Institutiones theologiae theoreticae seu dogmaticopolemicae ab auctore in compendium redactae fr. Alberti Knoll a Bulsano Pars quarta De Deo hominum sanctificatore, de gratia Christi et de sacramentis in genere

발행: 1863년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

stificans amitti non potest. Rev. Verba Psal. duplici sensu intelligi possunt. Nonnulli ea exponunt delapsu in peccata venialia. quae etialniuxta doerinam catholicam gratiam sanci isticantem non auferunt; alii vero ea interpretantur de lapsu in tribulationes,quibus in hac vita iusti premuntur, sed non colliduntur; id est, animus eorum non frangitur, quia, ut ibidem dicitur: Deus supponis manum

suam. Alterum vero Ieremiae propheticum dictum non ad gratiam habitualem . sed ad gratiam actualem reserendum est, qua Deus operatur in cordibus hominum , ut a mand lis eius non recedant. Γbprior ergo

gratia pro nova lege promittitur; sed

non negatur homines gratiae actuali resistere, et sic a Deo recedere p0Me.

Christus quoque non tales gratias prodi seipulis suis exoravit. quibus liberum eorum arbitrium tolleretur; nameliam post hanc Christi orationem Petrus in trinam negationem lapsus eSt, et Thomas ipsam fide in perdidit. Verba Luc. cit. l): Iuxta lineam traditionis intelligenda sunt de singulari praerogativa Petro, ut Primali tacto. Siae concessa, ut in proponenda si dei

doctrina nunquam aberret.

Obi. III. Sallem electi non pol runt a charitate excidere, dicente Α-postolo: 0uos autem iussi urit, illoset ylorificariι 2ὶ; quicunque ergo iusti strantur, illi et glorificantur, quod

verum non esset, si iusti a gratia excidere et reprobi sieri possent. Resp. Duplex est Patrum expositio in hunc locum. Patres graeci, nonnullique ex latinis verbum gloriA- curiι non intelligunt de gloria aeterna, sed de gloria vitae praesentis, scilicet de adoptione atque siliatione

divina. ita S. Chrysostomus verba Pauli explicat dicens: 0uos vocavit, hos eι iustificariι per regenerationis lavacrum; quos autem iustificavit. illos eι glorimavit per dona, per ad ptionem, seu, ut ait Theodores M. filios nominaus et S. Spiritus eis dans gratiam. Idem habet Theophylactus Huic interpretationi lavet vox graeca

seeu: unde s. Ambrosius habet m qnisi curiι, quod explicat: magnificavit illos, ut similes sani Filio Dei;

quo sensu admisw, nulla iam remanet difficultas, quoniam his verbis

nullatenus negatur, gratiam iustificantem cum eanteris praeclaris donis suis amitte posse. ε Plerique tamen

Patros latini post S. Augustinum, ait ei. Perrone 3, intelligunt hune Apostoli loeum de praedestinatione ad gloriam in altera vita; et iuxta hanc interpretalionem reponimus, quod Deus illos glorisitarit, vel supposita prescientia perseverantiae sinalis in ea gratia, a qua vocati potuerunt excidere; vel supposita praescientia r si pigeentiae a lapsu, a quo insaltibialiter revoeandi sunt eleeti ex divina misericordia. ae iterum cessat dissicultas. a Falluntur ergo adversarii,

dum ita verba Pauli exponunt, quasi diceret: quicunque iustificantur, illi

et glorificantur, seu aeternam gloriam eonsequuntur. Non hoc dicit Paulus; nam si iste sensus admitto-retur, etiam concedendum foret, omnes voeatos iusti sicari, quia in e

dem loco dixit: quos vocavit, hos ritustificariι; quod apertissime verbis Christi contradicii: Mulsi sunt vocati, muci vero electi ij. Paulus nempe in citato loco loquitur de eleelis, et ostendit, istos omnia gratiae divinae

adscribere debere, quia Deus ex gratuita bonitate eos vocavit, vocalioni

412쪽

consentientes iustifieavit, et iustificatis gratiam linalem concessit. Sicuti ergo ex citalis verbis inferri non potest, Omnes qui vocantur, iustificari, si e nee inferri potest. omnes qui imstificantur, glorificari. Mi. IV. S. Scriptura testatur, iustificatum non posse peccare ae ideo non posse a gratia excidere. S. Ioannes enim ait: omnis qui in eo mori, non peccat: et: Omnis qui nasus esteae Deo, peceatum non facit eι non potest peccare, quoniam eae Deo natus est l . Quae verba iterum repetit ibid. dicens: Selmus quia omnis quinatus est eae Deo, non peccM : sed ge- vermio Dei conservaι eum , eι malignus non tangit eum i 2 . Huic sententiae etiam illud eonsonat, quod hristus dicit: Non potest arbor bona malos fructus facere 3). Nemo autem nubilabit, per arborem bonam iustificatum , per malos fructus peccata intelligi. Resp. citata Seriplurae testimonia solum significant, iustum non posse prolabi in peccata, quamdiu iustitiam

onservat, seu quamdiu Semen ac generatio Dei in ipso manet; non autem ex illis inferre licet, iustum posse eiusmodi Dei semen et generationem per pecratum abiicere. Similes enim locutio. nes hi blieae conveniunt cum uSilato inter hornines more loquendi, quo x. gr. dicitur: Non potest irasci vir

man Suetus, neque corrumpi iustus iudex. neque moechari virgo easta; quae Omnes Sententiae verae sunt in sensu composilo, non autem in sensu diviso, quoniam per istas tantum innuitur, quod haec peragi non possint in sensu compoSito cum mansuetudine viri, cum iudicis integritato, eum honestate foeminae; nemo autem ideo negat, virum a mansuetudine,

ART. Iv. 4lliudicem a sua integritate, foeminama sua honestate delicere posse. Hane etiam esse mente in S. Ioannis, Temtullianus iam oli in observavit in lib.

de pudieitia . ubi ιὶ de graviori hus

delietis loquens ait: e vaee non admittet omnino, qui natus ex Deo sue rit, non futurus lilius Dei si admis rit; a et post eum S. Austus sinus in IEp. loann. i5 inquit: α In quantum in ipso Christo manet, in tantum non peccat. v Imo id apertissime ex ipso contextu apparet; dicit enim ibid. S. Ioan .: Filioli, nemo vos κ- duco ι : et caput II eiusdem Ep. sie exorsus fuerat: Haec geribo t obis, in nou peccetis. At vero, ut iam antea notavit S. meronymus 6 : c Si o- innis qui natus est ex Deo uon peceat. nec a diabolo lentari potest, quomodo praecipit ut caveant, ne lententur' a et reflectens ad I Io. V, 18 eodem loeo dicit: crevserea scribo vinbis, filioli mei: omnis qui nasua etieae Deo, non peccaι, ut non peccetis, et laindiu sciatis vos in generalione Domini permanere, quamdiu non pe caveritis. Imo qui in generatione Domini perseverant peccare non poS-

sunt. χ

Obi. V. Nonnulla sunt Scripturae loca, quibus declaratur, eos qui peccant , nunquam fuisse iustos. quamvis esse viderentur. Ps. CXVIII, v. 3 dicitur: Non enim qui operantur in quitatem , in viis eius ambularerunι.Ι Io. II, 10 de si erantibus in fide legi. tur: ra nobis prodierunt, sed non 'ranι eae nobis: nam si fuissent eae uobis, permonsissent utique nobi

eum. Prov. XVII, 17 dicitur: omni 1empore diligiι qui amicus esι: quae verba S. Augustinus explicans lib. de

cit esse aeternam, si vera est; si autem

413쪽

4 2 Ans l . desierit, nunqnam veram fuisse. 3 Et S. Uieronymus is : e Amicilia quae desinere potest, vera nunquam fuit. γSi ergo homines in iustificatione vero laeti sunt amici Dei, nunquam possunt ox pius amicitia excidere. Resp. In toto Psalmi citato praeteritum ponitur pro praesenti, id est, non ambulant, quod in Ss. Litieris saepius contingit. Imo textus he-hrateus sie habet: Me operantur Gniquitatem ρι in riis eius ambulans. Ita hune locum interpretatur S. Augustinus ' inquiens: et Si ambulant, non operantur iniquitatem ; si non operantur iniquitatem, non habent peceatum , quia pectatum iniquitas est. 3 Quodsi lectioni vulgalas stricle insistamus, citata verba significant, per peccatum omnia bonorum

operia in merita an ista eoacervata deleri, quasi in illis dum iustus fuerat, non am hulasset: quod clarius dieitur Ereth. XVIII, 2s: Si ar relerit

se iustus a iusιitia sua... Omnes iustitiae eius, quus fecerat, non recordabuntur. - Aliser locus eum S. Iugustino intelligendus est de aeterna praedestinatione . non de temporali sanctificatione; id est, strierint eae nobis, quia non erant ex nobis secundum aeternam et gratuitam electionem, quamvis essent ex nobis secundum temporalem gratiam. Audiatur

S. Doctor, qui s3ὶ ita disserit: e Quid

est, quaeSD, non erant ex nobis' nonne vocali fuerunt' nonne ex impiis iustificati ei per lavacrum regenerationis renovati' Sed si audiret ille, qui seiebat procul dubio quod di dehat,

respondere posset: Vera sunt haec omnia: erant ex nobis; verumtamen seeundum aliam discretionem non erant ex nobis: x Spntentia Salomonis

Prov. XVII. I solum ostendit, amicitiam veram debere esse perpetuam, nee dissolvi ingruuntibus infortuniis. Lib. de amieitia S. Augustino perperam adscribitur. S. Hieronymus loquitur emphaiiee et oratorio more ad imitationem illius Tullianae sententiae D: c Verae amicitiae sempiternae sunt, a id est sempiternae esse de herent. Caelerum in his sententiis do amiciliis humanis sermo est, quae iudicio hominum, qui corda non penetrant . verae haud fuisse creduntur, si ob aliquam offensam vel adversitatem solvuntur.

obi. VI. Eph. I. 13 etc. Apostolus ad iusti fiealos serihil: Credentes s gnati estis spiritu promissionis saneto, qui est pignus haereditatis nostrae: ergo iustificati a eliaritate excidere et

aeternam haereditalem amiti re nequeunt, cuius pignus in se habent. ideo S. Augustinus 5 ait: et Unelio invisibilis charitas illa est, quae in quocunque fuerit, tanquam radix illi erit; quamvis ardente sole arescere non potest. γ lline S. Leo M. f63 B. Petrum qui Christum negaverat, alloquens ait: c Vidit in te Dominus non fidem vietam . non diloclionem

aversam. sed constantiam suisse tu

e Petriis cum peccavit, charilate in non amisit. . . sic et David cum pece vit, charilate in non perdidit. x Keonira qui praedestinati non sunt, nunquam pignus haereditatis reci. piunt, seu nunquam iustisseantur;

quod docet S. Augustimu 8ὶ dicens: c Istorum reproborum neminem

addueit ad poenitentiam salubrem et spiritualem. qua homo in christo re. conciliatur Deo. 3 Et S. Gregorius M. f dicit, e reprobos ante oculos .

414쪽

Dei nunquam veram sanctitatem habere. 3 Admittenda ergo est Calvini doeirina. Resp. Perperam ad loca adlegata provocant adversarii. Nam etiam Catholi ei cum Apostolo admittunt. illos qui iusti si eati sunt pignus haeredilatis in se habere : sed per peccatum

gratiam sanctificantem . seu ipsum pignus ainittere ei sic aeterna haereditate privari possunt. Quod tantum abest ui neget Apostolus. ut potius id

Salis clare asserat, cum ad eosdem

Ephsisios iij seribat: Nemo vos sedueat inanibus verbis e propter haec enim venit ira Dei tu filios dissidentiae. Nolue ergo fieri participes e mm ... nι filii ιucis ambulate: quae monita inutilia et absona essent, Si iustis cali a gratia excidere et iram Dei experiri non posSeni. S. Augus tuus in priori loco loquitur de Duelibus eliaritatis, qui arescere et dinlicere non possunt, quamdiu remam serit storum radix charitas, unde etiam hanc rationem assere: c 0mne quod radicatum est, nutritur calore Solis, non arescii. 2 Caeterum iustu inacharilate, ut ut . radicata, delicere posse per peccatum , Saepe et luculenter tradit S. Docior; sic. lih. de correpi. et grat. s 2 dicit: e Credendum est, quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseverandi usque in linem, in fide, quae per

dilectionem operatur, incipere vivere et aliquamdiu si deliter ac iuste vivere, ac postea cadere. x S. Do u. tantum innuit, Petrum non directe eontra fidem aut contra charitatem peccaSSe . non negat autem, eum indirecte saltem contra lias virtutes peccasse ex timore hominum. TaIem esse mentem S. Leonis in ad duelis

verbis , constat ex eius seopo et ex toto contextu. Num evidenter S. Do-ART. Iv. 413

etor supponit Petri lapsum; immo diale enim ante obieeta verba ait: et Felices, sancte Apostole, lacrimae tuae, quae ad diluendam culpam negationis, virtutem sacri habuere baptismatis: alluit enim dexteria Domini Iesu Christi, quao labentem lo, priuM quam deiicereris, exciperet. 3 0pus quod sub nomino S. Bernardi circumferebatur. suppositium esse, critici norunt. Λuctor auistin huius operis loc. cit. eodem sensu exponi debet, ac S. Leo. - Sententiae autem

allatae ex S. Augustino et Gregorio v. debent hoc sensu accipi, ut reprobi non habeant eam poenitentiam et

saneti talem, quae usque ad extremum vitae momentum duratura sit,

eosque debeat perpetuo eum Deo coniungere. Nam S. Augustinus de ii dem reprobis loquens lib. de eorrept. ei grat. s3 ait: e Non erant silii, e iam quando erant in professione et nomino siiliorum; non quia iustitiam simulaverunt, sed quia in ea non permanserunt. . Et ibid. iij de reprobis subdit: e Gratiam Dei suscipiunt, sed

temporales sunt nec perseverant; do serunt et deseruntur. 2 S. Gregorius

autem loqui videtur de quibusdam salsis iustis, qui tales apparent ante oculos hominum , cum apud Deum sint mali; ibi eni in sub dii: a Saepe

namque homo inultis occulte peec iis involvitur. 2Obi. VII. Si electi aliquando a iustitia exciderent, essent simul obiectu in odii Dei et amoris; Deus enim unum eundemque hominem odio haberet propter peccatum actu commissum et nondum per poenitentiam deletum, et Simul amaret, quia decre-lum praedestinationis quae est praeeipuus divini amoris actus, eSl aeternum et immutabile. Eadem dissicultas circa reprobos urgeri potest si

415쪽

isti aliquando iustitia ei gratia sanctificante ornati essent. Ne igitur tanta eontradictio in ipsum Deum relandatur, admittenda est Caluini d

et rina.

Resp. Ad hanc dissicultatem tollendam communiter Theologi respondent, nil contradictorii in doctrina catholi ea oecurrere, quia unus quidem idemque homo dicitur odii atque ainoris divini obiectum , non autem sub eodem, sed sub diverso res esu: nam ex . gr. electus qui graviter peccat , tanquam actualis peccator Deo

odibilis est, iuxta illud: Odio sunt Deo impius et impietas eius is); ast

tanquam electus ad vitam aeternam diligitur a Deo, euius dileetionis erulae luS est, ut tandem a peceato liberatus usque in sinem in gratia perseveret. Non vero hine ulla in Deo mutatio sit, sed solum in hominibus. Ut enim inquit S. Augustinus 2ὶ: e Deus cuncta mutabilia immutabili voluntate disponit. . Omnis denique dissicultas evaneseit. Si attendatur, amorem et odium in Deo non consistere, ut in hominibus in sensibili assectu seu passione, sed amorem Dei non esse nisi voluntalem bona concedendi, Odium vero voluntatem bona negandi vel subtrahendi 3,. Nulla ergo adest contradictio in doctrina catholica, quia neutiquam dicitur , quod Deus uni eidemque iusto, vel reprobo gratiam sanctificantem eodem tempore concedat vel subtrahat.

mu i doetri μ de proprietatibus itistoeationis.

3 472. l. Durum nobis videtur, quod de obtenta p ccatorum remissione insallibiliter certi esse non pOS-

simus et neSciamus, utrum amore au

odio digni simus. Sapientissime vero Deus nos in tali incertitudine vorsari

permittit; ut humiles semper de n his sensus foveamus , cum magna siducia continuo ad eius misericordiam recurramus. atque indefesse per bona opera certam nostram vocationem et electionem sacere Satagamus

et Quam salubres fruetus, ait cl. Se-Dem ι , celeberrimi Sancti ex hae interlitudine collegerunt i quin imo haec ipsa incertitudo maximos Sanctos in Ecclesia produxit. Illa plenim effecit, ut isti in prosundissima semper humilitato permanerent non Solum respectu Dei. in cuius manibus

sortes suas esse cognoscebant, Sed etiam respectu hominum, quos non

sine landamento se meliores iudieare poterant. 3 Eadem haec iusti scationis incertitudo nobis quoque humilitatem insinuare nosque contra temerariae praesumptionis pericula et damna praemunire debet. Ne autem humilitas in pusillanimitatem, in anxietatem , mentisque perturbationem et deiectionem degeneret, infinitam Dei misericordiam , divinas promissiones, peccatoribus verse poenitentibus saetas et immensa Christi merita frequenter meditari. ut cum Propheta dicere debemus: Ecest Deus Salvaιor meus: pducialiter ustuirι et non timebo i5 . Spes firma si heno ordinata, quam ApoSiolus aneli oram iutam ei firmam appellat, n0S confundi non permittet. Anima enim ex toto corde dicetis i6 : τει es, Domine, Astra mea: dulce responsum audiet:

Er it sibi anima tua in fututem, quia in me habuisti siductum, ait Dominus IT . 2. Nihil est, quod iustos ad continuum virtutis studium magis excitare debeat, quam dogma catholicum, quo

416쪽

Moeemur. iustitiam pi gratiam san-elificantem non in omnibus aequalem esse, eamque per bona opera augeri posse. Cum enim gratia sanctificans iam in sp excellentissima sit, eius tu gradibus gradus aeternae gloriae respondeant: Quis negabit, vero dignum et iustum, aequum et Salutare esse, ut iusti in brevi ac inperio huius vitae stadio per indefessos virtutum a- elus iustitiam et sanctitalem in se augere consentur' Non sine causa

Christus exclam ' : Beati qui esuriunteι si iuni iustiticnι, quoniam ipsi sa tirabuntur l); ci Apostolus: Ammulamini charismatu meliora s2,. uui spiritu huius mundi aguntur, nullis laboribus parcunt, ut bona

temporalia accumulent, quae Semper vana et incerta sunt, et mox a morte abripiuntur. Nonne per istorum eXempla si doles illi confunduntur. qui tepiditate victi bona opera negligunt et ad augendos spirituales thesauros vix ullum conatum impendunt 8 Istos

earpit Christus dicens: Filii huius saeculi prudensiores siliis lucis

in generasione sua sunt i 33. 3. Maxima est gratiae sanctificantis excellentia. Habemus trulem thesaurum is um in rasis fictilibus, ut Apostolus dieii 4 : Carnis concupiscen-liau, mundi scandala et daemonis tentationes nos prelioso illo thesauro privare nituntur. Sicut igitur nobismetipsis, ita et aliis continuo moni-ium Christi acclamare debemus: V, gilate et orate, ut non intretis in tm-

I 473. Alier gratiae essectus est meritum iusti. Nam per gratiae Ope - irationem homo primitus a Statu pe eati in statum iustitiae transfertur,

ART. 415 seu iustineatur; eum autem interiust regeneratus et sancti sieatus est, tanquam arbor bona honos fruetus sacere, actus sanctos elicere, seu bona opera perficere potest. Gratia enim iustificans seu sanetificans est quasi semen ac germen vitae aeternae, quod erumpit in actus Sanctos, quibus homo crescii in accepta iustitia et coronam sibi promissam magis magisque perficit et pretiosiorem reddit. De isto secundo gratiae effectu iam disserendum est. - uidem hoe dehonis operibus argumentum theologia moralis sibi potissimum deposcere videtur; quippe quae ex instituto agit do bonorum operum et virtutum studio, legibus . conditionibus, Subsidiis ae impedimentis; negandum t

inen non est, esse in eodern argumento, quae theologiam dogmaticam ei pol emicam propius attinent . controversa potissimum nos inter et Protestantes, qui hac quoque in materia a doctrina catholica dissident. eamque impugnare. aut saltem obscurare student. Quorum erroribus ut obvietur, rectam bonorum operum notionem evolvere, eorundem Mistentiam, necessitatem ac meritum probare. dein conditiones ad meritum re. quisitas explicare, in specie de actibus spei, seu de operibus intuitu a ternae mercedis susceptis disserere et dμnique obiectum meriti delerminare oportet. l. Xtitio boni operis.

474. 1. Nomine boni operis intelligitur actio legi undequaque consorinis . Ut igitur actio dici possit legis

praescripto congrua, neceSSe eSt, ut

non solum habeatur ratio omicii seuo histeli, sed etiam sinis atque circumstantiarum. Axioma enim theologi

417쪽

4 6 FARS IV. eum dieit: e Bonum ex integra causa, malum ex quolibet defeetu. x Aelio nempe imprimis. materialiter seu obieetivo sumpta, bona et honesta esse debet; unde e. g. mendacium, quod intrinseee malum est, rationem boni operis habere nequit: sinis quoque, ex quo actio suscipitur, legi consormis sit oportet; eleemoSyna enim,e. g. quae ex sola vanagloria datur , bonis operibus adnumerari non meretur: denique cavendum est, ne Opus ratione circumstantiarum vitietur; nam e. g. visitatio Ecclesiae eo tempore facta , quo aliud grave ossicium urget, ut opus bonum commendari non poteSt. 2. Distinguenda sunt opera hona in ordine naturali et in ordine superna iuraIi. Illa sunt actiones, quae ab homine ante adeptam iustificationem, vel etiam ante susceptam fidem per vires naturales iuxta legis naturalis dictamina perficiuntur. De his operibus bonis naturalibus sermo non est, dum de merito bonorum operum quaeritur; sed sermo est tantum deoperibus bonis in ordine supernaturali, Seu de actioni hus, quae post a-ileptam iustificationem per gratia in actualem ponuntur, et legi evangelicae undequaque conformes sunt.

3. Cum bona opes a meritoria dicuntur, ea endum est, ne quis per illa aelus duntaxul externos intelligat, qui Sensibus subiiciuntur. Certum eSi enim. legem evangelica in non solum actus externos et locutiones,

sed etiam et quidem praecipue, Sensus internos , cogitationes et volitiones hominis dirigere; alque ideo non

solum externae actiones et locutiones, Sed etiain internae cogitationes, volitiones et assectiones legi evangelicao consurines bonis operibus accensentur. Generatim loquendo sub nomine bonorum operum eatholica

Ecclesia id omne intelligit. quidquid

homo iustificatus auxiliante gratia a- eluali iuxta normam Evangelii interneaul etiam externe agit et patitur. Imo iuxta εiusdem Ecclesiae principia externi aetus pro bonis operibus non habentur. si Ox rectis interni3 sensibus, quos Spiritus sanctus cum gratia Ranctis eante si dein, spem et charitalem infundens producit. non pr deant, eosque comites non habeant i s .

I l. De bonorem operum possibili late et existensia.

3 175. Cum in hypothesi novalorum iustitia Christi per fidem apprehensa tota exterior sit ac imputata, nee intimos cordis recessus penetret; hinc nee iustum sanctis eat, ipsum transferendo ex statu peceati in stalum sanctitatis, sed eum relinquit interius in suis sordibus, quae solum

ad poenam modo forensi non imputantur. Inde fit, ut peecatum originale velut suhstantia quaedam iugiter in iusto permaneat. quod eum inscit

una cum suis operationibus. Quρmadmodum vero peecatum hoc originale sμ manifestabat in homine ante iustineationeti per peccata actualia, sic pergit se manifestare per eadem peccata post iustificationem. Manife- Stat autem se lum in operationibus perversis, tum in molibus concupiscentiae, quan totidem peccata sunt in horum sententia, tum denique in operationibus bonis quas coinquinat. Nam licet opera bona esliciantur vi lute gratiae et Spiritus saneti, qui, gratia necessitatem inserente, iustos impellit ad ea perlicienda, cuin tamen prodeant ab homine peccato insecto, atque ut ita dicam, a substantia mala; consequitur, eadem op ra pariter mala fieri et peccamillosa. Evidens porro est, ex hoc SIS temate ,e

418쪽

qui, nullum dari opus bonum, et ne a iustificalo quidem homine istud

perfici posse. - Quamvis autem Prinles lanies eum Z uiuillio absonam et pestiferam hanc doctrinam successulem poris mitigare conati sint, negari tamen non potest, eam a proteStantismi antesignanis vere traditam sui

se . Nam Luthemis isὶ inquit: t 0pus bonum optime factum est veniale peccatum. Hic larticulusi manifeste aequitur ex priori, nisi quod addendum sit, quod alibi copiose dixi: hoe

veniale peccatum non natura sua, Sed misericordia Dei tale esse . . . . Omne

opus iusti damnabile est et peccatum mortale, si iudicio Dei iudicetur. 2Nec aliter loquitur Melanchlh- 23

dicens: ε Quae vero opera iusti sicalionem consequuntur, ea, tametsi a

Spiritu Dei qui oceu pavit corda iustiscatorum, proficiscuntur; lamen, quia sunt in earne adhuc impura, Sunt ei ipsa immunda ἔ, et sal et Nos docui, mus, iustificari sola si de ... opera n in Sira , conatuS nostros nihil nisi peccatum esse. x Ciliciuus scribit:. Qui serio, tanquam Sub Dei conSpectu, de vera iuS liliae regula quaerent, illi certo comperient, omnia huminum opera, Si Sua dignitate censeantur, nihil nisi inquinamenta esse elsordes; et quae iustitia vulgo habe tur, eam apud Deum meram esse inibquitatem; quae integri laS censetur,

pollutionem; quae ploria dicitur igno. ni iniam. Et in Aulidolo Coucilii TD deni tui Sess. VI uii: ε Non sunt iani opere exagitandi qui dixerunt bona

opera, Si exaeis rigore ceu Seantur, polius damnatione, quam vitae praemio digna esse. 3 Contra gravissimosibios errores probandum est, bona opera possibilia esse, Seu homitiem iustuin gratia Dei adiutum, opera vere

et persecte bona, ipsi Deo aecepta, epsicere posse. Haec propositio equidemiain probata fuit g 442, ubi contra

Iansenium demonstratum est, Dei praecepta hominibus iustis, volentibus et conantibus non eSse impossibilia, neque illis deesse gratiam, qua possibilia stant. Argumenta ibi allata, etiam huc reseruntur. Ut autem in

specie novatorum error confutetur,

hic quoque possibilitatem et existemtiam bonorum operum eae S. Scriptura, eae Tradisione et ruιionibus theologicis probamus.1. S. Scriptura pro bonorum operum possibilitate et ex is lentia sat luculenta argumenta suppeditat.

Iob I, 22 dicitur: In omnibin his non peecurit Iob labiis suis, ninus stultum aliquid contra Deum Iotulus est. Quin ipse Deus ibi Iobi innocentiam in tantis calamitatibus conservatam, dilaudavit his verbis: Vir simpleae et rectus ac timens Deum, rirecedens a mulo eι adhuc retinens iu nocentiam. Iain per haec verba divina confunduntur Novatores dicenies, iusium in quolibet bono opere peccare. Gen. IV, 4 legi ur: Bev iι Deus ud A bel, et ad munera eius, id est, a grata haec habuit et laudavit, sui dicit S. Chrysostomus 6 . - Ibid. cap. VI, v. 8 etc. dicitur: No i iurevit gratiam cisam Domino, quia ririustus eι perfectus fuit in generationibus suis, et cum Deo ambularit, id est, mandata divina observavit, et ideo in conspectu Dei gratiam invenit, Seu acceptus Deo factus est. David saepius nominatur vir secundum cor mi, et recte Card. Golli quaerit ex Luthero,au peccata dici possint secundum cor Dei' - Prophela regius ipsemet de se scribit: Iudica me, Domine, Secundum iustitiam meum eι se vidum

419쪽

innocentiam meam super me si . Probasti cor meum, eι visi assi nocte: igne me examinasti eι non esι inrenta

in me iniquitas 2 i. Ει retribuet mihi

Dominus seeundum iustitiam meam, M seeundum purisatem manuum memrum retribuet mihi: quia custodirinias Domini, nee impie gessi a Deo meo 3 : quibus verbis ae liones Suas, quibus custodivit vias Domini, nec impie egit in Deum. iustitiam sive innocentiam , ac purilalem appellat, quod saeere non potuisset, si opera

omnia sordes et inquinamenta esse scivisset.- Item cum Angelus Tobia , orationem, eleemosynam et alia charitatis opera laudasset, dixissetque :

o obtuli orationem tuam Domino: demum addit: 0uia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut lentatio probaret te i l;

ubi ex contextu apparet, propter Opera bona Tobiam Deo acceptum suisse, adeoque ipsa opera Deo grata et boneplacita ex illisse. - Christus apud Malili. dicit: Sie Iureaι tuae vestraeoram hominibus, uι videanι opera τροstra bona, et gloriferat Patrem re-sιrum qui in coelis esι 5ὶ . Christus

autem hoc praeceptum promulgans, opera bona persei posse, manifeste declaravit. De Magdalena, cum pretiosum unguentum in eaput Christi

offudisset, divinus Redemptor ait: opus bonum operata esι in me 6ὶ.Aet. IX. 36 de Tabifha legitur: Haee erat plena operibus bonis eι eleem Unis, quas 'ciebas 0uis ergo negabit, hona opera possibilia esse. et vere a iustis perii ci Ideo Paulus I scribit: Ipsius enim factura

sumus, ereali in Christo Iesu in bonis operibua, quae praepararit Deus, uι in illis ambulemus: ergo iuxta Apo-

stolum per baptismum ita regeneramur et novae ereaturae efficimur, ut tanquam arbores bonae bonos lau- eius sacere, seu opera bona Deo accepta, auxiliante divina gratia, perficere possimus. Petrus 8, inquit: 0ui limeι eum eι operatur iustitium, aereptus esι illi. Idem iubet Christianos offerre spirili Miles hostius. a reptabiles Deo per Iesum Christum is . Pauluss10 vocat eleemosynam sibi a

fidelibus missain. odorem maritatis, hostiam acceptam, placentem Deo. Dantur ergo opera in conspectu divino accepta. plaeentia Deo. Atqui Deo

nihil placero potest, nisi quod est

vere bonum et puru in ab omni vitio,

ut latetur Cairinus ipse si .

2. M. Patres non aliam doctrinam, quam Catholici, tradunt. S. Ire- eus 12 docet, nos non quidem sine Christo, sed tai non per Christum bona opera perseere et in iustitia crescere posse ; ait enim : c Non aliter nos diseere poteramus, nisi magistrum nostrum i Iesum Christum in videntes et per auditum nostrum Vocem eius percipientes, ut imitatores quidem operum, factores autem Sermonum eius facti, communionem habeamus cum ipso. a perseeio I Deo

augmentum aecipientes. v S. Grego

eillitatem praetexat ad honestarum actionum studium ; nillil enim Deus praecipit, quod impleri non possit. 3S. Ambrosius ra) ait: e Etenim, quia

non potest sine peccato esse humana fragilitas, cavendum est, ne plura peccata sint, quam opera virtutum. Perperam vero S. Doctor distingu rei opera virtutum a peccatis, Si δε- nulla opera, quantumvis bona, essent vere peccata. S. Chrysos o must 15 in-

420쪽

quit: e duod eramus prius, mortui Sumus, lioe est, homo vetus ; quod non prius eramus, laeti sumus. Recens ergo est creatura. alia melior et praestantior. Nam ex illa quidem, ut viveremus, ex hac autem, ut bene viveremus, acepssii: In operibus bonis quae praepararis Deus, ni in illis ambul mus: non ut incipiamus, sed ut ambulemus. . . Vocati ergo, in operibus

bonis perseveremus, omnia operantes. S. Hieronymus iij ita disserii: et Iloe et nos dicimus, posse hominem non peccare, si velit, pro tem pore, pro loco, pro imbecillitate corporea, quamdiu intentus est animus, qua imitu chorda nullo ritio laxatur

lus est et ii midus, potest vitare peceata .s Fatetur quidem S. Doctor, vitam humanam, etiam iustorum, non ita esse posse perseelam , ut longo tempore caveat omnia peccata, etiam quotidiana et levia ; attamen admittit, saltem aliquanto tempore posse hominem diligentem ita vivere, ut nullum peccatum, ne veniale quidem, committat, ac per hoc aliqua

opera satiat, ab omni vitio pura et integra. S. Iussus inus s3 haec ha-- hel: e Dici potest quaedam iustitia

minor huic vitae competens, qua iusius ex side vivit, quamvis peregrinus a Domino, et ideo per fidem ambulans, nondum per speciem: non absurde dicitur etiam ad istam pertinere, ne peccet. Neque enim, si nondum esse pol est tanta dilectio Dei, quanta illi cognitioni plenae persectaeque debetur, iam culpae depulandum est. Aliud enim est, lolam nondum assequi charitatem, aliud nullam sequi cupiditatum. Quibus verbis S. Augus inus sale tur quidem

ART. v. 4sqiustitiam nostram in hac vita esse minorem, quam Sit sutura in alia vita ;diserte tamen affirmat, ad hanc etiam iustitiam nostram pertinere , ut non peccet et posse ac debere hominem nullam sequi cupiditatem. S. Cyrillus Aleae. inquit: e Sanctificemus nos, vitam laudabilem legisque praeceptis obsequentissimam instituentes, pulcherrimo nos velut indumento, ac ses tam telebritatem agentibus accommodato virtutum splendore exo nantes, atque hoc pacto siduciae pleni in eius conspectum. qui celebritatem nobis exhibet, prodeunteS. 3 S. Gregorius M. 5) ait: . Bonarum mentium est, ibi etiam aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est. v Con

cilium Tridentinum 6 desinii: Si

quis tu quolibet bono opere iustum saltem reuiuiiterpretare dia erit, aut, quod intolerabilius est, mortaliter, atque ideo poenas aeternas mereri, tantumque ob id non damnuri quiu Deus ea opera non imputat ad dum nullon , unathema sit IT . 3. Rationes theologicae petuntur

ex absurdis, quae ex adversariorum Sententia sequuntur. - Ideo enim aiunt, omnia hominis opera esse peccata, quia homo Semper per peccatum originale corruplus, et in Scinatus manet. Sed hic idem homo credit, et per fidem apprehendit iustitiam Christi; unde ditendum est, hunc ipsum actum fidei, quo iustificatur iuxta novalorum SIslema, e SSepeccatum , et pariter peccatum esse

orationem illam, qua iubente Christo diei mus: Dimitte nubis debila n0Stra. Nonne autem absurdissimum esSet, hominem per peccatum iustificari, ei in iustitia perseverare, ei per peecatum quaerere ei impetrare re

SEARCH

MENU NAVIGATION