiam partem ;Alii medietatem . ut tenet Fili iuc. . Suar. , Laym. Certe integram, aut sere integram horam parvam omittere est mortale,. ut docent Lest. , Bonac. Pal. punct. 3. , Tambur . . dc alii; Ru re inedia pars circitcr horae parvae proin

54쪽

De CAIpa, ct pluena omittentium Horas. 67 Et ratio est, quia quod est minus tanta parte, nec secundum se , nec relate ad totum officium videtur pars magna, nec notabiliter nocet fini inten. to a Legislatore per recitationem o ficii. qui est cultus Dei. Solum vesperae sabbati Sancti , quia sunt breviat,mae, docent nonnulli, quod non sint pars notabilis ψ quamvis contradicat Suari, quia eslet notabilis deformitas quoad osticii integritatem illas omit

tere .

IV. Dubium est etiam ς Utrum qui

pluribus titulis tenetur onicium recita,re, videlicet ratione beneficii, & r,tione ordinis Sacri, plura peccata committat, si illud omittat Suar.. Fagund. , AEOL putant plura peccata committi a,

nam ratione ordinis Sacri peccatur contra Religionem , & ratione ben ficii contra justitiam commutativam . Sed probabilius censeo cum Pal. , Hen-

unicum esse peccatum contra Religio Nem; quia tota obligatio recitandi os.ficium etiam in habente beneficium oritur ex vi praecepti Ecclesiastici, quod etiam obligat ad restitutionem fructuum , si omittatur ossicium a Mn ficiario ; unde hic osticium omittens non peccat contra justitiam commutativam ; quamvis contra iustitiam peccaret, si fructus Beneficii retineret .,

ιnsertur ex dictis primo, merito da mnatam esse ab Alex. VII. propositi nem 33. quae dicit: Unico incis potes quas Iatisfacere Evtici praecepto , pro Heprasensi, O crasino; Nam consuetudo Ecclesiae . quae est certissima lagum imterpres , Obligat ad singula oti cia lingulis diebus; ut ostendinuis in Trutina hanc thesim exponendo. v. Insertur secundo, rejiciendam e

se opinionem Lea . tom. A. tract. 6.olput. Is . putantis adimpleri praeceptum recitandi officium hodiernum . ti incipiatur ante mediam noctem a recedentem, itaut in media nocte compleatur. Ratio est eadem, videlicet coniuetudo Ecclesiae. ut horae nonnisi post mediam noctem recitentur, dempto matutino cum laudibus . quod potest anticipari. Infertur tertio , quod qui dubitat , an aliquam horam omiserit, teneatur

illam repetere , quia stat praeceptum in possessione r Quod si recitato ost cio dubitas, an omiseris aliquatu Pa tem notabilem . putant probabiliter

Homob., Tam r. , Dian. Pari. 4. tract. 3. resol. 68. , quod non tenearis repetere, quia possessio videtur stare pro te, potito quod ovicium recutaveris; praeserti in si aut recitaveris 4

gendo , aut scias , regulariter te non errare, nec saltare, dum recitas m moriter, ut notat Sanch. Quare tune soluin teneris repetere, quando vel dubitas an officium omiseris, vel est moraliter certum , quod omiseris in recitando partem notabilem interm diam, non vero quando de hoc est

solum dubium ; praesertim si angaris

scrupulis.

socio debere audire, quae ille recitat,

quia prolationi illius partis succedit

tuus auditus; aliter non recitares in tegrum officium; Si enim quod rec, latura socio, nec percipitur, nec a

ditur a te, quomodo potest oratio iblius esse tibi communis p Ex quo so. quitur, surdum, qui cum alio ossicium

recitat, debere ptivatim recitate partem, quam non audit , ut communi

ter docent contra Verri l. . Probab, Ie tamen est quod docet Lum. comtra Suar. , eum, qui occupatur ita pubsandis organis, in thure praebendo, M. dum canitur ossicium in Choro, non teneri repetere ea, quae tunc in Ch LO Canuntur , quamvis ipse non a diat ἱ Sicuti etiam, ut notant nonnulisti apud Dian. parti a. trin I a. res i.

33. . si quis ut apte pronunclat suam

55쪽

stis III. Ar iculus III. Iectionem , praevidet illam , dum in

Choro alia canuntur . Ratio ex Samch. est, quia Chorus censetur else uis num corpus, & quod unus profert , censentur proserre alii, qui occupantur in iis . quae ad Chorum sunt necessaria. Et propter eandem rationem excusatur , qui a tussi impeditur , ne proserat, aut audiat, quae tunc canun

tur .

VII. Ubi nota cum Suar. . Pal. apud Dian. resol. 11. contra Mor. , posse lectiones omnes ab uno tantum recutari , sicut etiam capitula, orationes,

antiphonas, responsoria. &α; & satis esse si Psalmi, & versus Psalmorum alternatim cum socio recitentur : Et ratio est ipsa praxis Ecclesiae. VIIL Quaeritur tertio; Cuinam poenae subjiciarur omittens ollicium λRespondeo . solis Beneficiariis , &Pensionariis qui scilicet gaudentes pensione Clericali tenentur recitare OH-cium B. Virginis impositam esse poenam restitutionis fructuum , qui ex beneficio, vel pensione pro illo tempore percipiuntur. Ita post Concit. Lateranense Pius V. qui tamen non o ligat ad restitutionem fructuum , nisi illum . qui omittit ossicium post sex menses ab obtento beneficio; quamvis si intra hos sex menses ossicium

omittat, peccet mortaliter.

Ubi notandum primo, quod ut quis teneatur ad restituendos fructus prorata omissionis, debeat officium culpabiliter omittere; si enim abest culpa, aberit& Poena restitutionis Explicat tamen Pius V. . quid sit rest, tuere pro rata omissionis p Et sensus est, quod si uno die omittat ossicium, debeat restituere fructus respondentes

tali diei; Unde si beneficium reddat

quotannis tercentum sexaginta qui que aureOS. pro omissione unius officii debeat restituere unum aureum,& pro omissione duorum duos. Sc. Si vero omittat solum matutinum, dilaudes, debeat restituere mediam par tem fructuum respondentium uni diei; ac pro omissione singularum horarum sextam partem fructuum illi diei respondentium . Secundo, facienda est restitutio ante Iudicis sententiam ἱ tum quia Opposita sententia damnata est ab Alex. VII. in propos xo. . quae habet : Reis

stitutio a Pso V. imposta Beneficiatis non recitantibus non debetur in conscientia amie sententiam declaratoriam rudicis . eo

qua/ si poena; Qua de re plura diximus in loco i tum etiam quia in comstitutionibus Pontificiis dicitur, quod beneficiatus omittens ossicium tactus non faciat seos, atque adeo tanquam injuste percepti restituendi sunt. Tertio , Restitutio haec facienda est. vel in utilitatem fabricae domus , in qua est beneficium , vel in utilitatem ipsius campi, ut possit deinde uberi res tactus reddere, vel demum pauperibus, cujustumque loci sint . Inter Pauperes etiam enumerari possunt animae defunctorum , & tu ipse, si vere es pauper; quia sic non tam

ipse tibi, quam Pontisex tibi applicat

eas eleemosynas.

Quarto. Restitutio facienda est probabiliter, ut graves Doctores docent, solum de tactibus correspondentibus recitationi ossicii, non vero de istinctius correspondentibus aliis muneribus beneficio annexis , quibus beneficiarius fatisfacit . Ratio est , quia durum videtur, eandem restitutionem faciendam esse a simplici beneficiario. ac a Parocho, vel Cappellano. qui liis muneribus dant operam . Unde illi Doctores docent , Episcopum , vel Parochum omittentem solum ossicium teneri restituere dumtaxat qui tam partem fructuum Canonicum vero quartam partem; alios demum Cappellanos, de alios beneficiarios, qui praeter recitationem habent alia onera . tertiam Partem.

56쪽

Quomodo recitanda sint Hura λQuinto, qui omittit officium , quam vis cum intentione restituendi seminis beneficii , procul dubio peccat

mortaliter ; quia non latisfacit prae. cepto recitandi ossicium, quamvis velit satisfacere praecepto restituendi se ctus, si non recitet. Demum , qui ossicium hodie praetermittit, etiamsi cras his officium recitet. adhuc tenetur rest uere ; quia nus recitandi officium est Maum

diei. ARTICULUS IV. Quo pacto recitandae sunt hora:

Canonicae tL In virtute Sancta Obedientia praecipiatur, ut studiose, de te . atque adeo cum auentione, re intentis debita O ium recitetur. n. Pronuncia io debes esse rise audibilis, salsem in ipso loquenιe. III. Debem posse audiri, qua socius pronunciat ; non sunt tamen supplemda , qua per accidens non audiuntur ; Secus si per se.

IV uuanam verborum mutilario dic tur notabilis νV. Interruptio horarum, aut Psalmorum num peningere pusit ad culpam gravem VI. uurnam attentio , ct quanam in tentio requiratur in o ii recitati

ne λ Num satisfaciat, qui solam h

bet attemιonem externam p

VII. uui vol-ιarie disractus caret alis ientisne debita. μ μ Beneficiarius, licet grau ter peccet , probabiliterramen non tene ur fructus res

tuere.

VIII. Nam simitis attemis. ω intentio νequiratur in auditione Misa prae

cepta f

IX. Probasiliter in sirtute obedientia pracipitur solum actus sudiosus em

devote recitandas este I tum quia hoc spectat ad orationem vocalem quamcumque . cum sit locutio facta Deo; tum etiam quia id praecipitur in cap. Dolentes , de Celebratione musaram , ubi dicitur : Hac igitur , o ilia sub poena suspensionis penitus inhibemas , districte pracipientes in virtute

obedientia, in divinum o cium nocturnum pariter, ct dιurnum , quantum eis Deas dederit. studiose celebrent pariter. devote . Ut autem studiose recitetur, requiritur primo , ut nihil omittatur ; Secundo . ut sine interrupti ne recitetur: in autem recitetur devote . requiritur attentio simul, & timientio .

II. Quaeritur nunc primo a Qualis pronunciatio requiritur , ut studiose

ossicium recitetur Rc spondeo, primo requiri pronunciationem vocalem exteriorem . per quam verba proserantur . Utrum autem pronuncians debeat posse seipsum audire . si absit strepitus exterior e Negat probabiliter Αχor. cum Bonac. Punct. a. , quorum doctrinam admittit Filii uc. solum pro scrupulosis . Et ratio est, quia Ecclesia id non praecipit; aliter uird astri deberent vociferari . Verum communiter apud Dian.

pari. 2. tract. I R. re l. a. cum Regianaid. , & Suar. docent, quod vox dein beat esse audibilis saltem ab ipso ora te ; quia de ratione orationis vocalis est , ut voce proferatur, & conseque ter ut possit audiri, quia vox elle tialiter est sonus, & nus est ex natura sua audiuilis . Notat tamen Suar. . quod phylice loquendo vix sormari possit vox, quae ab ipὶ loquente a diri non possit seclusis impedimentis. Ill. Secundo, quando recitas cum secto, debes ita pronunciare , ut pos, sis a socio audiri, eumque Vlcissim a dire . Ratio est, quia aliter non comin

57쪽

mimicas cum ea parte, quae a socio recitatur: Quamvis S a putet, quod non tenearis supplere ea. quae per accidens non audisti, nisi forte sis surdus; tunc enim non per accidens, sed per se suit, quod m n audires. Hinc sequitur etiam, quod tenearis a tendere ad ea, quae socius profert; aliter cum illo non communicas in

reditatione.

IV. Tertio, pronunciatio debet esse

intcgra sine mutilatione verborum . sine syncopa, sine praecipitantia; Et si

recitas cum socio, non poteris ita se-

stinanter recitare, ut nondum expletis ab illo vcrsiculis, tu incipias : qu, re si hoc fiat in notabili quanti rate,

peccatur mortaliter , ut communiter

Doctores docent ; Si vero in parva quantitate, solum venialiter; Si demum involuntarie propter in advertentiam, vel inveteratam consuetudinem,

quae corrigi sine magna disticultate non pote si . vel ob justam festinationcm, vel ob linguae balbutiem, nullum erit pcccatum, ut docent Leg. S Pal. Notat etiam Dian. Part. 2.trast. I a. rc sol. 3 a. ex Filliu c., & Α- Σor. . quod si cum notabili abscissi, ne verborum perseverat adhuc sensus , & significario illorum, non vi. deatur violari praeceptum in re grv i : Unde sic recitans non teneretur Ollicium repetere, si mutilando ver ba sensum vcrborum notabiliter non Variaret, aut corrumperet; Et idem dicas, si otiicium recitetur cum ali- suo socio. qui propter follinatione ni ita abscindit verba notabiliter, ut tamen sensium verborum notabiliteγ non

corrumpat.

V. Quarto, pronunciario cuiuslibet hora debct esse continuata: Quod si notabili tempore interrumperetur sine justa causa, putant Sa. Navari. scdin. , AZor. quod peccetur gravi ter ; non secus ac Fravirer pzccatur. si celebratio missae sine causa interuna

patur; Et ratio est, tum quia non videtur moralirer continuari ollicium, quando longa est interruptio I tum

etiam quia in Concit. Tolat. VII. sub

poena excommunicationis cavetur, nequis divina officia interrumpat . Verum communius cum Filliue., dc Bonac. docent, quod si notabili tempore sine causa interrumpatur non tum hora. sed etiam Psalmus, peccetur dumtaxat venialiter. & si cum causa, ne v

ni aliter quidem. Ratio est, quia desubitantia praecenti recitandi ollicium non videtur esse continuatio ; cum preces interruptae suam habeant signi, ficationem . quae totum officium integrare possitiat. Nec est eadem ratio ae milia, aut de formis Sacramento. rum ; quia integra missa habet repraesentare mysteria siua, quae non susti- cienter repraesentantur, si notabilitermissa interrumpatur. Et eodem modo formae Sacramentorum propter practicam verborum significationem

requirunt continuationem moralem. quam non requirit ollicium. Ad id,

quod additur de Concit. Tolet. ,

Ite spondetur, poenam e Xcommunicationis imponi contra interrumpentes sacrificium missae ; cum loquatur ille textus de Sacerdote celebrante, vel si

loquitur de divinis olliciis, intelligendus est de illa interruptione, quae fit

animo non pcrsolvendi ea, quae δε- persunt recitanda, ut putat Bonac Notandum tamcn primo, consilium

esse . quod quando interruptio es longa, tunc ab initio repetatur saltem Psalmus. Secundo, divisionem matutini a laudibus non serre in te ruptionem divini ollicii; unde privatim fieri potest etiam sine causa,

ut docet Dian. pari. 3. tract. Iq. re El. 8. ex Sancti. . Bonac., Fi illuc. Nec est opus absolvere Matutinum addendo in fine orationem, nisi in nocte Natalis Domini. juxta Sententiam Salmche E contra Suarium t. a. de Relig.

58쪽

Quom do recitanda sint Horae r 3 II ib. q. cap. 6. num. I 1. Nec oportet incipere laudes una cum Pater, & αve, ut putat Gavant. contra eundem

Suarium ; quia de his nulla extat rubrica . Tertio probabile eli, singulos nocturnos posse separatim dici, saltem intra trium horarum spatium, quia sic antiquitus fiebat juxta nonnul

Quinto, recitari debent Horae oriadine suo quamvis nonnili veniale litordinem horarum invertere; ct si causa subsit, ne veniale quidem .' Verbi gratia, si velis cum amico, vel in Choro recitare posteriores horas, ante quam recitaveris priores ἰ vel si non habendo prae manibus ollicium, recites psalmos in diurno, dilatis Iectionibus. Notat tamen Vasq. apud Dian. resol. I 6. esse mortale sepius sine causa invertere ordinem olficii, quia n, mis derogaretur ordini, & consuetudini Ecclesiae. Sed opinio contraria est communior, & probabilior. Idem

dicas, si milia celebretur ante recitationem matutini; quamvis enim olim putarint Bellarm. , AZOr. , Reginald ., de albi id est e mortale a communiter tamen nunc docent esse tantum veniale, li sine causa fiat; quia ea coninsuetudo non adeo stricte nunc est recepta .

VI. Quaeritur secundo; Quaenam

attentio , & intentio requiratur ad horas devote recitandas, prout praecipitur in virtute Salictae obedientiae in laud. cap. Dolenses Respondeo, circa intentionem nos diximus quaeit. I. art. 4 requiri intentionem ponendi opus injunctum ς quia praecepta impleri debent humano modo: Unde non satisfacit praecepIO, qui recitat horas in somno , aut -brietate , aut animo addiscendi tantum . Addidimus loc. cit. requiri quidem intentionem ponendi opus pro Ceptum , non tamen intentionem satisfaciendi per tale opus praccpto Immo si quis recitet officium animo non satisiaciendi praecepto per talem recitationem, adhuc probabiliter satisfacit, ut docet Suar. , Va'. contra Narax. . AZOr. , & alios; quia vere ponit id. ad quod obligatur.

Circa attentionem vero, Navax. .

Sylvest.. Coia. quaest. 8 3. de Sacram. nullam attentionem internam rectuirunt aut ad Deum, aut ad sensum verborum, sed putant satis esse attem tionem externam, integre proserendo verba, supposito animo orandi, &vacandi Deo : Haec autem attentio externa importat solum exclusionem Omnis alterius actionis incompossibilis cum attentione interna, squalis citct, verbi gratia, recitando horas legerec pistolas, scribere, pingere , &c. quamvis animo dii traharis voluntarie rQuam sententiam non putant improbabilem LVm. , Leis., & alii apud

Ecclesia non iudicat de internis , atque adeo non praecipit actus inte

nos .

Verum communiter Doctores aliquam attentionem internam saltem Virtualem requirunt, quae importat aliquam confusam attentionem ad Deum, vel ad sensum verborum. Ratio eli, quia sine attentione ulla interna non siibsistit oratio gravitur praeocepta; Unde sicuti praecipiendo conseisionem Sacramentalem Ecclesia praecipit in directe etiam actus internos ad illain requisitos, ita praecipiendo orationem vocalem, Praecipit Ctiam attentionem internam . sine qua illa non substitit. Satis autem es h a tentio interna virtualis, quae habetur

quoties attentio actualis non revocatur vel expresse, vel tacite per diltr/ctionem voluntariam , aut per actio nem cum attentione interna incompoIsibile in , ut est lectio, scriptio, &c. Si vero actio externa non notabiliter impςdiat attentionem internam, ut

G a est

59쪽

sa Ouastis IIL. Aniculus IV. est actio abluendi manus, induendi

se, dic. . erit tantum Veniale sine causa tales actiones cum ossicio conjungere: Unde sequitur, ad devotam recitationem ossicii sui licere. si in gene-xe intendas recitare officium modo consueto, & animo Iaudandi Deum, aut satisfaciendi proprio muneri, &deinde non admittas voluntarie mentis evagationes, nec occuperis in a-αionibus impedientibus attentionem internam aci Deum, vel ad sensum

verborum.

VI l. Quod si sponte distractus nullam habeas debitam attentionem, non solum peccasti graviter . sed etiam iuxta communiorem . & probabili xem sententiam teneris horas repetere . & restituere fiuctus beneficii, quia non impleiti praeceptum orandi devote . Quamvis nonnulli apud Dian.

Part. 1. trin. I a. resoL I3. probabit ter putent, quod licet graviter Pe caveris , non teneris tamen restitue.

re fructus beneficii; tum quia su stantiam operis praecepti implevisti. licet solum absque circumstantia devotionis I tum etiam quia duplex da,

tur praeceptum recitandi ossicium, ut notat Cesed, alterum ortum ex antiqua consuetudine recitandi illud simpliciter; alterum vero latum in cap. Dolentes citato recitandi devote . di cum attentione; poena autem restituendi fiuctus beneficii imposita est

contra omittentes divinum ossicium, atque adeo contra violantes primum Praeceptum qui autem voluntarie distrahitur. quamvis violae secundum praeceptum recitando male, non vi Iat primum; quia vere ossicium ree, lavit ; ergo non tenetur restituere .

. VIII. Quod diximus de attentione

in recitatione officii, dicendum de attentione in auditione missae. Communitex enim docent requiri aventi nem internam, saltem virtualem almuua , vel ad actiones ipsas Sacriiscit; unde qui voluntarie distrahitur,'

peccat graviter, & aliam missam tenetur audire, quia oratio sine ulla interna attentione non est oratio . Verum Dian. l . citi cum Gn .LMm. . Lessi putat pariter non esse improbabile, satisfacere etiam. Praec pro audiendi missam, qui voluntarie distrahitur, verbi gratia specula do. vel versando mente negotia, lin-mo etiam cogitando tursea, dummodo non exerceat actionem ullam i compossibilem cum attentione inter na, videlicet confabulando, videndo. legendo ea , quae devotionem non excitant, &c. Ratio est, quia Ecclesia non praecipit, nisi actum externum religionis, cum non possit Praecipere actus mere internos, quos cognoscere,& judicare non potest ἔ atqui tam auditio missae. quam recitatio ossicii. si fiant cum debita reverentia extemna, humano, de religioso modo, sene actus religionis externi, etiamsi menς voluntarie distrahatur; ergo per hi iusmodi externas actione S PDrcepto

Ecclesiae satisfit. IX. Addit Con. quaest. 86. de Sa.

eram. arta S, quod in cap. Dolem es.

ubi praecipitur in virtute obedientiae, ut ossicium studiose, & devote recitetur, solum praecipiatur actus studiosus externus, itaut exterius non peccetur contra religionem , ut patet ex

contextu; quia ibi Vitur contra illos, cui in divino ossicio fabulantur

cum saecularibus. Omnes tamen D ctores conveniunt, quod saltem venialiter peccet, qui Deum alloquitur in recitatione officii, de auditione missae cum distractione voluntaria ruam ea saltem levis est irreverentia

60쪽

De tempore, ct Mea

ARTICULUS V.

De Tempore , Loco. & Situ

recitationis Horarum.

I. Quodnam D tempus, quo singula

hora recitari debent rIT. Num possit scium defunctorum

recitars pridie Commemorationis Defunctorum 8 Et num etiam LLtanta . quando debent recitari pM. Peccae mortaliter , quo incipit recitare oscium hodiernum paulo amte mediam metem sequentem cum

diam noctem .

LV. uui mane recitavit totum incium citra ullam obligationem , si dei

de meridie ordιnetur . non tenetur repetere horas vespertinas .

V. Deputari ad Chorum tenentur Hrudin Ecclesa reci tare publice; alii viero possunt ubιl bet prιvatim re

citara non tamen in locis. qua attentionem debitam impediunι , aut in locis immundis. n. Non vacas veniali culpa recitara Horas aut decumbendo, aut cum

Flu parum decenti. VII. Num It veniale recitare sando, aut sedendo , qua sexis ge/νιbus reis citanda sanιν I. eritur primo; Quo tempore recitandae sint horae Re ondeo, matutinum , & laudes iuxta sentcntiam Fili tuta , B Onac. ,

Tam bur. , Trull. lib I. cap. 7. ex comiuetudine iam recepta probabiliter recitari posse citra veniale, & absque ulla causa ab inclinato praecedenti die, videlicet duabus, vel tribus horis pol hmeridiem diei antecedentis usque ad unam circiter horam poli ortum s lis diei sequentis: quare hue me, e

hi gratia , recitari potest Neapoli post horam vigesimam primam diei ante-

cedentis usique ad decimam ciuintam cum dimidio subsequentis r aellate vero post horam decimam nonam ac Prope vigesimam : At Prima , Tertia, Sexta, & Nona recitari debent ab aurora usque ad meridiem ; Vec perae, & Completorium a meridie usque ad vigesimam quartam horam INinilominus si intra eundem diem recitentur privatim, licet non in suis horis, peccari solum venialiter , si nulla causa subsit , communiter docent , & ne venialiter quidem , si aliqua detur causa. Verum sub mortali tenentur Praelati curare , ut suis horis cantetur officium in Cathedralibus.

Collesialis, & Regularium Ecclesiis. cuin id sub indignatione Dei, & Se dis Apostolicae precipiatur in Clem.

I. De celebrat. fari

II. Circa Matutinum defunctorum Gavant. in Rubricas Breviarii cap. a.

sect. a. resert. S. R. Congregationem

prohibuisse, ne dic commemorationis defunctorum pridie recitetur . Sed Tambuta putat prohiberi recitationem publicam in Choro , non privatam 'Additque de hae prohibitione non constare authentice . Quare cum Rubrica dicat, quod dicto. Benedicamus Domino, poli laudes Sanctorum Incupiatur absolute olficium defunctorum, videtur, quod pridie utrumque malintinum recitari possit. Circa litanias , quae diebus Rogationum, & S. Marci recitari debent, ut diximus superius. videntur non polle pridie recitari a tum quia Rubrica non designat unionem Laudum cum litaniis , sicut d signat unionem Laudum cum officio defunctorum. dum dicit, Dacto Bene dicamus Domino incipitur ollicium de- iunctorum ἱ tum etiam quia Rubrica loquens de litaniis dicit . Hodie reciaranda sunι, quod verbum, hodie, non apponitur in officio defunctorum . III. Dubium est apud Dian. par

inae

SEARCH

MENU NAVIGATION